Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.[[68]]69r] DE origine Musice Artis quia rudem lectorem vidimus in primis tacuimus. que iam exercitato magis que scienti in finem tribuimus. quoniam Musica ex malleorum sonitu sit inuenta. Erant antiquitus instrumenta. et canencium multitudo ceca. Nullus enim hominum vocum differencias. et simphonie descripcionem poterat aliqua argumentacione colligere neque posset vnquam certum aliquod de hac arte cognoscere nisi tandem diuina bonitas suo nutu disponeret. Cum Pictagoras quidam magnus philosophus forte iter ageret ventum est ad fabricam in qua super vnam incudem quinque mallei feriebant. Quorum suauem concordiam miratus philosophus accessit. primumque in manuum varietate sperans vim soni ac modulacionis existere mutauit malleos. Quo facto sua vis quemque secuta est. Subtracto itaque vno qui dissonis erat a ceteris. alios ponderauit. mirumque in modum diuino nutu. Primus duodecim. Secundus decem Tercius octo Quartus sex nescio quibus ponderibus appendebat. Cognouit itaque in numerorum proporcione. et collacione Musice versari scienciam. Erat enim constitucio in quatuor malleis que est modo in quatuor litteris A. D. E. a. Denique si A habeat duodecim et .D nouem sunt quaternarij pro passubus. habebit a in duodecim ternarios quatuor et d in nouem ternarios tres Ecce Diatessaron. Rursus cum habeat .a. duodecim si E teneat octo quaternarios tres habebit a duos vero E. et Diapente patet. Sunt iterum duodecim in A. et sex in alteram a. Senarius est medietas duodenarij. Sicut a acuta alterius A medietate colligitur ita ipsa .a ad d. Diatessaron ad E. Diapente. [f.[[68]]69v] Alteri vero .a. Dyapason reddit. Vsque ad E tonum. Ad vtrumque A.a. Diatessaron et Diapente sonat. Eciam d tono vtrique Aa. Diatessaron et Diapente sonat. Eciam d tono vtrique Aa. Diapente vel Diatessaron. mandat. A vero cum .a. Diapason cum d. Diapente. cum .E. Diatessaron sonat. Que cuncta in supra dictis numeris curiosus perscrutator inueniet. Hinc enim inspiciens Boecius panditor huius artis multam miramque et difficillimam huius artis cum numerorum proporcione concordiam demonstrauit. Quid plura? Per supradictas species voces ordinans Monacordum. primus ille Pictagoras. composuit. In quo quia non est lasciuia set diligente aperta artis noticia. sapientibus in commune placuit. atque vsque in diem hunc ars paulatim crescendo conualuit ipso doctore semper humanas tenebras illustrante cuius summa sapiencia per cuncta viget secula.

DE septem vocibus. et septem litteris duplicis. set dissimilibus.

SIcut in omni scriptura .23. litteras. ita in omni cantu septem habemus voces. Nam sicut septem sunt dies in ebdomada ita. et septem voces sunt in Musica. Alie vero que super septem adiunguntur heedem sunt et per omnia similiter in nullo dissimiles nisi quod alcius dupliciter sonant. Ideoque septem dicimus graues septem vero vocamus acutas septem autem littere dupliciter set dissimiliter designantur. Et ex ipsa monstratur natura. et per beatum Gregorium diuina protestatur auctoritas. quod sicut septem [sunt add. supra lin.] voces. ita et septem sunt dies. Vnde et prudentissimus Poetarum septem cecinit discrimina vocum. Quam sentenciam et ipsi philosophi pari concordia firmauerunt

De octo Tonis. et [quatuor add. supra lin.] Autentis. et [quatuor add. supra lin.] Plagis

IGitur octo sunt Toni. vt octo partes oracionis. et octo forme Beatitudinis. per quos omnis cantilena discurrens octo dissimilibus. [f.[[69]]70r] qualitatibus versatur. Ad quos in cantibus discernendos et quedam neume inuente sunt ex quarum aptitudine modum cancionis agnoscimus Ideo octo dicuntur Toni. quia octo habent formulas Prima autem et Tercia Quinta et Septima formula quatuor modorum altos cantus continet Secunda vero et Quarta. et Sexta. et Octaua. eorundem modorum grauia vel minus alta optinent cantica. Vnde Greci multo melius pro Primo et Secundo. dicunt. Autentum prothum. et plagam prothi. pro Tercio et Quarto. Autentum Deutrum et plagam deutri. pro Quinto et Sexto. Autentum Tritum et plagam Triti. pro Septimo et Octauo. Autentum Tetrardum et plagam Tetrardi. Quod enim illi dicunt Prothum Deuterum. Tritum Tetrardum nos dicimus Primum Secundum. Tercium. Quartum. Et quod illi dicunt Autentum. nos. Maiorem et Altum. vel Acutum nominamus Plage vero latine Subiugalem vel Minorem. et Grauem possumus appellare. Has itaque modorum octo formulas precipue debet scire quisquis canendi pericia volens habere. Vt qualiter in singulorum modorum cantibus quelibet neuma vel vox sonet. possit aduertere. Omnes itaque quatuor Distincciones modorum hijs tribus aptant vocibus. Distincciones autem dico eas. que a plerisque Differencie vocantur. Differencia autem iccirco dicitur eo quod discernat. seu separat Plagas ab Autentis. Ideo enim hoc studium hactenus latuit occultatum. quia cum reuera esset arduum non est a quolibet explanatum. Quod quia occasione olim aggressus sum qua ve vtilitate et intencione perpaucis absoluam. Taliter enim deo auxiliante hoc Tonale notare disposui vt per illud leuiter aliquis sensatus et studiosus tantum discat sic. quanto studio neume disponantur et voces curet agnoscere.

[f.[[69]]70v] [London, British Library, Lansdowne 763, f.70v,1; text: Dyapente et Diatessaron. simphonie et intente et remisse pariter consonancia. Diapason modulacione consona reddunt.] [ANODEO 01GF]

<DE> sex Coniunccionibus vocum.

SEx namque sunt Coniuncciones istarum vocum per quas omnis regularis discurrit cantus tam eleuando quam deponendo. Prima est Coniunccio vocum. cum ille due voces iunguntur. inter quas vnus Semitonus est vt ab E in F. Que consonancia omnibus grauior est vt prima eleuacio huius Antiphone.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.70v,2; text: Te Deum] [ANODEO 01GF]

In deposicione sic

[London, British Library, Lansdowne 763, f.70v,3; text: Habitabit] [ANODEO 01GF]

Secunda vero est. cum inter due voces est Tonus vt ab C in D. In eleuacione sic.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.70v,4; text: Nonne.] [ANODEO 01GF]

In deposicione sic.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.70v,5; text: Angelus domini.] [ANODEO 01GF]

Tercia vero est cum inter due voces Tonus et Semitonus differenciam faciunt vt ab .D in F. In eleuacione sic

[London, British Library, Lansdowne 763, f.70v,6; text: Iohannes autem.] [ANODEO 01GF]

In deposicione sic.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.70v,7; text: Omnis terra.] [ANODEO 01GF]

Quarta vero est. cum inter vocem et vocem duo sunt Toni. vt ab F. in .a. In eleuacione sic.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.70v,8; text: Ad huc.] [ANODEO 01GF]

In deposicione sic.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.70v,9; text: Pectora nostra.] [ANODEO 01GF]

Quinta per diatessaron fit vt ab g acuta in .c. acutam. Eleuacio est talis

[London, British Library, Lansdowne 763, f.70v,10; text: Quomodo.]

In posicione [deposicione corr. supra lin.] [ANODEO 01GF]

sic vt hic.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.70v,11; text: Secundum.] [ANODEO 01GF]

[f.[[70]]71r] Sexta. per Diapente fit vt ab D in a. Eleuacio talis est.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.71r,1; text: Primum querite.] [ANODEO 01GF]

Deposicio talis est.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.71r,2; text: Isti sunt sancti] [ANODEO 01GF]

Alie regulares vocum coniuncciones nunquam recipiuntur

<DE> dubia agnicione. Autentorum siue Plagalium.

Sciendum ergo quia sine indubia cognicione istarum coniunccionum. et vocum. et omni predictarum regularum. non potest vllus cantor percipere de aliquo cantu certam incepcionem vel certum finem. neque omnino huiusmodi sit an Autentus sit cantus an Plagalis Autentus tunc appellatur cantus cum eleuatur supra finalem suam. Quia vnusquisque Autentus vim vel licenciam habet ascendendi vsque in decimam vocem. et descendere subter finem suum vsque in terciam vel in quartam vocem set tamen raro inuenitur descendere nisi vna voce. Plagalis vero dicitur. quando plane et grauiter canit. quia non habet vim ascendendi nisi tantummodo vsque in quintam vocem. set per necessitatem aliquando ad sextam vsque attingit. Similiter modo vero vsque in sextam vocem descendere videtur Quatuor namque sunt. qui Autenti appellatur. et quatuor Plage. Autentus id est Principalis. et Plaga id est Pars. et fit ita vt vnusquisque Principalis. suam Partem habeat. vt est Autentus Protus. et Plaga Proti id est primus et secundus Autentus Deutrus et Plaga Deutri id est tercius et quartus Autentus Tritus et Plaga Triti id est quintus et sextus Autentus Tetrardus. et Plaga Tetrardi id est septimus et octauus Ideoque octo Toni vulgariter dicuntur.

Autentus Protus. semper finitur in Licanosipaton que vocatur D in Monocordo vnum finem habet tantum. set sex incepciones habet. Paripateypaton .C. Licanosipaton .D. [f.[[70]]71v] Ypatemeson .E. Paripatemeson F Lycanosmeson G Mese .a. Alie regulares incepciones non recipiuntur in Autento Proto. Hec Antiphona propter incepcionem psalmorum que in Antiphonis vel Officijs decantatur posita est.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.71v,1; text: Pater in filio. Filius in patre. Spiritus sanctus Ab vtroque procedens. Primum. querite regnum dei Neuma. primi toni] [ANODEO 02GF]

Istam Neumam inueniens concordanter resonare in vnoquoque cantu Autenti Proti id est primi toni Quam regulam sumit ille melodie que Differencie nuncupantur Oportet itaque prenotare propter incepcionum diuersitatem. mutatur cantus nullus. duabus Amen que sunt in fine Gloria patri. set ille Gloria patri vsque in Seculorum similiter est in omnibus differencijs. Amen tantum mutatur. Pro diuersitate incepcionum vt prediximus mutaciones differenciarum facimus non tamen tam ex voluntate nostra vel alicuius hec esse credatur quam ex moderacione artis musice. et ex vsu ecclesiastici ordinis. Ideoque breuibus exemplis ostenditur tam in Officijs. quam in Antiphonis. quibus vel quot modis differenciarum mutaciones facte sunt. Vniusquisque introitus qui incipit in similitudinem istorum qui sequuntur in C vel in D vel in .E. et non in Diapente ascendit istam differenciam habet.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.71v,2; text: Beati immaculati in via. qui ambulant in lege domini Gloria patri et filio et spiritui sancto.] [ANODEO 02GF]

[f.[[71]]72r] [London, British Library, Lansdowne 763, f.72r,1; text: Sicut erat in principio et nunc et semper et in secula Seculorum amen, prima, Introitus Officiorum, Gaudete, Memento nostri. Exurge quare. [Exclamauerunt. add. supra lin.], Etenim, Dominus secus, Exaudi domine. Miserere michi. Misereris. Ego autem. Qui alio incipiunt in .f et ascendunt in .a. huiusmodi differencie erunt Quicunque autenti proti introitus incipit .a. semper istam differenciam habebit, secunda, Rex domini. Meditacio. tercia, Rorate. <Suscepimus>. Gaudeamus. Quicunque incipit circa finem fine in ipsa finali et velociter diapente ascendit it canitur. et istam differenciam habet. quarta, Posuerunt. Muliere, Erunt parua, Ante, Dies domini. Attendite, <Euouae>] [ANODEO 03GF]

Oportet vt sicut differencias in Introitibus breuiter ostendimus. In Antiphonis simili modo subtiliter paucissimis [exemplis add. supra lin.] prenoteus Quamcumque antiphonam autem Proti ad similitudinem istarum que sequuntur videris incipere semper istam subsequentem habetur differenciam.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.72r,2; text: Dixit dominus domino meo sede a dextris meis Benedictus dominus deus Israel quia visitauit et fecit redempcionem] [ANODEO 03GF]

[f.[[71]]72v] [London, British Library, Lansdowne 763, f.72v; text: plebis sue. Magnificat. Anima mea dominum Sicut erat in principio et nunc et semper et in secula Seculorum Amen. prima differencia, <Intonacio>. psalmorum. Egredietur, Cum inducerent. Incepcio Antiphonarum, Ecce nomen domini. Dabit ei dominus. Montes et colles, In tuo aduentu. Secundam vero est que primam vocem prime sillabe sumit .f. secundam in .c. postea sumit .d. et ascendit in .a. aliquando ad .b. rotundum ascendit. secunda, Aue maria. Misso herode. Tecum principium. Tercia. cuius incepcio in d postea sumit .f. deinde descendit vsque in .c. postea repetit .f. et hec est differencia eius. tercia, Iohannes autem, O pastor, Gloria tibi. Quarta est. Antiphone que in <finali> incipiunt ad similitudinem istarum sequencium talem differenciam habent. quarta, Non auferetur. Angelus domini, Beatus. Fulgebunt iusti. Doleo super te, Euge, Leuabit. Ecce crucem, Quinta est Antiphone que sub finali incipiunt istam differenciam habebunt. quinta, <Iter> faciente. O Crux. Postulaui. Amauit eum, O quantus. Sint lumbi. O crux splendidior. Pro fidei. O beata. Iste puer] [ANODEO 04GF]

[f.[[72]]73r] [London, British Library, Lansdowne 763, f.73r; text: Stans autem Ihesus. Illi homines. Postulaui. sexta, Seculorum Amen, Vnus est enim. Biduo vniens. septa, Diffusa est. Apertis thesauris. Ite dicite. Exicito, Scio cui. Rectos decet, Miserere, Expugna, octaua, Dolo pater, Benedicat nos, Reges tharsis, nona, Venit, Lazarus, <Inclinauit>, Dominus. decima, Speciosus, Pater, Adesto, Spiritu, vndecima, De Syon .2. Leua, Hij sunt. Hodie Christus, Montes et omnia. Inuitatorium. Venite exultemus domino. Iubilemus ei. Ipse conspicit, Versus Responsoriorum. Gloria patri et filio et spiritui sancto.] [ANODEO 05GF]

[f.[[72]]73v] Plaga Prothi id est Tonus secundus appellatus tales habet incepciones .A.B.C.D.E.F. et terminatur in .D. per incepciones istarum vocum. eius differencias cognoscuntur hoc modo

[London, British Library, Lansdowne 763, f.73v; text: SEcundum autem simile est huic. Neuma secundi toni. Quare fremuerunt gentes. et populi meditati sunt inania. Gloria. patri et filio. et spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper. et in secula Seculorum Amen, Introitus Officiorum. Veni. et ostende. Dominus dixit ad me, Vultum tuum. Me expectauerunt. Scicientes, Michi autem, Terribilis est, Si vanit, Salue sancta. Incepcio Antiphonarum. prima differentia, Seculorum Amen. Assumpsit Ihesus, Quem vidistis. Celi regina. Sicut lilium. Postquam domi. Ecclesie] [ANODEO 06GF]

[f.[[73]]74r] [London, British Library, Lansdowne 763, f.74r; text: Iuste et pie. Consurge consurge, Framea, Consolamini, Ab imatu. Laus et perennis gloria, De vnum. Veni desiderator bone. De syon exibit lex. Supra pectus domini, Spiritus, Monachus, Omnipotens, In spiritu, Virgo verbo. Ab hanc pater, Da nobis domine. Constitutus, Accedentes, Complaceat, Sana domine, Totus. Ante Luciferum. Celi celorum. Quare ieiunaminus, Auerte, Sic benedicam te, Audiui vocem. Laudate. Beata progenies, A porta, Vsque modo. O beata Cecilia. Ait Petrus, Aagnum. secunda, Seculorum Amen, O Sapiencia. Domine. Intonacio. Psalmorum, Dixit dominus domino meo. sede a dextris meis.] [ANODEO 07GF]

[f.[[73]]74v] [London, British Library, Lansdowne 763, f.74v,1; text: Benedictus dominus deus Israel. quia visitauit et fecit redempcionem plebis sue Magnificat. Anima mea dominum Sicut erat in principio et nunc et semper et in secula Seculorum Amen. Inuitatorium. Venite exultemus domino, Iubilemus ei. Ipse conspicit, Versus Responsoriorum. Gloria patri et filio. et spiritui sancto.] [ANODEO 08GF]

AVtentus Deutrus id est tercius Tonus incipit. Autenti Deutri. finis est semper in Ypatemeson id est in .E. qui eleuando prius habet semitonium. deinde tonum. Postea inuenitur illa communis vox de qua supradiximus que notatur per .b. et per .bb. in antea semitonus inuenitur. postea tonus et tonus Hee sunt voces que certam ostendunt agnicionem istius modi .E.F.G.a.c. Ista namque est vox per quam sillabe. vniuscuiusque psalmi discurrunt isto modo.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.74v,2; text: Tercia dies est quod hec facta sunt. Neuma tercij toni.] [ANODEO 08GF]

Istam differenciam semper habet Introitus officiorium qui in suo fine incipit.

[f.[[74]]75r] [London, British Library, Lansdowne 763, f.75r,1; text: Cantante domino canticum nouum. cantate domino omnis terra. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in secula Seculorum Amen. prima, Introitus. Officiorium. Confessio. Dum clamarem, Ego autem. Ego clamaui. Miserere. secunda, Benedicite. Timete. Omnia. In deo. Dispersit.] [ANODEO 09GF]

Plurima variacio Antiphonarum istius modi est. Antiphone que incipiunt in .g. acute. et ascendunt in .c. acute. ita tamen vt aliquando ex interioribus vocibus dimittant. vel in A incepint eiusdem differencie erit sicut ostenditur.

[Intonacio. psalmorum. in marg.]

[London, British Library, Lansdowne 763, f.75r,2; text: Dixit dominus domino meo. sede a dextris meis. Benedictus dominus deus Israel. Quia visitauit et fecit redempcionem plebis sue Magnificat Anima mea dominum. Nunc dimittis seruum tuum domine.] [ANODEO 09GF]

[f.[[74]]75v] [London, British Library, Lansdowne 763, f.75v; text: secundum verbum tuum [in add.supra lin.] pace. Sicut erat in principio et nunc et semper et in secula Seculorum Amen. prima differencia, Incepcio. Antiphonarum. Hic est discipulus. Elizabeth. [Salua nos Christe. add. sub lin.], [Salua nos domine add. supra lin.], <In> Bethleem, Domine, Orietur. Seruite, Bonorum, TV puer. Placebo. Omnis interea, Inter natos. Domine mi rex. Vnum opus feci, Dum fortis. Si in digito dei. secunda, Pulcriores. Hac benigne, Quasi vnus, tercia, Surge. O vera. Cultor, Prepositus. quarta, Quando natus est. Qui de terra est. Iesu Christi, quinta, Copiose. Hodie. sexta, Domine, Quoniam. Omnia, Inuitatorium. VEnite exultemus domino. Iubilemus ei, <Ipse> conspicit, Versus Responsoriorum. Gloria patri.] [ANODEO 10GF]

[f.[[75]]76r] [London, British Library, Lansdowne 763, f.76r,1; text: et filio. et spiritui sancto.] [ANODEO 11GF]

Plaga Deutri id est [modus qui dicitur add. supra lin.] Tonus quartus eundem finem habet E. quem Autentus eius qui ab eo procedit et incipit in qualibet istarum vocum .C.D.E.F.g.a.c. per quem a semper decantatur vnusquisque psalmus in omnibus differencijs. tam in officijs quam in Antiphonis.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.76r,2; text: Quarta vigilia venit ad eos. Neuma quarti toni.] [ANODEO 11GF]

Omnis namque Introitus officiorium Plage Deutri. qui incipit in similitudinem istorum qui sequuntur semper istam differenciam. habet quamuis dissimiles habeat incepciones.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.76r,3; text: Beati immaculati in via. qui ambulant in lege domini. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper. et in secula Seculorum Amen. prima, Introitus officiorum. [Protector add. sub lin.], Intret in conspectu. Sicut oculi. Omnis terra, Exaudiuit, Salus populi. secunda, Nos autem. Resurexi] [ANODEO 11GF]

[f.[[75]]76v] [London, British Library, Lansdowne 763, f.76v,1; text: Misericordia. Prope esto. Reminiscere] [ANODEO 12GF]

Prima Antiphonarum differencia huiusmodi est que incipit ad similitudinem illarum Antiphonarum sequencium que in exemplo posite sunt quamuis in litteras et varias dissimilitudines habeant in incepcionibus. prout hic denotatur. Voces quibus oriuntur hee sunt .g. F. E.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.76v,2; text: Intonacio psalmorum, Dixit dominus domino meo sede a dextris meis. Benedictus dominus deus Israel. quia visitauit et fecit recempcionem plebis sue. Magnificat. Anima mea dominum. Nunc dimittis seruum tuum domine. Secundum verbum tuum in pace. Sicut erat in principio et nunc et semper et in secula, Seculorum Amen, prima differencia, Incepcio Antiphonarum. Nature, Lumine. <...>uro virginum. Vigilate, Omnis terra, Tria sunt. <Nos> scientes, Laudabo, <Impnum> dicite.] [ANODEO 12GF]

[f.[[76]]77r] [London, British Library, Lansdowne 763, f.77r; text: Benigne fac. In cimbalis, O gloriosa, Felix, Iste cognouit, Domine iam satis est, Quid vobis. O vera. Laud deo. O mundi. Turba multa, Norunt infantes, Vox de celo. Credo videre, Laudate. Vterum autem, Omnis creatura. Iuste, Exultabunt, Saule frater. Saulus autem. Symon autem. Iuuenes. Gaudete. In eternum. Ingressus, Te deum, Ecce merces, secunda, Seculorum Amen. Betleem. Domine, Nec in agnos. Cum videris nudum, Quis ex vobis. Tulit ergo, Domine. Lucem tuam, tercia, Glorificamus te.] [ANODEO 13GF]

[f.[[76]]77v] [London, British Library, Lansdowne 763, f.77v; text: Secus decursus. Rubum. In<..>ebant, Ecce quod cupiui. Sub tuam. Sancti. Media vita, quarta, Seculorum Amen, Post partum, Querite dominum. Egredietur dominus, quinta, Benedicam tu. Veni domine, Ecce veniet, Paradisi porte. Si quis sitit, sexta, Fidelia. In mandatis. In domum domini, A viro iniquo, Alleluya Alleluya. septima, Lauda. Clamaui. Adiutor. Speret, In matutinis domine, Illumina domine. Et omnis. Quia mirabilia, Alleluya, octaua, O mors. Factus sum. Syon. Impleat, nona, Ante me. Ex quo facta est. Ex Egipto] [ANODEO 14GF]

[f.[[77]]78r] [London, British Library, Lansdowne 763, f.78r,1; text: Inuitatorium quintum, Venite exultemus domino. Iubilemus ei. Ipse conspicit. Versus Responsorium, Gloria patri et filio et spiritui sancto] [ANODEO 15GF]

AVtentus Tritus id est quintus Tonus. finitur in .F. graui qui eleuando prius habet tonum et tonum. postea inuenit illam communem vocem que per b.[sqb] notatur. si sumitur .b. ad .a. semitonus erit. Ad .e. vero tonus erit Si sumitur [sqb] ad a econtrario. tonus erit .a.[sqb]. quadrata in antea semitonus erit. Inuenitur tonus et tonus postea semitonus. in antea tonus et tonus Hee sunt voces in quibus oritur Paripatameson. F. Licanosmeson .g. Mese a. Tritesim .b. siue Paramese. [sqb]. Tertediezeugmenon .c. per quam .c. semper discurrunt omnes psalmi qui per istum tonum decantantur. Iste modus dicitur quintus tonus

[London, British Library, Lansdowne 763, f.78r,2; text: Quinque prudentes virgines intrauerunt ad nupcias. Neuma] [ANODEO 15GF]

[f.[[77]]78v] [London, British Library, Lansdowne 763, f.78v,1; text: quinti Toni. Introitus officiorum <.....> a et in .g. incipit istam differenciam <....> et finitur semper in .F. In te domine speraui non confundar in eternum in iusticia tua libera me Gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in secula Seculorum Amen. prima, Introitus. Officiorum. Ecce deus. Exaudi deus. Letare, secunda, Loquebar, Domine refugium, <Verba> mea, tercia, Domine. Circumdederunt me.] [ANODEO 16GF]

Omnis Antiphone que incipiunt in c. et in .b et in a ad similitudinem istarum que secuntur hanc differenciam semper habent.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.78v,2; text: Incepcio. Antiphonarum. prima differencia, Seculorum amen, Ecce dominus. In sole. Eleuamini. Letamini. Ponent domino. Alleluya. Exulat. Fons ortorum, Exultabunt, Vox clamantis, Pectora, Ecce virgo, secunda] [ANODEO 16GF]

[f.[[78]]79r] [London, British Library, Lansdowne 763, f.79r; text: Omnis vallis. Laudem dicite, Benedicam te. Spes nostra. Placentes deo. Inuitatores, Venite exultemus domino. Iubilemus ei. Ipse conspicit, Versus Responsoriorum, Gloria patri et filio et spiritui sancto, Intonacio psalmorum, Dixit dominus domino meo. sede a dextris meis. Benedictus dominus deus Israel quia visitauit et fecit redemcionem plebis sue. Alma. Magnificat. Anima mea dominum Nunc dimittis seruum tuum domine. secundum verbum tuum in pace Sicut erat in principio et nunc et semper et in secula Seculorum Amen.] [ANODEO 17GF]

Plaga. Triti eundem finem habet quem et Autentus suus ex quo procedit. et dicitur sextus Modus id est sextus Tonus incipiens in qualibet istarum vocum. D. E. F. g. a. Semper discurrunt sillabe in psalmis qui secundum officia. vel secundum Antiphonas istius modi decantantur Quicunque Introitus incipit in D siue in A sicut in sequentibus ostenditur. istius differencie esse videtur

[f.[[78]]79v] [London, British Library, Lansdowne 763, f.79v,1; text: Sexta hora sedit super puteum Neuma sexti toni. Seculorum Amen Domini est terra et plenitudo eius orbis terrarum et vniuersi qui habitant in eo Gloria patri et filo et spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in secula Seculorum amen. Introitus. Officiorum. In medio, Hodie scietis. Respice. Requiem, Iusti epulentur, Esto, Omnes, Os iusti, Quasimodo geniti, Sacerdotes, dei et cetera. Exultate, Dicit dominus.] [ANODEO 18GF]

Quecunque antiphonarum incipiunt ad similitudinem istarum que sequuntur vel quolibet modo extra. Exemplum due differencie. vna tantum differencia habetur in sexto tono.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.79v,2; text: Incepcio Antiphonarum. prima differencia, Seculorum Amen, O Christi, Tu populum. Orietur. Benedicta, O admirabile. O quam preciosum, Que mulier, Benedictus, Benedixisti. Libera nos, Ascendit Christus.] [ANODEO 18GF]

Require Nesciens mater et ceteras incepciones Antiphonarum sexti toni. in principio. secundi folij. ad hoc signum [signum]

[f.[[79]]80r] a .g. Mese. .a. parhipatemese .[sqb]. Tritediezeumenon [Tritediezeugmenon corr. supra lin.] .c. paranete diezeugmenon .d. per quem .d. semper decantantur psalmi isto modo.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.80r; text: Septem sunt spiritus ante tronum dei. Neuma septimi toni. Dominus regnauit exultet terra. Letentur insule multe. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in secula Seculorum amen. prima, Per hanc differenciam que s<...>am. peritis cantoribus ca<...>citur modus officiorum si<...> hic ostenditur, Introitus Officiorum. Puer natus, Oculi mei. Viri Galilei. Ne timeas, Adorate. Hic restat quoddam officium quod irregulariter dicitur set tamen vsum ecclesiastico tenetur. secunda, Populus syon. Prima Antiphonarum d<...> est que incipit in g <.> ascendit sillabatim in <...> acutam vt patet hic. Incepcio Antiphonarum. prima differencia Seculorum Amen, Viri Galilei, Salutem, Redempcionem, Veni domine. Lapides torrentes, Nox precessit, De celo veniet, Erumpant montes. In matutinis. Iuxta eloquium] [ANODEO 19GF]

[f.[[79]]80v] [London, British Library, Lansdowne 763, f.80v; text: Vidit [Iacob add. supra lin.] scalam summitas eius. Sponsus, Crux alma, Considerabam. Constitues eos, Electi sunt in Christo, Te gloriosus. Iherusalem. In domino. Sicunt infantes, Accipite. te. Si manseritis, Si cognouissetis. me, Saluator. secunda, Seculorum Amen. Natiuitas est. Ingressa Agnes, Dextram meam et collum meum cinxit, Omnes, Si vere fratres. Domine labia mea. In tribulacione, Proprio. Liberauit. Caro mea, <.>auis enim dei est. Domine, Voce mea, Iustus dominus. Me suscepit. Qualis est dilectus. tercia, Exortum est. Ingressus [Paulus add. supra lin.], Vide domine, Misit dominus, quarta] [ANODEO 20GF]

Require Angelus ad pastores et ceteras incepciones Antiphonarum septimi toni. in principio secundi folij ad hoc signum. [signum].

[f.[[80]]81r] [London, British Library, Lansdowne 763, f.81r; text: Nesciens mater, Gloriosi. Ipse inuocauit me. Quoniam. Gloriam mundi. Signatum est. Benedictus. Alleluya. Malos. Loquens dominus, Puer Ihesus. Non confundas me, Modicum, <Ponens> Petrus, Amicus, Sustolle. Regali ex, Exaltabuntur. Alleluya. Virgines sancte dei. In excelsis, Domine refugium. In sanctis eius, Fortitudo, O quam admirabile, Exultantis, Ad thome. <Opem>. Ascendente, Benedicam, Benedicamus, Nula, Venter dilectus, Hodie intactu, Elegit, Vobis datum, Artus, Gaudent in celis. Andreas, Occurrit] [ANODEO 21GF]

[f.[[80]]81v] [London, British Library, Lansdowne 763, f.81v; text: Intonacio Psalmorum. Dixit dominus domino meo. sede a dextris meis. Benedictus dominus deus Israel. quia visitauit et fecit redempcionem plebis sue. Magnificat. Anima mea dominum. Sicut erat in principo et nunc et semper et in secula Seculorum Amen. Inuitatoria tria. Venite exultemus domino. Iubilemus ei. Ipse conspicit, Venite exultemus domino. Iubilemus ei. Ipse conspicit, Venite exultemus domino. Iubilemus ei. Ipse conspicit. Versus Responsoriorum. Gloria patri et filio et spiritui sancto.] [ANODEO 22GF]

Autentus Tetrardus semper finitur in licanosmeson id est .g. qui eleuando prius habet tonum et tonum. postea semitonium. deinde tonum et tonum postea semitonium. In antea sequitur tonus et tonus subter finem vero habet tonum postea semitonium. deinde tonum et tonum. Per istas voces exercitatas tantum patet. Voces incepcionales istius modi id est septimi Toni iste sunt. licanosmeson

[f.[[81]]82r] [London, British Library, Lansdowne 763, f.82r; text: Angelus. Facta est. Veterem hominem, Vrbs fortitudinis. quinta, Seculorum Amen. Stella ista. Clamauerunt. Confortatus, Loquebantur. Domine. ostende. Intonacio. psalmorum. Dixit dominus domino meo sede a dextris meis. Benedictus dominus deus Israel. quia visitauit et fecit redempcionem plebis sue. Magnificat Anima mea dominum. Nunc dimittis seruum tuum domine secundum verbum tuum in pace. Sicut erat in principio et nunc et semper et in secula Seculorum Amen. Inuitatorium. Venite exultemus domino. Iubilemus ei. Ipse conspicit. Iubilemus ei. Ipse conspicit.] [ANODEO 23GF]

[f.[[81]]82v] [London, British Library, Lansdowne 763, f.82v,1; text: Versus Responsoriorum, Gloria patri et filio et spiritui sancto.] [ANODEO 24GF]

Plaga. Tetrardi id est octauus Tonus eundem finem habet scilicet .g. quem suus Autentus descendendo prius habet tonum. deinde semitonium. postea tonum et tonum. Nam si descencio eius non cognosceretur dubitacio fieret an Plage Tetrardi. an Triti fuisset. Quia in eleuacione aliquando similes voces videntur habere. set in descencione semper dissimiles habent Voces in quibus oriri potest ille sunt. parhipate hipaton .c. d. e. f. g. a. [sqb]. c. per quam .c. semper debent discurrere sillabe psalmorum. Hee sunt omnes sue incepciones. quamuis in graui [vel add. supra lin.] .[sqb]. acuta racio videtur. incipi.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.82v,2; text: Octo sunt beatitudines. Neuma octaui toni. Introitus Officiorum. prima differencia, Seculorum Amen. Ad te leuaui. Accipite, Deus dum egredereris, Benedicta sit. Inuocauit me. Deus in adiutorium, Miserere. Dilexisti, Iubilate, In excelso, Dum medium, Lux fulgebit, secunda, Domine ne] [ANODEO 24GF]

[f.[[82]]83r] [London, British Library, Lansdowne 763, f.83r,1; text: Introduxit. Spiritus domini. Dominus regnauit decorem indutus est, indutus est dominus fortitudinem et precinxit se Gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in secula. secunda differencia, Seculorum Amen.] [ANODEO 25GF]

Ad istam secundam differenciam. pertinent. isti quatuor Introitus. Officiorum scilicet Lux fulgebit. Domine ne. Introduxit. Spiritus domini. et omnes eis similes.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.83r,2; text: Incepcio. Antiphonarum, prima, Seculorum Amen. Spiritus sanctus. Dum ortus, Martinus, Iudea, <..> per omnia, O crux, <Ne> timeas, Ingresso Zacaria, Extollens. Dominus possedit me. In illa die. Iohannes est. Quodcumque, Stetit Ihesus. Data est michi. Sancta Maria, De fructu. Tanquam sponsus, Suscepimus deus, Natiuitatem] [ANODEO 25GF]

[f.[[82]]83v] [London, British Library, Lansdowne 763, f.83v; text: Captabunt. Estote. Venite. Gloria. Vetite, Rex pacificus. Patefacte sunt. Dominus, Dicit dominus, Sancte paule apostole. Beata dei, Scitote. Libera me. Adorate, Quia vidisti me. Exaudi. In ecclesijs. Ego sum. Nemo, Ecce mitto, Conuertere, Memento mei. Strictis. Baptizat, Tu per thome. Mirabile, Subijt, Ego veritatem, Veni sancte spiritus, Quem dicunt. Vna igitur. Tu es vas, Dilecti deo, In medio, Sancti. et iusti. Iste sanctus. Letentur, Pater Abraham] [ANODEO 26GF]

[f.[[83]]84r] [London, British Library, Lansdowne 763, f.84r; text: Si iniquitates. Beatus ille, Principes populorum. Dedisti, Anunciauerunt. secunda, Seculorum Amen. Hodie celesti sponsa, Stephanus. Missus est. tercia, Ecce nunc tempus. Ecce nunc palam loqueris. quarta, Impij super iustum, Anime impiorum, quinta, Hoc est preceptum. Ego. Cum venerit. Deus meus es tu, Hodie scietis, Crastina erit vobis salus, Sancti tui domine, Factus est repente, Sic eum volo, Terra tremuit, Domine clamaui. Intellige, Dominus, Credidi, Beati omnes. Benediximus vobis.] [ANODEO 27GF]

[f.[[83]]84v] [London, British Library, Lansdowne 763, f.84v; text: Te decet. Benedic. Recordare. Auertantur. O vos omnes. Erat autem, Ego sum via, Dominus in templo, Sub trono, Cogitauerunt, sexta, Seculorum Amen. In eternum. Deo nostro. De profundis, septima, Nos qui viuimus, Dixit dominus, Cum venerit, Da pacem. Sapiencia, Angeli domini. Martires domini, In exitu Israel de Egipto, domus iacob de populo barbaro Benedicite omnia opera dominum domino. Laudate et super exaltate eum in secula Benedictus [dominus. add. supra lin.] deus Israel quia visitauit et fecit redempcionem plebis sue.] [ANODEO 28GF]

[f.[[84]]85r] [London, British Library, Lansdowne 763, f.85r,1; text: Magnificat. Anima mea dominum Sicut erat in principio et nunc et semper et in secula Seculorum Amen. Dixit dominus domino meo. sede a dextris meis. Benedictus dominus deus Israel. quia visitauit et fecit redempcionem plebis sue. Gloria patri et filio. et spiritui sancto.] [ANODEO 29GF]

Sequitur Recapitulacio intonacionum octo tonorum cum differencijs et neumatibus eorum.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.85r,2; text: Sic primus cunctos format modulacione punctos. prima differencia, secunda, Seculorum Amen. tercia, quarta, quinta, sexta, septima, octaua, nona] [ANODEO 29GF]

[f.[[84]]85v] [London, British Library, Lansdowne 763, f.85v; text: decima, Seculorum Amen. vndecima, Primum querite regnum dei. Neuma primi toni. Plaga prothi cuius manet en modulacionis huius. prima differencia, secunda, Secundum autem similem est hinc. Neuma secundi toni. Tercius atque suum tali sonat ordinem metrum. tercia, quarta, quinta, sexta, Tercia dies est quod hec facta sunt Neuma tercij toni. Quartus et hunc morem metri tenet atque decorem. septima, octaua, nona] [ANODEO 30GF]

[f.[[85]]86r] [London, British Library, Lansdowne 763, f.86r; text: Amen. Quarta Vigilia venit ad eos. Neuma quarti toni. Hanc quintus formam metri tenet ecce sonoram. prima differencia, secunda, Seculorum Amen, tercia, Quinque prudentes intrauerunt ad nupcias Neuma quinti toni. Vt metra iam primus sic format singula sextus, prima differencia et vltima, Sexta hora sedit super puteum. <Neuma> sexti toni. Septimus absque mora sic metrum format in hora, quarta, quinta, Septem sunt spiritus ante tronum dei. Neuma septimi toni. Sic sonat octauus] [ANODEO 31GF]

[f.[[85]]86v] [London, British Library, Lansdowne 763, f.86v; text: metrum sonat vtque secundus, prima differencia, secunda, Seculorum Amen. tercia, quarta, quinta, sexta, septima, Octo sunt beatudines [beatitudines corr. supra lin.]. Neuma octaui toni.] [ANODEO 32GF]

QVatuor sunt generalia principia modulacionum que secundum quatuor modos finiendi distinguntur. Quelibet enim modulacionum ita finitur. quod habeat supra finem proximo loco tonum. et postea semitonum. Aut ita quod proximo supra finem habeat semitonum. Aut ita quod proximo supra finem tres tonos continuos. Aut ita quod duos continuos supra et vnum intra finem. Primum genus finitur in D. aut a. secundum .[sqb]. quadratum Secundum genus in E in spacio aut a. secundum .b. rotundum Tercium in F. aut in c. secundum [sqb]. quadratum Qartum [Quartum corr. supra lin.] in .g. aut in .c. secundum .b. rotundum. Quodlibet istorum generum subdiuiditur in Autentum et Plagium. ita quod quatuor Autenti. et quatuor Plagales dicuntur octo toni. Primus dicitur Protus Secundus Plaga Proti. Tercius Deutrus Quartus Plaga Deutri. Quintus Tritus. Sextus Plaga Triti. Septimus Tetrardus Octauus Plaga Tetrardi Autenti a plagalibus vero distinguntur. per Arsim et Thesim. hoc est per eleuacionem et depressionem. Quia omnis Autentus potest regulariter ascendere vsque ad quintam supra finem. si licenter aliquando magis Plagales [f.[[86]]87r] vero non possunt regulariter ascendere nisi ad quintam supra finem. set possunt descendere vsque ad quartam infra finem. Sunt tamen multe modulaciones que nunc tantum ascendunt que possunt dici communiones nisi discernantur per saltus ad quintas vel per pausaciones in quinta quod est proprium Autentorum vel per leues pausaciones infra finem vel iuxta finem quod proprium est Plagalium Et notandum quod Precentores Monasteriorum huiusmodi communes cantus quandoque faciunt tres Autentos quandoque Plagales secundum quod placet eis aptare differencias vel versus.

Primus tonus qui Protus dicitur siue Dorius terminatur in G graui vel in .a. acuta. secundum .[sqb]. quadratum. communem mediacionem cum sexto tono et solempnius mediatur in Psalmis Ewangelicis quam in Psalmis Propheticis sicut omnes preter quintum. Et dicimus psalmos ewangelicos Magnificat. et Benedictus. et licet Nunc dimittis sit psalmus ewangelicus. tamen mediatur ad modum propheticorum psalmorum propter tardacionem Completorij quod non consueuit vlla ecclesia tam solempniter cantare sicut Vesperas et matutinas Vnde est quod nunquam dicimus neumam [ad completorium supra lin.]. Explicit Tonale.

[f.[[86]]87v] [London, British Library, Lansdowne 763, f.87v] [ANODEO 33GF]



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License