Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[15] [D]E SEMIBREVIBUS

Quandocunque due semibreves ponuntur pro tempore, si prima semibrevis caudatur habet duas partes temporis, secunda habet terciam. Si vero tres fuerint et prima sit caudata, tunc ipsa habet terciam partem temporis et medietatem tercie, secunda habet medietatem tercie, ultima habet terciam. Si vero caudata fuerit in medio, tunc prima habet medietatem tercie partis temporis, caudata terciam et medietatem tercie, ultima habet terciam. Si vero caudata fuerit in fine, tunc prima semibrevis habet terciam partem temporis, secunda medietatem tercie, ultima habet terciam et medietatem tercie. Si vero fuerint quatuor, tunc caudata habet terciam et medietatem tercie, secunda medietatem tercie, et quelibet duarum habet medietatem tercie, sive ponatur caudata in principio vel in medio sive in fine. Si vero sint quinque, tunc caudata ubicunque ponatur habet terciam partem, et quelibet reliquarum habet medietatem tercie.

[S]i vero cantus cantetur de inperfectis, tunc semibrevis que caudatur, si sint due, valet [tres] partes temporis, et alia valet quartam partem. Si vero sint tres, tunc illa que caudatur habet duas partes temporis, et quelibet sequencium habet quartam partem, quia tunc dividitur in quatuor partes equales.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License