Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.[[122]]123r] PRoporcio. est duarum rerum equalium vel inequalium adinuicem habitudo vel comparacio Et nota quod duplex est proporcio scilicet Equalitatis et Inequalitatis Similiter duplex est proporcio Inequalitatis scilicet Maioris Inequalitatis et Minoris Inequalitatis. Proporcio. Minoris Inequalitatis est quando maius comparatur ad minus vt quatuor ad duo vel tria Proporcio. Minoris Inequalitatis est. quando minus comparatur ad maius. vt duo ad quatuor

[London, British Library, Lansdowne 763, f.123r,1; text: Denominaciones Generales.] [ANODUA 01GF]

Proporcio Maioris Inequalitatis dicitur quinque modis scilicet [.1. supra lin.] Multiplex [.2. supra lin.] Superparticularis [.3. supra lin.] Superparciens [.4. supra lin.] Multiplex Superparticularis [.5. supra lin.] Multiplex Superparciens Pars aliquota est illa que aliquociens sumpta reddit equaliter minorem numerum vt tria ad duo Pars nulliquota est ille que aliquociens sumpta nunquam reddit equaliter minorem numerum. vt quinque ad tria

[London, British Library, Lansdowne 763, f.123r,2; text: Denominaciones Speciales.] [ANODUA 01GF]

Pro denominacione speciali proporcionum videndum est quociens maius continet minus. si semel. et tales duas partes vltra. tunc dicitur illa. proporcio Superbiparciens. vt quinque ad tria Si tres vnitates. dicitur. Supertriparciens. si quatuor dicitur. Superquadriparciens. si quinque dicitur Superquintiparciens. si bis contineat dicitur Dupla. si ter Tripla. et sic vlterius Viso tunc quociens maius continet minus. et quot tales partes vltra ex quibus non sit pars aliquota videndum est quarta sit quamlibet illarum vnitate resultancium respectu minoris numerum. vt [in add. supra lin.] tria vel quatuor vel quinque et sic de alijs. et iuxta illud constituitur vltima pars denominacionis.

Sequitur alia Regula proporcionum Musicalium practica.

[f.[[122]]123v] PRoporcio est duorum numerorum habitudo adinuicem. Proporciones sunt infinite. quia infiniti sunt numeri. Et vt infiniti sunt numeri. infenite ita sunt proporciones Set proporcionum quedam sunt. pronunciatione quedam denunciatione Proporciones denunciatione pertinent ad Geometriam Astronomiam Arithmetricam. et Musicam speculatiuam. Proporciones pronunciacione pertinent ad Musicam practicam scilicet ad Cantores. quarum sex sunt species scilicet Dupla. Tripla. Quatrupla. Sesquealtera Sesquetercia Sesqueoctaua. Que omnes exemplarie sequuntur

Proporcio Dupla. Quia maior numerus continet in se minorem. [bis supra lin.] vt quatuor ad duo sex ad tria octo ad quatuor duodecima ad sex vt patet hic exemplarie.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.123v,1] [ANODUA 01GF]

Proporcio. Tripla quia maior numerus ter continet in se minorem vt tria ad vnum nouem ad tria vt hic.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.123v,2] [ANODUA 01GF]

Proporcio Quatrupla. Quia maior numerus quater continet in se minorem vt quatuor ad vnum sedecim ad quatuor vt hic.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.123v,3; text: <Tenor>] [ANODUA 01GF]

[f.[[123]]124r] Proporcio. Sesquealtera. Quia maior numerus continet in se minorem. et alteram partem minoris numeri vt tria ad duo sex ad quatuor vt hic

[London, British Library, Lansdowne 763, f.124r,1] [ANODUA 02GF]

Proporcio. Sesquetercia est. Quia maior numerus continet in se minorem. et terciam partem minoris quod est. vnum. vt quatuor ad tria octo ad sex

[London, British Library, Lansdowne 763, f.124r,2] [ANODUA 02GF]

Proporcio. Sesqueoctaua. Quia maior numerus continet minorem. et octauam partem minoris quod est vnum. vt nouem ad octo

[London, British Library, Lansdowne 763, f.124r,3] [ANODUA 02GF]

[Liber Sancta crucis de Walltham. m.rec.]



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License