THESAURUS MUSICARUM LATINARUM
School of Music
Indiana University
Bloomington, IN 47405
(phone: [812] 855-5471; Internet: mathiese@indiana.edu)

Data entry: Sergei Lebedev
Checked by: Peter Slemon and Angela Mariani
Approved by: Thomas J. Mathiesen

Fn and Ft: GRODEM TEXT
Author: Johannes de Grocheo
Title: De musica
Source: Ernst Rohloff, Der Musiktraktat des Johannes de Grocheo nach den Quellen neu herausgegeben mit Übersetzung ins Deutsche und Revisionsbericht, Media latinitas musica, vol. 2 (Leipzig: Gebrüder Reinecke, 1943), 41-67.

[-41-] (De Musica)

Quoniam quidam iuvenum, amici mei, me cum affectu rogaverunt, quatenus eis aliquid de doctrina musicali sub brevibus explicarem, eorum precibus mox acquiescere volui, eo quod in eis inveni maximam fidelitatem, amicitiam et virtutem et per longum tempus ad necessaria vitae meae maximum tribuerunt iuvamentum. Et ideo praesentis operis intentio est pro posse nostro eis musicam intimare. Cuius cognitio est necessaria volentibus habere completam cognitionem de moventibus et motis. Videtur enim esse magis de sono, qui inter sensibilia propria reperitur et potentiae apprehensivae obiectum est. Valet etiam ad opus, nam mores hominum corrigit et meliorat, si modo debito usi sint. In hoc etiam excellit alias artes, quod immediatius ad creatoris laudem et gloriam totaliter ordinatur.

Modus autem procedendi erit, primo considerare communia, quae dicuntur principia, et postea ex illis orientia singularia secundum subiectae materiae facultatem. Sic enim vadit tota cognitio humana sive sensitiva sive intellectiva, ut ait Aristoteles in prooemio Physicorum.

Adhuc autem circa principia primo contingit quaerere de eorum inventione, postea autem de quiditate, quantitate et qualitate et quae circa principia sunt quaerenda. Sicut enim videns modum inveniendi distantiam corporis solis a centro terrae non admirabitur, sed facilius erit sciens, sic videns inventionem principiorum musicae magis erit dispositus ad sciendum.

Non increpent autem nos quidam dicentes scientiam corrumpere, eo quod scriptorum diversitas et opinionum pluralitas impediat veritatem. Videmus enim diligenter considerantes pluralitatem opinionum quaerere et ex illis extrahere, quod est verum. Circa vero artes humanas est opinionum diversitas, ut in mechanicis diversitas in aedificiis et in vestimentis hominum ad sensum manifestatur. Semper enim potest ars humana et eius opus meliorari, cum numquam naturam vel artem divinam attingat. Quod semper, quando melius est, in omnibus operatur. Licet enim plures diebus istis practicam huius artis quaerant, pauci tamen de eius speculatione sunt curantes. Et adhuc quidam speculativi suas operationes et inventiones abscondunt nolentes aliis publicare, cum tamen quilibet vir debeat in talibus veritatem manifestare ad laudem et manifestationem veritatis increatae.

Quae quidem igitur sit intentio et cuius gratia et quis modus procedendi, prooemialiter sic sit dictum.

[-42-] Fabulose loquentes dixerunt musicam inveniri a musis iuxta aquas habitantibus et inde nomen accipere. Et alii dixerunt eam inveniri a viris sanctis et prophetis. Sed Boetius, vir valens et nobilis, alium tenet modum. Cuius sententiae magis est adhaerendum, eo quod nisus fuit ostendere ea, quae dixit, per demonstrationem. Ait enim in libro suo de harmonia musicali, quod Pythagoras principia musicae adinvenit. Licet enim homines semper, quasi a principio, cantaverint, eo quod musica sit eis naturaliter innata, ut vult Plato et Boetius, principia tamen cantus et musicae ignorabant usque ad tempus Pythagorae, qui sic adinvenit. Ductus enim fuit, ut narrat Boetius, quasi divino spiritu ad fabrorum officinam. Et ibi audiens mirabilem harmoniam ex ictibus malleorum, ad eos accedens fecit malleos in manibus percutientium alternari. Et sic vidit harmoniam ex viribus percutientium non causari, et tunc scivit hanc ex proportione malleorum provenire. Examinans quinque et ponderans eos invenit unum in dupla proportione ad alterum, sicut sunt XII ad VI. Et isti ad invicem reddebant consonantiam, quae diapason appellatur. Ille idem malleus ad duos alios medios in sesquialtera proportione et sesquitertia se habebat pondere, ita quod ad unum in sesquialtera, sicut XII ad VIII, qui diapente reddebant, et ad alium se habebat in sesquitertia proportione, sicut XII ad IX, qui diatessaron resonabant. Similiter etiam isti duo cum subduplo in proportione sesquialtera et sesquitertia se habebant, et consonantiam diatessaron et diapente resonabant. Sed isti duo ad invicem in proportione sesquioctava se habebant, sicut IX ad VIII, et tonum resonabant. Quintus autem malleus omnibus improportionalis erat, et ob hoc nullam reddebat harmoniam, sed potius corrumpebat. Et sic invenit Pythagoras, quid esset diesis, tonus, ditonus, semiditonus, diatessaron, diapente, diapason et ex his composita.

Ista autem principia sunt et materia, qua utitur omnis musicus, et in ea formam musicam introducit. Licet enim in naturalibus efficiens dicatur principium plus quam materia, in artificiatis tamen materia principium potest dici, eo quod sit sine actu et forma artis sit ei accidentalis.

De inventione igitur principiorum musicae et de modo inveniendi haec dicantur. Reliquum est temptare dicere, quae et quot sint principia et propter quam causam. Quod non potest bene a musico fieri, eo quod debet principia suae artis ut alii artifices supponere et ex illis conclusiones per ordinem demonstrare.

Principia autem musicae soleat consonantiae et concordantiae appellari. Dico autem concordantiam, quando unus sonus cum alio harmonice continuatur, sicut una pars temporis vel motus cum alia continua est. Consonantiam autem dico, quando duo soni vel plures simul uniti et in uno tempore unam perfectam harmoniam reddunt.

Primum vero de consonantiis disserendum est, eo quod per consonantias concordantias invenerunt.

[-43-] Quidam autem vulgariter loquentes dixerunt esse consonantias infinitas, sed suae positionis nullam assignaverunt rationem. Alii autem rationabiliter loquentes tres consonantias esse asserunt, volentes per numeros sui dicti rationem ostendere, sicut magister Pythagoras, primus inventor, et Nicomachus arithmeticus et Plato studiosus, qui per mathematicam voluit naturalia demonstrare. Unde in libro, qui Timaeus intitulatur, numerum elementorum declaravit eo, quod inter duo cubica nisus est semper duo media proportionalia invenire. Et Boetius, ubi Latinus istos est sequens, in libro de proprietatibus harmonicis istas consonantias per numeros nisus est declarare.

Omnes autem isti fundamentum suae positionis accipiunt in hoc, quod proportio, ut dicunt, primo et per se in numeris invenitur et per numeros est aliis attributa. Sed istud fundamentum apud discipulos Aristotelis non est certum. Dicerent enim forte proportionem primo esse inter primas qualitates et formas naturales, si vox sit imposita ad hoc signandum. Quis autem istorum verum dicat, non est huius negotii pertractare, sed ubi prima scientiarum principia pertractantur.

Adhuc autem supponentes proportionem esse primo inter numeros, per hoc non potuerunt causam reddere de consonantiis et de numero consonantiarum. Si enim talis proportio consonantiae causa esset, ubi esset talis proportio ibi esset consonantia. Quod non videtur intuenti sonum tonitrus cum alio ei habente proportionem. Non enim harmoniam faciunt, sed potius organum auditus corrumpunt.

Adhuc autem, cum sint quinque species proportionis vel inaequalitatis, scilicet multiplex, superparticularis, superpartiens, multiplex superparticularis, multiplex superpartiens, tres scilicet simplices et duae compositae quaerendum est ab eis, quare non sunt tot consonantiae. Et adhuc ab eis est quaerendum, cur in multiplici est una tantum consonantia, scilicet diapason, in superparticulari duae, scilicet diapente et diatessaron, et in superpartiente nulla. Est mirandum, quare Boetius, qui sententiam Aristotelis senserat, in talibus se fundavit. Sed forte aliud per proportionem sensit, volens per eam causas occultas et non nominatas circumloqui.

Adhuc autem quaerendum est, cur alia animalia ab homine consonantias non cognoscunt. Licet enim quaedam in sonis delectentur inclinatione naturali, sicut aves in suo cantu et equi in sono tubae vel tympani et canes in sono cornuum et fistularum, solus tamen homo consonantias tres apprehendit et cognoscit et in eis delectatur.

Adhuc autem, si consonantia sit naturalis, ex fine cognosci potest. Naturale enim potius ex fine demonstratur, ut ait Aristoteles in secundo Physicorum. Finis enim primo movet efficientem et ultimo complet opus. Si vero musica, eius cognitio sufficiens est per formam.

Propter haec itaque et propter talia plura difficile videtur assignare propter quid de numero consonantiarum. Temptemus [-44-] tamen aliquid probabile de hoc dicere. Cuius difficultas est in duobus, in hoc scilicet, quod tres sunt tantummodo in sonis perfectiones, et in hoc, quod solum ab homine cognoscuntur. Dicamus igitur, quod omnium sublimis creator a principio in sonis trinam harmoniae inseruit perfectionem, ut in eis suam bonitatem ostenderet et per illos nomen suum laudaretur, unde David: Laudate dominum in sono tubae et cetera, et etiam ut nullus possit se excusare a laude divina, sed omnis lingua in sonis nomen gloriae fateatur. Et forte, sicut est in trinitate gloriosa, ita quodammodo in hac experientia docetur. Est enim una prima harmonia quasi mater, quae diapason ab antiquis dicta est, et alia quasi filia, in ista contenta, diapente dicta, et tertia ab eis procedens, quae diatessaron appellatur. Et istae tres simul ordinatae consonantiam perfectissimam reddunt. Et forte hoc senserunt quidam Pythagorici naturali inclinatione ducti, non ausi tamen sub talibus verbis exprimere, sed in numeris sub metaphora loquebantur. Dicamus ergo, quod anima humana immediate a principio creata speciem vel imaginem retinet creatoris. Quae imago a Johanne Damasceno imago trinitatis dicitur, mediante qua naturalis cognitio est ei innata. Et forte ista naturali cognitione in sonis trinam perfectionem apprehendit, quae animae brutorum propter suam imperfectionem non debetur.

Quot igitur sint consonantiae et propter quid, sic sit dictum. Quae autem sit unaquaeque, nunc dicatur.

Describunt autem diapason, sic in sonis duplam proportionem dicentes esse: Ut si chorda alii comparata in dupla proportione extenditur, diapason consonantia resonabit. Diapente autem sesquialteram proportionem, sed diatessaron in sesquitertia proportione dicunt esse. Istarum autem consonantiarum proprietates posterius apparebunt.

De principiis autem musicae, in quantum sunt consonantiae, nunc dictum sit. De ipsis autem, ut concordantiae sunt, nunc dicatur.

Quibusdam vero videtur concordantias infinitas esse, sed ad hoc nullam probabilitatem adducunt. Alii finitas esse dicunt et sub numero determinatas, plures tamen quam septem, puta tredecim. Qui volunt dictum suum per experientiam declarare, sicut magister J. de Garlandia. Alii autem omnes ad septem reducunt. Qui modo subtiliore investigant. Melius enim est pauca principia supponere, cum pluralitas principiis contradicat. Isti autem ex dictis poetarum originem sui dicti capiunt et cum hoc rationes probabiles adducunt dicentes esse septem dona spiritus et in caelo septem planetas et in septimana septem dies, quibus multoties resumptis totus annus mensuratur. Et similiter in sonis esse concordantias septem dicunt.

Istorum autem opinioni assentimus dicendo, quod homo, ut ait Plato et Aristoteles, est quasi mundus, unde et microcosmus, id est minor mundus, ab eis dicitur. Unde et eius leges et operationes debent legem divinam, ut possibile est, penitus imitari. Ad diversitatem autem generationum et corruptionum totius [-45-] universi septem stellae cum earum virtutibus suffecerunt. Et ideo rationabile fuit ponere in arte humana septem principia, quae omnium diversitatum sonorum cum harmonia causae essent. Quae quidem causae concordantiae appellantur.

Antequam autem aliorum experientia dissolvatur, oportet videre, quid unaquaeque istarum sit et qualiter sic dicatur.

Dicimus autem eas unisonum, tonum, semitonum, ditonum, semitritonum vel diatessaron, diapente et diapason.

Est autem unisonus, cum unus sonus alii continuus aequalis est ei in acuitate vel gravitate, ut in numeris duo sunt aequalia duobus et tres tribus.

Tonus autem multipliciter dicitur velut nix in montibus. Uno enim modo dicitur de elevatione, depressione et fine cantus, ut ecclesiastici accipiunt. Alio modo dicitur de concordantia, quae consistit in aliqua proportione. Et isto modo tonus est, cum unus sonus alii continuatus eum in acuitate vel gravitate excedit vel exceditur ab eo in sesquioctava proportione, sicut IX se habent ad VIII vel e contrario.

Semitonus autem vel diesis dicitur, non quia medietatem toni contineat, sed quia ab eius perfectione deficit. Est enim quasi tonus remissus vel imperfectus, qui alii comparatus sic forte ei proportionatur, sicut CCLVI ad CCXLIII. Eius autem proprietas est cum tono omnem cantum et omnem concordantiam aliam mensurare et melodiam in cantu facere.

Ditonus autem est concordantia continens duos tonos. Quae sono praecedenti comparata sic ei proportionari videtur, sicut LXXXI ad LXIV. Haec autem ab aliquibus consonantia dicitur et in numero consonantiarum reponitur, puta a magistro J. de Garlandia. Quia tamen imperfecta est, eam dimisimus, et quia eius mixtio auribus dure sonat.

Semitritonus autem vel diatessaron est concordantia duos tonos cum uno semitonio continens. Quae praecedenti sono comparata eum in sesquitertia proportione excellit, in qua proportione se habent IV ad III vel XII ad IX.

Diapente autem est concordantia tres tonos cum uno semitonio continens. Quae praecedenti sono comparata eum superat in sesquialtera proportione, sicut III. II superant vel VI. IV.

Diapason autem est concordantia continens quinque tonos et duo semitonia, quae ex coniunctione diatessaron cum diapente resultat. Quae sono immediate praecedenti comparata eum in dupla proportione excellit, sicut IV. II excellunt vel VI. III. Ista autem concordantia omnes praecedentes in se includit et ab hoc nomen habere videtur.

Manifestato igitur, quid unaquaeque harum sit, apparet non esse necessarium plures quam septem ponere. Et ideo ad experientiam aliarum solutio est. Qui enim scit, quid tonus, quid ditonus, potest de levi per additionem toni tritonum efficere. Et qui [-46-] cognoscit, quid diapente, potest ex additione toni tonum cum diapente efficere. Quae concordantiae compositae et non simplices debent dici. Nos autem solum hic intendimus dicere de his, ut sunt simplices et principia aliarum.

De principiis itaque musicalibus, quae consonantiae et concordantiae dicuntur, quibus omnis sonus et tota musica efficitur, ad praesens dicta sufficiant. Quid igitur sit musica et quae eius partes, sequens est pertractare.

Describunt autem musicam quidam ad formam et materiam considerantes, dicentes eam esse scientiam de numero relato ad sonos. Alii autem ad eius operationem considerantes dicunt eam esse artem ad cantandum deputatam. Nos autem utroque modo notificare intendimus eandem, sicut notificatur instrumentum et quaelibet ars notificari debet. Sicut enim calidum naturale est primum instrumentum, mediante quo anima exercet suas operationes, sic ars est instrumentum principale sive regula, mediante qua intellectus practicus suas operationes explicat et exponit. Dicamus igitur, quod musica est ars vel scientia de sono numerato, harmonice sumpto, ad cantandum facilius deputata. Dico autem scientiam, in quantum principiorum tradit cognitionem, artem vero, in quantum intellectum practicum regulat operando. De sono vero harmonico, quia est materia propria, circa quam operatur. Per numerum etiam eius forma designatur. Sed per cantare tangitur operatio, ad quam est proprie deputata.

Quid igitur sit musica, sic sit dictum.

Quidam vero musicam in tria genera dividunt, puta Boetius, magister J. de Garlandia in suis tractatibus et eorum sequaces. Unum autem genus dicunt de musica mundana, aliud vero de humana, sed tertium de instrumentali. Per mundanam musicam signant harmoniam ex motu corporum caelestium causatam, per humanam vero temperamentum complexionis in corpore humano existens propter optimam mixtionem elementorum in eo. Sed per instrumentalem signant illam, quae est de sonis instrumentorum sive naturalium sive artificialium.

Qui vero sic dividunt, aut dictum suum fingunt, aut volunt Pythagoricis vel aliis magis quam veritati oboedire, aut sunt naturam et logicam ignorantes. Prius enim dicunt universaliter musicam esse scientiam de sono numerato. Corpora vero caelestia in movendo sonum non faciunt, quamvis antiqui hoc crediderint, nec findunt orbes secundum Aristotelem. Cuius imaginatio et possibilitas debet tradi in libro de theoria planetarum. Nec etiam in complexione humana sonus proprie reperitur. Quis enim audivit complexionem sonare? Genus autem tertium, quod de instrumentali musica dicitur, in tria distribuunt, puta in diatonicum, chromaticum et enarmonicum, secundum quae tria concordantias monochordi procedere dicunt. Diatonicum autem appellant, quod procedit per tonum et tonum et semitonum, secundum quod fiunt ut plurimum [-47-] cantilenae; chromaticum, quod procedit per diesin et diesin et semitonia tria composita. Et dicunt planetas uti tali cantu. Enarmonicum autem dicunt, quod per diesin et diesin atque ditonum procedit. Quod dulcissimum dicunt, eo quod angeli eo utuntur. Istam autem divisionem non intellegimus, eo quod solum de instrumentali prosequuntur, membra alia dimittentes. Nec etiam pertinet ad musicum de cantu angelorum tractare, nisi forte cum hic fuerit theologus aut propheta. Non enim potest aliquis de tali cantu experientiam habere nisi inspiratione divina. Et cum dicunt planetas cantare, videntur ignorare, quid sit sonus, sicut in divisione particularia dicebatur.

Alii autem musicam dividunt in planam sive immensurabilem et mensurabilem, per planam sive immensurabilem intellegentes ecclesiasticam, quae secundum Gregorium pluribus tonis determinatur. Per mensurabilem intellegunt illam, quae ex diversis sonis simul mensuratis et sonantibus efficitur, sicut in conductibus et motetis.

Sed si per immensurabilem intellegant musicam nullo modo mensuratam, immo totaliter ad libitum dictam, deficiunt, eo quod quaelibet operatio musicae et cuiuslibet artis debet illius artis regulis mensurari. Si autem per immensurabilem non ita praecise mensuratam intellegant, potest, ut videtur, ista divisio remanere.

Quomodo igitur quidam dividunt musicam, sic sit dictum.

Nobis vero non est facile musicam dividere recte, eo quod in recta divisione membra dividentia debent totam naturam totius divisi evacuare. Partes autem musicae plures sunt et diversae secundum diversos usus, diversa idiomata vel diversas linguas in civitatibus vel regionibus diversis. Si tamen eam diviserimus, secundum quod homines Parisiis ea utuntur et prout ad usum vel convictum civium est necessaria, et eius membra, ut oportet, pertractemus, videbitur sufficienter nostra intentio terminari, eo quod diebus nostris principia cuiuslibet artis liberalis diligenter Parisiis inquiruntur et usus earum et fere omnium mechanicarum inveniuntur.

Dicamus igitur, quod musica, qua utuntur homines Parisiis, potest, ut videtur, ad tria membra generalia reduci. Unum autem membrum dicimus de simplici musica vel civili, quam vulgarem musicam appellamus; aliud autem de musica composita vel regulari vel canonica, quam appellant musicam mensuratam. Sed tertium genus est, quod ex istis duobus efficitur et ad quod ista duo tamquam ad melius ordinantur. Quod ecclesiasticum dicitur et ad laudandum creatorem deputatum est.

Antequam autem de quolibet membro pertractemus singularia, oportet nos illud, quod est commune cuilibet, pertractare. Hoc autem est modus describendi.

Sicut enim grammatico fuit ars scribendi necessaria et inventio litterarum, ut dictiones inventas et ad signandum impositas mediante scriptura reservaret, sic musico est ars scribendi [-48-] necessaria, ut diversos cantus ex diversis concordantiis compositos ea mediante reservet. Et ideo quidam attendentes, quod cantus penes acuitatem et gravitatem differebat, chordam unam vel lineam depingebant, respectu cuius gravitatem et acuitatem signabant. Secundum enim quod cantus magis acuebatur, secundum hoc notulas superponebant, et secundum quod magis gravabatur, magis signa vel notulas supponebant.

Isti autem per istum modum describendi inter diversas concordantias non potuerunt ponere differentiam. Et ideo alii considerantes ad numerum quindecim chordarum citharae, in quibus omnes consonantiae et omnes concordantiae tam simplices quam compositae secundum eos inveniebantur, cantum per quindecim litteras depingere voluerunt.

Sed adhuc intuenti apparet, quod per istum modum omnes variationes depingere non potuerunt nec eis signa distinctiva tribuerunt. Et ideo alii subtiliore modo considerantes undeviginti dictiones ex septem litteris et sex vocibus compositas invenerunt, quas gamma-ut, a-re, be-mi et cetera vocaverunt. In istis enim undeviginti dictionibus duplicem diapason cum tono et diapente invenerunt, quae omnes concordantias et consonantias tam simplices quam compositas comprehendebant, quibus etiam organum auditus contentum esse videtur. Istas autem dictiones in superficie monochordi extenderunt et ibi suas concordantias acuendo et gravando chordam per elongationem et abbreviationem probaverunt. Dictiones autem praedictas ex septem litteris, scilicet a b c d e f g, componebant ad numerum concordantiarum attendentes et ex sex vocibus, scilicet ut re mi fa sol la, forte rationem a Pythagora vel ab arithmeticis trahentes. Est enim numerus senarius primus in genere perfectorum.

Isti autem non potuerunt undeviginti dictiones ex septem litteris et sex vocibus efficere, nisi easdem litteras et voces multoties repeterent. Et ideo ab a inceperunt usque ad g continuantes et iterum easdem litteras repetentes usque ad undeviginti. Unam autem litteram primo cum una syllaba addiderunt, scilicet [Gamma]-ut, ut primae g in subdupla proportione resonaret. Sex autem voces tono sunt ad se invicem differentes mi-fa exceptis, quae semitonio differunt. Quas ita ordinaverunt in dictionibus, ut in his transcurrentes iterum resumerentur.

Et in una dictione oportuit plures voces esse, ut in eodem tono fieret vocum mutatio propter earum continuationem, puta in una duas, ut in c-fa-ut, d-sol-re, in alia vero tres, ut in g-sol-re-ut, a-la-mi-re. Ubi vero tantum duae voces inveniuntur, et duae mutationes inveniuntur, quia non possunt pluribus modis combinari, ut in c-fa-ut fa-ut et ut-fa. Ubi vero tres inveniuntur, sex mutationes sunt, ut in g-sol-re-ut sol-re et re-sol, sol-ut et ut-sol, re-ut et ut-re, quia tot combinationes inter tres voces possibiles sunt.

[-49-] Sed in b-fa-b-mi nullam dixerunt esse mutationem, eo quod mi et fa in eodem tono concordare non possint. Si ibi tamen duo signa sive duas litteras attribuerunt, per unam autem tonum completum, per aliam semitonum signaverunt.

Et quia in istis dictionibus eaedem litterae et eaedem voces pluries repetebantur, oportebat eos signa diversitatis inter easdem litteras et easdem voces invenire. Litteras igitur diversa figuratione et diversa nominatione distinxerunt, quasdam dicentes graves et secundum unum modum eas figurantes, puta illas, quae sunt a primo a usque ad secundum, alias vero acutas dicentes et secundum alium modum figurantes, puta illas, quae sunt a secundo a usque ad tertium. Residuas vero superacutas dixerunt figuram diversam omnimode eis tribuentes. Voces similiter per triplicem differentiam distinxerunt, quam b-quadratum, naturam, b-molle vocaverunt. B-quadratum vero a primo ut inceperunt, scilicet a [Gamma]-ut, usque ad secundum continuantes. A secundo vero usque ad tertium naturam dixerunt. A tertio usque ad quartum b-molle vocaverunt. Et iterum b-quadratum, naturam et b-molle resumentes usque ad ultimum continuaverunt.

Et adhuc, ut ista in superficie describerent, alium modum diversitatis invenerunt dicentes unum lineam et aliud spatium, incipientes a [Gamma]-ut, usque ad d-la-sol procedentes. Sic itaque apparet, quod ponendo signa vel notas in lineis et spatiis omnes concordantias et omnem cantum sufficienter describere potuerunt.

Moderni vero propter descriptionem consonantiarum et stantipedum et ductiarum aliud addiderunt, quod falsam musicam vocaverunt, quia illa duo signa, scilicet b et [sqb], quae in b-fa-b-mi tonum et semitonum designabant, in omnibus aliis faciunt hoc designare, ita quod, ubi erat semitonus, per [sqb] illum ad tonum ampliant, ut bona concordantia vel consonantia fiat, et similiter, ubi tonus inveniebatur, illum per b ad semitonum restringunt.

Ex his itaque universaliter apparere potest, qualiter cantus potest scribi et in scriptis postea reservari. Quidam autem istam artem depingunt in superficie, et alii in undeviginti iuncturis manuum undeviginti dictiones cum suis litteris et syllabis figurant, ut facilius novi auditores et pueri comprehendant.

His itaque pertractatis ad propositum redeamus, quod erat notificare et pertractare singillatim unumquodque membrum in divisione musicae prius datum.

Notificatio vero omnium istorum ex tribus est, primo enim ex cognitione universali, quae per definitionem vel descriptionem habetur, secundo vero ex cognitione magis perfecta, quae in distinguendo et cognoscendo partes consistit, sed tertio ex ultima, quae per cognitionem compositionis habetur. Sic enim cognoscuntur res naturales, sive fuerint corpora simplicia, sicut ignis, aer, aqua, terra, sive fuerint mixta vel mineralia, sicut lapides et metalla, sive etiam fuerint animata, sicut plantae et animalia. Unde Aristoteles [-50-] in libro, qui De animalibus intitulatur, sic notitiam de animalibus tradit. Primo enim ea notificavit confuse et universaliter et per anatomisationem et mores et proprietates eorum in libro, qui De historiis dicitur. Secundo vero ea magis perfecte et determinate notificavit per partium cognitionem in libro, qui De partibus appellatur. Sed tertio maxime notificavit ea per Generationem vel eorum factionem, in quo cognitionem de animalibus ultimavit.

Dicamus igitur, quod formae musicales vel species contentae sub primo membro, quod vulgare dicebamus, ad hoc ordinantur, ut eis mediantibus mitigentur adversitates hominum innatae. Quas magis particulavimus in sermone ad Clementem exequiarium monachum. Et sunt duobus modis. Aut enim in voce humana aut in instrumentis artificialibus exercentur. Quae autem in voce humana fiunt, duobus modis sunt. Aut enim dicimus cantum aut cantilenam. Cantum autem et cantilenam triplici differentia distinguimus. Aut enim cantum gestualem aut coronatum aut versiculatum et cantilenam aut rotundam aut stantipedem aut ductiam appellamus.

Cantum vero gestualem dicimus, in quo gesta heroum et antiquorum patrum opera recitantur, sicuti vita et martyria sanctorum et proelia et adversitates, quas antiqui viri pro fide et veritate passi sunt, sicuti vita beati Stephani protomartyris et historia regis Karoli. Cantus autem iste debet antiquis et civibus laborantibus et mediocribus ministrari, dum requiescunt ab opere consueto, ut auditis miseriis et calamitatibus aliorum suas facilius sustineant et quilibet opus suum alacrius aggrediatur. Et ideo iste cantus valet ad conservationem totius civitatis.

Cantus coronatus ab aliquibus simplex conductus dictus est. Qui enim propter bonitatem in dictamine et cantu a magistris et studentibus circa sonos coronatur, sicut gallice Ausi com l'unicorne vel Quant li roussignol. Qui etiam a regibus et nobilibus solet componi et etiam coram regibus et principibus terrae decantari, ut eorum animos ad audaciam et fortitudinem, magnanimitatem et liberalitatem commoveat, quae omnia faciunt ad bonum regimen. Est enim cantus iste de delectabili materia et ardua, sicut de amicitia et caritate, et ex omnibus longis et perfectis efficitur.

Cantus versualis est, qui ab aliquibus cantilena dicitur respectu coronati et ab eius bonitate in dictamine et concordantia deficit, sicut gallice Chanter m'estuet, quar ne m'en puis tenir vel Au repairier que ie fis de Prouvence. Cantus autem iste debet iuvenibus exhiberi, ne in otio totaliter sint reperti. Qui enim refutat laborem et in otio vult vivere, ei labor et adversitas est parata. Unde Seneca: Non est viri timere sudorem.

Qualiter igitur modi cantus describuntur, sic apparet.

Cantilena vero quaelibet rotunda vel rotundellus a pluribus dicitur, eo quod ad modum circuli in se ipsam reflectitur et incipit et terminatur in eodem. Nos autem solum illam rotundam vel [-51-] rotundellum dicimus, cuius partes non habent diversum cantum a cantu responsorii vel refractus. Et longo tractu cantatur velut cantus coronatus, cuiusmodi est gallice Toute sole passerai le vert boscage. Et huiusmodi cantilena versus occidentem, puta in Normannia, solet decantari a puellis et iuvenibus in festis et magnis conviviis ad eorum decorationem.

Cantilena, quae dicitur stantipes, est illa, in qua est diversitas in partibus et refractu tam in consonantia dictaminis quam in cantu, sicut gallice A l'entrant d'amors vel Certes mie ne cuidoie. Haec autem facit animos iuvenum et puellarum propter sui difficultatem circa hanc stare et eos a prava cogitatione devertit.

Ductia vero est cantilena levis et velox in ascensu et descensu, quae in choreis a iuvenibus et puellis decantatur, sicut gallice Chi encor querez amoretes. Haec enim ducit corda puellarum et iuvenum et a vanitate removet, et contra passionem, quae dicitur amor vel [eros], valere dicitur.

Est etiam alius modus cantilenarum, quem cantum insertum vel cantilenam entratam vocant. Qui ad modum cantilenarum incipit et earum fine clauditur vel finitur, sicut gallice Je m'endormi el sentier.

Sic igitur apparet descriptio istorum tam cantuum quam cantilenarum.

Partes autem eorum multipliciter dicuntur, ut versus, refractorium vel responsorium et additamenta.

Versus autem in cantu gestuali est, qui ex pluribus versiculis efficitur. Versiculi in eadem consonantia dictaminis cadunt. In aliquo tamen cantu clauditur per versiculum ab aliis consonantia discordantem, sicut in gesta, quae dicitur de Girardo de Viana. Numerus autem versuum in cantu gestuali non est determinatus, sed secundum copiam materiae et voluntatem compositoris ampliatur. Idem etiam cantus debet in omnibus versiculis reiterari.

Versus vero in cantu coronato est, qui ex pluribus punctis et concordantiis ad se invicem harmoniam facientibus efficitur. Numerus vero versuum in cantu coronato ratione septem concordantiarum determinatus est ad septem. Tot enim versus debent totam sententiam materiae, nec plus nec minus, continere.

Versus vero in cantu versiculari illi de cantu coronato, secundum quod potest, assimilatur. Numerus vero versuum in tali cantu non est determinatus, sed in aliquibus plus, in aliquibus minus secundum copiam materiae et voluntatem compositoris ampliatur.

Responsorium vero est, quo omnis cantilena incipit et terminatur. Additamenta vero differunt in rotundello, ductia et stantipede. In rotundello vero consonant et concordant in dictamine cum responsorio. In ductia vero et stantipede differunt quaedam, et alia consonant et concordant. In ductia etiam et stantipede responsorium cum additamentis versus appellatur, quorum numerus non est determinatus, sed secundum voluntatem compositoris et copiam sententiae augmentatur.

[-52-] Haec itaque sunt partes cantus et cantilenae diversae. De modo igitur componendi cantum et cantilenam nunc dicamus.

Modus autem componendi haec generaliter est unus, quemadmodum in natura. Primo enim dictamina loco materiae praeparantur, postea vero cantus unicuique dictamini proportionalis loco formae introducitur. Dico autem unicuique proportionalis, quia alium cantum habet cantus gestualis et coronatus et versiculatus, ut eorum descriptiones aliae sunt, quemadmodum superius dicebatur.

De formis igitur musicalibus, quae in voce humana exercentur, haec dicta sint. De instrumentalibus vero nunc prosequamur.

Instrumenta vero a quibusdam dividuntur divisione soni artificialis in eis generati. Dicunt enim sonum in instrumentis fieri afflatu, puta in tubis, calamis, fistulis et organis, vel percussione, puta in chordis, tympanis, cymbalis et campanis. Sed si haec omnia subtiliter considerentur, inveniuntur a percussione fieri, cum omnis sonus percutiendo causetur, prout in sermonibus de anima comprobatum est.

Nos autem hic non intendimus notificare instrumentorum compositionem vel divisionem nisi propter diversitatem formarum musicalium, quae in eis generantur. Inter quae instrumenta cum chordis principatum obtinent, cuiusmodi sunt psalterium, cithara, lyra, quitarra sarracenica et viella. In eis enim est subtilior et melior soni discretio propter abbreviationem et elongationem chordarum.

Et adhuc inter omnia instrumenta chordosa, visa a nobis, viella videtur praevalere. Quemadmodum enim anima intellectiva alias formas naturales in se virtualiter includit et tetragonum trigonum et maior numerus minorem, ita viella in se virtualiter alia continet instrumenta. Licet enim aliqua instrumenta suo sono magis moveant animos hominum, puta in festis, hastiludiis et torneamentis tympanum et tuba, in viella tamen omnes formae musicales subtilius discernuntur. Et ideo de his tantummodo nunc dicatur.

Bonus autem artifex in viella omnem cantum et cantilenam et omnem formam musicalem generaliter introducit. Illa tamen, quae coram divitibus in festis et ludis fiunt communiter, ad tria generaliter reducuntur, puta cantum coronatum, ductiam et stantipedem. Sed de cantu coronato prius dictum est. De ductia igitur et stantipede nunc est dicendum.

Est autem ductia sonus illitteratus, cum decenti percussione mensuratus. Dico autem illitteratus, quia, licet in voce humana fieri possit et per figuras repraesentari, non tamen per litteras scribi potest, quia littera et dictamine caret. Sed cum recta percussione, eo quod ictus eam mensurant et motum facientis et excitant animum hominis ad ornate movendum secundum artem, quam ballare vocant, et eius motum mensurant in ductiis et choreis.

Stantipes vero est sonus illitteratus, habens difficilem concordantiarum discretionem, per puncta determinatus. Dico autem habens difficilem et cetera. Propter enim eius difficultatem facit animum facientis [-53-] circa eam stare et etiam animum advertentis et multoties animos divitum a prava cogitatione devertit. Dico etiam per puncta determinatus, eo quod percussione, quae est in ductia, caret et solum punctorum distinctione cognoscitur.

Partes autem ductiae et stantipedis puncta communiter dicuntur. Punctus autem est ordinata aggregatio concordantiarum harmoniam facientium ascendendo et descendendo, duas habens partes in principio similes, in fine differentes, quae clausum et apertum communiter appellantur. Dico autem duas habens partes et cetera ad similitudinem duarum linearum, quarum una sit maior alia. Maior enim minorem claudit et est fine differens a minori. Numerum vero punctorum in ductia ad numerum trium consonantiarum perfectarum attendentes ad tria posuerunt. Sunt tamen aliquae notae vocatae quattuor punctorum, quae ad ductiam vel stantipedem imperfectam reduci possunt. Sunt etiam aliquae ductiae quattuor habentes puncta, puta ductia Pierron. Numerum vero punctorum in stantipede quidam ad sex posuerunt ad rationes vocum inspicientes. Alii tamen de novo inspicientes forte ad numerum septem concordantiarum vel naturali inclinatione ducti, puta Tassinus, numerum ad septem augmentant. Huiusmodi autem stantipedes sunt res cum septem concordantiis, ut difficiles res Tassini.

Componere ductiam et stantipedem est sonum per puncta et rectas percussiones in ductia et stantipede determinare. Quemadmodum enim materia naturalis per formam naturalem determinatur, ita sonus determinatur per puncta et per formam artificialem, ei ab artifice attributam.

Quid igitur sit ductia et stantipes et quae earum partes et quae earum compositio, sic sit dictum. In quo propositum de simplici seu vulgari musica terminatur. De musica igitur composita et regulari sermonem perquiramus.

Quidam autem per experientiam attendentes ad consonantias tam perfectas quam imperfectas cantum ex duobus compositum invenerunt, quem quintum et discantum seu duplum organum appellaverunt. Et de hoc plures regulas invenerunt, ut apparet eorum tractatus aspicienti. Si tamen aliquis praedictas consonantias sufficienter cognoverit, ex modicis regulis poterit talem cantum et eius partes et eius compositionem cognoscere. Sunt enim aliqui, qui ex industria naturali et per usum talem cantum cognoscunt et componere sciunt.

Sed alii ad tres consonantias perfectas attendentes cantum ex tribus compositum, uniformi mensura regulatum invenerunt, quem cantum praecise mensuratum vocaverunt. Et isto cantu moderni Parisiis utuntur. Quem antiqui pluribus modis diviserunt, nos vero secundum usum modernorum in tres generaliter dividimus, puta motetos, organum et cantum abscisum, quem hoquetos vocant.

[-54-] Et quoniam mensurari et modus mensurandi cum arte describendi vel signandi commune est omnibus his, oportet de his dicere, antequam de singulis tractemus.

Omne autem mensurans prima mensura utitur, aut eius virtute operatur, quemadmodum omne movens in virtute primi moventis. Primum enim in unoquoque genere causa est omnium posteriorum, ut in Johannis positione philosophiae scriptum est. Prima autem mensura tempus dicitur, sive in re fuerit, sive secundum intellectum tantum. Est enim tempus mensura motus et etiam primi motus et primi mobilis et ex consequenti cuiuslibet alterius, prout a physico subtiliter perscrutatur. Istam autem mensuram antiqui consideratores ad sonos et voces applicaverunt, quam tempus communi nomine vocaverunt. Est autem tempus, prout hic specialiter accipitur, illud spatium, in quo minima vox vel minimus sonus plenarie profertur seu proferri potest. Dico autem spatium, in quo et cetera, quia pausa quemadmodum sonus mensuratur. Ista autem mensura totum cantum mensurat, quemadmodum una revolutio totum tempus. Est enim tamquam regula Polycleti.

Istam vero mensuram quidam in duo aequalia dividunt, alii in tria, et sic de aliis usque ad sex. Nos autem dicimus eam in infinitum divisibilem, eo quod rationem continui participat. Quoniam tamen sonis et vocibus applicatur, dicimus eam divisibilem usque ad hoc, quo auditus discretionem percipere possit.

Isti autem mensurae alii ampliorem addiderunt, quam perfectionem appellaverunt. Est autem perfectio mensura ex tribus temporibus constans. Quemadmodum enim in corporibus ex trina dimensione attenditur perfectio, ita in sonis ex tribus temporibus perfectionem vocaverunt. Ista autem mensura moderni utuntur et hac totum suum cantum et cantando et figurando mensurant. Quemadmodum enim tres lineae extensae una communi mensura mensurantur et eadem ad invicem coaequantur, ita tres cantus vel plures praedicta mensura intendimus mensurare.

Istam autem mensuram diversi per diversos modos distinxerunt. Quidam enim per sex distinxerunt rationem a numero vocum accipientes, qui senarius dicitur. Est enim inter perfectos primus, prout ab arithmetico declaratur. Primum autem modum dixerunt, quando duo tempora in eodem tono eadem figura repraesentantur et post unum sequitur una figura designatum. Secundum vero e contrario. Sed tertium dixerunt, cum tria tempora in eodem tono una figura designantur et postea duobus figuris similibus et disiunctis similiter perfectio designatur. Quartum vero e contrario. Et quintum, cum tempus post tempus in diversis tonis eadem figura designatur. Sed sextum, cum perfectio in eodem tono eadem figura designatur et ei perfectio continuatur in eodem tono vel alio figura consimili designata. Et sic distinguebat magister J. de Garlandia.

Sed Lambertus et alii istos modos ad novem ampliaverunt ex novem instrumentis naturalibus fantasiam adsumentes. Primum [-55-] enim dixerunt, qui ex perfectionibus continuatur figura simili designatis. Et alios ex tempore et eius partibus composuerunt. Sed forte si aliquis tempus ad perfectionem comparaverit vel e contrario et tempus ad suas partes, inveniet multo plures.

Alii autem istos modos ad quinque per reductionem posuerunt, puta magister Franco. Reductio tamen, ut videtur, pluralitatem non impedit. Quamquam enim omnes syllogismi ad quattuor primos reducuntur, propter hoc non est eorum pluralitas impedita.

Et forte, qui sex modos posuerunt, melius dixerunt. Plurimi enim modernorum adhuc eis utuntur et ad illos omnes suos cantus reducunt. Si vero fuerint tantum sex sive plures sive pauciores, parum differt, quia eadem mensura utrobique reservatur.

Postquam itaque de mensura et modo mensurandi diximus, dicamus, qualiter cantus designatur et per quae signa repraesentatur.

Imaginatur autem cantus unus vel plures quemadmodum una linea determinata quantitate, uniformi regula mensurata, vel plures lineae sic ad invicem coaequatae. Sed sonus in voce humana non potest diu continuari, immo oportet pausare et pausam aliquo modo designare. Quam antiqui per lineam ex traverso positam designaverunt. Et adhuc ista moderni utuntur, sive pausa universalis sit, quam finem punctorum appellant, sive sit unius perfectionis vel plurium, sive duorum temporum, sive unius, sive alicuius partis temporis maioris vel aequalis.

Et ad sonum repraesentandum quaedam signa generalia et figuras indeterminatas inveniebant, per quas non potuerunt sufficienter cantum vel sonum repraesentare. Et ideo alii determinationem addiderunt. Posuerunt enim unam figuram quadratam, habentem lineam recte descendentem vel ascendentem a parte dextra. Quam longam appellaverunt et eam per duplicem longam, perfectam et imperfectam diviserunt. Aliam autem posuerunt quadratam simplicem. Quam brevem vocaverunt et eam per rectam brevem et alteram brevem diviserunt. Tertia vero figura fuit, habens angulos ex opposito se respicientes aequales, ad invicem autem inaequales. Quam semibrevem vocaverunt.

Et quemadmodum grammaticus ex paucis litteris earum coniunctione et situatione potest dictionem quamlibet designare et artificialiter numerans ex paucis figuris earum praepositione et postpositione numerum quemlibet infinitum designare, ita musicus ex tribus figuris cantum quemlibet mensuratum. Per longam enim potest perfectionem vel duo tempora significare, puta per perfectam perfectionem et per imperfectam duo tempora. Sed per brevem tempus vel duo tempora, per dictam vero semibrevem partes temporis designantur.

Et ulterius, cum cantus aliquoties sit sine dictamine et discretione syllabarum, ut signum signato responderet, oportuit haec ligatione figurarum repraesentare. Unde et ex bonitate artis, quae breviora quaerit superflua eiciens, regulam acceperunt, quod, ubicumque [-56-] potest poni figura ligata, non debet apponi pluralitas figurarum. Fecerunt igitur figuras ligatas ex duabus vel tribus vel pluribus, quas per diversas differentias tam a parte principii quam a parte finis distinxerunt. A parte vero principii per lineas descendentes et ascendentes tam a dextra quam a sinistra, quas cum proprietate et cum opposita proprietate et sine proprietate vocaverunt . . .

Istis autem figuris diversimode significationem tribuerunt. Unde sciens cantare et exprimere cantum secundum quosdam, secundum alios non est sciens. Omnium autem istorum diversitas apparebit diversos tractatus aliorum intuenti. Nos vero hic non intendimus istorum diversitates enarrare nec ad omnia particularia descendere, sed secundum posse nostrum canones universales artis musicae tradere, sicut in libro Galeni, qui dicitur Techne, traduntur canones universales artis medicinae. Nimius enim descensus circa particularia fastidium generat et plures revocat a cognitione veritatis. Plurimi tamen modernorum Parisiis utuntur figuris, prout in arte magistri Franconis sumuntur.

De mensura itaque et modo mensurandi et modo designandi vel describendi cantum universaliter haec dicantur. Sequens igitur est dicere de mensuratis, quid unumquodque sit et quae partes eorum et qualiter componantur.

Motetus vero est cantus ex pluribus compositus, habens plura dictamina vel multimodam discretionem syllabarum, utrobique harmonialiter consonans. Dico autem ex pluribus compositus, eo quod ibi sunt tres cantus vel quattuor, plura autem dictamina, quia quilibet debet habere discretionem syllabarum tenore excepto, qui in aliquibus habet dictamen et in aliquibus non. Sed dico utrobique harmonialiter consonans, eo quod quilibet debet cum alio consonare secundum aliquam perfectarum consonantiarum, puta secundum diatessaron vel diapente vel diapason, de quibus superius diximus, cum de principiis tractabamus. Cantus autem iste non debet coram vulgaribus propinari, eo quod eius subtilitatem non animadvertunt nec in eius auditu delectantur, sed coram litteratis et illis, qui subtilitates artium sunt quaerentes. Et solet in eorum festis decantari ad eorum decorationem, quemadmodum cantilena, quae dicitur rotundellus, in festis vulgarium laicorum.

Organum vero, prout hic sumitur, est cantus ex pluribus harmonice compositus, unum tantum habens dictamen vel discretionem syllabarum. Dico autem tantum habens unum dictamen, eo quod omnes cantus fundantur super unam discretionem syllabarum. Cantus autem iste dupliciter variatur. Est enim quidam, qui supra cantum determinatum, puta ecclesiasticum, fundatur. Qui in ecclesiis vel locis sanctis decantatur ad dei laudem et reverentiam summitatis. Et cantus iste appropriato nomine organum appellatur. Alius autem fundatur supra cantum cum eo compositum. Qui solet in conviviis et festis coram litteratis et divitibus decantari. Et ex his nomen trahens appropriato nomine conductus appellatur. Communiter [-57-] tamen loquentes totum hoc organum dicunt, et sic communis est eis descriptio supradicta.

Hoquetus est cantus abscisus, ex duobus vel pluribus compositus. Dico autem ex pluribus compositus, quia, licet abscisio vel truncatio sit sufficiens inter duos, possunt tamen esse plures, ut cum truncatione consonantia sit perfecta. Cantus autem iste cholericis et iuvenibus appetibilis est propter sui mobilitatem et velocitatem. Simile enim sibi simile quaerit et in suo simili delectatur.

Partes autem istorum plures sunt, puta tenor, motetus, triplum, quadruplum et in hoquetis primus, secundus et ultimo eorum duplum.

Tenor autem est illa pars, supra quam omnes aliae fundantur quemadmodum partes domus vel aedificii super suum fundamentum. Et eas regulat et eis dat quantitatem, quemadmodum ossa partibus aliis.

Motetus vero est cantus ille, qui supra tenorem immediate ordinatur. Et in diapente ut plurimum incipit et in eadem proportione, in qua incipit, continuatur vel in diapason ascendit. Et in hoquetis ab aliquibus dicitur magistrans, ut in hoqueto, qui dicitur Echo montis.

Triplum vero est cantus ille, qui supra tenorem in diapason proportione incipere debet et in eadem proportione ut plurimum continuari. Dico autem ut plurimum, quia aliquoties in motetum vel diapente descendit propter euphoniam, quemadmodum motetus aliquando in diapason ascendit.

Quadruplum vero est cantus, qui aliquibus additur propter consonantiam perficiendam. Dico autem aliquibus et cetera, quia in aliquibus sunt tantum tres et ibi sufficiunt, cum perfecta consonantia ex tribus causetur. In aliquibus vero quartus additur, ut, dum unus trium pausat vel ordinatim ascendit vel duo ad invicem se truncant, quartus consonantiam servet.

Primus vero in hoquetis est, qui primo truncare incipit, sed secundus, qui secundo post primum truncat. Duplum vero est, qui supra tenorem minutam facit abscisionem et cum eo aliquoties in diapente consonat et aliquando in diapason proportione, ad quod multum iuvat bona discretio decantantis.

Volens autem ista componere primo debet tenorem ordinare vel componere et ei modum et mensuram dare. Pars enim principalior debet formari primo, quoniam ea mediante postea formantur aliae, quemadmodum natura in generatione animalium primo format membra principalia, puta cor, hepar, cerebrum, et illis mediantibus alia post formantur. Dico autem ordinare, quoniam in motellis et organo tenor ex cantu antiquo est et prius composito, sed ab artifice per modum et rectam mensuram amplius determinatur. Et dico componere, quoniam in conductibus tenor totaliter de novo fit et secundum voluntatem artificis modificatur et durat.

[-58-] Tenore autem composito vel ordinato debet supra eum motetum componere vel ordinare, qui ut plurimum cum tenore in diapente proportione resonat et propter sui harmoniam aliquoties ascendit vel descendit.

Sed ulterius debet istis triplum superaddi, quod cum tenore ut plurimum debet in diapason proportione resonare et propter sui harmoniam potest in locis mediis sistere vel usque ad diapente aliquoties descendere.

Et quamquam ex istis tribus consonantia perficiatur, potest tamen eis aliquoties decenter addi quadruplum, quod, cum alii cantus descendent vel ascendent ordinatim vel abscisionem facient vel pausabunt, consonantiam resonabit.

In componendo vero organum modorum alternationem quam plurimum faciunt, sed in componendo motellos et alia modorum unitatem magis servant. Et cum in motellis plura sint dictamina, si unum syllabis vel dictionibus aliud excedat, potes unum per appositionem brevium et semibrevium alteri coaequare. Volens autem hoquetum ex duobus, puta primo et secundo, componere debet cantum vel cantilenam, supra quod fit hoquetus, partiri et unicuique partem distribuere. Et potest aliquantulo rectus cantus exire cum decenti additione, nisi quod eius mensuram observet. Sic enim unus iacet super alium ad modum tegularum et cooperturae domus et sic continua abscisio fiet. Volens ultimo duplum componere debet minutam abscisionem supra tenorem facere et ei aliquoties consonare.

De mensuratis igitur et eorum partibus et eorum compositione in universali et canonice dicta sufficiant. In quo propositum de musica praecise mensurabili terminatur.

Omnipotens autem pater, largifluus, a quo mundi creaturae esse, vivere et intellegere receperunt, unumquodque secundum naturam ei debitam ordinavit. Et si secundum sermones morales benefaciens debeat a beneficiato laudem vel remunerationem loco recompensationis recipere et iste gloriosus benefactor istorum remuneratione non indigeat, sed per se ipsum sufficiat et in se ipso et eorum bonis operibus et laudibus sit contentus, ipsum verum creatorem debent omnia creata recognoscere et ipsum regratiari et, unumquodque secundum posse suum, venerari.

Cum itaque inter omnia a deo creata homo post angelum magis recipiat, quod est intellegere et ratiocinari, debet ipsi per bonas operationes applaudere et eum nocte dieque laudare. In isto autem officio angeli sunt potentes propter nobilitatem suae naturae et quoniam organis sensitivis et fatigabilibus non utuntur. Homo vero istam operationem diu continuare non potest, eo quod in materia corporali formam habet et cum organis corporalibus operatur, sed et alias operationes oportet eum frequentare, ut est comedere et bibere et dormire et multas alias operationes has sequentes. Et [-59-] ideo habet homo determinata tempora specialiter, in quibus debet magis suum laudare creatorem, dum a consuetis operibus requiescit. Cuiusmodi est tempus gloriosae nativitatis Christi et tempus sanctae quadragesimae cum tempore passionis et resurrectionis et ascensionis eiusdem et festa sanctorum et sanctarum, quae a legis magistris et latoribus sunt statuta.

Et quamquam omnes artes vel scientiae et omnis humana eruditio ad hoc tendat, quantum potest, tres tamen artes ad hoc propinquius ordinantur, puta grammatica, quae scribere cum modo loquendi et proferendi docet, et ars illa, quae temporum distinctionem et eorum computationem tradit, quam computum appellant, quae naturali vel astronomiae subiungatur, et cum his duabus concurrens musica, quae de cantu et modo cantandi discernit. Et istas tres non debet vir ecclesiasticus ignorare.

De duabus autem primis alibi disserendum est. De tertia vero, puta de musica, est speculatio praesens, quod a principio promissum est. Et de hac prius generaliter sermonem tradidimus, prout usui civium necessaria est et prout valet ad bonitatem et conservationem totius civitatis. Nunc vero temptemus specialius de ea dicere, prout viro ecclesiastico necessaria est et ad creatoris laudem et dei servitium ordinatur.

Dividentes autem servitium ecclesiasticum totum ad tria membra generaliter reducunt, puta matutinas, horas et missam.

Matutinas autem appellant illud servitium, quod in domibus religionis vel ecclesiis cathedralibus circa mediam noctem fit vel dicitur et in ecclesiis publicis ante primam in mane. Et partes huius appellant invitatorium, venite, hymnus, antiphona, psalmus, lectio, responsorium nocturnale cum suo versiculo et ultimo oratio.

Horas autem appellant illud servitium, quod in horis determinatis dicitur, puta in prima, tertia, sexta, nona, vesperis et completorio. Cuius particulae sunt hymnus, antiphona, psalmus et responsorium et oratio.

Missam autem appellant illud gloriosum servitium, in quo maxima et divina mysteria sunt completa, in quo etiam bonus christianus et fidelis suo creatori sacrificium reddit per devotam orationem et oblationem et in quo maximum sacramentum ecclesiae celebratur. Cuius partes sunt officium vel introitus, kyrie eleyson, gloria in excelsis deo, oratio, epistula, responsorium, alleluia, sequentia, evangelium, credo in deum, offertorium, secreta, praefatio, sanctus, canones missae, agnus, communio, post communionem.

Ad musicum autem non pertinet determinare aliquid de quibusdam partibus hic contentis, puta de lectionibus, epistulis, evangeliis et orationibus. Hae enim secundum diversos usus diversificantur et regulis accentus et grammaticalibus amplius gubernantur.

Sed propter multitudinem aliarum partium ad musicum pertinentium et ob earundem confusionem necesse fuit musico artem [-60-] aliquam invenire, mediante qua has partes uniret, cognosceret et regularet. Ad quod antiqui plures regulas invenerunt de hoc plures libros et scripta plurima componentes. Sequentes vero ad pauciora reduxerunt. Sed moderni octo regulis utuntur, quas tonos appellant.

Et ideo, antequam de partibus musicalibus, per eos regulatis, prosequamur, quid tonus, quot toni et qualiter ad invicem differunt, est dicendum.

Describunt autem tonum quidam dicentes eum esse regulam, quae de omni cantu in fine iudicat. Sed isti videntur multipliciter peccare. Cum enim dicunt de omni cantu, videntur cantum civilem et mensuratum includere. Cantus autem iste per toni regulas forte non vadit nec per eas mensuratur. Et adhuc, si per eas mensuratur, non dicunt modum per quem nec de eo faciunt mentionem. Amplius autem, cum plures toni in fine conveniant, puta primus et secundus in d-gravi, per hoc, quod dicunt in fine, non articulatam differentiam apponunt, nisi quis per hoc intellexerit principium et medium cum hoc esse. Amplius autem, cum dicunt iudicat, peccare videntur. Non enim regula iudicat, nisi quis metaphorice dicat. Sed est illud, mediante quo iudicat homo, quemadmodum instrumento mediante mechanicus operatur.

Ampliantes autem dictam descriptionem, dicentes tonum esse regulam, per quam cognoscimus medium et finem cuiuslibet meli, adhuc in aliquo videntur peccantes, puta cum dicunt cuiuslibet. Non enim per tonum cognoscimus cantum vulgarem, puta cantilenam ductiam, stantipedem, quemadmodum superius dicebatur.

Amplius dicentes tonum esse speciem uniuscuiusque diapason, in aliquo videntur deficere. Cum enim plures sint modi vel species diapason quam octo et super unumquemque tonum possit diapason collocari, plures essent toni quam octo. Sed tamen eos ad octo determinare videntur.

Temptemus igitur aliter describere et dicamus, quod tonus est regula, per quam quis potest omnem cantum ecclesiasticum cognoscere et de eo iudicare inspiciendo ad initium, medium vel ad finem. Dico autem hic regula, per quam et caetera, quemadmodum in grammatica et in aliis artibus regulae inveniuntur generales propter cognitionem et facilem apprehensionem illorum, quae sub eis continentur. Dico etiam cantum ecclesiasticum, ut excludantur cantus publicus et praecise mensuratus, qui tonis non subiciuntur. Sed dico inspiciendo et caetera, quoniam per hoc toni ad invicem distinguuntur.

Ad octo beatitudines, quas theologi discernunt, inspicientes tonum in octo modos distribuunt vel forte magis arithmetice considerantes inspiciendo ad rationem et proprietatem octonarii, qui cubicorum primus est. Quemadmodum enim corpus cubicum proiectum super unum latus firmiter iacet, ita fere omnis cantus ecclesiasticus sub uno istorum octo modorum contineri videtur. Dico autem fere, quoniam quidam cantus vel legendae de novo fiunt, qui ad [-61-] plenum istis regulis non gubernantur, forte tamen ad eos reduci possunt.

Et differentiam ponentes inter istos octo modos per denominationem finem, medium et initium eos communi nomine et numerali appellaverunt, puta primus, secundus, tertius et caetera, dicentes impares principales, authenticos, masculinos, pares vero differentiis contrariis nuncupando. Et ex hoc nomen cuiuslibet proprium concludebant. Unde primus dicitur authenticus protus, id est primus auctorizatus, secundus vero plaga proti, tertius authenticus deuterus, id est secundus auctorizatus, quartus plaga deuteri, quintus authenticus tritus, id est tertius auctorizatus, sextus plaga triti, septimus authenticus tetrardus, id est quartus auctorizatus, octavus vero plaga tetrardi. Adhuc quattuor principales aliter nominantur, puta dorius, phrygius, lydius, mixolydius, sed alii quattuor hypodorius, hypophrygius, hypolydius, hypomixolydius appellantur.

Et cantus, qui primi toni sunt, scilicet qui ad eum pertinent, et etiam secundi, dixerunt in d-gravi terminari. Qui vero tertii et quarti, in e-gravi, qui vero quinti et sexti, in f-gravi, sed qui septimi et octavi sunt, in g-gravi finem habent.

Differunt etiam medio quantum ad ascensum et descensum. Nam authentici sive principales usque ad suum diapason ascendunt vel parum ultra et descendunt usque ad suum finem. Plagales vero usque ad suum diapente ascendunt et sub suo fine descendunt usque ad suum diatessaron vel diapente. Quemadmodum enim masculus universaliter excedit femellam in calliditate et virtute, ita principales suos plagales in ascensu excedere dignum esse videtur.

Et quamquam, ut videtur, quilibet tonus plures possit habere inceptiones intra terminos suae latitudinis, determinatas tamen unicuique attribuunt, puta primo quinque, scilicet in d- et e-gravibus et e-, f-, a-acutis; secundo vero quattuor, scilicet in e-gravi et d-, e-, f-acutis; tertio sex, scilicet in d-, e-,f-,g-gravibus et a- et c-acutis; quarto vero quinque, scilicet in c-, d-, e-,f-, g-gravibus; quinto quattuor, scilicet in f-gravi et b-rotundo-, b-quadrato-, c-acutis; sexto vero tres, scilicet in d-, e-, f-gravibus; septimo quattuor, scilicet in g-gravi et b-quadrato-, c-, d-acutis; octavo quattuor, scilicet in f- et g-gravibus et a- et c-acutis.

Istorum autem exempla quis inveniet in aliorum tractatibus figurata vel per se invenire poterit, si gradualem et antiphonarium et alios libros ecclesiasticales revolvat ad diversitates finis, ascensus et descensus inspiciendo. Per istos enim octo modos fere totus istorum cantus regulatur nec non et totus cantus a beato Gregorio institutus.

Quid igitur sit tonus et quot tonorum modi et qualiter ad invicem diversificantur, universaliter sit praemissum. Nunc vero considerandum est de partibus musicae ecclesiasticae prius enumeratis. Quarum consideratio difficilis est nisi viro experto et multum [-62-] exercitato circa diversos usus ecclesiarum. Quamquam enim plures sint partes et in se diversae, adhuc secundum diversos usus et consuetudines in tantum diversificantur, ut earum diversitas vix possit ad aliquam unitatem reduci. Temptantes tamen eas universaliter notificare, prout promisimus, unamquamque per ordinem describamus, qualiter etiam secundum octo modos diversificantur, ultimo earum compositionem tradendo.

Invitatorium est cantus ex pluribus concordantiis compositus, habens ascensum et descensum iuxta aliquem tonum. Qui ante venite incipitur et post totus, vel eius pars, post quemlibet versum eius resumitur. Dico autem ex pluribus concordantiis compositus ad modum simplicis conductus et sine tenore considerati.

Venite est cantus ex pluribus versibus compositus. Cuius cantus diversificatur secundum suum invitatorium et suum tonum. Et ideo post quemlibet eius versum semper invitatorium resumitur vel pars eius.

Ista autem secundum diversos tonos diversificantur. Est enim invitatorium primi toni, ut Regem regum, cum suo venite; secundi, ut Martinus ecce vel Venite, adoremus; tertii, ut Regem praecursoris; quarti, ut Adoremus regem vel Christus natus est pro nobis; quinti, ut Dominum, qui fecit nos; sexti, ut Surrexit; septimi, ut Non sit vobis; sed octavi, ut Regem, cui omnia vivunt.

Invitatorium autem cum suo venite primo cantatur ad invitandum Christi fideles ad dei servitium, ut ibi et orent pro se et pro omni populo christiano.

Hymnus est cantus ornatus, plures habens versus. Dico autem ornatus ad modum cantus coronati, qui habet concordantias pulchras et ornate ordinatas. Sed ab eo differt, eo quod in cantu coronato est numerus versuum determinatus ad septem vel eo circa, in hymnis vero ad plus vel ad minus ut plurimum est inventus. Et cantus iste immediate post invitatorium et venite in matutinis et post Deus, in adiutorium in horis decantatur, ut Christi fidelibus invitatis eorum corda et animos excitet ad devotionem et extollat ad psalmos et legendas audiendum. Et iterum post legendas resumitur, ut eos revigilet et revigoret ad psalmos evangelistas et vigorosius exorandum. Sunt autem psalmi evangelistas, cuiusmodi est Benedictus, Magnificat et Nunc dimittis. Istum autem cantum secundum octo modos vel tonos non diversificant, quamquam forte possit secundum eorum regulas variari, sed eum variant per cantum versuum vel diversitatem syllabarum. Dico autem per cantum versuum et caetera, eo quod in quibusdam est aequalitas syllabarum, diversitas tamen in cantu, ut in Veni creator et Conditor alme. In aliis autem est diversitas in syllabis et in cantu, ut in O quam glorifica et Ut queant laxis.

Responsorium nocturnale est cantus ordinatus, recte ascendens et descendens iuxta regulam alicuius toni. Quem immediate sequitur versiculus cum Gloria patri.

[-63-] Versiculus vero est cantus leviter ascendens et descendens. Et post eum et similiter post Gloria patri resumitur pars responsorii vel totum aliquoties, quemadmodum invitatorium post venite vel responsoria in cantilenis post suas partes. Et semper Gloria patri secundum euphoniam versiculi decantatur.

Cuilibet autem tono appropriatur unus versiculus. Si igitur inveniantur aliqui ab illis octo differentes, regulas tonorum excedunt et debent iuxta se habere Gloria patri notatum. Sed quilibet tonus plura habet responsoria. Primi toni sunt, ut Ecce apparebit, cum suo versiculo et Gloria patri; secundi, ut Laetentur caeli; tertii, ut Audite verbum; quarti, ut Rex noster; quinti, ut Hodie nobis; sexti, ut Qui venturus; septimi, ut Bethlehem civitas; sed octavi, ut Participem me fac, cum suo versiculo, ut Aspice in me, et suo Gloria patri. Cantus autem iste in legendis inseritur et semper inter duas lectiones decantatur.

Antiphona est cantus leviter ascendens et descendens iuxta regulam alicuius tonorum. Incipitur autem ante psalmum, ut ea audita cantor iuxta eius modum intonationem psalmi faciat. Differunt enim intonationes in diversis modis a parte principii, medii et finis.

A parte principii, nam

Primus cum sexto fa-sol-la semper habeto,

Tertius, octavus ut-re-fa, sicque secundus,

La-sol-la quartus, ut-mi-sol sit tibi quintus,

Septimus est mi-fa-sol. Sic omnes esse recordor.

Et ista supra octo dictiones figurantur, puta Pater in filio, filius in patre, spiritus sanctus ab utroque procedens.

A parte vero medii sic differunt et conveniunt, quoniam primus et sextus et septimus fa-mi-re-mi dant; secundus, quintus, octavus quisque fa-sol-fa; tertius sol-fa-mi-fa; sed quartus dat ut-re-mi-re.

Sed a parte finis multipliciter differunt, et istas differentias appellant Saeculorum amen. Differunt enim secundum diversos modos, et adhuc in eodem tono differunt secundum diversos usus ecclesiarum et etiam secundum diversarum antiphonarum inceptiones. Quas diversitates fastidiosum esset in praesenti enarrare.

Cantus autem iste post psalmos decantatur. Et aliquoties neupma additur, puta post psalmos evangelistas. Est autem neupma quasi cauda vel exitus sequens ad antiphonam, quemadmodum in viella post cantum coronatum vel stantipedem exitus, quem modum viellatores appellant. Cantus autem iste secundum octo tonos diversificatur. Et sunt primi toni, ut Primum quaerite regnum dei cum suo neupmate, quod designatur per re-ut-fa-sol-la-sol-la-sol-fa-mi-fa-sol-mi-sol-la-sol-mi-fa-mi-mi-re; secundi vero, ut O sapientia et eius neupma mi-fa-mi-re-ut-re-mi-fa-re-mi-fa-mi-re-ut-re-mi-fa-re; tertii, ut Tertia dies est, quod haec facta sunt, neupma mi-re-sol-la-re-mi-fa-sol-fa-mi-fa-mi-re-ut-re-ut-ut-sol-fa-la-re-mi-fa-mi-ut-sol-fa-sol-la-sol-la-sol-fa-mi; quarti, ut Quarta vigilia venit ad eos, neupma mi-fa-sol-sol-fa-mi-fa-sol-fa-[-64-]fa-re-ut-re-fa-sol-la-sol-sol-fa-mi; quinti, ut Quinque prudentes virgines, neupma re-fa-sol-la-sol-fa-mi-re-re-mi-fa-sol-sol-fa-mi-re-mi-re-mi-re-re-ut; sexti, ut Sexta hora sedit super puteum, neupma fa-mi-fa-re-ut-fa-sol-la-sol-la-sol-sol-fa; septimi, ut Septem sunt spiritus ante thronum dei, neupma ut-re-fa-sol-la-sol-fa-mi-re-re-mi-fa-sol-fa-mi-mi-re-mi-re-re-ut; et octavi,ut Octo sunt beatitudines, cuius neupma describitur per ut-re-fa-sol-fa-mi-fa-re-ut-sol-fa-la-re-fa-fa-mi-re-mi-re-re-ut. Et quamquam ista sint neupmata ut plurimum, possent tamen forte subtiliora et pulchriora fieri, etiam inspiciendo ad latitudinem cuiuslibet toni.

Introitus missae vel officium est cantus recte ascendens et descendens secundum aliquem tonorum. Et post eum intonatur versus alicuius psalmi, cum eo in sententia concordans, cum Gloria patri. Et iterum post hoc resumitur, quemadmodum antiphona post psalmos. Cantus autem iste in principio missae cantatur et ostendit, in cuius honore missa debeat celebrari, puta in reverentia trinitatis vel spiritus sancti vel beatae et gloriosae virginis vel aliorum, scilicet apostolorum, martyrum, confessorum atque virginum. Diversificatur autem cantus iste secundum octo tonos, quemadmodum et alii. Primi enim toni sunt, ut Gaudeamus et eius versiculus, scilicet Eructavit, cum Gloria patri secundum eandem intonationem; secundi, ut Salve, sancta parens; tertii, ut Ego autem; quarti, ut Resurrexi; quinti, ut Domine, refugium; sexti, ut Respice in me; septimi, ut Puer natus; octavi, ut Ad te levavi animam meam. Versiculus Vias tuas cum Gloria patri in eodem modo et cum suis versibus intonatur.

Kyrie eleyson est cantus ex pluribus concordantiis compositus ascendendo et descendendo. Dico autem ex pluribus concordantiis compositus ad modum simplicis cantilenae. Cantus autem iste in principio missae immediate post introitum cantatur. Est enim laus divina multum generalis, generale vero ante specialia debet introduci. Cantus etiam iste ter in se reciprocatur in reverentia trinitatis. Et profertur in idiomate graeco, aut quia Latini a Graecis principia omnium artium obtinuisse videntur, aut quia sermones graeci ponderosiores sunt aliis aut magis proprie designantes, aut propter aliud mysterium, quod non tenemur exprimere in praesenti.

Hunc autem cantum sequitur Gloria in excelsis deo, qui est cantus ex pluribus concordantiis ascendendo et descendendo, sicut alius quasi ex versibus compositus. Dico autem quasi ex versibus, quia ibi sunt quasi versiculi, puta Qui sedes ad dexteram et Qui tollis peccata mundi et sic de aliis. In cantu autem isto laudatur specialiter creator, puta cum dicitur Laudamus te, benedicimus te et caetera. Et missa multoties invenitur sine isto cantu, quod est tempore tristitiae vel maeroris, ut cum celebratur pro defunctis fidelibus, vel in sancta quadragesima et aliis ieiuniis.

Sed sine Kyrie eleyson numquam invenitur. Isti autem cantus cantantur tractim et ex longis et perfectis ad modum cantus [-65-] coronati, ut corda audientium ad devote orandum promoveantur et ad devote audiendum orationem, quam immediate dicit sacerdos vel ad hoc ordinatus. Isti etiam cantus non diversificantur secundum octo modos, sed solum secundum diversa festa et diversos usus ecclesiarum.

Responsorium missae est cantus ascendens et descendens quemadmodum responsorium nocturnale, habens versiculum sicut illud. Differt tamen ab eo, quoniam illud habet tantummodo in quolibet tono unum versiculum determinatum, hoc vero plures versiculos sub eodem tono habet, quemadmodum et responsoria.

Hunc autem cantum sequitur alleluia, qui est cantus laetitiae ascendens et descendens secundum regulas tonorum. Dico autem cantum laetitiae. Primo enim incipitur Alleluia, quod in generali laetitiam christianis sub idiomate graeco repraesentat, et post hoc in versu specificatur magis, ut cum dicitur Alleluia, laetabitur iustus. In fine autem versus resumitur alleluia. Et in alleluia additur cauda quaedam, sicut neupma in antiphonis. Et multoties loco caudae cantatur sequentia, puta cum missa celebratur cum maiori sollemnitate.

Est autem sequentia cantus ex pluribus versiculis compositus, sicut Laetabundus vel Benedicta es, caelorum. Cantus autem iste per tonos regulatur sicut alii. Et duo versiculi sese sequentes in eadem concordantia ut plurimum decantantur.

Isti autem tres cantus, puta responsorium, alleluia et sequentia, cantantur immediate post epistolam et ante evangelium in mysterio et reverentia trinitatis. Responsorium autem et alleluia decantantur ad modum stantipedis vel cantus coronati, ut devotionem et humilitatem in cordibus auditorum imponant. Sed sequentia cantatur ad modum ductiae, ut ea ducat et laetificet, ut recte recipiant verba novi testamenti, puta sacrum evangelium, quod statim postea decantatur.

Et missa aliquoties est sine alleluia et sequentia, puta tempore luctus vel paenitentiae, et loco istorum cantatur tractus, qui est cantus ex versibus aggregatus. Cuiusmodi est De profundis vel Sicut cervus.

Credo in deum est cantus leviter ascendens et descendens ad modum ductiae, parum differens in partibus. Dico autem parum differens et caetera, eo quod habet plures partes in cantu consimiles. Cantus autem iste dicitur symbolum apostolorum. Et cantatur immediate post evangelium, eo forte quod cum evangelio videtur generaliter in sententia concordare. Ibi enim generaliter omnes articuli fidei christianae exprimuntur.

Hunc autem cantum sequitur offertorium, quod est cantus ex pluribus concordantiis compositus ad modum simplicis conductus et ascendit et descendit recte. Et etiam incipit et mediatur et finitur secundum regulas tonorum, et secundum octo modos plenarie variatur. Et cantatur ad modum ductiae vel cantus coronati, ut corda [-66-] fidelium excitet ad devote offerendum. Tunc enim sacerdos oblationem deo patri offert et elevat calicem dicens Suscipe, sancta trinitas et caetera. Tunc etiam christiani debent deo sacrificium offerre per manum sacerdotis.

Praefatio est cantus levem habens concordantiam ad modum quasi ductiae, ex pluribus versibus compositus in eadem concordantia exeuntibus. Et in diversis sollemnitatibus eius versus diversificantur. Alia enim est praefatio Christi nativitatis et eius resurrectionis et sic de aliis. Cantus autem iste immediate cantatur post secretam orationem a sacerdote et ante Sanctus, ut alios fideles devotos et praeparatos faciat ad eum, scilicet Sanctus, sollemniter decantandum. Ecclesia enim haec terrestris et militans signum est et imago illius caelestis et triumphantis, in qua sunt angeli et archangeli sine fine dicentes Sanctus, sanctus et caetera.

Est autem Sanctus cantus, qui dicitur hymnus gloriae dei. Et cantatur ornate et tractim, ut christianos moveat ad ferventem caritatem et dilectionem dei. Tunc enim sacerdos facit elevationem corporis Christi. Diversificatur autem cantus iste secundum diversa festa et diversas sollemnitates.

Pater noster est cantus habens duas partes ad modum puncti ductiae vel stantipedis. Et incipit secunda pars, cum dicitur Panem nostrum, et clauditur ultimo, cum dicitur Et ne nos. Cantus autem iste dominicalis oratio dicitur, eo quod a domino facta, et cantatur post elevationem corporis Christi.

Agnus dei est cantus tres versus habens, quorum duo eundem cantum habent et tertius differentem. Et ultimo clauditur, cum dicitur Dona nobis pacem, et similiter, cum celebratur missa pro defunctis, cum dicitur Dona eis requiem sempiternam. Diversificatur etiam quemadmodum sanctus. Hic etiam cantus signum est pacis et concordiae. Cum enim cantatur, sacerdos frangit panem. Et tunc recipitur verus agnus, scilicet Christus, qui pacem reformavit vere inter deum patrem et naturam fragilem et humanam.

Communio est cantus ex pluribus concordantiis quasi officium vel offertorium compositus, quemadmodum alii secundum octo modos diversificatus. Cantatur autem cantus iste, cum sacerdos communicavit corpus Christi, et quasi ad modum puncti clausi ductiae vel stantipedis missam claudit. Tunc enim boni christiani et fideles debent stare in vera contemplatione et in memoria retinere ea, quae in aliis missae partibus anterius dicta erant.

In componendo partes praedictas debet artifex dictamen vel materiam ab alio, puta theologo vel legista, recipere, et post hoc formam ei debitam debet musicus applicare. Sic enim ad invicem se iuvant artes mechanicae, ut in sutoria et corii praeparatura sensui fit apertum.

Quidam autem cantus non fiunt de novo neque renovantur, puta illi, qui non diversificantur secundum octo modos. Cuiusmodi est Kyrie eleyson et Gloria in excelsis. Sed fiunt eis aliquae additiones, [-67-] quae vocantur farsae. Est autem farsa additio interposita, cum cantu et sententia litterali aliquantulum concordans.

Et aliae partes, quae plenarie diversificantur secundum octo modos, cuiusmodi est antiphona, offertorium et caetera, fiunt per regulas tonorum inspiciendo ad initium, medium et finem et ad ascensionem et descensionem alicui tonorum appropriatam. Tonus enim est regula vel exemplar, quod debet componentem regulare, quemadmodum veritas primo regulat speculativum in perfecta inquisitione veritatis.

Quae quidem igitur sint partes musicae ecclesiasticae et qualiter diversificantur secundum tonos et qualiter componuntur, generaliter est tractatum. In quo terminatur intentio de musica ecclesiastica, quae ordinatur ad laudem creatoris omnipotentis, qui vivit et regnat in trinitate cum deo patre et filio et spiritu sancto. Et ipse sic gloriosus sit benedictus in sempiterna saecula saeculorum. Amen.