Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[241] Quemodmodum, ut ait ille venerabilis doctor Ambrosius, in quodam sermone in divinis voluminibus, reus scribitur qui non studuerit dare gratis quod gratis accepit, qua propter ne in conspectu domini tanquam reus inveniar, quasdam universales regulas mensurabilis contrapunctus a meo magistro gratiose impensas cunctis anhelantibus percipere scientiae fructum virtuose disposui in partes quatuor, quarum prima sit ista.

Nota quod contrapunctus nihil aliud est nisi ponere unam notam contra aliam notam, secundum Boetium. Non dicit unam per duabus, sed unam pro una ponendam. Hinc redarguendi sunt illi cantores qui ponunt binas notas, nisi ponerent cum bipartitione ad aliquam consonantiam colorandam; aliter grosso modo procederet. Nota quod contrapunctus semper debet incipi et finiri per consonantias, penultimam tamen esse debet dissonantiam. Nota quod quatuor sunt consonantiae in contrapuncto, videlicet: quinta, octava, duodecima et quindecima; et dissonantiae sunt quatuor videlicet: tertia, sexta, decima et tredecima. Nota quod quaelibet dissonantia in descensu requirit suam consonantiam, sicut tertia requirit quintam, sexta requirit octavam, decima requirt duodecimam et tredecima requirit quindecimam. Nota quod quando tenor ascendit, contrapunctus debet descendere et contrario. Tamen haec regula fallit in dissonantiis, quia possumus ascendere et descendere cum tenore per dissonantias usque ad quatuor, per consonantias vero non. Nota quod duae consonantiae ejusdem speciei non possunt [242] poni; scilicet quinta et quinta et sic de aliis. Sed et variae consonantiae ponendae sunt, scilicet cum tenor ascendit in altum, post octavam quinta tantum.

Incipit de deductionibus tonorum secundum Boetium.

Nota quod omnes toni finem habentes in acuto sunt toni irregulares. Si finiunt in b acuto, sunt quarti toni; si autem in a acuto, sunt primi toni. Ista regula non fallit. Item omnes toni finem habentes in c acuto, sunt omnes sexti toni.

Quaeritur quid sit gamma?--Graeca figura est et tantum valet quantum crux in alphabeto sicut pueris discentibus primum ad alphabetum: Primo crux ponitur; sic in primordio canentibus dicitur gamma. Ut est principium cantus et assimilatur terrae quae est principium mundi; ita ut est principium cantus....

Musica nomen graecum est et dicitur a mois quae est aqua et sica quae scientia sumpta de aqua, quia a Pycthagora philosopho juxta aquas inventa fuit.

Quid est modus?--Est temporis et prolationis aggregatio.

Quid est tempus?--Est id quod est minimum impedimentum vocis.

Quid est prolatio?--Est vocis numeri mensuram modulantis enumeratio....

Quid est alteratio?--Est proprii valoris in forma notae duplicatio.

Quare fit alteratio?--Ut repleatur perfectio.

Quid est cantus?--Est elevatio et depositio vocis.

Quid est syncopa?--Est divisio circum quamque figuram per partes separatas, quae numerando perfectionem, ad invicem reducuntur.

Quid est pausa?--Est amissio vocis mensurata.

Quid est ochetus?--Est aspiratio mensurata.

Quid est syllaba in cantu?--Est signum notae sequentis.

Quid est musica?--Est cantus longis, brevibus et semi-brevibus mensuratus.

Quid est mensura?--Est habitudo quantitatum, manifestans longitudinem et brevitatem cujuslibet cantus.

Quid est musica?--Est scientia vera canendi et facilis via ad perfectionem cantandi....

[243] Quid est discantus?--Est differens a cantu.

Quid est cantor?--Est vocis in cantu modulator.

Quid est consonantia?--Est duarum vocum dissimilitudo inter se in una redacta concordia.

Quid est dissonantia?--Est duorum sonorum sibimet permixtorum aspra percussio.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Nota quod tres sunt litterae principales in quibus incipitur vera musica, videlicet C F G. Nota quod quatuor sunt litterae in quibus semper incipitur ficta musica, videlicet a b d e, et dicitur ficta quod ubi est mi dicimus fa, et ubi est fa dicimus mi, sicut clare patet in manu ordinata per fictam musicam.

Nota quod tres sunt proprietates cantus, scilicet natura, [rob], [sqb]; et istis reguntur omnes deductiones quae sunt in gamma.

Nota quod deductiones sunt sequentes, scilicet GAMMAUT C F G c f g. Quare dicuntur deductiones?--Quia quaelibet istarum habet sex voces, scilicet tres in appressione et tres in depressione.....

Nota quod ratio motiva et suppressiva quare dicatur major et minor prolatio perfecta et imperfecta, potest esse ista, scilicet ne esset concinentia et replicatio ejusdem dictionis. Et sic non ita bene intelligeretur cujus maneriae diceretur, ad cujus evidentiam scias quod in arte ista gallica quatuor sunt maneriae, scilicet minus imperfectum et minus perfectum, majus imperfectum et majus perfectum id est quaternarius, sexarius perfectus, sexarius imperfectus et nonarius. Omnes autem aliae quae in arte italica reperiri possunt, reperiuntur sub minori prolatione, excepto ternario qui reperitur sub majori et sic de aliis.

Nota versus:

Gammatica est concors ordo quo sex petit octo:

Diatonice: Per duo fit sursum vel per tres juxta deorsum;

Harmonice: Vocem parit sexta (sic), perfectis est aliena.

[244] Primum ergo sciendum est ad ipsos pueros introducendum quae sint discrimina vocum, quae litterae, quae notae, quae consonantiae, quae dissonantiae, quae simplices, quae compositae, quae consonae, quae dissonae, quid sit consonantia, quid dissonantia, quid intervallum, quid euphonia, quid harmonia et quis sonus dicitur sonorus. Per ordinem explicabimus.....

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

[De La Fage, 244; text: Causa essentiae. Causa tritoni. Causa necessitatis.] [ANOMUS 01GF]

Nota quod consonantiae in cantu fermo sunt septem, videlicet tonus, semitonus, ditonus, semiditonus, diatessaron, diapente et diapason.

Quid est tonus?--Est legitimum spatium a sono in sono.

Quid consonantia est prima?--Tonus.--Unde dicitur tonus?--A tonando, quia intonatur prima vox convocans aliam vocem.

Quid est semitonus?--Est brevissimum spatium duarum vocum a sono in sono et est secunda consonantia.--Unde dicitur?--A semi, quia est medius tonus.

Quid est ditonus?--Est harmoniae genus, scilicet duplex tonus in uno intervallo positus et dicitur a di quod est duo et tonus; id est consonantia composita de duobus tonis.

Quid est semiditonus?--Est chromaticum genus, scilicet tonus et semitonus in uno intervallo positus et dicitur a semi, quod est medius et ditonus, id est consonantia composita de uno tono et uno semitono et est quarta consonantia.

Quid est diatessaron?--Est consonantia quatuor vocum, intervallorum vero trium; et dicitur a dia quod est de et tessaron quod est quatuor; id est consonantia composita de duobus tonis et uno semitono, et dicitur de quatuor vocibus et est quinta consonantia.

Quid est diapente?--Est consonantia composita de tribus tonis et uno semitono et dicitur a dia quod est de et pente quod est quinque, id est consonantia de quinque vocibus formata; et est sexta consonantia.

Quid est diapason?--Est consonantia composita de quinque tonis et de duobus semitonis et dicitur a dia quod est de et pason quod est octo; id est consonantia composita de octo vocibus et est septima consonantia.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

[245] ........ Sed posset aliquis dicere: Debet cantari primus tonus per [rob] rotundum an per [sqb] quadrum? Dicimus per [sqb] semper, quando modum suum implet superius... Et ratio est quod tunc in ipso prima species diapente et diatessaron ex quibus formatur rationabiliter reperitur; quod non esset si per [rob] cantaretur, nam supra primam speciem diapente, non reperitur prima species diatessaron, sed secunda, quae in deutero et ejus plagali proprie reperitur. Si vero modum suum non implet, tunc est dupliciter advertendum, quia aut ascendit ultra primam speciem diapente ad [rob] acutum et non ulterius et tunc semper per [rob] rotundum debet modulari et cum sexto dicitur esse commixtus; aut aliquando ad a acutum attingit et tunc dupliciter quoque aut ascendit ad b per d c in acutum, post hoc ascendit ante quod descendat ad F grave et tunc semper cantatur per [sqb] quadrum ut hic:

[De La Fage, 245] [ANOMUS 01GF]

Aut ascendit ad praedictum b antequam a c acuto descendat ad F grave et tunc per [rob] rotundum cantare debemus; sicque patet quod si primo occurat c acutum quam F grave, cantari debet per [sqb] quadrum; si vero primo occurrat F grave, quam c acutum cantari debet per [rob] rotundum....

Debet namque cantari secundus tonus per [rob] rotundum; cujus ratio est quod secundus eo quod subjugalis est, ultra sextam scandere non potest..... Ad ipsam vero si ascenderet per [sqb] quadrum, tunc ab F gravi quocumque ascendendo ad dictum [sqb] vel ab ipso [sqb] quocumque desendendo ad praedictum F fieret tritoni duritia quae in cantu quolibet est penitus evitanda.....

Perficitur tertius tonus semper proprie per [sqb] quadrum: cujus ratio est quia omnis tonus a fine suo diapente requirit sursum, quae est ejus finalis. Si enim per [rob] rotundum modularetur, tunc proprietas ejus cum finali ad ipsum [rob] species nulla esset.... Praeterea cum talis cantus vellet ascendere ad suum perfectum ascensum, qui est e acutum, inveniretur tritoni duritia.....

Debet autem cantari quartus tonus ratione data de tertio per [sqb] quadrum; sed quia sunt aliqui cantus ipsius toni ascendentes a fine suo ad diapente supra tangentes [246] in eorum descensus F grave, vel descendentes ab ipso diapente ad finem, per dictum iter tangentes F, in quibus duritia occurreret tritoni, ideo dicimus, ad dictam duritiam evitandam, quod tales cantus cantari debent per [rob] rotundum...

[De La Fage, 246,1; text: Ierusalem quare] [ANOMUS 01GF]

Quintus tonus formatur in suo ascensu ex tertia specie diapente et tertia specie diatessaron superius, ut hic:

[De La Fage, 246,2] [ANOMUS 01GF]

In descensu vero, ex eadem specie diatessaron et ex quarta diapente, ut hic:

[De La Fage, 246,3] [ANOMUS 01GF]

Sed diceret aliquis, quare quintus tonus in ejus ascensu cantetur per [sqb] quadrum, et in descensu per [rob] rotundum? Dicimus quod sicut, et tripla ratione. Prima est quod cum ascendit a fine diapente supra quamcumque talium notarum, prolatio dulcior atque suavior ad auditum transit, necnon aptior in ore proferentis existit, ut exemplo apparere potest:

[De La Fage, 246,4] [ANOMUS 01GF]

Secunda ratio est, ut in eo utamur tertia specie diapente quae in nullo tonorum praeterquam in ipso et ejus subjugali poterat ordinari. Tertia ratio est ut, cum vellet quintus tonus ad ejus perfectionem ascendere, non inveniat tritoni duritiem, quae adesset si per [rob] rotundum ipsum ascendens cantaretur, si a b primo acuto ad e cantari deberetur etiam per [rob] rotundum; suo licet in descensu, ut cum vult se a diapente supra ad finem deponere, possit tritoni duritiem evitare. Ostendere namque volumus qualiter intelligatur ejus ascensus ut cantetur per solum [sqb] quadrum, [247] et ejus descensus ut cantetur per primum, ubi dicimus quod cum circa c acutum sint notulae quinti toni non descendentes infra a acutum, cantari debet per [sqb] quadrum, ut hic:

[De La Fage, 247,1] [ANOMUS 01GF]

praeterquam in aliquibus cantibus, ut est responsorium Ecce Dominus veniet; exemplum, ut hic:

[De La Fage, 247,2; text: Ecce Dominus veniet et omnes fines.] [ANOMUS 01GF]

Sunt enim nonnulli indifferenter cantantes omnes fines versuum quinti toni per [sqb] quadrum nulla ratione recti, sed a casu, cum fortuna, ut caeci in itinere incidentes. Quare sic dicimus cum aliqui fines versus quinti toni cantari debent per [sqb] quadrum, aliqui vero per [rob]; debent ejus fines ipsi cantari per [sqb], cum repetenda quae est in responsorio, per ipsum [sqb] quadrum cantatur. Nam finis versus cum principio repetendae unam et eamdem consequentiam esse debet; ut est: responsorius Delectarum in Domino; nam ejus repetenda in d acuto incipitur et per [sqb] cantatur, ut hic:

[De La Fage, 247,3; text: Et dabit tibi.] [ANOMUS 01GF]

Et tunc finis versus cantari debet etiam per [sqb] quadrum, ut hic:

[De La Fage, 247,4; text: terrarum. Et dabit tibi.] [ANOMUS 01GF]

Per [rob] autem rotundum debent fines ipsi cantari, cum repetenda per ipsum [rob] cantatur, ut est responsorius Ecce Dominus veniet; et in multis aliis, ut hic:

[De La Fage, 247,5; text: Et imperium super omnes.] [ANOMUS 01GF]

[248] De sexto tono.... quomodo cantari debeat per [rob] rotundum, aut per [sqb], ratio eadem est quae suo authentico dicta est.....

Debet..... cantari septimus tonus semper per [sqb], cujus ratio est quod, si per [rob] cantaretur tunc nulla essentialis differentia esset inter ipsum et primum; nam ambo ex iisdem speciebus diapente et diatessaron formarentur. Praeterea non est aliquis tonus cui in suo ascensu possit applicari quarta species diapente, nisi huic et suo objugali.....

Octavus tonus.... debet etiam cantari per [sqb], ratione de ejus authentico dicta; nam si ejus authenticus per [rob] cantaretur, similis esset primo.....



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License