Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.34v] INcipit tractatus figurarum per quas diuersimode discantur non sequentes ordinem tenoris sed alterius temporis. Quoniam sicut deo placuit scientiam musice in corde desiderantium gratiose perlustrauit et licet magistri nostri antiqui primum intellectum musicalem habuerint et hoc satis grosso modo sicut adhuc patet in motetis ipsorum videlicet inter bene que non aboruit et cetera et in aliis tamen ipsi subtiliorem modum considerantes primum relinquerunt et artem magis subtiliter ordinauerunt quod vt patet in apta caro sic nunc sucessiue habentes et Inteligentes que primi [f.35r] magistri relinquerunt maiores subtilitates per studium sunt confecti ut quod per antecessores imperfectum relictum fuit per sucessores reformetur de figuris a Magistris traditis capitulo primo. Nunc itaque figure a magistris nostris relicte sunt quaxi omnibus manifeste videlicet duplici longa longa breuis semibreuis et minima. de pausationibus pausa duplici longa longa breuis semibreuis et minima et cetera Et quidam imperfecte capitulo secundo Ex istis quedam perfecte reperitur ubique quasi scripte et licet magistri instruxerunt nos in istis figuris ac etiam in quatuor mensuris principalibus in tempore imperfecto ipsius in tempore perfecto minoris et in tempore imperfecto ipsius e tantum non docuerunt quemodo super imperfectis minoris discantare debueritis perfectum minoris et e conuerso et sic de singulis temporibus quod clare et siingulariter inferius patebit quod illud quod potest permutari non posse scribere et ut alia clare ostenderunt tractum hunc per ullum ordinare curaui ac etiam que superius dixit ad effectum cum dei adiutorio productam quod intelligentibus patebit.

De diminutione figurarum capitulo tertio.

Primo ostendam figuras ordinatas cum quibus diuersimode discantur non sequentes ordinem tenoris sed alterius quam fuerit tenor.

Consideretur ergo unusquisque per uiam rationis quod omnis res plena atque non est dubium quando propter euacuationem acipiat diminutionem atque imperfectionem verbi gratia semibreuis perfecta ut hic si iuncta fuerit ut hic Accipit diminutionem adque imperfectionem Et a iam perdidit tertiam partem sue uirtutis quia primo ualet tres minimas nunc uero ualet duas quod inteligentibus clarum est et sicut res perfecta per diminutionem imperficitur simili modo res imperfecta per aditionem augumentantur verbi gratia si breuis fuerit caudata a parte dextra superius uel inferius accipit augumentationem quod non est dubium sed est multum clarum.

Et ita cum dei adiutorio intendo per augumentationem atque diminutionem procedere et sic ostensum est de semibreui ita ostendam per uiam euacuationum de duplici longa de breui de semibreui et de minima.

Duplex que sit de modo perfecto de eius proprietate valet sex tempora et si euacuetur at amitit tertiam partem sue uirtutis quemadmodum semibreuis superius iam dictum est quatuor temporum ut hic. Item longa perfecta que sua proprietate ualet tria tempora si euacuetur amittit tertiam partem sue uirtutis et non ualet nisi duas ut hic. Item semibreuis perfecta que de sua proprietate ualet tres minimas si euacuatur amitit tertiam partem sue uirtutis et non ualet nisi duas ut hic.

Omnia similiter si euacuetur merito etiam debet perdere tertiam partem sue uirtutis et de meus ualore inferius declarando. Item punctus perfectionis si uacuus fuerit [ptv] accipit diminutionem per dimidietatem. et non per tertiam partem quia nichil habet sub se. id est. nullam figuram sicut allie figure iam dicte et sic numerandus est.

Minor corpus diuiditur in duas partes est minor prolatio que potest fieri etiam in duas semiminimas quando est an minori ualore. id est. quando ualet minima sicut puncto quia aliquando valet breuem et aliquando minimam tunc diuiditur in duas partes. id est. euacuare punctum tunc valet tantum sicut una pars minime diuisse in duas partes in semiminima ut hic.

De augumentatione figurarum.

Nunc videndum est de augumentatione figurarum et considero tamen nunc fore necesse gradatim descendere de augumentatione sicut de diminutione videlicet de duplici longa uel etiam longam. [f.35v] Sed tantummodo de breui et infra quia esset quidam dillatio uel euasio quod si canto plus requiesceret se quam super breuem et primo de semiminima uolo dicere quia sicut ipsa factum est nichil in musica et licet aliqui magistri dicant quod non est dare ultra minima quod ego teneo tantum oportet quod per signa cognoscantur qualitates ipsarum figurarum verbi gratia si longa et breuis ligate sunt ut hic a preponendo proprietatem efficiuntur et id quod uis quod si proprietas descendat a parte sinistra inferiori fient breues ut hic. Quod si a parte sinistra superiori descendat fiet tunc semibreues ut hic. et sic de aliis sic et nunc minime plene uel uacue aliquando per signum et aliquando per proprietatem suscipiunt uel agumentationem sicut inferius patebit et hec est que uocatur semiminima. et due istarum ualent vnam minimam. et quod minor prolatio non potest fieri si recte consideras et istam adiunctionem alliis figuris dat agumentationem talliter quod diuersimode potest discantari et hoc alio modo quam sit tenor. Item de augumentatione. et diminutione figurarum breuis que perdidit tertiam partem sue uirtutis ponitur ex illis tribus pro duobus temporibus perfecti maioris ut hic. potest autem tempus diuidi in duas partes equales ut sic quia semibreues perfecte atque ponctate ualent quelibet quatuor minimas et sibi adiuncte ualet quelibet semiminimam et iste due figure perficiunt nouem minimas. Item minima caudata superius et inferius ualet tantum quantum semibreuis imperfecta. id est. duas minimas et hoc satis ut hic. Abstrahe autem a qualibet tertiam partem. id est. euacua et inuenies quatuor minimas si recto computes ut sit et sic iste tres ualent quatuor minimas. Sunt autem et allie figure que uocantur minime imperfecte ex quibus ponitur quatuor pro tribus minimis et habent maiorem effectum quam minime quia habent signum atque proprietatem semiminime ut hic. possunt autem poni aliquando rubee figure diuersimode figurate et quando homo non habet ad scribendum rubeas figuras tunc est licitum ipsas euacuare sed hoc est tantum de tempore imperfecto maioris super tempus perfectum minoris prolationis uel e conuerso. Item figura superius et inferius caudata sed cauda inferius retorta quatuor ex istis ualent septem minimas ut hic. Quod si adiungitur ponctus uacuus qui ualet tantum quantum semiminima tunc iste quatuor ualent nouem minimas. Si recte computes ut hic. Item minima superius semiplena et inferius semiuacua inferius cauda ualet minimam cum semiminima ut hic. quia superius sunt figure nunc et inferius semiminime. Item minima euacuata amittit tertiam partem sue uirtutis ut superius dixi et sic tales tres faciunt duas minimas ut hic. Superius dictum de augumentatione atque diminutione figurarum nunc ostendam qualiter ipsas ordinabis pro temporibus. Et primo de tempore perfecto maioris prolationis quod si super ipsum discantare uolumus ad modum imperfecti minoris appone talles quatuor figuras. Item si uis diuidere duo tempora istius temporis perfecti in tres partes equales apponedo istas figuras. Item si secundum eumdem actum iterum temporis perfecti maioris vis diuidere in quatuor partes apponens has figuras. Item si uis discantare ad modum minimarum secundum eumdem actum appones talles sex figuras ut hic. uel per istum modum. Item si uis discantare ad modum temporis minoris similiter possunt apponi talles sex figuras sicut dictum est de tempore imperfecto maioris sequitur de tempore [f.36r] imperfecto maioris quod si uis discantare super ipsum ad modum temporis perfecti minoris prolationis pro minimis appone tales sex minimas rubeas ut hic. Item si uis discantare secundum eumdem actum temporis perfecti minoris appone tres semibreues uacuas ut hic. uel tres rubeas ut hic. Item si uis desuper ad modum temporis imperfecti minoris appone tales quatuor figuras de tempore perfecto minoris prolationis. Sequitur de tempore perfecto minoris prolationis quod si uis discantare super ad modum temporis perfecti maioris appone tales figuras. Item si uis discantare ad modum temporis imperfecti minoris per semibreues diuidendo tempus in duas partes tunc appone duas semibreues punctatas ut hic. Item secundum eondem actum ut hic. It si uis ad modum minimarum tunc debent esse rubee ut hic. It si uis discantare super istud tempus ad modum temporis imperfecti minoris appone quatuor talles figuras. Sequitur de tempore imperfecto minoris quod si uis discantare super ipsum ad modum temporis imperfecti maioris appone talles figuras. Item si uis discantare desuper ad modum temporis perfecti minoris ad modum semibreuium appone talles figuras. Item si uis discantare ad modum minimarum appone talles figuras sic in tempore imperfecto maioris ut hic rubee. Item si uis discantare desuper ad modum temporis perfecti minoris tunc ad modum temporis perfecti minoris quia inequaliter minimarum non potest cantari et per consequens non scribi si recte consideras quia non potest diuidi nisi in duas partes et si quatuor ascenderet usque ad octo et numeraueritis sic deficeret sic itaque ad complementum huius operis consecutus sum. Deo refero gratias. Nunc dicendum est qualiter ipsas ordinabimus ad discantandum diuersimode sic quatuor tempora Et primo de tempore perfecto maioris postea de singulis temporibus ut inferius patebit rubee de modo discantandi qui dicitur secundumo illos de Franzia uulgariter tranon tranbue et est fortior modus quatum sincopare. In primo de tempore perfecto maiori ponitur pro duobus temporibus nouem semibreues uacuas ut hic.

De tempore perfecto maiori Tenor.

Rubet discantus de tempore perfecto minori.

Tenor

Discantans de semibreuibus perfecti.

Tenor

Discantans de tempore imperfecto maiori.

Tenor

Discantans de tempore imperfecto minori.

Tenor

Post octauam quintam si note tendunt in altum. Si nota vnum equalis hanc quintam indicabis. Si stant equaliter post octauam quintam. Si nota puncta plura descendi. Et si per vnum sextam que indicabis. Post quintam tertiam semper tenere memento.

[f.36v] Et si plures sequuntur idem iuditium dabis post octauam decimam si cantus tendit in altum

Sed quinta loco decime si hoc modo habetur. Si nota sub octaua decima habere memento.

Si altera sub decima duodecimam sit tibi tradita. Post decimam octauam si nota per vnum ascendit Ex quinta uel sexta si plura transire uidebis.

Post tertiam quintam si cantus per vnum. Si plures secontur sexta uel octauam. tenebis. Post sextam octauam si cantus descendit per vnum.

Et sic est finis Deo. Gratias Amen.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License