Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

This is a multipart text     Next part   

Actions

Back to top

[f.1r] QUoniam quidem In antelapsis temporibus quamplures de cantibus tam ecclesiasticis quam alijs utpote de motetis baladis rondellis vireletis et alijs atque eorum cognicione practice videlicet, et speculatiue diuersimode sunt locuti quorum vestigia prout congruant racioni sequendo capiendo aliqua de ipsorum dictis aliqua dimittendo et ponendo nonnulla alia circa practicam omnium cantuum predictorum breuiter tractaturus primo de tonis siue modis omnium ipsorum deinde de contrapunctu et nonnullis circa ipsum contingentibus et demum de cognicione notarum cum suis pertinencijs practicalibus intendo procedere Dei gracia mediante

CUm autem cuius toni siue modi sit cognoscere quilibet cantus cantor ipsius noticiam presupponat Pro eius cognicione primo sciendum est quod in manu sunt 19 littere sive articuli aut claves et due extra, quibus omnis exhibitur cantus mundi Que omnes scribuntur aut nominantur principaliter ab hiis [[.8.]] [.7. add. supra lin.] litteris ter repetitis scilicet .A.B.C D E F G De litteris autem extra manum existentibus vna scilicet f non est in vsu communi licet secundum artem locata sit in medio pollicis ab extra alia vero scilicet e est in vsu et locata in primo articulo medii digiti ab extra

Preterea communis vsus incipit in principio p<oll>icis manum siue palmam dicens ibidem Gammaut quod sic scribitur cum littera greca [Gamma]vt et finit eam in dicta littera E vbi dicitur ela et computatur sic [Gamma]ut, are, bmi, cfaut Dsolre Elami Ffaut Gsolreut Alamire bfa[sqb]mi Csolfaut Dlasolre Elami Ffaut Gsolreut Alamire bfa[sqb]mi Csolfa Dlasol Ela Et vox dicit vsus in principio gvt [Gamma] ad honorem grecorum qui cantus primi dictum esse repertores

Ars autem dictam litteram F computans cum alijs incipit manum seu palmam in medio pollicis ab extra finiens vt supra, et dicitur .fut. greut. amire bfabmi csolfaut dlasolre elami et cetera, secundo vlterius modo est Aliqui vero palmam seu manum incipere volunt medio intra pollicem, ab are quodammodo tam in vsu quam in arte fieri nequit et quia fundamentum et origo vocum non est ibi Insuper [Gamma]ut in linea sive regula situatur Are in spacio <collocando> Bmi in linea, et sic deinceps vnam in regula reliquam <...>

Amplius de litteris supradictis f in principio cum alijs computata 9 sunt scilicet F G A B C D E F G et dicuntur graues quia grauem id est bassum est sonum naturaliter reddunt voces in eis contente quare bassiores alijs sunt locate et eciam scribere litteris capitalibus grauissimis, sed septem littere sequentes scilicet a b c d et cetera dicuntur acute, quia acutus et altus sonus in eis redditur et <debent litteris simplicibus> scribere, alie vero .5. sequentes scilicet a b c d e dicuntur superacute quasi super acutas posite, et sonantes duplicibus litteris scribere scilicet <....>

Sunt insuper <et in palma seu manu> secundum vsum septem deducciones sive simplicitates, quarum prima incipit in Gamma et finit in elami inclusiue Secunda in cfaut et incipit in Alamire basso inclusive tercia in ffaut basso vsque in dlasolre inclusiue Quarta in gsolreut basso Vsque in elami alto inclusive quinta in csolfaut vsque in alamire alto inclusiue Sexta in Ffaut alto et vsque in dlasolre inclusiue Septima in gsolreut alto incipiens finit in ela eciam inclusiue Et in qualibet ipsarum deduccionum sunt .6. voces iste vt re mi fa sol la inter quas sunt 5 gradus

Primus est de vt in re de re in mi de mi in fa de fa in sol de sol in la et econuerso, secundus est de vt in <mi de> re in fa de mi in sol de fa in la et econuerso et hoc est mediate immediate cum intermix<tione ali>arum voce in aliam simpliciter ascendendo vel descendendo absque intermissione aliarum vocum vt dicendo vt re mi vel re fa et econuerso Tercius est de vt in fa de re in sol de mi in la, et econuerso, et hoc eciam mediate vel immediate Quartus est de vt in sol de re in la et econuerso mediate vel immediate Quintus gradus est de vt in la scilicet et econuerso mediate vel immediate Et nota quod primi gradus possunt misceri cum [f.1v] vltimis, seu eos sequentibus, Vt primus cum secundo, et secundus cum tercio, et ter<cius cum quarto et> quartus cum quinto. primus, secundus, tercius, quartus, cum quinto, et cetera, quare supra dicitur mediate vel <immediate>

<Notandum> est eciam quod communiter in cantis signatur pro demonstracione differencie regular<um et spacio>rum ad minus vna istarum clavium .F. C. secundum quas alie regule et <spacia d>enominantur que mutantur nisi claves mutentur aut secundum sub vel supra, tra<nsponantu>r, ponantur eciam [aut ante corr.] signa dictarum clavium, tamquam in medio manus existencium et magis conueniencium ad aliarum regularum et spaciorum differencias ostendendas

COlligitur ex predictis quod tres sunt littere, in quibus omnes principium vocum predictarum est scilicet C. F. et g et secundum hoc tres proprietates in vniuerso cantu sunt ponende scilicet naturale .bmolle seu rotundum et bdurum seu quadratum, quia quilibet cantus per aliquam ipsarum ibidem cantabitur, et quamplures cantus eciam ecclesiastici omnes in se proprietates hanc amplectuntur Vnde cuiuslibet deduccionis cantus habens originem in C cantatur per naturam in F per b molle, et in .g. per b quadratum

Circa hoc sciendum quod in cantu inueniuntur duo signa scilicet signum .b. mollis eciam quadratum demonstrancia, vbi fa et mi debeant cantari et possunt poni in diuersis locis manus, vt patebit de coniunctis si frequenter sunt in bfabmi, debet semper non signentur. Pro quo nota quod ascendendo ab ffaut usque ad bfabmi mediate vel immediate, et iterum descendendo ab ffaut priusquam ascendatur in csolfaut cantabitur fa in bfabmi per b molle nisi cantus finitur sep<....>

Eciam ex deduccionibus patet quare [in supra lin.] gamaut, are et bmi est solum vna vox causa est, quia scilicet uni soli seruiunt deduccioni prime quod est prime Sed in cfaut et dsolre due eo quod seruiant duabus scilicet prime et secunde in ffaut eciam due duabus deducciones seruiunt scilicet secunde et tercie

Item in gsolreut et alamire tres sunt quia serviunt tribus deduccionibus secunde tercie et quarte in bfa[sqb]mi due tantum sunt voces eo quod duabus seruit scilicet tercie et quarte Repetitur ibi eciam b ibi, quia ille due voces fa et mi non sunt inuicem compatibiles eodem sono nec vna potest in aliam eodem sono mutari Sed csolfaut et dlasolre serviunt tribus et duobus <scilicet tercie quarte> et quinte elami <....enim> altum duabus quarte et quinte Ffaut <altum> duabus quinte et sexte csolfaut, et alamire alta tribus quinte sexte <et septime> littere bfabmi csolfa dlasol duabus sexte et septime Ela vere vltime tantum seruit

QVia vero ab vna deduccione cantus, sepe transitus fit ad aliam in cantu quod absque mutacione bene fieri non potest, licet aliquando fiat per disiunctas Est enim disiuncta vehemens transitus ab vna deduccione in aliam absque quacumque vocum mutacione, ibi fieri possibile de hijs post loca mutacionum exempla inferius adiunguntur Mutacio vt hic sumitur est unius vocis in aliam ad minus a se tono ad inuicem conuersio vel dimissio in eodem loco

Vnde tonus est inter quamlibet vocem et proxime sibi superiorem vel inferiorem

<......> Preterea fit triplici racione scilicet vocis et signi, vel racione Racione vocis quoniam vt est infima, scilicet la suprema, quia vltra vt descendere et vltra la ascendere de quacumque voce nisi ea dimissa in inferiori loco pro ascensu aut superiori pro descensu assumpta Racione signi quando superueniens signum b seu [sqb] mutat <....> incepti cantus proprietatem, Vt de coniunctis <inferius> magi<s clare Racione utriusque fi>t propter nimium ascensum vel descensum [f.2r] vna cum aliquo dictorum signorum superuenienti

Pro istis sciendum quod in manu secundum vsum sunt 14. loca, in quibus coniunguntur plures voces, et possunt fieri mutaciones, que inferius ostendentur

Insuper vbicumque sunt due voces ad minus tono distantes ibi fieri possunt due mutaciones scilicet de prima in vltimam, et econuerso, Et vbicumque tres voces ibi .6. mutaciones fieri possunt scilicet de prima ad secundam et econuerso, de secunda ad terciam, et econuerso, de prima ad terciam et econuerso Et quandoque vox inferioris deduccionis mutatur in vocem superioris, hoc fit causa ascensus et debet dici ascendendo Econuerso vero fiunt mutaciones, causa descensus et dicetur descendendo

Item quandocumque habendo, cum vna mutacione, potest transire, non debent fieri due, vel plures, quia frustra fit per plura quod per pauciora fieri potest, Hec omnia supradicta, prout manum vsualem concernunt, inferius exemplariter declarabo

HIis vna cum Infrascriptis exemplis diligenter consideratis, potest vnusquisque voces cuiuslibet cantus discernere, et secundum racionem debite Iudicare nisi forsitan interuenerit aliquis inusitatus cantus quem aliqui sed male falsam musicam appellauerunt, Alij fictam musicam, Alij vero per coniunctam seu coniunctas eum nominarunt, et bene

Est enim coniunctus proprietatibus regularibus supradictis

Ea propter inuente fuerunt ipse coniuncte vt cantus quodammodo irregularis per eas ad regularitatem duci posset

Est enim coniuncta quedam acquisita cantandi actualis attribucio, in quamlibet facere [de supra lin.] tono semitonum, et econuerso, Vel coniuncta est alicuius proprietatis seu deduccionis, de loco proprio ad alienum, secundum sub vel supra intellectualis transposicio

Pro cuius euidencia notandum quod omnis coniuncta signatur per .b molle, vel quadratam ex locis vsitatis positum

Item vbicumque ponitur signum .bmollis, deprimetur sonus verus illius articuli per semitonium maius, et dicitur ibi fa. Vbi vero signum # quadratum eleuabitur et dicetur mi

Item quandoque aliquod istorum signorum pro coniuncta ponitur in principio linee vel spacij omnes voces cuius debent cantari virtute eius signi In principio positi nisi per aliud specialius in medio positum hoc tollatur, eciam si fieret de deduccione in deduccionem

Amplius diuersi cantores diuersum posuerunt numerum coniunctarum, Nam alij septem alij octo alii vero plures posuerunt

Sed ego dico quod .10. possunt esse [[p]] quarum prima potest accipi inter [Gamma]vt et are graues et signari signo .b.mollis in a vbi dicitur fa et incipit eius deduccio inferius sub f et finit in c graui que cantabitur per .bmolle, Nam hec coniuncta non est nisi ipsius proprietatis seu deduccionis, que in F inferiori incipit Ad locum inferiorem intellectualiter transposicio. Sed vsus communis hanc coniunctam non habet eo quod .F. cum alijs non computat ibidem

Preterea vsualiter, prima coniuncta accipitur Inter .a. et .b graues, et signatur inter .b. signo b.mollis cuius deduccio secundum eos incipit sub [Gamma]vt sicut quod in b. graui cantatur fa. Vt ibi de Beata Virgine, [[Sancta et immaculata virginis]] vbi dicitur [[non poterant]] Et in illo Responsorio [[Emendemus]] vbi dicitur [[Et miserere]] et sic de alijs exemplis

[Anon., Quoniam quidem, f.2r, 1; text: Emendemus.] [BERMAN1 01GF]

[Anon., Quoniam quidem, f.2r, 2; text: non poterant, et miserere.] [BERMAN1 01GF]

Ego autem incipiens manum secundum artem in F graui inferiori dico in .b. graui non esse coniunctam, Nam vbi vsus dicit bmi, dixi superius bfabmi, quia licet secundum vsum dumtaxat sint septem deducciones predicte, Item tamen octo secundum artem, quarum prima in F [graui supra lin.] incipit, in d graui finiens, secunda in [Gamma]vt et cetera. Sic quod prima vsus sit, secunda deduccio artis

Secunda coniuncta [[capitur]] capitur inter C et d graues, signatur in C signo # quadrati vero dicitur mi, vel in d signo b mollis, Vbi dicetur fa, Hec deduccio incipit in a graui finiens in F graui, cantanda per # quadratam. Quia hec coniuncta non est nisi illius deduccionis que in [Gamma]vt incipit ad locum superiorem transposicio in<tellectualis de hac coniu>ncta signatur [f.2v] In C signo # quadrati signatam habetur. Exemplum In Alleluia, Vidimus stellam vbi dicitur In oriente et in similibus

[Anon., Quoniam quidem, f.2v, 1] [BERMAN1 01GF]

Tercia coniuncta capitur inter d. et e. graues, que signatur in e signo b mollis, vbi dicetur fa. Cuius deduccio incipiens in .b graui et in g graui finiens cantatur per naturam, quia hec coniuncta est illius proprietatis que in c graui incipit, ad locum inferiorem intellectualis transposicio. Vnde habetur exemplum in responsorio Gaude Maria, vbi dicitur Interemisti, et sic de alijs

[Anon., Quoniam quidem, f.2v, 2] [BERMAN1 01GF]

Quarta capitur inter F et g graues, Signatur [sqb] quadrati et dicetur mi vel in g signo .b mollis, Vbi dicetur fa quam deduccio in d graui incipiens, et in b acuta finiens cantatur per naturam quia hec coniuncta est deduccionis in [[g]] C graui incipientis ad locum superiorem intellectualis transposicio, Vnde prout signetur in F signo # quadrati habetur exemplum in communione Beatus servus vbi dicitur Invenerit vigilantem et sic de alijs

[Anon., Quoniam quidem, f.2v, 3; text: inuerit Vigilantem.] [BERMAN1 01GF]

Quinta capitur inter .g. grauem et a acutam et signatur in a per b mollem, vbi dicetur fa et incipit ab E graui finiens in C acuta, Cantanda per b.molle, quia ipsa est deduccio in F graui incipit in locum inferiorem intellectualis transposicio. Vnde habetur exemplum in responsorio Conclusit vbi dicitur Conclusit vias meas et sic de alijs

[Anon., Quoniam quidem, f.2v, 4; text: conclusit vias meas.] [BERMAN1 01GF]

Sexta inter C. et .D. acutas, qui signatur in C signo # quadrati, vbi dicetur mi, vel in d signo .b.mollis Vbi dicetur fa, que incipiens in .a. acuta, et finiens in F acuta, Et cantatur per # quadratum, Quia ipsa est proprietatis incipientis in G graui ad locum superiorem et cetera, Vnde prout signetur in .C. signo # quadrati habetur exemplum in responsorio Aue festiua vbi dicitur [ras.] Triclina et sic alijs

[Anon., Quoniam quidem, f.2v, 5; text: triclina.] [BERMAN1 01GF]

Septima capitur inter .d. et e acutas, Que signatur in signo b mollis vbi fa. dicetur, cuius deduccio incipiens, in .b. acuta, et finiens, in .G. acuta, cantatur per naturam quia ipsa est proprietas deduccionis in G acuta, incipientis ad locum inferiorem et cetera vnde habetur exemplum in officio Adorate Deum, et in Alleluia Multipharie et sic de alijs

[Anon., Quoniam quidem, f.2v, 6; text: adorate deum.] [BERMAN1 01GF]

Octaua capitur inter F et g. acutas, que signatur in F per # quadratum, vbi mi dicetur vel in .g. signo b.mollis vbi fa dicetur, Cuius deduccio [deduccione ante corr.] incipiens in .d. acuta, et in .b. superacuta, finiens, cantatur per naturam, quia est deduccionis, in C. acuta incipientis ad superiorem et cetera, Vnde prout signatur primo modo habetur exemplum in communione Si consurrexistis vbi dicitur Que sursum sunt et in antiphona Liberauit In Alleluia Te martirum In Alleluia Caro mea

[Anon., Quoniam quidem, f.2v, 7; text: <Que sursu>m sunt, <L>iberauit.] [BERMAN1 01GF]

Nona capitur inter g acutam. et a superacutam, que signatur in .a. per .b molle vbi fa dicetur, Cuius deduccio est ab .e. acuta superacutam, et cantatur per .b.molle quia est proprietatis in F acuta incipientis ad inferiorem et cetera

Decima et vltima coniuncta accipitur inter .C. et .d superacutas, que signatur in C per # quadratum vbi mi dicetur, vel in .d. per b molle, vbi dicetur fa, Cuius deduccio ab a superacuta, ad .e. vltimam cantatur per # quadratam. quia transponit proprietatem in g. acuta incipientem, intellectualiter ad locum superiorem

De quibus omnibus ad .9. speciebus infra, dyapason inclusiue contentis, et ipsarum nominibus ac valoribus infra exempla ponere non postponam, et hec de coniunctis sufficiat

Ad propositum igitur redeundo, restat videre, quot sunt toni, et quibus nominibus appellentur Cuiusquoque toni seu modi iudicandus sit quibus cantus

Vnde octo sunt toni secundum modernos sic nominati primus secundus tercius quartus quintus sextus septimus octauus, quorum quatuor <fuerunt a> grecis inuenti, et appellati, prothus deuterus tritus [f.3r] et tetrardus. qui sic apud eos dicebantur autenti, sed [videlicet ante corr.] latini quatuor plagales scilicet cuilibet eorum vnum addiderunt. Vnde apud grecos prothus, Apud latinos primus, dicitur tonus et autenticus, eius plagalis [[dicitur quartus]] secundus, Tercius vero grece dicitur deutereus, et autenticus, sed eius plagalis dicitur quartus. Sed quintus grece, dicitur vero tritus et autenticus, cuius plagalis est sextus, Sed septimus grece dicitur tetrardus et autentus, eius plagalis est. octauus tonus Item toni a Boecio et Iohanne de Muris nominantur, dorius. ipodorius. frigius. ypofrigius. lidius, ypolidius mixolidius, ypomixolidius. Et dicuntur toni autentici quasi auctores principales et magistri, aliorum. Plagales vero quasi subiugales discipuli vel collaterales autentorum, de quibus primo generaliter dico, postea specialiter de quolibet dicam

Omnis cantus regularis debet in decem vocibus contineri

Si vero plures habeant, inter eorum vocem inferiorem et superiorem, irregularis plures quam decem Qui continet quamplures cantus, presertim ecclesiastici, puta Kyrie [legi non potest] Gradualia, Responsoria, Tractus, prose, ymni, et sic de alijs. Preterea quilibet autenticus tonus potest ascendere ad .9. voces supra finem suum, et tantummodo per descendere sub fine Quilibet plagalis solum ascendet sextam, supra finem suum <....> et quintam sub fine. Sunt eciam quamplures cantus mixti, Ita quod neque vere autentici toni, neque vere plagales dici possunt, quocumque si sint dumtaxat de septem vocibus, sic quod supra finem non ascendunt, vltra sextam, neque sub fine descendunt vltra vnam vocem erunt de tono autentico iudicandi, Si plusquam vnam sub fine descenderint plagales dicentur, Si fuerint de pluribus vocibus, videndum quo magis et frequencius participent scilicet in ascendendo vltra sextam [[v]] supra finem vel in descendendo vltra vnam vocem, sub fine. Et secundum hoc videntur sunt cuius toni Si autem proporcionaliter se habeant, tunc autentici erunt toni

Insuper volentes facere cantum toni autentici, specialiter ecclesiasticum, potest sepe et hylariter Ascendere et descendere per .6. voces vel per .5. et eciam per septem per .8. sed raro plagalis toni cantum ecclesiasticum faciens volens rarissime debet ascendere et descendere per .5. potest tamen, bene per quatuor et semper autem incipiendum est per aliquam litterarum inferioris specialis debitarum De alijs cantibus, videlicet motetis et huiusdem Sciendum est In plagalibus equebene ascendere et descendere sicut in autenticis per plures vocibus dicitur tenores sequi debere naturam cantuum ecclesiasticorum, hij aliter incipi possunt finiri

Amplius de quolibet predictorum tonorum speciali determinando et sciendum est primo quod quatuor sunt littere principales, in quarum aliqua cantus ecclesiasticus debet regulariter facere suum finem scilicet .d.e.f. et g. graues. Vnde omnis cantus ecclesiasticus primi vel secundi toni regulariter finiretur in .d. graui potest tamen licencialiter in .a. acuta finiri Omnis eciam cantus ecclesiasticus tercii vel quarti toni debet finiri in .e. graui tercius licencialiter in .b. acuta finiri potest, et quartus in .a. acuta dum tamen ibi cant<etur mi> per .b. posset. Omnis autem cantus quinti vel sexti toni debet finiri regulariter in .f. graui debet licencialiter in C acuta Similiter cantus ecclesiasticus septimi vel octavi toni debet regulariter in .g. graui finiri tamen potest licencialiter in D acuta finiri

<Tonus> insuper primus finiret in d graui, In <....> In quolibet aliqua omnis cantus ecclesiasticus primi toni <incipere de>bet scilicet C.d.e.f.g. graues et .a. acutam, et potest regulariter ascendere vsque ad E acutam et descendere ad .C. [f.3v] grauem Si continuant aut irregularis aut mixtus erit

Idem suo modo intelligendum de alijs autenticis tonis infrascriptis, Item secundus eciam in .D. graui finiens, habet quinque litteras iniciales scilicet [Gamma] a.c.d. et .f. graues, potest regulariter ascendere ad .b acutam et descendere usque ad [Gamma]

Et nota quod omnis cantus. in d. finiens, non ascendens ad .C acutam neque descendens usque .b. grauem dicitur communis, siue mixtus

Iudicabitur <...> primi <....>

Si vero non ascendat ad .a. acutam nisi bis, Et non incipiat in .g. erit secundi toni

Tercius in graui finiens. habet .5. iniciales scilicet C.d.e.f.g. graues. Et potest ascendere ad .c. acutam et [descendere supra lin.] ad a grauem, si quis autem talis in e finiens non ascendat, vltra C acutam, nec descendat in C grauem, erit mixtus sed iudicandus tercii toni, Si vero non ascendat ad .b. acutam, nisi bis, erit quarti.

Quintus in .f. graui finiens, habet quatuor, scilicet F grauem .a.c. et .F. acutas, potens regulariter ascendere ad g. acutam, et descendere, ad E grauem

Sextus eciam in F [graui supra lin.] finiens habet quatuor scilicet [C supra lin.] .d.f. graues, et a acutam, et potest regulariter ascendere ad .d. acutam et descendere ad .b. grauem. Si quis autem cantus in .f. finiens, non ascendat vltra .d. acutam, neque descendat usque .d. grauem, mixtus erit sed quinti toni

Si vero non ascendat in .c. acutam, nisi bis, erit sexti

Septimus finiens in G graui, habet .5. iniciales scilicet .g. grauem .a.b.c. et d. acutas, et potest ascendere regulariter ad .a. superacutam, et descendere ad .f. grauem

Octauus eciam in .g. graui finiens, habet 6 scilicet .c.d.f. et .g. graues, ac .a. et c acutas, et potest regulariter ascendere in e acutam et descendere ad .c. grauem

Si quis autem cantus finiens in .g. graui in F non incipiens non ascendat vltra e. acutam, nec descendat in e grauem, communis est sed septimi toni Iudicandus. Si non ascendat in .d. acutam, nisi bis erit octaui toni

Preterea cum in finibus antiphonarum communiter ponitur [[euouae]]

Et sciendum quod primus tonus, habet a fine suo vsque ad notas de [[evovae]] quintam vocem, in eleuacione scilicet de re ad la

Secundus terciam de re ad fa, Tercius sextam de mi ad fa, Quartus quartam de mi ad la, Quintus quintam, de vt ad sol, vel de fa ad fa, Sextus terciam de fa ad la. Septimus quintam de vt ad sol, Octauus quartam de vt ad fa, [[et per hos versus]]

[[Primus re la Secundus re fa Tercius mi fa, Quartus quoque mi la, Quintus fa fa Sextus fa la, Septimus vt sol, octauus vt fa]]

De incepcionibus autem [psalmorum in marg.] secundum tonos ipsorum hos versus, Primus cum sexto fa sol la semper habet habeto, Tercius octauus, vt re fa sicque secundus, La sol la quartus, vt mi sol sit tibi quintus, Septimus fa mi fa sol, sic omnes esse recordor

Nota tamen quod in pluribus locis, in primo, et sextus fa non ponitur, Eciam primus eciam sextus in Magnificat et Benedictus mediantur per .la.sol. sol.la, mi.fa. mi re re mi, Et septimus per re mi. fa.mi. mi.re. re.mi

Quintus et octauus, dant fa sol ipsaque secundus, Tamen secundus et octauus, in Magnificat et Benedictus habent fa mi fa sol, sol fa sol fa

Sol fa mi fa tercius, vel vt re mi re sicque quartus, quintus autem in Magnificat et Benedictus habet sol fa mi re mi fa re. Quartus re vt, vt mi, mi re mi re.

Fines autem omnes, psalmorum dicendi sunt prout evovae demonstrant hoc regulariter terminabitur, post eorum finem congrua fiant incepcio anthiphonarum

Ad tonis autem motetorum et [[huiusmodi]] cantuum, Sciendum quod finalem iudicium omnium tonorum cuiuslibet cantus sic mensurati, cuiusque est hoc, primo quod omnis finiens [f.4r] In re aut in sol # quadrati, aut in .la. naturale aut in sol vel in .la. b mollis est primi vel secundi toni

Sed quilibet finiens in mi vel in la # quadrati, est tercii vel quarti. Omnis autem finiens in .fa. naturale, aut in fa vel in vt .b. mollis est quinti vel sexti. Sed omnis finiens in sol. vel in vt naturale, aut in fa vel in vt # quadrati, est septimi vel octavi toni

De requisitis autem ad planum cantum et coniunctas, Similiter ad noticiam tonorum, breuiter declaratus videantur exempla de cantibus infrascriptis, Et sic est finis primi tractatus [[Exempla Exemplum]]

[Anon., Quoniam quidem, f.4r, 1; text: ela, dlasol, csolfa, bfabmi, alamire, gsolreut, faut, elami, dlasolre, csolfaut, dsolre, dfaut, bmi, Aare, [Gamma]vt, .v. superacute, vii. acute, viii. graues, causa, quia, c, b[sqb], G.] [BERMAN1 02GF]

Hec que sequuntur Intellige de manu secundum vsum

[Anon., Quoniam quidem, f.4r, 2; text: Prima deduccio simplicitas, Secunda deduccio, Tercia deduccio, Quarta deduccio, Quinta deduccio, Sexta deduccio, Septima deduccio.] [BERMAN1 02GF]

[quare naturalis b duralis vel b mollis in marg.]

[f.4v] [[[Incipit opus prime deduccionis, cum quinque gradibus coniunctum et diuersum Vt similiter possit fieri In Alijs deductinibus]] in marg.]

[Anon., Quoniam quidem, f.4v; text: [[Primus gradus]], [[Secundus gradus]], [[Tercius gradus]], [[Quartus gradus]], [[Quintus gradus]], [[Mixtiones graduum predictorum ad inuicem]].] [BERMAN1 03GF]

[f.5r] [Anon., Quoniam quidem, f.5r; text: [[Primi et Secundi cum Tercio]], [[Primj Secundj Tercij cum Quarto]], [[Primus Secundus Tercius Quartus cum quinto]], [[Primus cum Secundo]], [[Primus cum Tercio]], vacat, [[Primus dum quarto]], [[Primus cum quinto]].] [BERMAN1 04GF]

[f.5v] [Anon., Quoniam quidem, f.5v, text: Secundus cum tercio, Secundus cum quarto, Secundus cum quinto, Tercius cum quarto, Tercius cum quinto, Quartus cum quinto, [[Sequuntur quarto decima loca mutacionium Siue composicionium]], Primus locus in Cfaut, Secundus in Dsolre, Tercius locus in Elami, Quartus locus in ffaut, Quintus in Gsolreut, Sextus locus in Alamire, Septimus locus in Csolfaut, Octauus locus In dlasolre, Nonus locus in Elami, Decimus locus in ffaut.] [BERMAN1 05GF]

[f.6r] [Anon., Quoniam quidem, f.6r; text: Sequitur de disiunctis notarum promissum superius, Sequuntur deducciones coniunctarum, Deduccio prime coniuncte secundum artem, Deduccio prime coniuncte secundum vsum, Deduccio prime coniuncte prout signatur #, Et eiusdem signare .b. Deduccio tercie, Deduccio quarte signare #, Et eiusdem signare .b. Deduccio quinte, Deduccio sexte, Deduccio septime, Deduccio octaue, Deduccio none, Deduccio decime et vltime, Mutaciones coniunctarum, Mixtiones coniunctarum cum alijs cantibus et inter se, Attende diligenter transposiciones istarum clauium.] [BERMAN1 06GF]

[f.6v] SEquitur videre de quatuordecim speciebus, seu maneriebus differencialibus Infra dyapason inclusiue [conclusive ante corr.] contentis Et prima est unisonus et est quando due, vel plures voces sunt in eodem loco omnino, et dicitur quasi vnius sonus, A quo non fit progressio

[Anon., Quoniam quidem, f.6v, 1; text: Vnisonus, concordia.] [BERMAN1 07GF]

Secunda species dicitur semitonium quod est duplex scilicet maius et minus, et hic ponitur minus et est spacium imperfectum duarum vocum sese immediate sequencium. Quod non licet diuidi secundum vocem hominis aut ponere, medium et est frequenter inter mi et fa

[Anon., Quoniam quidem, f.6v, 2; text: Semitonium.] [BERMAN1 07GF]

Tercia species, dicitur tonus, et est spacium duarum vocum sese immediate sequencium, continens in se duo semitonia non equalia, et est inter quamlibet proximas voces, preterquam inter mi et fa.

[Anon., Quoniam quidem, f.6v, 3; text: Tonus.] [BERMAN1 07GF]

Quarta species dicitur semidytonus, et est spacium inter duas voces continens in se tonum, cum semitonio minori

[Anon., Quoniam quidem, f.6v, 4; text: Semidytonus, concordia.] [BERMAN1 07GF]

Quinta species dicitur dytonus, et est spacium inter duas voces, continens in se duos tonos integros

[Anon., Quoniam quidem, f.6v, 5; text: Ditonus, concordia.] [BERMAN1 07GF]

Sexta species dicitur dyatesseron, et est spacium inter duas voces continens in se duos tonos, cum semitonio minori

[Anon., Quoniam quidem, f.6v, 6; text: Dyatesseron.] [BERMAN1 07GF]

Septima species dicitur dytonus semitonatus, et est spacium inter duas voces, continens in se [[duos tonos]] dytonum, inter duo semitonia minora, existentem cum ipsis semitoniis

[Anon., Quoniam quidem, f.6v, 7; text: Dytonus semitonatus, reice.] [BERMAN1 07GF]

Octaua species, dicitur tritonus, et est spacium inter duas voces, continens in se tres [[tres]] tonos completos

[Anon., Quoniam quidem, f.6v, 8; text: Tritonus, reice.] [BERMAN1 07GF]

Nona species dicitur dyapente, et est spacium inter duas voces, continens in se tres tonos, cum semitonio minori

[Anon., Quoniam quidem, f.6v, 9; text: Dyapente, concordia.] [BERMAN1 08GF]

Decima species, dicitur dyapente, cum semitonio minori, et est spacium inter duas voces, continens in se tres tonos, cum duobus semitonijs minoribus

[Anon., Quoniam quidem, f.6v, 10; text: Dyapente cum semitonio minori, concordia.] [BERMAN1 08GF]

[f.7r] Vndecima species est dyapente, cum tono, et est spacium inter duas. voces, continens in se quatuor tonos cum semitonio minori

[Anon., Quoniam quidem, f.7r, 1; text: Dyapente cum Tono, concordia.] [BERMAN1 08GF]

.12. species dicitur dyapente cum semiditono [semitono ante corr.], et est spacium inter duas voces, continens in se [[du]] quatuor tonos, cum duobus semitonijs minoribus

[Anon., Quoniam quidem, f.7r, 2; text: Dyapente cum semidytono, reice.] [BERMAN1 08GF]

Tredecima species dicitur dyapente, cum dytono et est spacium in duas voces, continens in se quinque tonos cum semitonio minori

[Anon., Quoniam quidem, f.7r, 3; text: Diapenthe cum dytono, reice.] [BERMAN1 08GF]

Quartadecima et vltima species dicitur dyapason et est spacium inter duas [[duas]] voces continens in se .5. tonos, cum duobus semitonijs minoribus

[Anon., Quoniam quidem, f.7r, 4; text: Dyapason, Et est concordia.] [BERMAN1 08GF]

Notandum quod vltra dictas .14. species, adhuc possent computari semitonium maius, dytonus cum semitonio maiori, et dyapente cum semitonio maiori, et tetratonus, et multe alie, Si diuideretur, tam tonus, quam semitonium, in dyeses, et in comata, quas quia bono modo notari non possent, hinc ponere non curaui

Sequitur secundus liber scilicet de contrapuncto


Next part   



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License