Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.[[60]]61r] MEtrologus Liber

IN nomine sancte et indiuidue Trinitatis incipit. de plana musica id est breuis sermo. Quid est Musica. Musica. est pericia modulacionis. sono. cantuque consistens. et est dicta Musica per diriuacionem .a. Musis. secundum. Ysidorum Ethimologiarum

De inuentoribus artis musice

Magister historiarum dicit quod Tubal pater canencium cithara. et organo. non instrumentorum quidem que longe post inuenta sunt. set inuentor fuit musice id est consonanciarum. Vt labor pastoralis quasi in delicias vertetur fratre suo itaque in arte ferraria fabricante sono malleorum delectatus ex ponderibus eorum porciones [proporciones corr. supra lin.]. et consonancias que ex hijs nascuntur diligenter facere cogitauit Et quia audierat Adam prophetasse de duobus iudicijs. ne periret ars inuenta. scripsit vel insculpsit eam in duabus columpnis in qualibet totam. Vna Marmorea. altera Latericia. quarum altera non dilueretur [diluuio add. supra lin.]. altera non dissolueretur incendio. Marmoream vero dicit Josephus ad huc esse in terra Syriaca. et sic maxime errant Greci putantes Pictagorem philosophum dicte artis esse inuentorem

Quid prodest musica

Musica secundum Ysidorum Ethimologiarum. mouet affectus. prouocat in diuersum ambitum sensus in prelio quoque tube concentus pugnantes accendit. et quanto vehemencior fuerit clangor. tanto fit ad certamen animus forcior ad tollerandum quosque labores Musica. animum mulcet. et singulorum operum mitigacio est. modulacio vocis solatur.

De tribus Musice partibus.

Musice partes sunt tres secundum Ysidorum Ethimologiarum. id est Armonica. Rithmica. et Metrica. Armonica est que discernit in sonis acutum et grauem Ritmica est que requirit incursionem verborum [f.[[60]]61v] vtrum bene sonus aut male cohereat. Metrica est. que probabili racione mensuram diuersorum metrorum cognoscit. Verbi gracia. Heroicon Iambicon. et cetera. vt inferius docetur.

De triformis Musice diuisione

Ad omnem autem sonum. que materies est cantilenarum secundum Ysidorum Ethimologiarum. triformem consistit esse naturam. Prima est Armonica. que ex vocum cantibus constat. Secunda Organica. que ex flatu consistit. Tercia. Rithmica. que pulsu digitorum numeros recipit. Nam aut voce editur sonus sicut per fauces. aut flatu sicut per tubam vel tibiam. aut pulsu. sicut per citharam. aut per quodlibet aliud. quod percuciendo canorum est.

De Gamma.

Note. ante. vel figure id est littere in Gamma. secundum Guidonem de sancto Mauro. capitulo secundo hee sunt. In primis ponitur [Gamma]. littera greca. et dicitur Gamma. Deinde secuntur septem Alphabeti littere graues. ideoque maioribus litteris insignite hoc modo A. B. C. D. E. F. G. Post has. alie septem littere acute repetuntur. set minoribus litteris describuntur. In quibus tamen inter .a et .c. duplicem .b. ponimus. Vnam quam rotundam facimus. alteram quadrauimus ita. a. b. [sqb]. c. d. e. f. g. Addimus hijs eisdem litteris quinque set varijs figuris tetracordum. superacutarum in quo .b. similiter duplicamus. A. b. [sqb]. c. d. He .a. multis superflue dicuntur. nos autem maluimus superhabundare. quam deficere. Fiunt ita simul omnes .21. ita tamen quod semper ponatur vna figura vel littera in regula quam lineam appellamus. et alia in spacio hoc modo. ita eciam. quod ista littera .D. fit vltima.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.61v; text: Superacute. A la. mi. re. B fa. mi. C sol. fa. D la sol] [ANOMET 01GF]

[f.[[61]]62r] [London, British Library, Lansdowne 763, f.62r; text: Graues. [Gamma] vt. per [sqb] quadratam arsis. id est eleuacio. in .D. thesis. A re. [sqb] mi. C fa. vt. per proprium cantus arsis id est eleuacio. in .D. thesis. D sol re, E la. mi. F fa vt per b. rotundam quam mollem vocamus thesis. id est deposicio. G sol. re. vt per .[sqb]. quadratam, Acute., a. la. mi. re, b. fa [sqb] mi per b. thesis, c. sol. fa. vt. per .[sqb]. quadratam, d. la. sol. re., e. la mi, f. fa. vt. per B thesis, g. sol. re. vt. per [sqb] quadratam] [ANOMET 01GF]

IN figura prima [Gamma] id est Gamma. et in istis duabus litteris Gsolreut graui. et gsolreut. acuta. incipit cantus per [sqb] quadratam. Et ab hijs. vsque ad istas tres litteras ascendit scilicet ad Elami. grauem. et ad elami acutam. et ad .Dlasol superacutam supradicto modo. Item in duabus hijs litteris Cfaut graui. et .c.solfaut acuta. incipit cantus per propriam vocem. et ab hijs. vsque ad has duas litteras ascendit scilicet ad .a.lamire acutam. et ad Alamire superacutam. vt supra notatum est. Item in hijs duabus litteris Ffaut graui. et Ffaut acuta incipit cantus per b rotundam quam mollem vocamus et ex istis vsque ad has litteras ascendit scilicet d.lasolre acutam. et ddlasol superacutam sicut prenotauimus in predicta figura. Vnde versus. Ter g.[sqb]. quarre bis .c. properchaunt F duo b. mol.

De notis. vel sillabis

Sex sunt note vel sillabe. in quibus totus cantus disponitur scilicet Vt. Re. Mi. Fa. Sol. La. Cumque tam paucis notis vel sillabis tota armonia formetur. vtillimum est. alte eas memorie commendare

De clauibus.

Vbicumque inuenitur in aliqua linea. [id est regula add. supra lin.] talis figura .D. ipsa tota linea erit .d. solre. Et si sequatur in propria linea talis figura [sqb]. vel talis .f. tunc deinceps non erit dsolre linea predicta. set Ffaut. Et si in aliqua linea formaretur talis figura .c. tota ipsa linea erit [f.[[61]]62v] Csolfaut. Et si sequatur in ipsa linea talis figura G tunc deinceps non erit csolfaut linea predicta set gsolreut Quandocunque inuenitur in aliquo spacio. talis figura .b. totum ipsum spacium erit b.fa.[sqb]mi. et cantetur per b mollem. et si sequatur in eodem spacio talis figura .[sqb]. eciam erit b.fa[sqb].mi. set cantetur per [sqb]. quadratam. Si autem in aliqua linea inuenitur talis figura bb. tota ipsa linea erit bfa[sqb]mi. superacuta et cantetur per b mollem. et si inuenitur talis figura in aliqua linea bb. vel talis figura .[sqb] tunc erit ipsa linea bfa[sqb]mi. superacutus et percantetur per [sqb] quadratam. Notandum quod cantus b. mollis. non sine .b. signaitatur. cantus vero [sqb] quadrati per absenciam b. mollis dinoscitur.

De consonantibus.

Dispositis itaque vocibus inter vocem et vocem. alias maius alias minus spacium cernitur secundum Guidonem de sancto Mauro capitulo quarto vt Tonus Semitonus Ditonus Semiditonus Diatessaron Diapente Tonus cum Diapente Semitonus cum Diapente Semiditonus cum Diapente et Diapason.

De Tono.

Tonus est vox quedam bene et regulariter sonans ita vt habeat naturaliter ascensum et descensum. vt inter [Gamma]. et Are. et inter Are. et Bmy. et inter Cfaut et Dsolre. et inter Dsolre et Elami. et inter Ffaut. et gsolreut graues. et inter gsolreut. et alamire et inter alamire et [sqb] quadratam id est bfa[sqb]mi. et inter b rotundam et csolfaut. et inter c solfaut et dlasolre. et inter dlasolre et elami. et inter ffaut et gsolreut acutas. et inter gsolreut et aalamire et inter aalamire et bb quadratam id est bfabbmi. et inter b rotundam et csolfa. et inter csolfa et ddlasol superacutas

De semitono.

Semitonus est quedam vox que minorem et molliorem sonum reddit sicut Fa Mi Mi Fa. videlicet inter Bmi. et Cfaut. et inter Elami. et [f.[[62]]63r] Ffaut graues. et inter alamire. et b rotundam id est bfa[sqb]mi. acutas. et inter. [sqb] quadratam. et csolfaut acutas. et inter elami. et ffaut acutas. et inter alamire. et bb mollem id est bbfa.[sqb]mi. et bbfa[sqb]mi superacutus tantum Nam inter alias figuras vel litteras. non semitonus set plenus tonus cernitur [sicut iam add. supra lin.] prenotatum est. et sic maxime errant qui in plana musica. faciunt semitonum vbi plenus tonus haberetur

De semiditono

Semiditono est quedam vox que habet in se. tonum. et semitonum. et molliorem sonum reddit quam illa que duos plenos tonos habet. sicut Re Fa. Fa. Re. Mi. Sol. Sol Mi. tam in grauibus quam in acutis. et superacutis.

De Ditono.

Ditonus est quedam vox que habet in se duos plenos tonos et minorem sonum reddit tam in eleuacione quam in reflexione sicut Vt Mi. Mi. Vt. Fa. La. La. Fa. tam in grauibus quam in acutis et superacutis.

De Diatessaron.

Diatessaron. est quedam vox que habet in se duos plenos tonos et dimidium id est semitonum. sicut Vt. Fa. Fa. Vt. Re. Sol. Sol. Re. Mi. La. La. Mi. tam in grauibus quam in acutis et superacutis.

De Diapente.

Diapente. est quedam vox que habet in se tres plenos tonos. et dimidium id est semitonum. sicut Vt Sol Sol Vt. Re La La Re. Mi Mi Mi Mi. Fa Fa. Fa Fa. tam in grauibus. quam in acutis et superacutis. Habens itaque sex vocum consonancias id est Tonum Semitonum. Semiditonum. Ditonum Diatessaron. et Diapente In nullo autem cantu. alijs modis. vox voci coniungitur vel incedendo vel remittendo. Cumque tam paucis clausulis. tota Armonia formetur. Vltimum est alte eas memorie commendare. et deuote plene in cantando [vel canendo supra lin.] senciantur ab exercicio. numquam necessarie vt hijs clauibus habitis canendi possis periciam sagaciter ideoque facile possidere.

De tono cum Diapente.

[f.[[62]]63v] Tonus cum Diapente est quedam vox que habet in se quatuor tonos et dimidium. sicut Vt La. La Vt. et in consimilibus tam grauibus quam in acutis et superacutis

De Semitono. cum Diapente.

Semitonus cum Diapente est quedam vox. que habet in se tres tonos. et duos semitonos. vt ab Elami graui in Csolfaut. et in consimilibus vbicumque canitur. De Semiditono cum. Diapente. Semiditonus cum Diapente. est quedam vox que habet in se quatuor tonos. et duos semitonos vt .a. Dsolre in csofaut. et in consimilibus vbicumque canitur.

De Diapason.

Diapason. est in qua Diatessaron et Diapente iunguntur. Cum enim ab Are in Dsolre grauem sit Diatessaron. et ab eadem Dsolre in Alamire acutam sit Diapente. tunc ab Are graui in Alamire acutam consistit Diapason. cuius vis est eamdem litteram vtroque habere latere vt a .Bmi graui in .[sqb]. quadratam id est in bfa[sqb]mi acutam. et a Cfaut in Csolfaut. et .a. Dsolre in dlasolre. et relique enim sicut vtraque voce eadem littera vocatur. Ita per omnia eiusdem qualitatis perfectissime similitudinis vtraque habetur et creditur. Nam sicut finitis septem diebus eosdem repetimus vt semper et octauum eundem vocamus.

De Interpretacione. Tonorum.

Tonus autem .a. tonando id est sonando nomen accepit Semitonus [a add. supra lin.] semis id est non plenus tonus Ditonus id est duo toni. Diatessaron. sonat de quatuor Nam et quatuor habet voces Diapente dicitur .a. quinque sunt enim in eius spacio quinque voces Diapason. interpretatur de omnibus. eo quod omnes habet voces.

De Modis et Tropis. vel Tonis.

Hij sunt quatuor modi vel tropi quos abusiue tonos vocant. secundum. Guidonem de sancto Mauro capitulo decimo Qui sic sunt abinuicem naturali diuersitate disiuncti. vt alter alteri in sua sede locum non tribuat. alterque alterius naturam aut transformet. [f.[[63]]64r] aut nunquam recipiet. Hos autem modos vel tropos grece nominamus Prothum. Deuterum. Tritum. Tetrardum.

Que sit vox. et quare in cantu non obtineat principatum.

Cum aliquem cantare audiuimus secundum Guidonem de sancto Mauro. capitulo vndecimo primam eius vocem cuiusmodi sit ignoramus. Quia quemadmodum aut Toni. aut Semitoni. vel relique species secuntur nescimus Finito vero cantu. vltime vocis modum ex preteritis aperte cognoscimus. Incepto enim cantu quid sequitur ignoramus. Finito enim quid precesserit videmus Itaque finalis vox est quam medijs intuemur Deinde si eidem cantui versum vel psalmum. aut aliqud velis subiungere ad finalem vocem maxime opus est coaptare non aliud prime vel aliarum adeo inspeccionem redire. Additur quoque illud quod acutissime cantus finalem vocem maxime distincciones nittunt. Nec mirum regulas musice a finali voce sumere. cum in grammatice partibus pene vbique vim sensus in vltimis litteris vel sillabis. per casus et numeros. personas. et tempora discernimus Igitur quia et omnis laus in fine canitur iure dicamus. quia omnis cantus eius modo sit subiectus. et ab eo modo regulam sumat. quem vltimum sonat .A. finali itaque voce. in quintam quolibet cantu ex predictis. quatuor modis. iusta est deposicio. et vsque ad octauas vel decimas eleuacio. licet contra hanc regulam sepe fiat cum ad decimam ne progrediamur vocem iubemur. Vnde et finales voces statuerit scilicet Dsolre Elami Ffaut [et add. supra lin.] Gsolreut graues

De diuisione quatuor modorum in octo secundum Guidonem. de sancto Mauro.

Interea cum cantus huiusmodi vt Prothi ad operacionem finis cum sint graues et plani. tunc acuti. et alti versus et palmi. et si quid vt diximus fini aptandum erat. vno eodem quoque modo prolatum diuersis aptari non poterat [f.[[63]]64v] Quod enim subiungebatur si erat graue cum acutis non conueniebat si erat acutum a grauibus discordabat Consilium fuit itaque vt [quisquis add. supra lin] vniusquisque modus partitur in duos id est in acutum et grauem distributis quia regulis. acuta acutis. et grauia conuenirent grauibus. Et Acutus quisque modus diceretur Autenticus id est auctoralis et princeps Graues autem Plagi vocarentur id est collaterales et minor Cum ergo dicatur Autenticus Prothus et plaga prothi. et similiter de reliquis naturaliter qui in vocibus quatuor erant. in cantibus facti sunt octo Abusiue autem tradidit Latius dicere pro Autentico Proto. et Plaga Prothi primus et secundus pro Autentico Deutero. et Plaga Deuteri tercius et quartus pro Autentico Trito. et Plaga Triti. quintus et sextus et pro Autentico Tetrardo et Plaga Tetrardi septimus et octauus

<De> octo modorum. agnicione. et acumine. et grauitate.

Igitur octo sunt modi. vt octo sunt partes orationis et octo forme beatitudinis secundum Guydonem de sancto Mauro. capitulo terciodecimo per quos omnis cantilena discurrens octo dissimilibus vocibus et qualitatibus variatur. Ad quos in cantibus discernendos. eciam quedam neume inuente sunt ex quarum aptitudine ita modum cancionis agnoscimus. sicut sepe ex aptitudine corporis. cuius sit tunica reperimus Preterea primus tercius quintus et septimus modus eleuacionem habent .a. suis finalibus litteris. vsque ad octauam vocem. et aliquando ad nonam et aliquando ad decimam auctoritate psalmiste dicentis In psalterio decacordo psallite illi. Secundus vero modus habet eleuacionem .a. sua finali littera. vsque ad Alamire acutam. et aliquando vsque ad b rotundam. regulariter scilicet in Antiphonis cantandis vel Responsorijs. Aliquando vsque ad Csolfaut. tamen irregulariter In Gradalibus vero cum suis versibus. et in Sequencijs aliquando. set raro vsque ad dlasolre et elami acutus vt in Gradali Vniuersi qui te. [et cetera add. in marg.] [f.[[64]]65r] et in Gradali Benedicta et venerabilis. et in consimilibus tamen irregulariter Quartus autem et Sextus modi habent eleuaciones a suis finalibus litteris vsque ad quintam vocem. et aliquando ad sextam set raro ad septimam vt in Officijs et in Offertorijs cantandis Octauus vero modus habet eleuacionem .a. sua finali littera. vsque ad quintam vocem. et aliquando ad sextam regulariter. et aliquando ad octauam vocem scilicet ad litteram consimilem id est gsolreut acutam. quod est Diapason. tamen irregulariter. set propter dulcedinem cantus Preterea. primus tonus potest descendere sub sua finali littera regulariter vsque ad secundam vocem. irregulariter vero vsque ad terciam et quartam Tercius vero tonus. vsque ad Cfaut. et Quintus modus vsque in semitonum. et aliquando ad quartam vocem. Secundus autem et Sextus modi possunt descendere sub finalibus litteris vsque ad quartam vocem. Septimus vero tonus ad secundam vocem. et aliquando ad quartam Quartus enim modus vsque ad quartam vocem tantum. nisi in Sequencia Fulgens preclara. Que descendit et ascendit irregulariter. Octauus vero modus vsque ad quartam vocem regulariter. irregulariter vero ad quintam et aliquando ad sextam set raro vel ad septimam et hoc precipue in prosis et sequencijs ad missam. vt in sequencijs Christi hodierna. et Alle celeste. et Ad celebres et Christo inclito candida. et in consimilibus. Nam quando desinit cantus octaui toni in dlasolre. tunc potest descendere ad Ffaut vel elami graues Et si vox aliquo modo id est tono supranotato inferius descenderit vel superius ascenderit quam supradiximus. tunc falsus erit cantus. Plage vero et Autentici. Prothi Deuteri Triti. et Tetrdi. aliquando in Alamire. et bfa[sqb]mi. csolfaut dlasolre. et gsolreut acute vt necessario finiuntur causa toni. vel semitoni. Supradicte regule [f.[[64]]65v] per maxime canentur in Antiphonis et Responsorijs vt cantus Psalmis et versibus coaptentur. Opertet vt communibus regulis fulciantur. alioquin plures cantus inuenies in quibus adeo confunduntur grauitas. et acumen vt non possit aduerti. cui magis. aut Autentico. aut Plage conferantur. Propterea et ignotorum cantuum inquisicione plurimum iuuamur. cum talium aptitudine. soni cuiusque proprietatem per vim tropicam intuemur. Est autem tropus. species cancionis qui et modus dictus est et adhuc dicendum est de eo

De. Tropis iure Musice. secundum Guydonem de Sancto Mauro.

Horum autem Troporum exercitati ita proprietates discretas vt ita dicam facies extimplo vt audierint recognoscunt. sicut peritis gentibus coram positis multis habitus est intueri. Potest et dicere hic grecus est. ille hispanus. ille teutonicus est. ille vero gallus. Atque ita diuersitas troporum diuersitati mencium coaptatur vt vnus autem Deuteri factis saltibus deflectatur. Alius Plagis triti digerat voluntatem. Vni Autentici tetrardi gracilitas magis placet. iter eiusdem plage suauitatem probat. et sic de reliquis [aptaciones naturales ad conclusiones musicales. in marg.] Nec mirum si varietati sonorum delectatur auditus. cum varietate colorum gratulatur visus. varietate odorum foueatur olfactus. mutatisque saporibus ligua congaudeat. Sicut enim per fenestras corporis habilium rerum suauitas intrat mirabiliter penetralia cordis. inde est quod sicut quisdam saporibus. vel odoribus. vel colorum intuitu. similiter auditu. sonorum salus. tam cordis quam corporis vel minuitur. vel augetur [aptaciones historiales ad easdem conclusiones. in marg.] Ita quondam [[quondam]] legitur. Quidam Freneticus canente Asclepiade [cithara add. supra lin.] medico. ab insania reuocatus est. Item alius ab illius quidam sonitu cithare. in tantam libidinem excitatus est vt cubiculum puelle quereret affringere dementatus. [f.[[65]]66r] Moxque citharedo mutante modum voluptatis penitencia dicte recessisse confusus Item Dauid Saulem demonium cithara mitigabat. et demonicam feritatem huius artis potenti vi ac suauitate frangebat. Quem tamen solum vis diuine sapiencie ad plenum patet nos vero qui in enigmate sicut aberide percepimus. set quia de artis virtute vix pauca libauimus quibus ad bene modulandum rebus opus sit videamus.

De comoda. vel componenda modulacione secundum Guydonem de sancto Mauro.

Igitur quemadmodum in Metris sunt littere. sillabe. partes. pedes. et versus. ita in Armonia sunt pro tongi [vel note. add. supra lin.] id est voces vel soni. quorum vnus duo vel tres aptantur in sillabis. ipse que sole. vel duplicate neumam vel partem constituunt cantilene. et pars vna vel plures distinccionem faciunt id est congruum respiracionis locum de quibus illud est notandum. quod tota pars compresse et notanda et exprimenda est. Sillaba vero compressius tenor vero id est vltime mora vocis. quia in sillaba quantumlumcumque est in parte amplior diutissimus vero distinccionum signum in hijs diuisionis existit. sicque est opus vt quia metricis pedibus cantilena plaudatur. Preponat que sibi Musicus. quibus ex hijs diuisionibus incedentem faciat cantum. sicut metricus quibus faciat pedibus versum. nisi quod Musicus non se tanta legis necessitate constringat. quia in omnibus se hec ars in vocum disposicione racionabili varietate. per multas quam racionabilitatem. etsi se non comprehendamus. racionabilem tamen est id quo mens in qua est racio delectatur. set hec et huius modi melius colloquendo quam in scribendo [monstrantur add. supra lin.] Item more versuum distincciones sunt equales. et aliquociens hee de repetite. aut pro alia parua mutacione varietate. et cum per plures fuerint duplicate habentes [f.[[65]]66v] partes non nimis diuersas. et que aliquociens eedem transformentur per modos id est tonos aut similes intente et remisse inueniantur Item et vt reciprocata neuma eadem via qua venerat redeat et per eadem vestigia. Item vt qualem ambitum vel lineam vnam facit saliendo ab acutis. talem alteram inclinatam .e. regione opponat. rundendo .a. grauibus sicut fit cum in puteo ymaginacionem nostram expectamus Item aliquando vna sillaba. vnam vel plures habet neumas. Aliquando vna neuma plures diuiditur in sillabas. Variabuntur hee vel omnes neume cum alias ab eadem note reincipiant. Alias .a. dissimili secundum laxacionis et acuminis varias qualitates Item vt ad principalem vocem id est finalem vel si quam affinem eius pro ipsa elegerint. pene omnes distincciones currant vt eadem aliquando sicut et vox et in has omnes aut per plures distincciones sumat aliquando et incipiat. qualia apud Ambrosium si curiosus sis inuenire licebit. Sunt vero quasi prosaici cantus qui minus hoc obseruant. in quibus non est cure si alie maiores alie minores partes et distincciones per loca sum distinccione vel separacione inueniantur more prosarum id est sequenciarum Metricos autem dico cantus. quia sepe ita canimus. vt quasi versus pedibus scandere videamus sicut sit cum ipsa metra canimus. in quibus cauendum est ne superflue continuentur neume disillabe sine admixtione trisillabarum atque tetrasillabarum Sicut enim lirice poete nunc hos nunc alios iunxere pedes. ita et qui cantum faciunt racionabiliter diuersas ac discretas neumas consonant Racionabilis vero discrecio est si ita sint neumarum et distincionum moderata varietas. vt cum neume neumis. et distinciones distinccionibus quadam semper similitudinem sibi consonanter rundeant. vel sic similitudo similitudinis more predulcis Ambrosij. Non autem parua similitudo est metris et cantibus cum et neume loco sint pedum. [f.[[66]]67r] et distincciones loco versuum. Vtpote prima neuma dactilico. illa vero spondaico alia iambico. more discurrant. et distinccionem nunc tetrametram. nunc pentametram. alias quasi exametratrinas. et multa alia in hunc modum. Dactilus habet. vnam longam. et duas breues. sequentes hoc modo. vt hic. [L,S,S on staff4] vel sic [L,S,S,L,S,S on staff4] Spondaici hoc modo figurantur vt hic [L,L,L,L on staff4] Gemina. vel dupla sic figurantur vt hic [Lig2art,Lig2art on staff4] vel sic. [Lig2cdsnd,Lig2cdsnd on staff4] Pentametrum sic. figuratur. [Lig4aodart,S,S on staff4] Anapestus hoc est repercussio sic. [Lig3cdsnodart on staff4] vel sic [Lig4aodart on staff4] Trimetrum vel tetrametrum vel trocheus. Trocheus vero dictus est ab eo quod celerem conuersionem facit cantilene. vt hic. [Lig2art,L,S,S,S on staff4] vel sic. [Lig2art,S,S,S,L,S,S on staff4] Tribrachus dictus est ex tribus breuibus vt hic sic [Lig3ad on staff4] vel sic. [Lig3ad on staff4] Figura vero molosi qui dictus est a. saltacione hoc. modo. [Lig2a on staff4] Idem est quod sic. [Lig2art,L on staff4] Fictilos facimus sic. vt hic. [L,Lig3odart on staff4] Ternarios facimus hoc modo. vt hic. [Lig2art,L,B,Lig2art on staff4] vel sic. [Lig2art,L,L,Lig2art on staff4] Triplum dictum est quia maior pars continet ter totum vnius id est tria et vnum vt hic. [L,S,S,S on staff4] Exametros vel Epitriti semper habent tres longas. et vnam breuem vt hic. [L,L,Lig2cdsnd on staff4]

Licet enim longas. et breues nominamus non sic tenentur in plana musica. sicut et in organo. set omnes note preter pausaciones equaliter cantentur. Ad nichil enim deseruiunt nisi tantum ad ornamentum. ita quod in vnum terminentur partes et distincciones neumarum atque verborum nunc tenor longus in quibusdam breuibus sillabis. aut breuis in longis ob cecitem paret. quod tamen raro opus erit curare propter Barbarismum. nam in cantu sepe oportet Barbarizare Barbarismus autem fit scripto et pronunciacione. [quid est <Barbarizare> vel Barbarismus quot modis dicitur in marg.] Scripto quatuor modis. Si quis in vero litteram vel sillabam adiciat. mutet. transmutet. vel minuat. [f.[[66]]67v] Pronunciacione fit duobus modis Temporibus et Tonis. Per tempora vero fit Barbarismus. si pro longa sillabam breuis ponatur. aut pro breui longa. sicut iam supradiximus. per tonos et plagas prothi. si accentus in aliam sillabam commutetur iuit vt rerum euentus sic cancionibus mutetur effectus vt in tristis rebus graues sint neume. in tranquillis iocunde. in <prosperis exultantes> et relique. Item sepe vocibus grauem et acutum supponimus quia sepe aut maiori impulsu. aut minori efferimus. adeo vt eiusdem vocis sepe repeticio. eleuacio. vel deposicio. esse videatur. Item in modum currentis equi id est velocis capilli semper in fine distinccionum rarius voces ad locum respiracionis accedant. et quasi graui more ad repausandum lasse perueniant. Sepissime autem et raro oportet note composite huius rei poterunt iudicium dare Liquescunt autem in multis voces. more litterarum id est consonanciarum ita vt inceptus modus vnius vocis ad alteram limpide transiens nec finiri videatur. Porro liquescenti voci descendendo penitus quasi maculando supponimus aliquando super consonancias vt .Reg.Dig.Lig.Aug.In.Ren. Ven.Tim.Tem. et super consimiles sonando vsque ad proximam vocem. vel notam iuxta se vel supra se. hoc modo vt hic.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.67v,1] [ANOMET 01GF]

Ascendendo sicut hic.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.67v,2] [ANOMET 01GF]

Et si proxima nota. subsequens inferior se fuerit. tunc non est liquescens set due note sunt. post hanc liquescentem hoc modo.

[London, British Library, Lansdowne 763, f.67v,3] [ANOMET 01GF]

Aliquando sequitur alia nota inferior se. similiter fiet et post has notas. Super vocales non faciet liquescentem. vel striccionem nisi tantum super

[London, British Library, Lansdowne 763, f.67v,4; text: Au. Eu. Luy eyu et ey] [ANOMET 01GF]

Quando enim super A. E. I. O sic formatur vt hic

[London, British Library, Lansdowne 763, f.67v,5; text: A E I O.] [ANOMET 01GF]

Tunc vero [f.[[67]]68r] vltima pro duabus reputatur vocibus. et si eam liquescentem plenius vis proferre non liquefaciens [vel add. supra lin.] nocebit. Sepe autem magis placet et omnia quecumque diximus nec nimis raro facias nec continue set sum discrecione.

De multiplici varietate sonorum. et neumarum secundum G. de sancto Mauro capitulum sextumdecimum.

Illud vero non decet mirum videri tanta copia tam diuersorum cantuum. tam paucis formata sit vocibus. que voces non nisi sex modum scilicet Tonus Semitonus et cetera. vel sic Vt Re Mi Fa Sol La. vt supra diximus iungantur sibi tam per eleuacionem quam per deposicionem cum et de paucis litteris. et si non per plures conficiantur sillabe. Potest enim colligi numerus sillabarum infinite cum parcium pluralitas concreuit ex sillabis. Et in metris de paucis pedibus quam plura sunt genera metrorum et vnius generis metrum pluribus plurimis varietatibus inuenitur diuersum vt exametrum. quod quomodo fiat videant grammatici Nos autem vbi possumus videamus quibus modis distantes abinuicem neumas constuere valeamus. Igitur motus vocum. qui sex modis fieri dictus est. fit Arsis et Thesis id est eleuacio. et deposicio. quorum gemino motu Arsis et Thesis omnis neuma formatur. preter repercussas. aut simplices. Deinde Arsis et Thesis cum sibimet iunguntur. vt Arsis Arsi Thesis Thesi. cum altera alteri. vt Arsis Thesi. et Thesis Arsi coniunguntur. Ipsa quoque coniunccio cum fit ex similibus cum ex dissimilibus. Dissimilitudo autem erit si expeditis motibus. ali alio plures pauciores vt habeant voces coniunctas vel disiunctas. Dissimilitudo deinde similitudo facta coniunccione. motus motui tunc erit prepositus id est in superioribus positus. cum suppositus. tamen appositus id est cum in eadem vocem vnius finis erit. alterius que principium tamen interpositus id est quando vnus motus infra alium positus et minus est grauis et minus acutus tamen commixtus id est partim que suppositus aut prepositus. aut appositus [f.[[67]]68v] Rursus que posiciones hee dirimi possunt secundum Laxacionis et acuminis augmenti et detrimenti modorum que varias qualitates

Explicit Liber Metrologus.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License