Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.[[87]]88v] Distinccio inter colores musicales, et armorum heroum

NVmerus sexdecim. est numerus perfectissimus. quia semper potest diuidi in duas partes equales. vt .16.8.4.2.

Sex sunt colores naturales. per quos omnes colores alij componuntur. Primo color niger. Secundo color Albus. Tercio color rubeus Quarto color blodius. Quinto color viridis. Sexto color glaucus. Color niger vocatur in armis Sabul Color albus vocatur Siluir. Color rubeus vocatur Gonlis. Color blodius vocatur Asur. Color viridis vocatur vert. Color glaucus vocatur Aurum Et sic vocantur in canticis quando stant.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.88v; text: Niger color pessimus. Albus melior nigro. Rubeus melior albo. Blodius melior rubeo. Viridis. melior blodio. Glaucus melior viridi. In musica. Glaucus pessimus color. Albus color melior. Rubeus color melior. Blodius color melior. Viridis color melior. Niger color melior In armor. Sabul est optimus et benignissimus color. Argentum est secundus. Gonlys est tercius. Asur est quartus. Vert est quintus. Gold est sextus. Hij ponuntur in ordinem secundum arma. Gold est optimus et benissimus, Siluer est secundus. Gonlis est tercius. Asur est quartus. Vert est quintus. Sabul est pessimus] [ANODIST 01GF]

[f.[[88]]89r] Colores musicales. sex sunt. Quorum principalis est Aureus Secundus Argenteus. Tercius Rubeus. Quartus Blodius Quintus Viridis. Sextus Niger. Colori principali semper obuenit proporcio equalis. que omnium proporcionum vocatur fundamentum. et principalis proporcio. Quia super se fundantur omnes inequales proporciones. Qualiter secundum Musicam. Colores ponuntur vel secundum Arma. vel secundum Aliquem colorem. ponitur in loco principalis coloris. Alie quinque colores tribus modis ponuntur Primo modo secundum Ordinem generum proporcionabilium. Secundo modo ponuntur secundum dignitatem proporcionum Tercio modo ponuntur secundum dignitatem vnius generis.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License