Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[414] [p. 894b in marg.] Comendacio artis musice secundum quendam Gregorium libro suo primo capitulo secundo.

Ars musica omnes artes excedit, quia non solum bestias ferocissimas, serpentes, volucres ac delphinos ad auditum sue modulacionis allicit, verum eciam hominis plus ceteris in diversum <habitum> provocat sensum. Hac arte antiqui periti variis arreptos furiis ad statum mentis ab insania revocabant et dolores a spiritibus malingnis illatos leniebant. Nam legimus in Regum volumine, quod, quando spiritus dei malus arripiebat Saul, tollebat David cytharam et percuciebat manu sua, et refocillabatur Saul et levius habebat. Recedebat enim ab eo spiritus malingnus et cetera.

Item legimus in quarto Regum libro beatum Helyseum prophetam mente amaricatum propter prevaricacionem populi, sed a tribus regibus consultum, cum spiritus prophetie sibi deesset, per modulamen suam mentem dulcorasse, et sic veniente spiritu sancto, que ante ingnorabat, ab eo didicisse.

Quendam eciam hebreum adolescentem sub frigii sono incitatum Pictagoras phisicus philosophus spondeo succinente reddiderit miciorem et sui compotem. Item cum vinolenti adolescentes mulieris pudice fores frangere vellent, Pictagoras tibicinam admonuit, ut spondeum caneret; quod cum illa fecisset, tarditate modorum, id est sonorum, et gravitate canentis illorum furentem insaniam consedasse dicitur.

Fertur eciam Asclepiadem medicum monitu Pictagore quendam freneticum ab insania canendo revocasse.

Idem Gregorius libro secundo capitulo sexto: Ars musica communis est angelis et hominibus. Nam in dialogo beati Gregorii pape necnon in aliorum sanctorum scriptis reperitur angelos dei quorundam electorum animas cum mirabili concentu ad supernam patriam deduxisse. Ipse eciam mundus quadam armonia sonorum fertur fuisse conpositus et celum ipsum sub armonie modulacione revolvi. Sed et quicquid loquimur vel intrinsecus venarum commovemur pulsibus, per musicos rithmos armonie virtutibus [416] probatur esse sociatum.

Erat autem antiquitus tam turpe musicam nescire quam litteras. Interponebatur enim non solum sacris, sed et omnibus sollempniis et omnibus letis vel tristibus rebus. Et infra: Sicut rerum eventus sic cancionis mutatur effectus, ut verbi gracia in tristibus rebus graves erant neupme, in tranquillis iocunde, in prosperis exultantes. Unde usque hodie modi sive meli, non solum secundum qualitates affectuum formantur, sed aliquando eciam secundum posiscionem loci aut in altum elevantur aut in ymum deponuntur. Nam secundum posiscionem loci quodam modo elevantur, sicut est in graduali Qui sedes, domine, super Cherubyn et cetera. Et sicut divina maiestas super Cherubyn sedere, immo super omnes celos, et ubi presencialiter adesse et omnia continere et super omnia regnare creditur: ita et mens humana secundum modulum sue fragilitatis usque ad sublimis dei contemplacionem rapiatur, et illuc per excessum fidei ipsius eciam altissime vocis | [p. 895a in marg.] qualitate perducatur. Rursumque ad se reversa fragilitas humana lenioribus utatur modis, id est sonis, et ad dei potenciam exitandam prona devocione mentis solotenus humilietur, sicut in Exita potenciam tuam et cetera.

Item alius doctor de musica sic scribit: Musica movet affectus, provocat in diversum habitum sensus. In preliis quoque tube concentus pungnantes accendit, et quanto vehemencior fuerit clangor, tanto fit ad certamen annimus forcior. Siquidem et remiges cantus hortantur ad levius tollerandos labores. Musica animum mulcet et singulorum operum fatigacionem modulacio vocis solatur. Exitatos quoque animos musica sedat; sicut et de David legitur, qui a spiritu inmundo saulem arte modulacionis eripuit. Ipsas quoque bestias, serpentes, volucres et delphinos ad auditum sue modulacionis musica pascit.

Item Alvredus anglicus de musica sic scribit: Ars musica est illa regina omnium liberalium scilicet artium excellentissima, que ceteris sex artibus dimissis in inferioribus sola volat ante tribunal omnipotentis dei, ut in Apocalypsi quartodecimo: 'Et cantabant quasi canticum novum ante sedem dei' et cetera. Hec est illa altissima domina, que in ecclesia triumphante et militante deo servit dulcissone. Hec est illa, quam sancti in devocionibus suis amplexantur, qua peccatores veniam petunt, qua tristes confortantur, qua leti hillariores efficiuntur, qua laboribus fatigati sublevantur, qua convivantes exhillarantur, qua spiritu malingno vexati levius se habent -- ut primo Regum capitulo sextodecimo et cetera, ut supra --, qua pungnantes animosiores efficiuntur et ideo in istis fit clangor tubarum aut strepitus aliquorum instrumentorum seu clamor vociferancium et cantancium, qua periclitantibus aliquod confortamen, ut anime quietius dolorem suum ferant, indulgetur. [418] Unde aliqui naute quasi ex consuetudine aliquod instrumentum habent in navi, ut aliquando maximis tempestatum procellis desperati in eo canant; ut in Ieremia capitulo 51o: 'Et super te celeuma cantabitur' et cetera. Sine musica igitur nec legere potest homo nec loqui, teste accentu in dictionum prolacione, quia accentus dicitur quasi 'ad cantus'. Huius autem delectacionis amore aves gagiis incarcerate mangna diligencia custodiuntur per annum, ut aliquo uno tempore suas reddant garriciones. Istius autem delectacionis amore infinita genera parantur instrumentorum. Et breviter sine parte huius artis nulla vox, nulla sonoritas proferri potest, si quis bene modos eius undique consideret. Hoc igitur congnoscens omnis clericus, qui vel dingnitatem vel aliquod beneficium in ecclesia dei affectat -- sicut dicit Ysidorus in libro Ethimologiarum, quod non est minus dedecus nescire cantare quam litteras ingnorare. Quoniam sancti in celis cum angelis et archangelis tronis et dominacionibus omnique milicia celestis exercitus non cessant cantare cotidie y<m>pnum: 'Sanctus, sanctus, sanctus, dominus deus' et cetera. Et in terra ab angelis cantabatur: | [p. 895b in marg.] 'Gloria in excelsis deo.' A quibus nec de literatura queritur nec de logica disputatur. Hec Alvredus et Gregorius, ubi supra.

Iohannes Salesburiensis sive Carnotensis in suo Policratico libro primo dicit: Musica disciplina liberalis est, et sive Pictagoram sive Moysen sive Tubal edicionis sue laudat auctores, ingenuum habet ortum et virtutis sue potencia universa conplectitur. Hac etenim celestia temperantur, mundana sive humana reguntur. Hac instrumenta mores instruunt et informant. Hanc sancti patres multis laudum preconiis extulerunt. Denique in eius virtute malingni spiritus violencia cohibetur. Et infra: Ad mores igitur instruendos et animos exultacione virtutis traiciendos in cultum domini non solum concentum hominum, sed et instrumentorum modos censuerunt sancti patres domino applicandos, cum templi reverenciam dilatarent. Et si militantis ecclesie tibi parva videatur auctoritas vel triumphatrix illa preconia musice non tacebit, cuius seniores vidit et tib<i> monstravit tonitrui filius et voces eorum sicut cytharedorum cytharizancium in citharis suis. Quod si illos nondum audisti, regem audias exultantem, qui te regni et exultacionis sue vult esse participem. Ait enim: Sumite psalmum, date tympanum, psalterium iocundum cum cythara. Ad quid?, inquis. Ut laudetis dominum in tynpano et choro, in cordis et organo. Hic est enim usus [420] musice aut solus aut precipuus. Hec Carnotensis, ubi supra.

Item Amalarius libro secundo De officiis ecclesie: Cantores dei laudatores dicuntur, ut deum laudent et ad laudem dei ceteros exitent. Et infra: Cantor est quasi bubulcus, qui iubilat bobus, ut hillarius trahant aratrum. Cantor est eciam de hiis, de quibus dicit Paulus: 'Dei adiutores sumus.' Boves autem sunt, qui respondent cantori, de quibus iterum dicit apostolus: 'Dei agricultura estis.' Cantor arat, quia aratro conpunctionis, id est cantu, cindit corda auditorum. Trahentibus bobus aratrum cinditur terra, quando cantores intimos annelitus commoventes trahunt dulcem vocem et proferunt ad publicum; qua corda suorum et ceterorum audiencium conpungunt ad lacrimas sive ad confitendum peccata quasi secreta terre patefaciendo. Nulli dubium, quin per dulcedinem modulacionis cinduntur corda, eciam carnalia et sese aperiunt more sulci in confessione vocis et cordis contricione. Musica enim habet quandam vim naturalem ad flectendum animum, sicud dicit Boecius in libro De musica: 'Vulgatum quippe est, quam sepe iracundias cantilena represserit, quam multa vel in corporum vel in animarum affectionibus mira perfecerit. Unde Beda super Esdram: Sacerdotes sanctis ornati vestibus consueverunt tubis et vocibus | [p. 896a in marg.] personare, ut cor populi ad suavitatem superne laudis accenderent.

Item Augustinus libro Confessionum decimo: Cantandi consuetudo ideo approbata est in ecclesia, ut per oblectamenta aurium infirmorum annimus in affectum pietatis assurgat.

Item Ysidorus libro tercio Sentenciarum suarum capitulo septimo: Cum Christianum <non> vocis modulacio, sed tantum verba divina, que ibi dicuntur, debeant commovere, nescio tamen, quo pacto ex modulacione cantus maior nascitur conpunctio cordis. Multi enim reperiuntur, qui cantus suavitate conmoti sua crimina plangunt atque ex ea parte magis flectuntur ad lacrimas, ex qua psallentis seu cantantis insonuerit dulcedo suavissima. Idem: Cantus tristia corda consolatur, graciores mentes facit, fastidiosos oblectat, merentes exsuscitat, peccatores ad lamenta invitat. Nam quamvis dura sint carnalia corda, statim ut cantus dulcedo sonuerit, ad affectum pietatis [422] animum eorum inflectit. Hec Ysidorus libro tercio Sentenciarum capitulo septimo.

Item Innocencius papa tercius de officio divino libro primo: David prophetarum eximius cultum dei volens sollempnius ampliare instituit cantores, qui coram archa federis deum musicis instrumentis et modulatis vocibus decantarent. Studendum est ergo cantoribus, ne donum sibi divinitus collatum viciis deturpent, sed pocius illud humilitate, castitate, sobrietate et ceteris virtutibus exornent et consonis vocibus suavi modulacione canere studeant, quatinus melodia sua animos populi circumstantis erigere valeant ad memoriam amoremque celestium non solum sublimitate verborum, sed eciam suavitate sonorum.

Cantores autem, sicut traditum est a sanctis patribus, voce et arte preclari illustresque debent esse, ita ut cantus dulcedine animos audiencium ad devocionem dei valeant excitare, nec propter virtutem illis datam se ceteris superbiendo preferant, sed humiliter se socios exhibeant et ministros. Et previdendum est illis, quando temperate et quando submisse divinum agatur officium, scilicet ut secundum numerum fratrum suorum et officii qualitatem et temporis prolixitatem cantum protendant et voces moderentur ceterorum, sonum eciam vocalium literarum bene, ornate et aperte perstrepant. Hiis vero, qui huius artis minus capaces sunt, donec erudiantur, melius convenit, ut sileant, quam cantare volendo, quod nesciunt, aliorum voces dissonare conpellant. Unde beatus Benedictus in regula sua ait: Cantare vel legere non presumat, nisi qui potest ipsum officium implere, ut edificentur audientes.

Psalmi namque non cursis et excelsis atque inordinatis seu intemperatis vocibus, sed plane ac dilucide pariter et devote et cum conpunctione cordis recitentur, ut et reticencium mens illorum pronunciacione demulceatur, quoniam, quamvis cantilene sonus in aliis officiis excelsa soleat edi voce, in recitandis psalmis huiuscemodi vitanda est vox excelsa.

Venerabilis enim pater sanctus Bernardus statuit et precepit monachis | [p. 896b in marg.] suis in quodam capitulo sui ordinis generali hanc formam cantandi, psallendi et legendi in ecclesia tenere. Et habetur Super Cantica et in quodam sermone estivali. Nullus alium in cantando vel legendo culpare seu deridere presumat, sed privatim coripiat. Unus incipiat antiphonam, et alius intonabit psalmum, et lumen semper tempore officii divini fixum sit in choro. Precentor provideat semper, ut sua vox aliorum vocibus fiat modulacio, affirmans hoc deo et toti celesti curie placere ita dicens. Psalmodiam non nimium protrahamus nec nimis festinemus, sed rotunde et medio modo est tenendum, et viva voce singulas sillabas exprimendo distincte et acute cantemus medium et finem. Versus simul intonemus et simul dimittamus, [424] et in medio versus bonam et devotam pausam faciamus. Nullus ante alios incipere vel currere aut post alios trahere vel punctum tenere presumat, sed simul cantemus semper ascultando et simul pausemus et simul dimittamus. Nec una pars chori incipiat versum psalmi, antequam altera pars versum suum plene conpleverit. Quicumque antiphonam, responsorium, psalmum aut ympnum, officium misse, Kyrieleison, Graduale, Alleluia, offertorium, Sanctus, Angnus vel aliquid tale inceperit, solus incipiat tractim et devote unam dictionem et in casu duas vel tres, nec aliquis alius tunc secum cantare presumat, sed ab illo loco, quo ille dimittit, alii incipiant non repetentes, quod ille iam dixit. Similiter fiat, dum cantor reincipit antiphonas post psalmos. Et cum aliquis incipit antiphonam, cantor non incipiat psalmum, antequam inceptor antiphone cessaverit, propter dissonanciam vocum. Cum autem ympnos aut responsoria, officia et gradualia vel alleluia et huiusmodi cantamus, tractim equaliter et devote cantemus et aliquantulum in clausulis expectando pausemus maxime in dominicis et festivis diebus. Hec Bernardus, ubi supra.

Item Hugo libro tercio De claustro: Sunt quidam, qui mente vagi, attoniti oculis, habitu dissoluti plana parietum perspicientes perlustrant, aliud cantant et aliud cogitant. In choro sunt corpore, sed in foro mente. Nunc intus sunt, nunc foris exiunt; nec tantum intus dissoluti, sed eciam, cum exierint foras, curiosi. Psalmodie verba proferunt, sed psalmodie sensum non attendunt. Vox enim psalmodie secundum beatum Gregorium cum per intencionem agitur, per hanc omnipotenti deo ad cor iter paratur, ut intente menti gracia conpunctionis infundatur. Idem: 'Dum', inquit, 'per psalmodiam compunctio infunditur, via nobis in corde fit, per quam ad Iesum in fine pervenitur.' Sunt eciam alii voce dissoluti, qui vocis sue modulacione gloriantur, nec tantum gaudent de dono gracie, sed eciam spernunt alios tumentes elacione. Quorum quanta est levitas vocis, tanta forsitan et mentis. Cantant fortassis, ut placeant populo magis quam deo. Timeo autem, ne, sicut delectantur altitudine vocis, delectentur eciam elacione mentis.

Contra quos beatus Aelredus abbas in libro De concordia regularum et in Speculo caritatis sic scribit: Ad quid illa vocis contractio et infractio? Hic succinit, ille diccinit, alter supercinit. Alius | [p. 897a in marg.] medias quasdam notas dividit et inscindit. Nunc vox frangitur, nunc stringitur, nunc inpingitur, nunc diffusiori sonitu dilatatur. Aliquando, quod pudet dicere, nunc in equinos hinnitus cogitur, aliquando virili vigore deposito in feminee vocis gracilitates acuitur, nonnunquam artificiosa quadam circumvolutacione torquetur et retorquetur. Videas aliquando hominem aperto ore quasi intercluso alitu exspirare, non cantare, ac ridiculosa quadam vocis intercepcione silere, et [426] nunc agones moriencium vel extasim pariencium imitari. Interim histrionicis quibusdam gestibus totum corpus agitatur, torquentur labia, rotantur oculi, ludunt humeri, et ad singulas quasque notas digitorum flexus respondet. Et hec ridiculosa dissolucio vocatur religio; et ubi hec frequencius agitantur, ibi deo honorabilius serviri clamatur. Stans interea vulgus lascivias cantancium, gesticulaciones meretricias, vocum alternaciones et infractiones non sine cachinno risuque intuetur, ut eos non ad oratorium, sed ad theatrum, nec ad orandum, sed ad spectandum estimes convenisse. Non timetur illa tremenda maiestas, cui assistitur, nec defertur illi presepio, cui ministratur, ubi Christus mistice pannis involvitur, ubi sacratissimus eius sanguis calice liquatur, ubi aperiuntur celi, assistunt angeli, ubi terrena celestibus iunguntur, ubi angelis homines associantur. Sic quod sancti patres instituerunt, ut infirmi excitarentur ad effectum pietatis, <in> usum assumitur illicite voluptatis.

Item Iohannes Salesburiensis episcopus Carnotensis in suo Policratico, ubi supra: Frigius modus, id est sonus, et cetera corupcionis lenocinia sane institucionis non habent usum, sed produnt maliciam abutentis. Dolet igitur et ingemiscit species laudabilis discipline se ab alieno vicio deformari, et quod facies meretricis facta est ei, que viriles animos accendere consueverat ad virtutem. Amatoria bucolicorum apud viros graves esse fuerat criminis, nunc vero laudi ducitur, si videas graviores amatoria, que ab ipsis dicuntur elegancius stulticinia, personare. Ipsum quoque cultum religionis incestat, quod ante conspectum domini in ipsis penetralibus sanctuarii lascivientis vocis luxu, quadam ostentacione sui, muliebribus modis, id est sonis, notularum articulorumque cesuris stupentes animulas emollire nituntur. Cum precinencium et succinencium, canencium et decinencium, intercinencium et occinencium premolles modulaciones audieris: syrenarum concentus credas esse, non hominum, et de vocum facilitate miraberis, quibus philomena vel psitacus aut si quid sonorius est, modos suos, id est sonos, nequeunt coequare. Ea siquidem est ascendendi descendendique facilitas, ea sectio vel geminacio notularum, ea replicacio articulorum singulorumque consolidacio, sic acuta vel acutissima gravibus et subgravibus temperantur, ut auribus sui iudicii fere subtrahatur auctoritas. | [p. 897b in marg.] Animus, quem tante suavitatis demulsit gracia, auditorum merita examinare non sufficit. Cum hec quidem modum excesserint, lumborum pruriginem cicius quam devocionem mentis poterunt excitare; si vero moderacionis formula limitantur, animum a curis redimunt, exterminant temporalium sollicitudinem et quadam amica exultacione in deum mentes humanas trahiciunt ad societatem angelorum. Si ex habundancia cordis os tuum laudem domini moduletur, si spiritu psallis et mente, eciam intra articulate vocis intelligenciam rectissimam modestie regulam tenes et non tam vocis [428] quam mentis iubilo aures mulces altissimi et indingnacionem eius prudenter avertis. Qui autem voluptatis aut vanitatis affectus exprimit, qui vocis graciam prostituit concupiscenciis suis, qui lenociniorum clientulam musicam facit, ingnorat quidem canticum domini modis Babiloniis festivus in terra aliena, qui nescio quo pacto plus placeant, nisi quia nitimur [semper] in vetitum semper cupimusque negata. Et quidem frigius modus, id est sonus, decreto philosophorum ab aula Grecie expulsus est et ceteri, quibus descensus fit in lasciviam et corupcionem.

Que vero mentes emolliunt moresque subvertunt, in nostra etate undique asciscuntur, licet ultra, quam satis est, viciis suis habundent. Si quemquam eorum, qui vehemencius hiis modis insistunt, gravem videris, si modestum, si pudicum, viris fortibus nostrorum temporum ipsum memineris connumerare.

Proinde quidam venerabilis vir sanctus Gilbertus de Symplingham circiter septingentarum monialium pater hanc eis scripsit legem, ut omnia earum cantica tocius mellice pronunciacionis sue exuant modos, id est sonos, et ut sola psalmorum et laudum sint singnificativa pronunciacione contente. Suspecta fuit quidem sancto viro voluptati congnata mollicies, eo quod voluptas parens libidinum est. Ingni stipulam addere, oleum camino, serpentem toxicare: nonne demencia est?

Centum luminibus cinctum capud Argus habebat, que omnia unius fistule voluptate non tam sopita sunt quam extincta. Tu quis es, qui te circumspectiorem esse confidis? Hec Carnotensis, ubi supra.

Narrat Boetius in libro De musica circa principium, quod maxime cavendum est, ne de bene morata musica aliquid permutetur. Negat enim esse ullam tantam morum in re publica labem quam paulatim de modesta musica invertere, id est immutare, nullumque honesti ac recti retinere vestigium, si per lasciviores modos, id est sonos, inverecundum aliquid vel per asperiores [430] ferox atque immane mentibus illabatur. Fuit enim modesta musica, dum simplicioribus organis ageretur. Ubi vero varie mixteque tractata est, id est dum hemitoniis et diesi, id est vocis subductione, intercepta est, amittit gravitatis atque virtutis modum. Et pene in turpitudinem | [p. 898a in marg.] prolapsa speciem antiquam non servat. Atque hic maxime retinendum est illud, quod, si quo modo per parvissimas mutaciones hinc aliquid permutaretur, recens quidem minime sentiri posset. Iccirco magnam esse custodiam rei publice Plato arbitratur musicam optime moratam, ita ut sit modesta ac simplex et mascula, id est virilis, nec effeminata, id est feminea vel lubrica, nec fera nec varia. Quod vero lascivum ac molle est, id totum scenicis ac theatralibus modis, id est sonis, tenetur.

Quidam enim musicus Thimotheus Milesius, quia docuit Athenis nimis lascivum et dissolutum modum cantandi, a civitate concensu civium est expulsus tanquam tradens doctrinam bonis moribus repungnantem et animos addiscencium et utencium ad nimiam dissolucionem et vicia disponentem. Hec Boecius. Quanto magis ab ecclesia et personis ecclesiasticis gravibus et senibus maxime debeat expelli et prohiberi huiusmodi modulacio dissoluta, <est> enim gravitati et maturitati contraria et nefanda.

Quocirca papa Iohannes XXIIus de fratrum suorum consilio anno papatus sui nono districte precepit, ut nullus deinceps talia prescripta vel hiis similia in divinis officiis attemptare presumat. Si quis vero contrafecerit, per locorum ordinarios per suspensionem ab officio per octo dies auctoritate huius canonis puniatur. Per hoc tamen non intendit prohibere, quin interdum diebus festivis in officiis divinis alique consonancie, que melodiam sapiunt, puta octave, quinte quarte et huiusmodi super cantum ecclesiasticum simplicem proferantur; sic tamen, ut ipsius cantus integritas illibata permaneat et in hoc nichil de bene morata musica immutetur, maxime cum huiusmodi consonancie et non dissolute auditum demulceant, devocionem provocent et psallencium deo animas conservent.

Item Aelredus abbas in Speculo caritatis libro secundo: Sonus in cantu non est sensui preferendus, sed sonus cum sensu ad incitamentum maioris affectus plerumque admittendus. Ideoque talis debet esse sonus, tam moderatus, tam gravis, ut non animum totum ad sui rapiat oblectacionem, sed sensui mitiorem relinquat porcionem. Ait nempe beatus Augustinus decimo Confessionum: 'Movetur animus ad affectum pietatis divino cantico audito, sed si magis sonum quam sensum lidibo audiendi desideret, improb[r]atur.' Et infra: 'Cum me,' inquit, 'magis cantus quam res, que cantatur, delectat, penaliter me peccare confiteor, et tunc mallem non audire cantantem.'

Cum igitur aliquis spreta ridiculosa illa et dampnosa vanitate antique [432] moderacioni patrum sese contulerit, si ad memoriam nugarum theatricarum prurientibus auribus inmane fastidium gravitas honesta intulerit, sicque totam patrum senectutem contempnat ac iudicet modum cantandi, quem spiritus sanctus per sanctissimos patres quasi per organa sua, Ambrosium videlicet, Augustinum et Gregorium, instituit, yberas, ut dicitur, nenias, vel nescio quorum scolasticorum nugas vanissimas anteponens: si igitur hinc crucietur, hinc doleat, hinc ad ea, que | [p. 898b in marg.] evomuerat, anxius anelet, que, rogo, huius laboris origo: iugum caritatis aut opus concupiscencie mundialis?

Decet autem maxime religiosos plangere pocius quam cantare, ut videlicet sic cantent voce, ut planctus, non cantus delectacio sit in corde; quod gracia preveniente poterit fieri, si ea, que cantando delectacionem afferunt, amputentur, ut est fractio curiosa et superflua et inundacio vocis et geminacio puncti et huius similia, que pocius ad curiositatem attinent quam ad devotum et simplicem cantum.

Item Hugo, ubi supra: Cave, ne monasterium vertas in theatrum. Si cantes, ut ab aliis laudem queras, vocem tuam vendis et facis eam non tuam, sed suam. Habes in potestate tua vocem tuam, habeto et animum. Frangis vocem, frange et voluntatem. Servas consonanciam vocum, serva et concordiam morum. Et infra: Quid prodest dulcedo vocis sine dulcedine cordis? Si igitur per ascensus et descensus musice frangis et elevas vocem, sic per ascensus et descensus virtutum frangas et eleves mentem: frangas descendens ad compassionem proximi, eleves ascendens ad contemplacionem dei et cetera.

Item de laude cantus et de musica Augustinus De mirabilibus sacre scripture libro primo capitulo 22o et in glosa super Psalterium in multis locis et in glosa primo Corinthios decimo. Omnibus tamen hoc vicium est cantoribus, ut inter amicos rogati nunquam cantent, iniussi nunquam desistant, ut ait Flaccus in satira et Ieronimus ad Iulianum.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License