Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[80] Sub brevissimo compendio Philippus de Vitriaco in musica incipit.

Omni desideranti notitiam artis musicae mensurabilis tam novae quam veteris obtinere, certas regulas hic presentes sub brevi compendio proposse non postpono fideliter assignare. Et quia voces seu notulas proportionabiliter oportet in hoc opere mensurare prout longae vel breves et semibreves ac minimae figurantur, idcirco ad figurationem et valorem ipsarum breviter procedamus.

Longa ergo sub forma quadrata figurata est habens tractum a parte dextra ascendentem vel descendentem, vel duos quorum dexter(a) excedit sinistrum; et tunc talis nota dicitur plica longa et valet tria tempora in modo perfecto, duo autem in imperfecto. Modus imperfectus est breves vel tempora per numerum binarium computare, et dicitur imperfectus eo quod numerus binarius est imperfectus. Numerus vero ternarius est perfectus assumptus a trinitate, scilicet a patre et filio et spiritu sancto ubi est summa perfectio. Modus perfectus cognoscitur per pausas quando pausae in longas sunt perfectae vel quando de longa usque ad aliam longam per numerum [81] ternarium melius quam binarium tempora computantur ut hic patet:

[L,B,B,B,B,B,B,B,B,B,L,BP,Bpdsncddx,B,B,B,Bpssncsdx,L,L,Bcsdx on staff1]

[L,3LP,3LP,L,2LP,L,3LP,3LP on staff4]

Item nota: modus, tempus et prolatio per rubeas distinguntur figuras. Inde quandocumque longa invenitur rubea, ponitur ad differentiam modi. Itaque si nigrae fuerint de modo perfecto, rubeae sunt de modo imperfecto et e converso, ut hic patet:

[R3rvd,L,Lig2Lacddx; L,L,Bcsdx; Lv,Lv,Lig3vcdsnodacddx,Lv,Lig3ad,Bcsdx,Bcsdx,L; R3rvd,L,L,Lig2vd,Lv,L,L,Lig2vLart,Lv,Mx on staff1]

Breves ponuntur rubeae ad differentiam temporis. Itaque si nigrae breves fuerint de tempore perfecto, rubeae sunt de imperfecto et e converso, nisi cum aliqua longa forsitan ordine[n]tur, sicut in mottetti tenore qui dicitur In arboris, vel in tenore de In nova fert animus ut hic: (Ex.3).

[L,S,S,S,B,S,B,Lig3cssnaod; Lig4vcdsnddaod,Lv,Bv,Lig3vcssnaod; B,S,S,S,S,B; Bv,Sv,Sv,Lig2va,Sv,Sv,Lig2vcdsnd on staff2]

Semibreves rubeae ponuntur ad differentiam prolationis, ut si nigrae semibreves fuerint de maiori prolatione, rubeae sunt de minori et e converso, nisi semibreves cum aliqua brevi forsitan ordine[n]tur (quia tunc ponuntur ad differentiam prolationis), ut hic patet:

[C,S,M,M,M,S,M,S,M,S,M,M,M,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Sv,Lv; S,M,M,S,S,S,S,M,M,S,M,M,S,S,B,Sv,Sv,Sv,Sv,Mv,Bv,Sv,Sv,Mv,Bv on staff3]

Hos versus disce qui cantum discere cupis:

Ante namque longa[m], tria tempora longa meretur.

Si brevis addatur, duo tempora longa tenetur.

Inter perfectas, si brevis bina locetur,

temporis unius sit prima, secunda dupletur.

Explicit Philippus de Vitriaco.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License