Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

This is a multipart text     Previous part    Next part   

Actions

Back to top

[f.7r] MOderni cantores ab antiquorum vsu philosophorum discrepare nolentes, sed inedentes eorum vestigia pocius, Sex dumtaxat species discantus ponere curauerint, quas recito tales esse, scilicet vnisonum, semidytonum, dytonum, dyapenten, dyapenten, cum tono, et dyapason, de quibus tres dicuntur perfecte, et tres imperfecte, Perfecte sunt vnisonus, dyapente, et dyapason, Imperfecte, semidytonus [dytonus in marg.] et dyapente, cum tono. Quarum quidem perfectarum, Prima scilicet vnisonus, licet secundum Boecium consonancia non dicitur, tamen secundum alios, est fons et origo omnium consonanciarum. Et requirit post se semidytonum [semito ante corr.], vel dytonum de sui natura potest tamen habere dyapenten vel dyapenten cum tono, vel aliam speciem, et hoc causa variacionis cantus vel aliquando causa sonorum. Dyapente id est quinta constans, ex tribus tonis et vero semitonio minori toni, sunt .re.ut.re.mi.fa.sol.sol.la, et econuerso. Semitonia minora dicuntur mi fa fa mi, prout sunt in manu. Dyapente autem requirit post se semidytonum [semito ante corr.] dytonum, vel dyapenten, cum tono de sui natura, potest tamen habere aliam speciem, ex causa predicta. Dyapason id est octaua siue dupla constans ex .5. tonis, et duobus semitonjjs minoribus potest post se habere quamlibet consonanciam, Melius tamen imperfectam Semidytonus autem id est tercia minor. constans, ex tono, et semitonio minori, sicut de .re. ad fa. et de mi ad sol, requirit post se naturaliter vnisonum, potest tamen habere aliam speciem, sed tunc altificabitur, per semitonium maius sic quod fiat dytonus, specialiter si post eam fiat ascensus. Dytonus id est tercia maior, constans ex duobus tonis integris, sicut de vt ad mi, de fa ad la, post [se supra lin.] exigatur dyapenten, vel dyapenten, [cum tono in marg.] potest tamen habere quamlibet aliam speciem, ex causis supradictis. Dyapente cum tono id est sexta constans ex quatuor tonis et vno semitonio, minori post [se supra lin.] requirit naturaliter dyapason, potest tamen habere dyapason cum dytono, id est decimam maiorem quando Tenor descendit ad quartam vocem vel simplicem dytonum, id est terciam maiorem [f.7v] Cum tenor ascendit septimas quartam quintam vocem, et non aliter

Supradicte vero .6. species dicuntur simplices, eo quod infra dyapason inclusive continentur

[Nota in marg.] Vnde sciendum quod cum secundum Pictagoricos omnis consonancia simplex infra dyapason complectitur, et quidquid vlterius est reiteracio potest dici, non fuit hic necessarie ponere plures species quam predictas Decima enim reputatur quasi tercia quia ex octaua siue dupla, et tercia componitur

Duodecima id est dyapason cum dyapente, Terciadecima quasi sexta et duplex dupla, siue octaua, aut bis dyapason, quasi simplex dyapason et ceterijs

Et quidquid dictum est de speciebus discantus simplicibus, intelligatur eciam de compositis

Et similiter post ea simplices consonancias apponendo

Item sciendum quod licet fieri duas, tercias, vel quatuor, tercias succesiue, ascendendo vel descendendo, et totidem sextas. Dum tamen vltima finaliter habeat consonanciam quam requirit. Sed numquam due eedem species perfecte, vna post aliam sine medio debent sequi

Item sciendum, quod post quamlibet speciem, licet in eodem loco manere ascendere vel descendere, per plures voces, nisi post sextam, post quam semper ascendetur vel descendetur per tonum, aut semitonium tantum

Item sciendum, quod omnis discantus incipi debet et finiri per concordanciam perfectam nisi causa necessitatis aliter fieri oportet. Eciam si in hoc casu incipiatur, per imperfectam, necessario tamen in perfectam est finiendum Item sciendum quod numquam discantus ascendet, vel descendet, sine medio cum tenore vltra vnam vocem, ad habendum consonanciam perfectam

Sed ad habendum imperfectam licet ascendere et descendere Iuxta libitum voluntatis

Et pro maiori, et faciliore intellectu premissorum, ad articulos seu claues manus, dictas species, prout sequuntur duxi per exempla superficialiter declarandas

[Anon., Moderni cantores, f.7v; text: vt, re, mi, fa, sol, la, 1, 3, 5, 6, 8, 10, 12, 13, 15, [Gamma]ut, are, Bmi, Cfaut, Dsolre, Elami, ffaut, Gsolreut, alamire, Bfa, Csolfaut, Dlasolre, [sqb], [[Regula # quadrati incipiendo in gsolreut basso usque ad elami altum]], [[Regula naturale incipiendo in csolfaut vsque ad alamire altum]].] [BERMAN2 01GF]

[f.8r] Cum autem habito fundamento discantus, quod ipse contrapunctus est expediens et iocundus sit scire voces in partes diuidere, [8 in marg.] hoc est loco vnius in cantu plures proferre, Circa huius diuisionem aliqua sunt preambula premittenda

[Primum in marg.] Primum omnis cantus super quem aliquis discantabit, debet mensurari, hoc est sub certo mensura temporis interuallo proferri

[Secundum in marg.] Secundum huiusmodi mensuram frequenter, et regulariter non fieri debet, aut de vna semibreui maiore vel breuiore, aut de vna breui, vel duabus , aut semibreui vel semibreuibus, et breui, et breuibus intermixtis

aut eciam secundum formas et figuras notarum ipsius cantus plani

[Tercium in marg.] Tercium omnis nota in cantu ecclesiastico, regulariter et vt frequenter habet, aut figurarum longe, aut breuis, aut semibreuis, numquam autem vel rarissime figure, maxime vel minime sunt In plano cantu

Pro hijs sciendum primo quod maxima sic communiter figuratur [MX,MXcdsn,MXcssncsdx] Et est ipsa duplex scilicet perfecta et imperfecta, perfecta dum valet tres longas, imperfecta quando duas

Longa per se communiter sic figuratur [L,Bcsdx,Lcdsn,Bssncsdx] Et eciam duplex est, scilicet perfecta, et imperfecta Perfecta quando valet tres breues, imperfecta quando duas

Breuis per se solet ipso modo figurari [B,Bcdsncddx,Bcssncsdx] Ipsa est duplex scilicet perfecta quando valet .3. semibreues, imperfecta quando habet duas semibreues, per se et sic figuratur [S,S]. Et est similiter duplex scilicet perfecta, aut maioris prolacionis, quando valet .3. minimas et imperfecta seu breuioris prolacionis, et valet duas minimas, minima sic solet figurari [M,M] de hijs in sequentibus plenius dicetur

Sciendum eciam quod licet reuera figura quelibet, vel nota per se [[quodlibet]] posset appellari tempus, tamen a cantoribus sola breuis est tempus appelata, quare eciam communiter dicitur iste cantus est de tempore perfecto, maiori, vel breuiori, vel de imperfecto, maiori vel breuiori, maiori id est maioris prolationis, et breuiori id est breuioris prolacionis

Preterea licet omnis cantus posset dictis .5. figuris notari eas diuersimode colorando et intellectualiter diuidendo tamen inuenti sunt infrascripti modi figurarum scilicet [SM,SM,SM,SM] Quarum quatuor communiter ponuntur pro tribus minimis, et vocantur addite

Sciendum tamen quod aliqui valentes, figurare quatuor minimas pro tribus figurant eas rubei coloris, vel vacuas, aut inter duos punctos de quibus tamen punctis sic non est vtendum, quia pari racione possem ponere plures, vel minores, seu pauciores

Similiter ponentes quatuor rubeas, vel vacuas, pro tribus nigris, vel plenis, habent ponere quod semibreuis rubea, tantum valeat duas illarum minimarum, quod tamen est contra communem vsum cantorum, ponencium quod semibreues variantur propter prolacionem, Vt si nigra valeat tres minimas, rubea valebit duas similium in valore minimarum.

Et dico similium in valore, quia licet ponentes, vt dictum est quatuor minimas, ponant eciam semibreuem rubeam, pro duabus minimis, ille tamen minime non sunt similes in valore cum nigris. Sed solum valent vnam minimam cum dimidia Sic habent concedere quod eadem semibreuis valeat mediam semibreuem, et plusquam dimidiam scilicet duas partes semibreuis

Dico autem ego quod aliquando minime ille habentur ad semibreues et econuerso et quod dicta figuracio quatuor minimarum per tribus transire sine canone non potest nisi utrobique prolacio fuerit imperfecta

Item inventi sunt hij modi [SM,SM] vel isti [A,A] quorum duo ponuntur pro vna minima et a musicis dicuntur semiminime

Item inuenti sunt alii modi [F,F] quorum duo ponuntur pro tribus minimis communiter, eciam vtriusque prolacionis, possent tamen poni tres tales pro quatuor minimis [f.8v] quod in breuiori prolacione, melius expediret. Et iste figure, vocantur dragme seu fusi, de quarum valore melior racio, quam de predictis potest assignari nam sicut cauda [[sursus]] [sursum in marg.] tentens pro medietate alleuiat, Sic deorsum procedens pro medietate, per oppositum aggrauabit, Ergo sicut cauda sursum appositum semibreui saltem breuioris prolacionis, tollit medietatem sui valoris. Et facit eam minimam, Sic cauda deorsum Apposita eidem minime auget medietate valoris, et facit eam valere minimam cum dimidia, eciam cauda deorsum minime appositum, sibi potest addere terciam partem sui valoris

Item inuenti sunt hij modi [Scd,Scd] quorum duo ponuntur pro tribus semibreuibus maioris prolacionis.

Quod, debet nominari, quia non est opus eas poni pro semibreuibus. breuioris prolacionis licet fieri possit, nam si post semibreuem breuioris prolacionis punctus perfeccionis ponatur Iam ipsa valebit semibreuem et dimidiam. Causa valorum semibreuis inferius caudate elicitur ex premissis, nam tunc opposite, oppositos faciunt effectus, Si igitur cauda sursum tollit semibreui medietatem sui valoris, Cauda vero deorsum augere sibi potest medietatem, eciam quandoque terciam partem, Sunt insuper male consulti ponentes iam dictas inferius caudatas pro duabus minimis, nam variatis coloribus semibreuium, si vna valet tres minimas alia valebit duas, Sunt aliqui ponentes diuersos colores, in breuibus, semibreuibus, et minimis. Et demum vnum illorum colorum minuere, volentes ponunt eum vacuum, Sic autem ut .3. semibreues rubee, valent duas nigras semibreues minimis rubeis et nigris eiusdem valoris existentibus. Ita tres minime rubee vacue valebunt duas minimas plenas semibreuibus, ipsis rubeis tam plenis quam vacuis eiusdem valoris existentibus. Ex hijs potest elici, quod quandoque tempus solum diminuitur variando colores. Quandoque prolacio tantum et quandoque ambo, Caueat igitur diminuere sic, volens sub variacione colorum, ut exemplum sibi non implicet contradiccionem, Similiter ex hijs potest elici qualiter voces, in plures partes diuidi poterunt, quare diuisionem huiusmodi relinquo speculanti, Et vt eam quis melius agnoscat, diligenter attendat, ad exempla que secuntur apud musicos [[verbula]] [verbula in marg.] appellata. Primo verbula temporis perfecti maioris prolacionis. Demum temporis perfecti breuioris. Subsequenter imperfecti maioris, et deinde imperfecti breuioris, ad diuersos gradus deduccionum per ordinem infraponam. Prius tamen notat magistraliter discantare volens quod regulas de contrapunctu predictas, super omnia obseruaret, nam licet communiter dicatur quod in verbulando seu voces diuidendo, bene possunt fieri due quinte vel octaue aut plures, vna post aliam, quia dicitur ibi fieri media, ego tamen dico, quod hoc faciens magistraliter non procedit. Item notandum, quod quia impossibile vel difficile et tediosum esset omnes voces in concordancijs situare vocibus diuersis licitum est earum aliquas ponere dissonantes sic tamen quod maior pars vel saltem equalis sit consonans. Item notandum quod diuidendo voces concordancia secundum aliquos denominanda est, a maiori parte Sed secundum alios a prima nota in consonancia [f.9r] existente. Si vero fuerint, tot note secundum valorem in vno loco, quot in reliquo tunc talis concordancia mixta seu communis vocabitur. Item notandum, quod licet quamlibet concordanciam a voce dissonanti incipere, et finire, dum tamen illa vox sit breuioris valoris medietate ipsius concordancie. potest tamen equalis esse in syncopando, vnde syncopare dico hoc quando reducciones aliquarum notarum diuersarum ab inuicem et distancium ad inuicem fiunt earum perfeccionem computando Item notandum quod nota prime concordancie si per se existat sit in tali concordancia ad qualem tendit, Item notandum est quod bene licet alicuius discantando syncopare [syncopando ante corr.] et diuersas mensuras alias a tenore cantare, dum tamen sciat eas ad inuicem debite proporcionare et tenere suam mensuram debite coequatam, Sin autem, se de hiis nullatenus intromittat.

Hijs igitur premissis ad uerbula descendendo. Iuxta promissum.

Vola vnumquemque non latere, quod nullas voces intendo nominare nullam clauem apponere quod facio causa breuitatis. Et vt quilibet in concordando Ipsa Verbula diuersis vocibus eaque speculando, pocius sit intentus Sequuntur verbula temporis, perfecti, maioris prolacionis, Sequuntur notule.

[Anon., Moderni cantores, f.9r] [BERMAN2 02GF]

[f.9v] [Anon., Moderni cantores, f.9v; text: Sequuntur Verbula temporis minoris prolacionis.] [BERMAN2 03GF]

[f.10r] [Anon., Moderni cantores, f.10r; text: Verbula temporis Imperfecti maioris prolacionis.] [BERMAN2 04GF]

[f.10v] [Anon., Moderni cantores, f.10v; text: Verbula temporis Imperfecti minoris prolacionis, Descensus successiuus temporis perfectj maioris prolationis, Ascensus successiuus eiusdem temporis, Descensus successiuus temporis perfecti minoris.] [BERMAN2 05GF]

[f.11r] [Anon., Moderni cantores, f.11r; text: Ascensus eiusdem temporis successiuus, Descensus successiuus temporis imperfecti maioris, Ascensus successiuus eiusdem temporis, Descensus successiuus imperfecti minoris, Ascensus successiuus eiusdem temporis et prolacionis, Explicit.] [BERMAN2 06GF]

[f.11v] Hec uerbula non vt simpliciter necessaria sint, diedi, aut alia vel aliter, aut plura pauciorave, fieri non possint, Sed vt ea speculantibus, et eorum modum, magis pulchriora placabiliora subtilioraque faciendi et inueniendi facilior sit via, Sic igitur de ipso contrapunctu, Et nonnullis circa Ipsum contingentibus puta vocum diuisionibus, cum aliquibus suis exemplis, et pertinencijs superficialiter declarati, contentis in premissis intellectis discantus artem ademittis, securum iter Inuenire poterunt, per ea acquirere quod fundamentum, et sic est finis secundi tractatus.

Sequitur tercius tractatus de cognicione notulorum cum suis parciis practicalibus


Previous part    Next part   



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - https://chmtl.indiana.edu/tml - 2024
Creative Commons Attribution License