Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.[[49]]52v] <Monachus> quidam de Sherbourn talem musicam profert de Sancta Maria Magdalene

[London, British Library, Lansdowne 763, f.52v; text: [Gamma], gammut, a, b, c, d, e, f, g, 1, 2, 3, 4, 5, 7, re. mi. fa vt. sol re. la mi. sol re vt. la mi re. fa [sqb] mi. sol fa vt. la sol re. sol fa. la sol. la] [ANODESA 01GF]

Ex altera parte secuntur versus mistici huic gamme pertinente.

[f.[[50]]53r] <Felix> Magdalene cantandi preminet arte.

Hanc formam Gamme. distamus ab hac muliere.

Hac latet incluso perfeccio Musica tota.

Hic poterit geminum vir prudens distere cantum.

Clauibus atque notis summatim pingitur vnus.

Alter huic similem tenet in multis racionem.

Is que magis prodest hic cantus mistica res est.

Res signata notis est nostra summa salutis.

Hic cantus resonat quem virtus plurima format.

Illum Magdalene nos erudiens canit alte

In cantum claues illam dirigunt preeuntes

Vt Re Mi Fa Sol La septem gradibus canit illa.

Gracia septena per septem multiplicata.

Consona. mirifica. per Gammam significata

Inplet Magdalenen ad nostrum gaude leuamen

Personat inde melos penetrant sua cantica celos

Et dulcedo soni. currit per climata mundi

Laudes. Messie cantat soror hec Mathie

Vexatur furia Pseustis quia victus ab ipsa

Agnos ex hedis facit hec dulcedine vocis

Hac sapiunt stulti ditantur famine muti.

Auditum surdis. reddit clamoribus altis

Et domat ipsa feras dulci modulamine captas

Hec fessos releuat. mestis solamina prestat.

In bello fortes reddit clangendo cohortes.

Demonium que fugat psallendo dum citharizat

Atque prophetie promptus sit spiritus inde

Ista sirenarum pellit discrimina quarum.

Cantu fallaci mergientur in equore multi

Morbo. ac morti. cantu solet ipsa mederi

[f.[[50]]53v] Et vniuersalis multos. facit et prodire sepultos

Triplex esse genus constat tantummodo cantus

Quodlibet ex genere. puta tactu. flamine. voce.

Aurea iure rosa. datur illi siue corona

Quod superat dirum Pseustum nil estimo mirum

Spiritus angelici. cedant in cantibus illi.

Est que sui moris cantu dare vulnus amoris.

Perpetuo viuet qui tali vulnere languet

Huic decet atque prodest semper meminisse quod hoc est.

Christi discipula mundo prouisa magistra

Quod Kendale.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.53v; text: [Gamma], gamut. a re, b mi, c fa vt, d sol re, e la mi] [ANODESA 01GF]



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License