Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[316] Tractatulus de differentiis et generibus cantorum a magistro Arnulpho de Sancto Gilleno editus.

Existimo, quod nunc temporis quatuor principales sunt differentiae cantorum. Prima plebescit in illis ut communiter, quo artem musicae prorsus ignari, nullo etiam naturalis dispositionis suffragante beneficio, per fatuae suae praesumtionis ausum temerarium, planam nondum gnari musicam, musicales attamen consonantias avido morsu rodere et ubivis devorare praecantando fatagunt. Et in suae corrixationis latratu dum clamore rudiunt altius asino, et brutali clangore terribilius intubant, cachephaton evomunt; organizantesque per antiprasin faciunt in musica regulariter barbarismum, atque execrabili suae praesumtionis falso caecati putamine seipsos in se iactitant cantores posse postponere, seu praeire praecipuos, ipsosque in tuba quasi corrigere vel dirigere se impudenter offerunt, ut apud homines musici videantur, qui nec tantum de musica sapiunt, ut ducantur, semper cum consonantibus nihilominus dissonantes, et scholastico foedantes vitio in scholata musicorum turba quidquid profertur regularius, adeo cantoribus intolerabiles et nocivi, quemadmodum primam segetem zizania suffocat succrescens. Quibus nec imponi potest silentium, quod non minus censetur vitiosum in ipsis, verum contumaciter perinde clamitant avidius, quos suis pedibus conculcare non pudet auro pretiosiores harmonicas musicae margaritas. Hi sunt profecto, quos musicalis edicit auctoritas irrevocabiliter a suorum metis finium exulare, quinimo in quos ipse favor musicae conspuit indignantis.

Secunda vero differentia patet in illis laicalibus, qui iicet sint totius artis musicalis expertes, zelo tamen ducti dulcedinis delicatas aures suas ad quaevis musicalia praebent, attentius adamantes et associantes musicos, et veluti panthera boni odoris quaevis insequuntur animalia: ut apis ob dulcorem mellis argumentat in studium propositos studiosius prosequuntur flores, et spicarium musicalium messis manipulos colligentes, quos possunt, ut in plerisque cum cantoribus gratius garriendo concordent, et frequentius usitando in multis musicalibus quodammodo habilitentur, et reddantur experti, ut quod artis in eis deficit, usus suppleat, et industria naturalis. Ex istis nonnullos videmus clericos, qui in organicis instrumentis difficillimos musicales modulos, quos exprimere vix praesumeret vox humana, adinveniunt atque tradunt per miraculosum quoddam innatae in eis inventivae musicae prodigium: reliquos autem, qui quae sic gesta sunt et tradita, [317] paulo minus laudabiliter recordantur, et interdum inventoris laudem concinit gratialis industria recordantis. Hi re vera de foro musicae sunt, et quibus nimirum reipsa favere conceditur, eosque in filios adoptare a domo sua et speciali familia, ob promissam suam clementiam non exclusos.

Tertia est et aperte comprobatur in illis, qui in suorum sacrariis pectorum gloriosos possident artis et disciplinae musicalis thesauros virtute studii laudabiliter adquisitos. Qui licet defectum patiantur in organo ad alta digne proferenda, quae sapiunt, verumtamen vivax artis scientia supplet in ipsis impotentiam naturalem, et quod per se promere notaliter consonando nequeunt, per discipulos fieri procurant, propositos regulariter edocendo, ipsisque musicales communicando divitias et numeris musicae digno dignis revelando secreta. De eorum namque pectoribus nedum fluunt theorica musicalis doctrinae fluenta, verumtamen practizantes in illa facto pandunt et opere. Unde auris sapientis et oculus practicum musicum indicant laude dignum. Nam quod habet in habitu, exhibet audiendum et speculandum in facto; tales non sophisticantur in musica, sed realem musicam profitentur. Et quamvis in cantando fastidiant auditores, hunc defectum in ipsis redimit eorum facundia, dum per doctrinam verbalem artis regulas eloquuntur.

Quarta ordine, dignitate prior, attenditur clarere glorianter in illis, quos naturalis instinctus suffragante mellicae vocis organo figuraliter reddit philomelicos, meliores tamen multo vocis munere philomelis, et laude non inferiores alaudis. In quibus nobilis adquisitor artis cantoriae organum naturale dirigit regulariter in modo, mensura, numero et colore, miro modulamine in consonantiis vicissitudines variando, et varietate pluriformi modorum novellae recreationis adducit materiam in animo auditoris. Qui etiam intercedente prolationis gratia melioris inculta quaeque et minus decenter exhibita musicalia ad incudem sui genitoris reportata quasi remonetando gratiorem reducit in formam. Quis enim non mirari poterit, quod proferendi magisterio proportio musicalis artis primaria traditione dissona, coram super artificiali prolatione dulcescat, et ad consonantiae gratiam reducatur? Hos profecto utraque, naturae scilicet et artis, vera felicitas decorat superpellatos, eosdem ipsa arithmeticae filia cooperante natura beatiori coronatos diademate, lacteque suae dulcedinis enutritos ad cumulum perfectionis eduxit.

Porro isti sunt, quos tertia cantorum praescripta differentia auctoritatem iudiciariae potestatis exercens in musica, et pro tribunali sedens praetorii musicalis in folio tamquam praedictos potentia, actu et habitu, quae cantorem venustum perficiunt, iuste in cantoribus praepollentes iudicat, cum non inveniuntur in aliquo destitui. E quibus pars altera, favorosi videlicet sexus feminei, quae quanto rarior tanto pretiosior, dum in dulcisoni gutturis epigloto tonos iibrate dividit in [318] semitonia, et semitonia in indivisibiles, garritat ineffabili lascivitque melodiomate, quod magis putares angelicum quam humanum. Hinc mulieres decet, imo verius Syrenes terrestres incantatas aures incarminantes audientium, quorum corda pleraque tali ebrietate sopora invisibili furto subripiunt, subreptaque et voluntaria facta suae servituti subiugant terrestremque perducunt naufragum gratia sui heu! quantam carceris in charybdin, in qua nullum redemtionis genus vel pretium locum tenet. Unde licet natura dignitate atque prioritate praecedat, in eo saltem musicam natura honorare videtur, quod in tali opere mirabiliter quodammodo praevenerit ars naturam: nam quod natura per se non velle facere dissimulat, artis subministrata servitio perficit. Quid naturae derogat aut deperit, si artis adiuta ingenio decoretur? nonnullos namque interdum videmus formae inferioris gratiores in adquisita virtute, ubi in formosis naturaliter sua pulcritudo silescit, cum in eis morum decor et virtus deficit adquisita.

Igitur cantores primos, si cantores dici debeant, cum non sint ipsi musici, omni gradu comparationis indignos, anathematis percussos sententia, musica damnat, veluti temerarios incursores laesae suae maiestatis integerrimae, excommunicatosque pronuntiat ab ommi communione cantorum. Illi vero, qui iuxta secundam differentiam sunt cantores, quia dispositiones naturae in eis ponit industria, unde innatam per usus exercitium proferunt musicam, tamquam boni in gradu cantorum, tamquam digni habentur statui propositorum; hi autem, quos tertia describit differentia, quia arte et scientia positivos praecellunt, tamquam meliores in comparativo gradu iuste statuendi conceduntur. Verum illos, quos quarta differentia praeconizat, quoniam perfectos, utpote quibus natura artis subministrante ministerio nil denegat, tamquam musicos optimos ad superlativum gradum in cantoribus iustior sublimat existimatio.

Salva opinionis sententia sanioris, demum in huius opusculi serie sedulus speculetur inspector, in qua differentia, vel in quo gradu inter cantores se regere debeat, ut quisque in gradu suo, qui musicam sapiet, cantare saepius delectetur, semper his, quibus debetur maioritas, deferendo, ululansque feminine discat idiota suum continere tumultum.

Explicit tractatus magistri Arnulphi.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License