Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.6r] Regula discantus

Primus gradus incipit in diapason hoc est in octaua nota. et non ascendit superius neque descendit inferius medio cantu. Et nota quod si tenor ascendat tu descendes et si tenor descendat tu ascendes. ita quod cum tenore neque ascendes neque descendes Item si tenor ascendat per unam notam ut sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6r,1] [ANORD 01GF]

tu descendes per tres notas ut sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6r,2] [ANORD 01GF]

et si tenor ascendat per tres notas ut sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6r,3] [ANORD 01GF]

tu descendes per unam notam ut sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6r,4] [ANORD 01GF]

Et si tenor ascendat per quattuor notas ut sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6r,5] [ANORD 01GF]

tenebis te in eodem tono ad ultimam notam in quam fuisti ad primam ut sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6r,6] [ANORD 01GF]

Sed si ad primam fueris in medio ut sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6r,7] [ANORD 01GF]

tunc oportet primam notam duplicari ut ultima semibreuis eiusdem nota sic in octaua nota sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6r,8] [ANORD 01GF]

et tunc ad aliam notam tenebis te in eodem tono in quo fuerit [[la ut sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6r,9] [ANORD 01GF]

et sic patet quod in primo gradu dicitur]] Ultima: semibreuis sic uel sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6r,10] [ANORD 01GF]

Item si tenor teneat duas notas in eodem tono sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6r,11] [ANORD 01GF]

tu descendes uel ascendes per quattuor notas sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6r,12] [ANORD 01GF]

Item si tenor ascendat per quinque notas sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6r,13] [ANORD 01GF]

tunc oportet ad primam [f.6v] notam scilicet ut uel re sic in octaua nota et quod illa nota sit duplicata. Ut ultima semibreuis eiusdem note sit in primam notam et tunc ad aliam notam scilicet sol uel la. Descendes per unam notam sic uel sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6v,1] [ANORD 01GF]

Item si tenor ascendat per sex notas ut sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6v,2] [ANORD 01GF]

tunc ad primam notam scilicet ut eris in octaua nota et duplicabis illam ut ultima semibreuis sit in prima nota et tunc ad aliam notam scilicit la tenebis te in eodem tono in quo fuerit semibreuis precedens ut sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6v,3] [ANORD 01GF]

Et si tenor descendat per quinque notas ut sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6v,4] [ANORD 01GF]

tunc ad primam notam eris in medio cantu et ad aliam ascendes per unam notam sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6v,5] [ANORD 01GF]

Et si tenor descendat per sex notas ut sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6v,6] [ANORD 01GF]

tunc ad primam notam eris in medio scilicet la et ad aliam scilicet ut tenebis te in eodem tono in quo fuerit la ut sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6v,7] [ANORD 01GF]

Et sic patet quod in primo gradu numquid ascendes ultimam octauam notam nisi tenor ascenderet per quinque notas uel sex. Item si tenor descendat per quattuor notas ut sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6v,8] [ANORD 01GF]

tenebis te in eodem tono ut sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6v,9] [ANORD 01GF]

Et si tenor descendat per tres notas ut sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6v,10] [ANORD 01GF]

tu ascendes per unam notam ut sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6v,11] [ANORD 01GF]

Et si tenor descendat per unam notam ut sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6v,12] [ANORD 01GF]

tu ascendes per tres notas ut sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6v,13] [ANORD 02GF]

Dicendum est de secundo gradu quod non potest decantator cum tenore descendere neque ascendere. Item sciendum est quod non ascendet decantator supra medium cantum nisi primo ascenderet tenor per sex notas et nullo modo potest descendere inferius tenore. Unde si tenor ascendat per unam notam ut sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6v,14] [ANORD 02GF]

descendat decantator per unam notam sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6v,15] [ANORD 02GF]

Et si tenor descendat per unam notam ut sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6v,16] [ANORD 02GF]

Ascendat decantator per unam notam ut sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6v,17] [ANORD 02GF]

Si tenor descendat per tres notas ut sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6v,18] [ANORD 02GF]

decantator ascendat ascendat per tres notas sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6v,19] [ANORD 02GF]

Si tenor ascendat per tres notas ut sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6v,20] [ANORD 02GF]

descendat decantator per tres notas ut sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6v,21] [ANORD 02GF]

Et si tenor ascendat per quattuor notas ut sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6v,22] [ANORD 02GF]

oportet decantatorem descendere per unam notam sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6v,23] [ANORD 02GF]

Et si tenor descendat per quattuor notas sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6v,24] [ANORD 02GF]

ascendat decantator per unam notam ut sic

[London, British Library, Additional 21455, f.6v,25] [ANORD 02GF]

Et si tenor ascendat [f.7r] per quinque notas ut sic

[London, British Library, Additional 21455, f.7r,1] [ANORD 02GF]

tunc tenebit decantator ultimam notam illarum quinque in eodem tono quo prima fuerit illarum quinque ut sic

[London, British Library, Additional 21455, f.7r,2] [ANORD 02GF]

Et si tenor descendat per quinque notas ut sic

[London, British Library, Additional 21455, f.7r,3] [ANORD 02GF]

tenebit se decantator eodem modo ut predictum est sic

[London, British Library, Additional 21455, f.7r,4] [ANORD 02GF]

Si uero tenor ascendat per sex notas ut sic

[London, British Library, Additional 21455, f.7r,5] [ANORD 02GF]

Tunc oportet decantatorem ad primam notam essere in octaua nota et secundam notam tenere in eodem tono quo fuerit prima nota ut sic

[London, British Library, Additional 21455, f.7r,6] [ANORD 02GF]

Si uero tenor descendat per sex notas ut sic

[London, British Library, Additional 21455, f.7r,7] [ANORD 02GF]

ascendat decantator per duas notas ut sic

[London, British Library, Additional 21455, f.7r,8] [ANORD 02GF]

Si uero tenor teneat duas notas in eodem tono ut sic

[London, British Library, Additional 21455, f.7r,9] [ANORD 02GF]

Tunc potest decantator ascendere uel descendere per tres notas uel quinque ut sic

[London, British Library, Additional 21455, f.7r,10] [ANORD 02GF]

uel sic

[London, British Library, Additional 21455, f.7r,11] [ANORD 02GF]

et cetera.

Dicendum est de tercio gradu qui incipit in duodecima nota et non ascendat superperius duodecima nota neque inferius octaua nota Et sciendum in discantatore non differt in aliquo a secundo gradu nisi quod in secundo gradu discantatur in tercia nota et quinta et in tercio gradu discantatur in octaua nota et duodecima unde patet quod eodem modo ascendat discantor et descendat in tercio gradu quo ascendat uel descendat in secundo gradu. Sed ultimo sciendum est quod aliarum sunt note que non sunt in aliquo gradu et dicuntur syd notes scilicet nota quarta nota quinta nota <octaua> et nota quintadecima et licet non sunt in aliquo gradu. Tamen misceri possunt cum gradibus. Item quilibet discantator potest misceri notas primi gradus cum notas secundi gradus uel tercii gradus et econtra. Et nihil aliud sunt note mixte nisi note que sunt in gradibus mixte ut cum discantator aliquam notam primi gradus misceat cum notam secundi gradus uel tercia [tercii ante corr.] uel notam secundi gradus cum notam tercii gradus uel econtra.

Est etiam alius modus qui dicitur counternote quem canes hac sibi eligat formam concipiat uidelicet super planum et per planum Discantatores intonando directe notam pro ut eas tangunt ad uisum obsequentes notas obseruans scilicet eandem cum plano terciam quintam et sextam et octauam tam sub quam supra Et sciendum quod conueniens est in quinta uel octaua nota tam sub quam supra incipere uel desinere cum plano incipere sed non desinere in tercia et sexta tam sub quam supra nec incipere nec desinere Sciendum est etiam quod secundum naturam illius modi octauam notam nec sub nec supra contingit excedere nisi forte saltando cum una seminota ab octaua ad decimam ceterum obuiando octaue note et cetera.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License