Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

This is a multipart text     Previous part   

Actions

Back to top

[f.11v] QUilibet igitur in arte practica mensurabilis cantus mediocriter erudiri affectans, ea scribat diligenter que sequuntur summarie compilata secundum magistrum Iohannem de muris, .5. sunt partes prolacionis scilicet maxima longa breuis, semibreuis, et minima. Maximarum, alia perfecta alia imperfecta. Perfecta valet tres longas siue sunt de modo perfecto, siue imperfecto, Si de modo perfecto, maxima valet .9. breues, vt hic [M,L,L,M,M,B,B,B,B,B,B,B,B,B] Si dicitur modo imperfecto, valet sex breues vt hic [M,L,L,L,B,B,B,B,B,B] Maxima imperfecta valet duas longas siue de modo perfecto siue imperfecto Si perfecto maxima illa valet .6. breues vt hic [L,L,L,L,B,B,B,B,B,B] Si imperfecto valet quatuor vt hic [L,L,L,B,B,B,B]. Ex quibus infertur quod maxima potest esse perfecta longis manentibus imperfectis, et econuerso. Idem est de longis respectu breuium, et de breuibus respectu semibreuium. longa in modo perfecto, valet tres breues, in imperfecto duas, vt hic [L,B,B,B; L,B,B]. Breuis in tempore perfecto valet tres semibreues, in imperfecto duas, vt hic [B,S,S,S; B,S,S] Semibreuis in maiori prolatione valet tres minimas, in breuiori duas, vt hic [S,M,M,M; S,M,M]

Pro quibus nota quod duplex est modus, perfectus, et imperfectus, perfectus quando longa valet tres breues, Imperfectus [[quod]] quando duas. Item perfectio modi et imperfectio capitur respectu maximarum sicut vel maius longarum, Et item modus vocatur maior [[ved]] [vel corr. in marg.] maximarum, vel breuiorem respectu longarum. Et potest esse maior modus perfectus, breuiore existente imperfecte, et econuerso. [Nota bene in marg.] Item duplex est tempus, perfectum quando breuis valet tres semibreues Imperfectum quando valet duas. ac Item duplex est prolacio scilicet perfecta vel maior, quando semibreuis valet tres minimas. Et imperfecta vel breuior, quando duas, exampla patet ex predictis Insuper notandum quod omnis nota perfecta, potest imperfici, Et omnis imperfecta perfici Perfici imperfici per abstraccionem tercie partis sue valore Imperfici [perfici, corr. supra lin.]. perfici per additionem medie partis sui valoris, nam perfeccio constat in ternario. Imperfeccio in binario Si maxima perfecta in toto, et in partibus potest imperfici multipliciter, scilicet quo ad totum et quo ad partes. quo ad totum dupliciter scilicet a parte ante, et a parte post, a parte ante quando eam precedit sola longa vel eius valor, a parte post quando sequitur, Idem est quando plures precedunt, vel sequuntur, dum tamen perfeccione computata, remaneat sola longa, vel eius valor, vt hic [L,L,L,L,pt,L,L,L,L,L] Quo ad partes autem maxima imperfici, potest scilicet quo ad partes propinquas, remotas et remociores, et <......>. Quoniam quod notandum quod partes propinque tocius est in qua [f.12r] Ipsum immediate diuiditur, sicuti maximarum sunt longe, longarum breues, breuium semibreues et cetera, Partes remote, sunt partes parcium propinquarum, remociores sunt partes remotarum et cetera, Maxima igitur quo ad propinquas, dupliciter imperficitur scilicet a parte ante, et a parte post, per abstraccionem tercie partis de valore partis propinque, vel duarum parcium propinquarum, et sic similiter quo ad partes remotas, per abstraccionem tercie partis de valore partis remotiore, vel duarum parcium remotarum. Et ita suo modo intelligi potest de longis, breuibus, semibreuibus. exempla patebant inferius. Et pro predictis et infrascriptis, nota has regulas. Prima regula quod longa ante longam, in modo perfecto semper est perfecta quo ad totum. Potest tamen imperfici a parte ante, [[quod]] [quo corr. supra lin.] ad partes propinquas, et remotas. Item breuis ante breuem in tempore perfecto, et semibreuis ante semibreuem in maiori prolacione similiter vt hic [L,L,O,B,B,O,S,S] Secunda regula, quandoque aliqua nota, debet imperfici quo ad totum, sed quod eam sequitur nota maioris vel breuioris forme, vel pausa maioris vel minoris forme quia similis, ante similem non potest imperfici, vt hic [L,B,pt; L,L,B,S,pt,S,B,L,S,M,pt,M,S,L]. Tercia regula quandoque post longam, de modo perfecto sequuntur due vel tres breues tantum, nulla nota precedente a qua possit imperfici ante, perfecta est nisi punctus diuisionis ponatur, inter primam breuem, et aliam vel alias sequentes. tunc enim prima breuis imperficet longam precedentem, Et idem intelligendum est de breuibus temporis perfecti respectu semibreuium, et de semibreuium maiorum prolacionis, respectu minimarum, vt hic [L,B,B,L,B,B,B,L,B,pt,B,L,B,S,S,B,S,pt,S,B,S,M,M,S,M,M,M,S,M,pt,M,S]. Quarta regula quandoque inter duas longas remanet sola breuis, perfeccione computata, tunc prima breuis imperficit longam precedentem, nisi per punctum aut alias impediatur et idem de semibreui inter breues, et minima inter semibreues, vt hic [L,B,L,B,B,B,B,L,Lig2cdsnd,B,S,B,S,S,S,S,B,pt,S,B,S,M,S,M,M,M,M,S,pt,M,S,L]. Quinta regula quod quandoque aliqua nota est sola, illa debet reduci ad priorem locum quem potest habere, vt hic [Lig2a,L,B,pt,Lig2a,L,Lig2cdsnod,S,Lig2cdsnod,S,pt,S,Lig2a,pt,Lig2cssnod,pt,M,Lig2cssnod,M,M]. Sexta regula omnis nota que imperficitur imperficitur a propinquiori , exempla colliguntur, ex exemplis regule precedentis

Septima regula quandoque inueniuntur due note, vel earum valor simul sole, Ille non debent partiri [[comi]] sed simul computari, Vt colligere, ex tenore de Flos uirginum [Flos virginum in marg.], et alijs cantibus

Vlterius nota quandoque aliqua nota imperficitur a parte propinqua, vel eius valore, hoc fit racione tocius, siue quo ad totum, Si a parte remota, vel a partibus remotis, non tamen valentibus vnam partem propinquam, hoc fit quo ad partem propinquam vel partes propinques, et cetera. Item notandum quod quidquid imperficitur, Imperficitur a tercia parte sui valoris, et quidquid est diuisibile in tres partes equales, potest imperfici a tercia parte, et quod non, non Et quocienscumque diuidi potest in tres equales tociens [[part]] potest ab illa parte tercia, Et imperficiens potest preponi, vel postponi, illi quod imperficitur, ad plurimum seruati, Item ad supradictam. Ex quibus vere concluditur quod semibreuis, breuioris prolacionis, non potest imperfici, Sed semibreuis maioris prolacionis vnde ab vna minima sequente vel precedente, vt hic [S,M,p,M,M,M,S,S,S,L]. breuis imperfecta breuiore prolacionis eciam non potest imperfici, nec maioris prolacionis, potest imperfici, quo ad totum, sed potest Imperfici, ab vna minima precedente seu sequente, quo ad vnam partem, et a duabus minimis quo ad ambas partes vt hic [B,M,M,B,M,pt,M,Lig2a]. breuis autem perfecta minoris prolacionis [f.12v] non potest imperfici quod ad ad partes, sed bene quo ad totum ab vna semibreui, vel a duabus minimis, vt hic [B,S,M,M,B,M,B,M,L] Et nota quod quidem cantores, puta, [Gwelhelmus de Mascaudia in marg.] Gwelhelmus de Mascaudia, et non nulli alij imperficiunt breuem perfectam breuioris prolacionis, ab vna minima, Et breuem imperfectam maioris, a duabus minimis ambabus sequentibus, vel precedentibus, vt hic [O,B,M,[[..]],B,M,M,pt,M,M,Lig2aMXcddx] Et ibi mutari qualitatem, capientes breuem perfectam breuioris prolacionis, vt perfectam maioris, et econuerso, Et breuis perfecta maioris potest imperfici ab vna minima sequente, vel prededente, et hoc, ad vnam partem, et a duabus, quo ad duas partes, vt hic [B,M,pt,M,Lig2cdsnd,pt,M,B,M,B,M,M,B,Lig2acddx]. Item a tribus vel earum valore quo ad totum, et a quatuor, quo ad totum et vnam per partem et a .5. minimis, quo ad totum, et ambas partes residuas, vt hic [Bv,M,M,M,pt,M,B,M,M,M,pt,M,B,M,M,M,pt,B,M,M,M,M,M,L] Et non plus potest imperfici, quia nec ipsa nec partes sue posset diuidi in .3. partes equales. Nota quidquid circa imperfeccionem dictum est de minimis respectu breuium intelligatur de semibreuibus respectu longarum, et de breuibus respectu maximarum. Et quod dictum est de semibreuibus respectu breuium intelligatur eciam de breuibus, respectu longarum, et de longis, respectu maximarum. Vnde sicut est dare breuem imperfectam valentem duas semibreues, valentes quatuor minimas Sic est dare longam imperfectam valentem duas breues, valentes quatuor semibreues, et maximam imperfectam valentem duas longas, valentes quatuor breues, Et sicut est dare breuem imperfectam valentes duas semibreues, valentes .6. minimas Ita longam imperfectam valentem duas breues, valentes 6 semibreues, et maximam imperfectam valentem duas longas, valentes sex breues, Et sicut est dare breuem perfectam, valentem tres semibreues, valentes 6 minimas, Ita longam perfectam de tribus breuibus, et 6 semibreuibus, et maximam perfectam de 3. longis et 6 breuibus Et sicut est dare breuem perfectam trium semibreuium, .9. minimarum, Ita longam perfectam trium breuium, et .9. semibreuium, Et maximam perfectam trium longarum et .9. breuium, Ex predictis sufficienter colligitur imperfeccio longarum, et maximarum patet sequentibus exemplis. Et primo de longis modo, et tempore, imperfectis, maioris prolacionis, vt hic [L,M,pt,M,L,M,pt,M,M,L,M,pt,M,M,L,M,M,L] De longis modo perfectis et tempore imperfectis, vt hic [L,B,pt,B,L] De longis modo imperfectis, et tempore perfectis vt hic [L,S,pt,L,B,pt,S,L,B,pt,S,L,S,pt,S,L,S,pt,L] De maximis imperfectis, quarum longe sunt perfecte, vt hic [L,B,pt,B,L,B,L,B,L,B,B] De maximis perfectis, quarum longe sunt imperfecte, vt hic [L,L,pt,B,B,L,B,L,B] De maximis perfectis quarum longe, eciam sunt perfecte, vt hic [L,B,pt,B,L,B,L,L,pt,B,L,L,BP,B,L,B,L,BP,L,B,L,BP,B,BP,L] Et hec predicta de imperfeccione notarum, sufficiant intuenti

SEquitur de alteracione vnde alteracio in musica est proprii valoris secundum note formam duplicacio, de qua dantur tales regule. Prima est quod nulla nota potest alterari ante similem sibi neque ante breuiorem se. Secunda regula omnis nota potest alterari ante proximam maiorem se, sicut minima ante semibreuem, vel eius pausam, semibreuis ante breuem, vel pausam breuis, vel breuis ante longam, vel pausam longe, Et longa ante maximam, et non aliter. Tercia regula, quandoque inter duas longas, modi perfecti, vel pausas longarum, vel inter punctum et longam, seu eius pausam aut in prima regula, quandoque inueniuntur, due breues, [f.13r] sine puncto in medio, secunda alteratur id est valet duas breues, Idem est de longis inter maximas, et de semibreuibus inter breues, et de minimis inter semibreues. Et nota quod nota alterata potest imperfici a parte ante, mediate vel immediate Exempla de predictis omnibus [L,Lig3dd,B,pt,Lig3ad,B,Lig3aa,Lig2cssnod,LP,M,M,S,M,M,BP,pt,Lig2d,L,Sv,M,M,M,S,Lig4cssndodacddx,M,M,S,Lig2acddx,L,BP,B,pt,M,pt,M,pt,M,M,S,Lig2acddx,L on staff3]. Vlterius notandum quod reduccio non impedit neque iuuat alteracionem, Item nota, quod duplex est minima, semibreuis, breuis, et longa scilicet recta et alterata, Recta quando simpliciter ponitur pro valore sue forme, alterata quandoque due. Item nota quod quandoque alteratur aliqua nota, hoc fit causa perfeccionis scilicet vt perfeccio compleatur et eciam causa necessitatis, quia aliter non potest notari in eodem genere, vnde longa, et breuis alteratur, ad perficiendum modum, semibreuis, et tempore, et minima ad prolacionem, et hec de alteracione ad presens sufficiant.

SEquitur de puncto. duplex est punctus scilicet perfeccionis et diuisionis. punctus perfeccionis perficit maximam, et longam in omni modo breuem in vtraque tempore, et semibreuem in vtraque prolacione. Punctus diuisionis imperficit maximam diuidendo longas et longam diuidendo breues, breuem diuidendo semibreues, et semibreuem diuidendo minimas Ex quibus inferri potest, quod triplex est perfeccio, et diuisio scilicet modi, temporis, et prolacionis Videndum est quomodo cognoscitur punctus perfeccionis, a puncto diuisionis. Cum vnus habeat perficere figuras, et alius imperficere, vnde sciendum est igitur quando punctus, posito post longam in maiori modo, perfeccionis esse dicitur, Quando post minimam diuisionis. Item si punctus ponatur inter duas breues, diuidit modum minorem, nisi forte breues ille forent de tempore imperfecto, post quas vel ante quas inueniretur semibreuis sola, que per syncopam reduceretur, ad dictam breuem puncto perfeccionis perfectam. Item quod ponatur inter duas semibreues, pro diuisione temporis assignatur nisi forte ille semibreues essent de breuioris prolacione, post vel ante quas inueniretur sola minima tunc talis punctus diceretur ad dictam semibreuem punctus perfeccionis punctatam. Exempla de predictis punctis [L,pt,M,pt,M,M,M,B,pt,M,pt,M,S,L,LP,pt,L,LP,pt,Lig2cdsnd,B,pt,B,S,L,S,L,S,Lig3cssnaod,S,pt,S,M,Lig4cssnadod on staff2] Et hec de punctis sufficiant

CVm duplex sit modus, tempus et prolacio, vt predictum est videndum est per que distinguuntur vnde quadrangulus. cum tribus tractulis poni pro modo perfecto. Cum duobus pro imperfecto, vt hic [R3rvd,Lig4Ladd,Lig3ad,R2rvd,Lig4add,Lig3ad] Item circulus ponitur pro tempore perfecto et semicirculus pro imperfecto, vt hic [O,B,Lig3cssnaod,S,B,S,L,C,B,Lig3cssnaod,S,B,S,L] Item tria puncta ponuntur pro maiori prolacione 2. autem pro breuiori vt hic [C3d,S,M,S,M,S,M,M,S,M,M,S,M,S,L,O2d,S,M,S,M,M,S,M,S,M,M,S,M,S,L] Item modo tempus et prolacio distinguuntur, eciam per rubeis siue vacuas et per nigras Unde <....> si in cantu, aliqueo inueniuntur, longe nigre et rubee, vel vacue Nigre sunt modi perfecti, alie imperfecte, vt hic [Br,Lig2rd,B,Br,Lig2d,B]. Si que breues nigre sunt temporis perfecti, alie imperfecte, vt hic [Lig6cdsndodaraod,Lig5rdaaod] Si que semibreues nigre sunt maioris prolacionis alie quam minoris, vt hic [Sr,Mr,Sr,M,Lig2rcssnod,Sr,Lig2rcssna,Sr,Sr,Mr,Lig2cssnod,Mr,Mr,B] Si autem procedere sic posset econuerso Item coloribus superscripcionibus pausis et signis perfectum distinguuntur ab imperfectum. Item .6. sunt modi quibus antiquitus solebatur in cantibus procedi. Primus procedit ex vna longa et <...> altera breui, vt hic [L,Lig2cdsnd,Lig2cdsnd,L]. Secundus econuerso, vt hic [Lig2acddx,B,Lig2od,Lig2od,L] Tercius est ex vna longa, et duabus, et tribus breuibus, ut hic [L,Lig3cdsndd,Lig3aod] Quartus econuerso vt hic [f.13v] [Lig3ad,Lig4aodacddx]. Quintus ex omnibus longis, vt hic [L,Lig2cdsnd,Lig2cdsnd,B]

Sextus ex omnibus breuibus et semibreuibus, vt hic [Lig2cdsnod,Lig3cssnaod,Lig5cdsndodaod]. Dicunt tamen aliqui solum esse 5 modos ponentes quintum cum primo et sextum loco quinti

SEquitur de ligaturis, vnde ligatura alia ascendens, alia descendens, Ascendens est quando secunda [[non]] [nota corr. supra lin.] alcior prima, Descendens econuerso, de quibus dantur regules Regule, prima est quandocumque prima nota est alcior secunda, habens tractum a parte sinistra descendentem siue fiunt in quadro siue in obliquo corpore figurata, Cum proprietate dicitur esse prima breuis, vt hic [Lig3cdsndod,Lig3cdsnodacddx]. Secunda regula quandocumque secunda nota est alcior prima, et prima habuerit tractum a parte dextra descendentem, sine proprietate dicitur et est prima longa, vt hic [Lig3Laod,Lig4Laad] Et si prima non habuerit tractum sine perfeccione dicitur, et est prima breuis, vt hic [Lig3aod,Lig4aad] Tercia regula quandocumque prima nota siue quadrata, siue obliqua est alcior, secunda carens tractu eciam sine propietate dicitur prima quod est longa, vt hic [Lig3dod,Lig4odad]. Quarta regula in omni ligatura prima nota habens tractum, a parte sinistra ascendentem, cum opposita proprietate dicitur et facit primas duas esse semibreues eciam si essent due solo, et secunda esset descendens in corpore quadro, vt hic [Lig2cssna,Lig2cssnaoa,Lig3cssnaod,Lig2cssnd,Lig2cssnod,Lig3cssndod]. Quinta regula in omni ligatura plurium quam secundarum vel duarum notarum, prima non habente tamen tractum a parte sinistra ascendentem, vltima descendens sub penultima in contrario posita cum perfeccione [[posita]] dicitur, et est longa, vt hic [Lig2cdsnd,Lig3cdsndd]. Et in obliquo posita sine perfeccione dicitur et est breuis vt hic [Lig2cdsndcssnod,Lig3cdsndod]. Sexta regula, omnis vltima nota stans directe, supra penultimam, vel a latere habens tractum a parte dextra, cum perfeccione, dicitur, et est longa, Secundum aliquos alcior vocatur longa, per oppositam proprietatem, vt hic, [Lig2art,Lig2acddx]. Septima regula omnis vltima nota, stans a latere supra penultimam, sine tractu siue quadrata siue obliqua, sine perfeccione dicitur esse breuis, vt hic [Lig4Ladoa,Lig2a,Lig2oa] Octaua regula in omni ligatura medie note sunt breues, vt hic [Lig4aad,Lig4ddd] nisi prima nota esset, cum proprietate, quia tunc secunda nota, esset cum prima pro vna breui iuxta quartam regulam vt hic [Lig5adodacddx,Lig4cssndaod,Lig6cssnodadaod] Et hec de ligatura sufficiant intuenti

SEquitur de sincopa, Vnde syncopa, est diuisio cuiusquam figure, per partes separatas, que numerando perfecciones ad inuicem reducuntur. Et potest fieri, in modo, tempore, et prolacione. Si in modo aut perfecto aut imperfecto Si perfecto, tunc est reperire [[est p]] breues separatas, vel valorem earum pro longa que numerando perfecciones ad inuicem reducuntur. Si imperfecto duas vel longam puncto perfeccionis punctatam ad quam breues aliqua reducitur separata, vt hic [R3rvd,Lig2art,Lig3dd,pt,Lig2rcdsnd,Br,pt,Lig3raa,Lig2rcdsnod,pt,Lig3rcdsndd,pt,Lig2rcdsnd,pt,Br,Lig2cdsnd,Lig4ddacddx,pt,Lig2acddx,Lig2od].

Sincopa finis est tempore, vel fit in tempore perfecto, alio imperfecto. Si perfecto tunc est reperire 3 semibreues, pro breui perfecta vel valorem et cetera. Si imperfecto duas, aut breuem puncto perfeccionis punctatam, ad quam semibreuis aliqua reducitur separata, vt hic [O,S,Lig3cssndod,pt,Lig2cssnod,pt,Lig5cssnodaaod,pt,Lig2rcssnod,pt,Lig3raacddx,ptv,S,Lig2cdsnod,Lig4cssnaaod,pt,S,S,S,Lig2cdsnod,pt,S]. Syncopa fieres in prolacione aut similiter in maiori, vel breuiori, Si in maiori tunc est reperire 3 minimas separatas, pro semibreui, que numerando perfecciones adinuicem reducitur, Si in breuiori duas, vel [f.14r] vel semibreuem puncto perfeccionis punctatam ad quam minus aliqua reducitur separata, vt hic [M,M,M,M,M,M,M,Lig2od,M,pt,M,M,pt,M,M,M,M,S,pt,M,Lig2vacddx,pt,M,Lig2cssnod,M,M,Lig2rcssnod,Mr,S,pt,Lig2cssnod,M,M,Lig2cssnod,M,L] Et nota quod numquam nota per syncopam debet reduci vltra pausam maiori se in triplo, Sicut minima vltra pausam semibreuis maioris prolacionis, vel maiorem vel breuiorem non debet reduci, et sic de alijs, Et hec de syncopa sufficiat

SEquitur de pausis, Vnde pausa dicitur vocum amissio, seu aspiracio mensurata pro tot temporibus, quot fuerint spacijs figurata. Nam pausa habet tot tempora, quot occupat spacia, Si igitur tria occupat spacia tria valet tempora, si duo, duo, et si vnum, vnum, Et nota quod maior pausa trium temporum non est ponenda, nam alios reduplicari debent pause, secundum exigenciam modi, quare tales pause dicunt communes, et immensurabiles. Vlterius nota quod pausa semibreuis incipere debet, in linea et descendere vsque ad medium spaciij [3LP,3LP,2LP,2LP,BP,BP,BP,SP,SP,MP,MP,SMP,SMP; SMP,SMP,MP,MP,SP,SP,BP,BP,2LP,2LP,3LP,3LP on staff4] Et pausa minime, econuerso debet incipere in linea et ascendere usque ad medium spacij, pause semiminimarum fiunt vt pause minimarum cum semicirculo, Exempla de predictis pausis, Item nota quod non debet poni pausa semibreuis maioris prolacionis, neque maior, nisi completa antea prolacione, pro maiori parte. Nec pausa breuis temporis, neque maior, nisi prius completo tempore pro maiori parte. Nec pausa longe nisi completo modo pro maiori parte, Item nota quod pause non possunt imperfici neque alterari

SEquitur de diminucione, quia sepe fit in tenoribus motetorum. Circa quam notandum primo, quod pro maxima, in diminucione ponitur longa, pro longa breuis, pro breui semibreuis, pro semibreui minima, Idem est de pausis

Secundo notandum quando tenor, est de modo perfecto, de tempore quocumque fuit diminucio eciam fit directe per medietatem notarum, et pausarum

Tercio notandum quandoque tenor est de modo perfecto, et de tempore imperfecto, diminucio eciam fit directe, per medietatem, vt pro longa valente, .3. breues, valens .3. semibreues et cetera. Quarto notandum quandoque tenor est de modo perfecto, et eciam de tempore perfecto diminucio fit per tercium. Et hoc de diminucione sufficiant nam exempla lucida patent in motetis

SEquitur de colore in musica, Vnde color vocatur similium figurarum vnius processus pluries repetita, posicio in eodem cantu. Pro quo notandum quod nonnulli cantores, ponunt differenciam, inter colorem, et talham Nam vocant colorem quando repetuntur eedem voces, eciam si fuerint diuersarum formarum, Talham vero quando repetuntur similes figure, eciam si sint diuersarum vocum. Que differencia, licet seruetur in quampluribus tenoribus motetorum, non tamen seruatur in ipsis motetis, Vt liquide patet in eis Et hec predicta, quamquam rudia sufficiant in artem practicam mensurabilis cantus mediocriter hanelantibus introduci

Explicit [ras.]

Explicit


Previous part   



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License