Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[44] [fol. 148ra] Musica est motus vocum rationabilium in arsim et a thesim, id est in elevatione et depressione. Vel aliter: Musica est [scientia] veraciter canendi et facilis via canendi per scientiam. Dicitur enim musica a moys, quod est aqua, quia inventa est iuxta aquas. Et quia musicae notitiam non potest habere [nisi] cognitis principiis suis.

Litterae sunt enim quaedam principia in musica; ergo de eis erit prior speculatio. Sunt autem litterae, in quibus tota musica comprehendit; et sunt septem, scilicet: a, b, c, d, e, f, g et quaedam litterae, quae per totam [?] musicam transscribuntur. Litterae autem quaedam dicuntur graves, quaedam acutae seu reduplicatae. Numeratus igitur ab A-re dicendo. A, B, C, D, E, F, G dicuntur graves. Et dicuntur graves eo, quod graviori sono procedunt quam acutae. Incipiendo ab a-la-mi-re sicut prius, scilicet: a, b, c, d, e, f, g dicuntur acutae. Et dicuntur acutae, quia acutiori sono procedunt quam graves. Incipiendo ab a-la-mi-re numerando ad finem dicuntur superacutae. Et dicuntur superacutae seu duplicatae, quia sonus per tres duplicatur in prosaltando, quibus ponitur tota manus sicut totaliter completa. Disce:

Alleguntur autem quatuor ex his, in quibus omnis finitur modulatio sive cantus [fol. 148rb] in gravibus, scilicet: D, E, F, G, quarum litterarum duobus tonis D primo et secundo, E tertio et quarto, F quinto et sexto, G septimo et octavo. Versus:

Primus et alter D tenet; E tertius quoque quartus;

F quintus, sextus; G septimus atque supremus.

Dividantur isti toni alius authenticus, alius plagalis. Authenticorum quatuor sunt, scilicet: primus, tertius, quintus, septimus. Similiter tonorum plagalium quatuor sunt, scilicet: secundus, quartus, sextus, octavus. Voci authento datur moderaminis ordo. Qui cum ad theoriam [?] per has est attingere cordam [?]. Cognitio primi authenti est, quia natura eius petit, quod habet ascensum a suo finali usque ad diapason; datur tantum licentia usque ad f acutum et non ultra. Et est sciendum, quod versus responsoriorum incipiuntur in duobus locis, scilicet in D gravi et a acutum et finiuntur in F gravi. At nota, quod versus responsoriorum maiorum non sequuntur [?] responsoriam aliam cantionum, quae habet per se datura. Est cognitio [47] secundi toni plagalis, qui non ascendit ultra a acutum. Licentia tantum datur attingere ad c acutum et non ultra propter primum tonum, qui habet descensum ad A grave et in necessitate ad [Gamma] graecum. At notitia tertii toni authenti quod naturaliter insunt gravi et finitur, sicut dictum est; et ascendit in e acutum, licentia tantum ad f acutum et descendit in C gravi. Quartus autem tonus plagalis ascendit ad c acutum, descendit ad B grave vel ad A grave, cumque versus responsoriorum istius toni incipitur in a acutum [fol. 148va] et finitur in D grave. Quintus authentus et sextus plagalis una terminatione finiuntur in F gravi, ut est praenaratum. Quintus autem authentus ascendit usque ad g acutum et descendit ad D grave, licet aliquando ascendat. Sextus vero plagalis ascendit ad c acutum et descendit ad C grave. Septimus et octavus unico loco finiuntur, scilicet in G gravi. Septimus authenticus tonus ascendit ad acutum g et descendit usque D grave. Octavus plagalis ascendit usque [ad c acutum] et descendit ad C grave vel ad [[sqb]] quadra[at]um.

Cum musica sit scientia veraciter canendi et facilis via canendi ad illius perfectionem, quia grammaticus omnes litteras ostendit primum et ea, et, si musicus omnes cantilenas et voces per litteras planare denumerat, quoque per ordinem denumerat. Ita [Gamma] graecum et prima ex A, secunda B, tertia C, quarta D, quinta E, sexta F, septima G, octavo [sic!] a, nono [sic!] b rotundum, decima [sqb] quadratum, undecima c, duodecima d, decima tertia e, decima quarta f, decima quinta g, decima sexta aa, decima septima bb, decima octava cc, decima nona dd. Duodecima ad vigesimam unam postea videris, quot [?] vicibus quae littera in musica in concordantia invenitur, dico ergo dd. Ponitur primum [Gamma] graecum, secundum G in gravibus, tertium in acutis. [fol. 148vb] Similiter A grave, [a acutum et] aa duplicatum, sed b est ter positum [B grave,] b acutum, b[b] duplicatum. Similiter modo ibi ponitur in concordantia C grave, c acutum, c[c] duplicatum, cum ita d ter ponitur D grave, d acutum, dd duplicatum et caetera. Tantum quinque triplicantur, reliquae autem duplicantur. Nam erit E grave et e acutum, similiter F grave et f acutum; eodem modo rotundum b et [bb] rotundum duplicatum et sic tantum tres dupliciter. Versus:

Sunt quini terni, sed terni semper nisi bini.

G, A, B, C, D triplicatae, sed e, b, f sunt duplicatae. Concorditer igitur tali modo recipitur Gamma numerando ad D grave, et erit optima concordantia, quae dicitur dyapente. Numeratur ultra ad G, videlicet grave, habetur statim triplex concordantia, scilicet prima de Gamma ad D grave, ut iam dictum est, secundo D grave ad G grave erit dyatessaron; de primo ad ultimum erit dyapason et caetera, erit dyapente, dyatessaron, dyapason et caetera. Et cum reliquis erit faciendum, quamcumque autem eodem tot erunt dyapasa, ut scilicet D-g-d, a-aa, b-bb. Hic facit dyapason et sic habentur ultra.

Restat nunc de modis seu de formis musicae videre unicis. Sciendum enim, quod novem sunt modi seu formae, cum quibus omnis textus contexitur; et componitur primus ex unisonis. Sic habet fieri ex uno plurium notarum [fol. 149ra] in linea [48] vel in spatio et dicitur unisonus quasi unus sonus. Secundus modus est semitonus et hic constat ex fa et mi in fa-mi et eiusmodi. Dicitur autem semitonus a semis, quod est dimidium, et tonus, quasi dimidius tonus. Tertius modus est tonus et hic [habet] fieri [inter] voces regulares duas proximas, cum habet se in ascensum aut descensum, ut: la-sol, sol-la, sol-fa, fa-sol. Semiditonus est quartus et habet fieri, quando aliquis ascensus vel descensus fit tribus notis incluso semitonum vel dicendo sic re-fa, fa-re. Et dicitur semiditonus a semis, quod est dimidium, et ditonus, tonus quasi dimidius tonus. Quintus modus est ditonus et habet fieri ex duobus tonis inclusa tantum una littera, hoc est unam persaltando ut dicendo fa-la, la-fa. Sextus modus est dyatessaron et habet fieri, quando ascensus vel descensus fit vel quando nota dirigitur ad aliam. Et dicitur a dya, quod est duo, et tessaron, quatuor, quasi de quarta ad quartam. Septimus est dyapente et habet fieri, quando aliquis ascensus vel descensus fit de quinta nota in quintam. Et est dulcissima concordantia. Et dicitur a dya, quod est duo, et penta, quod est quinque, quasi de quinta ad quintam. Octavus est semitonius [sic!] cum dyapente et habet fieri, quando aliquis ascensus vel descensus fit de sexta nota ad sextam incluso tantum semitonio, [sic!] [fol. 149rb] ut de c acuto in E gravi per descensum. Et dicitur a semis, quod est dimidium, et tonus, quasi dimidius tonus cum dyapente, de sexta nota ad sextam. Nonus modus est tonus cum dyapente et fit de sexta ad sextam [tam] in ascensu quam descensu, ut de C gravi in a acutum. Et dicitur a tonando, et hoc est de vero tono cum dyapente. Hoc est tali concordantia. Ad illos modos iam dictos additur unus, qui dyapason dicitur. Et hic est ex concordantia earumdem litterarum in ascensu et descensu ab octavo numerando, ut ab A gravi in a acutum et caetera de singulis. Et dicitur a dya, quod est duo, et pason, octo, quasi de octava ad octavam.

Explicit musica

Nota triplex est proportio: prima naturalis, secunda naturalior, tertia naturalissima vel sic: prima suavis, secunda suavior, tertia suavissima. Naturalis est sicut dyatessaron, naturalior est sicut dyapente, naturalissima est sicut dyapason. Et diffinitur sic: dyapason est sic quaedam proportio, habitudo intrinsecus, per expressionem prolatam ipsius animae delectabilis, dulcedorum dissonantium duorum vel plurium sonorum, in unum permixtorum, [ad] aurem pervenientium aspera, iucunda percussio.

Notandum, quia ipse musicus considerat litteras, dum ipse grammaticus habet considerare; dicit, quod ipse grammaticus considerat litteras in principi[o?]. Sunt electi si litterarum seu dictionum. Sed musicus considerat eas [quasi] ratione uniformes. [fol. 149va] Quare dicuntur figurae graves? Prout figura vocum; nam sicut aliquid ponderosum tendit deorsum ratione alicuius rei levis, similiter istae litterae dicuntur graves ratione aliquarum litterarum per depressionem et ab hoc sunt locatae in infimo loco pro radice et origine aliarum vocum super eas proportionatarum [?].

Quare dicuntur duplicatae? Propter duas rationes: prima est, quod litterae debent duplicari, secunda est per duplicationem soni. Circa illud considera, quod b est duplicatum et figura ita, quod figura potest duplici figura propter diversas [?] voces in ea cantas, quod b est rotundum, et est illud b. Secundum est [sqb] quadratum et sicut figura quadriangulis. Primu autem b rotundum non obtinet locum, sed secundum [sqb] quadratum in litteris obtinet acutis et superacutis. Ambo obtinent unum locum cum diversis vocibus. Ars non negat b rotundum locari in gravibus et dicuntur graves.

[49] Quare non ponitur G in principio gravium litterarum? Ac cum in practica peritorum ponitur in principio. Dicendum est, quod non est de ordine litterarum aliarum, sed ponitur de licentia quod [?] g ad litteram. G gravi propter [?] quandam depressionem, quae solet fieri in ordine. Secundo tono -- sicut postea patebit -- et est [Gamma] graecum et non latinum, quia non sic diffinitur a G latino, quod est grave, et vocatur Gamma, quia in praedictis videlicet [?] gravibus et acutis cantis fuit quidam modus, scilicet dyapason -- ut dictum est -- duo ex litteris; acutis et superacutis simili modo enim idem est modus. Cantatur puta dyapason et duplicatur iste modus ut quidam inferius cum suo superiori et tunc vocatur haec consonantia bis dyapason.

Nota tonum finiri in suo termino potest intellegi dupliciter: primo, cum tonus finitur cum scientia potentissima ac perfecto [fol. 149vb] termino. Secundo, tonum finiri ut in dyapente vel in dyapason litterarum praedictarum. Primo servatur, quod rationabiliter in litteris gravibus praedictis omnes toni finiantur. Secundo, ut in dyapason vel in dyapente finiantur multoties reperitur. Sed totaliter est contra musicos attestante Boethio in sua "Musica", qui dicit tetra sonis omnem nervus symphoniam terminari, ubi prius. Diceret aliquis, quare solum istae litterae ad finem tonorum sunt electae et non aliae? Complures sunt eis litterae similes et videtur quia videntes inventores huius artis, quod omnem symphoniam per omnes regulas transcendentes per ascensum et descensum semper postremo tendere ad depressionem. Et est considerantes in aliis litteris non potest finiri et est videntes omnem elevationem et depressionem in omnibus symphoniis. In his sedibus tantum finiuntur unde constituerunt, quod naturaliter, rite et rationabiliter in his quatuor sedibus. Quis tonorum dumtaxat solum debet finiri et non in ipsarum litterarum dyapente, ut plures affirmant, nam omnis modulatio in praedictarum litterarum in dyapente finita debet regulariter et artificialiter reduci ad sedes praevaricatas vero vocis.

Nota, quare troporum primus tropus est nobilis et habilis, eo, quod ad omnes affectiones seu complectiones est aptus. Secundus tropus est gravis et flebilis et maxime convenit tristis et miseris. Tertius tropus est severus et incitabilis, in curso suo fortes habens saltus quomodo bellatores saepissime utuntur. Quartus tropus est blandus seu garrulus; qui est modus ioculatorum et adulatorum. Quintus tropus est suavis et modestus, qui tristes sunt, et senes et anxios laetificat, lassos et desperantes revocat. Sextus tropus est pius et lacrimabilis, per quem homines ad lacrimas provocantur. Septimus modus est iocundus et lascivus et est modus adolescentium. Octavus modus est discretus sive morosus et modus senium discretorum. Propter eo, quod frequentissime utuntur in divino officio.

[fol. 150r] Iam post has normas mensurati volo cantus

Tradere doctrinas, per quas cantare valebis

Inmensuratum, mensuratum quoque cantum.

Inmensuratus cantus planus vocitatur

Eo, quod nulla finitur penitus ratione.

Hic a cantore mensurari bene possit,

Isti funguntur specialibus ambo figuris.

[50] Cantus mensurae finitur, sed pluribus illo

Tempore mensurato cantum quocumque videbo,

Quem concipere quis fuerit [?] forte figuris.

Ecce figura brevis, erit altera longa figura;

Ambae quadrantur, sed filo longo notato

A dextris velut hic [L,Bcssn], fila curta sinistra,

Ut patet hic [Bcssn,Bcdsn], vel fit brevis haec omnis sine filo,

Ut patet hic [B]. Tempus duplex cantuum reperitur.

Est inperfectum, perfectum sit quoque tempus.

Tempore perfecto curtas tres longas valebit [L,B,B,B].

Ac inperfecto retinet tantummodo binas [L,B,B].

Si duplicas signum, duplex augere id vis [MX].

Et recipit nomen, quia duplex longa notatur.

Omnis quadrata brevis est prius illa notata.

Tempore quocumque semper tempus valet unum,

Tempore perfecto valet haec, sed semibreves tres [B,S,S,S].

Et valet ipsa duas inperfecta, fuerit si [B,S,S].

[fol. 150v] Istam semibrevem omnis vocitat geometriam

Climacidem sursus sicii filabis, eadem [M]

Dicetur minima, scilicet perfectam semibrevem, sed [S; M,M,M]

Tres minimae faciunt, inperfectum nisi binae

Sed minima ternis fuerit, quod superius iunctus [?].

Fit semiminima velut sic patet [A] et nisi breve [M; A,A],

Persolvunt unam minimam Lambardi, semibrevem sed

Saepius inferius filant valet illa quoque tempus [Scd]

Ordo figurarum cum simplicium manifesta.

Multoties cantor, si tempus non bene pulsat,

Decipitur sicut, quia habet duplex tempus.

Sic fiet, duplex prolatio temporis huius

Est, maior prima, minor altera, sed vocitata.

Tempus perfectum semibreves maiores tres [B; S,S,S]

[51] Persolvit et semibreves quaevis minimas tres [S; M,M,M].

Perfectum tempus fuerit, si forte minoris

Non plus persolvet instar [?] semibreves tres [B; S,S,S].

Semibrevis quaevis solvit minimas nisi binas [S; M,M]

Temporis inperfecti, sed prolationi maiore,

Semibreves binas valet [B; S,S] et quamvis minimas tres [S; M,M,M].

Dumtaxat minor inperfectum tempus solvit

Semibreves binas [B,S,S], quaevis quoque [?] duas minimas, velut [S; M,M].

[fol 151r] Quartus euphonica vagans inperficiatur.

Ornat tantum [?] modulos concordes temporis omnis.

Censere cantum tu sic inperfice quemque

Propter quartam partem manet inperfecta figura;

Hanc inperficere poterit post quisque vel ante

Per minimam primam vel postremam. Brevis omnis [M,B,B,M]

Eu inperficitur velut hic [M,B; B,M] stat semibrevesque [A,S; S,A]

Per semiminimam, hoc exemplum tibi sume

Ingenio, mire plures utuntur, in isto

Non inperficiunt ut ego [?], fit id absque ratione

Dicunt, cuncta brevis interficiat tibi longam

Semibrevesque, brevem semibreves ex minima, sed

Per semiminimam interficiunt minimamque

Astruit hoc nullus, recte sis, quis speculetur.

Figurarum ponam [?] ligaturas coniunctas tibi quasdam,

Sed sunt discordes Lambardi Frantziginaeque.

Sic et aliae terrae nunc consentire videntur,

Eliciam nucleum pro posse meo meliorem.

Duplex vocantur cunctarum signa, ligantur

Ab ascendendo vel descendendo ligantur.

Taliter ascendunt [Lig3aa], descendunt taliter ista [Lig4dda].

Si fuerit prima filo scandente, valebit [Lig2cssna]

[fol. 151v] Unum tempus mireque velut patet hic manifeste

Illi directe sic et haec pendicularis.

[52] Et descendendo fuerit ter forte, ligatae

Quadratae binae iunctae [?] filisque carentes

Tempore perfecto, quaevis tria tempora solvit.

Hic valor in istis scitur tantummodo signis,

Plures si fiunt, nunquam valor iste manebit

Tempore perfecto, quod in exemplo patet isto.

Semibreves bene [?] plures iunguntur nisi binae [Lig2cssnd],

Quadratae binae tantum filo redimire.

Ac ascendente persolvunt tempus utroque,

Si tempus fuerit inperfectum, valet autem

Semibrevis prima, valet altera non nisi binae.

Addita si fuerit his tertia, tempus habebit.

Si plures iuncti [?] fuerint, tempus valet unum

Quaelibet, et filum descendens parte sinistra,

Si tenet excepta, postremo duo valet illa.

Si descendit hic, sed si fors scanderit illa,

Solum vult tempus velut probat illud.

Si descendendo sine tractu plura ligantur,

Quorum postremum scandit, duo tempora primum

Solvit, sed quaevis aliorum nonnisi tempus.

Hoc probat exemplum bene, si conspexeris illud.

[fol. 152r] Si fuerit tractus scandens ex parte sinistra,

Unum vult tempus dumtaxat tota figura.

Post aliam doctrinam circa signationem,

Sed si descendens fuerit, quaevis valet unum.

Si caret haec filo, tria tempora prima valebit.

Tempore perfecto tempus tenet infima solum,

In non perfecto duo tempora prima valebit.

Infimo dumtaxat solum tempus retinebit

Huius in exemplum conscriptum tene figuram.

In cantu plano non accipitur valor iste,

Quamvis iungere cernantur ut hic sine filo.

[53] Non tum ita magis valet illa, sed decor ille

Si sicut nullatur, plures a forte ligantur.

In cantu mensurato duplex modus esse

scitur, perfectus modus unus, modus alter

Est inperfectus. Primus tria tempora poscit,

Inperfectam sive perfectam capit modus alter.

Inperfecta duo perfecta ut tempora tantum.

Sed, quia dulce melos sine limatibus nequit esse,

Illa carent signis specialibus; ergo carentes

Ne sumus duo b semper supplere videantur

Limina, quod ecce quadrum signat vel quod b rotundum,

Concipias mente, quibus utere, cum petis illa.

[fol. 152v] Ut breviter linquat, exemplum suscipi solum.

Multoties d petit semitonia rutilare,

Tantum scandenti quod signabis b rotundo,

Si descendenti [sqb] quadro signare memento.

Haec quocumque [?] tono cantus si limatus poscit,

Exemplo posito signabis non alieno.

Cogit debilitas cantum non continuare

Natura, quare cantor pausetur, iubetur

Tantum mensura, quantum canit illam sonorus.

Pausae cognitio per fila datur, quae filimus.

Et bis binas tangens lineas tria tempora signat.

[KMJ46:53] [ANOMIC 01GF]

Et tres dumtaxat tangens duo tempora poscit.

Et binas tangens solum tempus repraesentat.

Si videas filum pertransitum lineae quarti,

Pausam semibrevis perfectam signare.

Et linearum tantum spatium tangens quoque deorsum,

Signat semibrevis inperfectae tibi pausam.

Huius et oppositum minimam pausam repuntat.

Omnia si per spatia transcendit hoc lineas, tunc

hoc filum pausam mox signat generalem.

Ut petent exempla [?] tibi propter nuncia fila [?],

[54] Tunc bono studio quia pausa valet quasi [?] cantus.

Est quoddam signum, per quod perfectio scitur,

[O] si perfectum videris, tunc creditur esse

[fol. 153r] Cantus perfectus, si semicirculus exstat,

Temporis inperfecti cantus creditur esse.

Ad laudem dic Margaretaeque Mariae.

Quae tibi composui [?] magno labore peregi,

Accipe dignanter simul gratulanter.

Virtutem studio propinans [?] pande Pragensi,

Pande tuis sociis, quod [?] non nimis est puerile.

Hic flos pervisi campi, pro quo rogitasti.

Emulus ex studio nec surgat corde honestus

Ascribens sibi fitque de eam [?] facientem

Nomen sugentis noscens primis elementis.

Post numerum mille c[entum]que CCLX quoque nono,

Fortis in Adventu Domini quando Gabrielis

Verbum cantatur, est inceptus liber iste.

Tum fuit affata praedulcis Virgo Mater

Praecedente die tertia erat completus; tibi Christe

Grates reddo, quia sum adiutus Matre Mariae.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License