Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[383] Roberti de Handlo

Regulae

Incipiunt regule cum maximis magistri Franconis, cum additionibus aliorum musicorum, composite a Roberto de Handlo.

Incipit prima rubrica de longis, brevibus et semibrevibus, et qualiter in divisione se habent.

Maxima prima.

Franco.--Gaudent brevitate moderni, et cetera.

Idem.--Quandocunque punctus quadratus, vel nota quadrata, quod idem est, tractum habet a parte dextra descendentem, longa vocatur, ut hic:

[L,L,L,L on staff3]

Handlo.--Si tractum habeat a parte dextra solummodo ascendentem, erecta longa vocatur, ut hic:

[Bcsdx,Bcsdx,Bcsdx,Bcsdx on staff3]

Ponuntur enim iste longe erecte ad dextram longarum precedentium, que sunt recte, et vocantur erecte, quia ubicunque inveniuntur per semitonium eriguntur.

Franco.--Longa vero duos tractus possedens, [384] quorum dexter longior est sinistro, plicata longa vocatur, ut hic:

[Lpdsn,Lpdsn,Bpssncsdx,Bpssncsdx on staff3]

Handlo.--Erecte longe, sive perfecte sint sive imperfecte, nusquam plicari possunt.

Franco.--Quandocunque punctus quadratus invenitur, qui caret omni tractu, brevis dicitur, ut hic:

[B,B,B,B on staff3]

Handlo.--Si tractum habeat a parte sinistra solummodo ascendentem, erecta brevis vocatur, ut hic:

[Bcssn,Bcssn,Bcssn,Bcssn on staff3]

Et etiam per semitonium eriguntur; veluti longe erecte.

Franco.--Brevis vero duos tractus habens, quorum sinister longior est dextro, plicata brevis vocatur, ut hic:

[Bcdsnpddx,Bcdsnpddx,Bcdsnpddx,Bcdsnpddx on staff3]

Handlo.--Sicut erecte longe non plicantur, ita nec erecte breves.

Franco.--Semibreves vero ad modum losenge formantur, ut hic:

[S,S,S,S on staff3]

Idem.--Plicari non possunt, nisi quando tres super unam syllabam ordinantur:

[S,S,Scsodx,S,S,Scsodx,S,S,Scsodx on staff3]

Handlo.--Que quidem quando sic ordinantur suo modo conjungi dicuntur, ultima manente plicata sursum, non deorsum.

Incipit secunda rubrica de longa etiam semilonga et earum valore et de longa duplici.

Franco.--Longa ante longam valet tria tempora, ut hic: [L,L,L,L,L,L on staff3]

Idem.--Longa perfecta vocatur longa trium temporum, imperfecta duorum.

Handlo.--Longa, quando imperfecta est, semilonga magis proprie, et si perfecta, longa dici oportebit.

Idem.--Semilonga vero, et longa similes sunt in figura, dissimiles vero in proportione et ore secundum vocem, ut hic:

[L,L,L,L,L,L on staff3]

Idem.--Hec que dicenda sunt in longis et semilongis erectis, ut hic:

[Bcsdx,Bcsdx,Bcsdx on staff3]

Franco.--Duplex longa valet sex tempora et formatur, sic:

[2L,2L,2L on staff3]

Handlo.--Sic non est de longa erecta, quia simplex est.

Idem.--Longa vero duplex est quinque temporum per brevem precedentem, vel sequentem, vel per brevis valorem, ut patet in regula tertia quinte rubrice et in ejus exemplo.

[385] Incipit tertia rubrica ad cognoscendum longas a semilongis et e converso, per breves et semibreves et pausas eis appositas, et de equalitate brevium et de brevi altera.

Regula I.

Franco.--Quandocunque sola brevis vel valor precedit imperficit eam, ut hic:

[B,L,S,S,L,S,S,S,L,S,S,S,S,L,S,S,S,S,S,L,Lig2cssnod,L,L,BP,L,BP,L,BP,L,BP,L,BP,L,BP on staff3]

Regula II.

Idem.--Si autem sola brevis, vel valor sequatur longam, imperficit eam, ut hic:

[L,B,L,S,S,L,BP on staff3]

Regula III.

Idem.--Nisi per divisionem modi aliter distinguantur, ut hic:

[L,pt,B,L,L,pt,S,S,L,L,pt on staff3]

Maxima 1.

Idem.--Tunc prima longa habebit tria tempora, et brevis sequens vel valor refertur ad longam sequentem, et imperficit eam.

Maxima 2.

Idem.--Sciendum est quod omnes breves sunt inequales tribus modis: quorum primus est, quandocunque inter duas longas due breves inveniuntur, prima brevis valet unum tempus vel valor, ultima autem brevis valet duo tempora, et vocatur altera brevis.

Maxima 3.

Handlo.--Que magis proprie potest dici brevis alterata, quia a sua recta proportione alteratur.

Regula IV.

Franco.--Ambe autem longe erunt perfecte, ut hic:

[L,B,B,L,L,S,S,S,B,L on staff3]

Regula V.

Idem.--Nisi brevis sola vel valor precedat, vel subsequatur, ut hic:

[B,L,B,B,L,L,S,S,S,B,L,B on staff3]

Maxima 4.

Handlo.--Due breves igitur inter duas longas inequales manent.

Regula VI.

Franco.--Nisi per divisionem modi aliter distinguantur, ut hic:

[L,B,pt,B,L,B,BP,pt,B,L,L,S,S,S,pt,B,L on staff3]

Maxima 5.

Idem.--Tunc ambe breves erunt equales, et prima primam longam imperficit, secunda secundam.

[386] Regula VII.

Idem.--Si autem tres breves inveniantur inter duas longas, predicte breves erunt equales, ambe autem longe erunt perfecte, ut hic:

[L,B,B,B,L on staff3]

Regula VIII.

Idem.--Nisi predictas longas brevis vel valor precedat, vel subsequatur, ut hic:

[B,L,B,B,B,L,B,pt,S,S,L,B,B,B,L,S,S,BP on staff3]

Maxima 6.

Handlo.--Tres ergo breves inter duas longas equales manent.

Regula IX.

Franco.--Nisi per divisionem modi aliter distinguatur, ut hic:

[L,B,pt,B,B,L on staff3]

Maxima 7.

Idem.--Tunc prima brevis primam longam imperficit, secunda brevis valet unum tempus, et tertia duo tempora, et est altera brevis; et hic modus est secundus quod breves fiunt inequales.

Regula X.

Idem.--Tertius autem modus est, si plures quam tres inveniantur inter duas longas, vel etiam sine prima longa, ita quod semper ultima longa remaneat, computentur ergo tres et tres pro perfectione, et si in fine duo remaneant, tunc ultima brevis duo tempora habebit, ut hic:

[L,B,B,B,B,B,B,B,L,B,B,B,B,B,L,BP on staff3]

Regula XI.

Handlo.--Sed quid si quatuor breves inter duas longas inveniantur, an manebit prima longa perfecta, et tres breves computabuntur pro perfectione, et ultima brevis imperficiet longam ultimam, vel prima brevis primam longam imperficiet, et tres computabuntur pro perfectione manente ultima perfecta; respondeo, prima qua vis via abolenda est, secunda tenenda, ut hic:

[L,B,B,B,B,L on staff3]

Regula XII.

Idem.--Fallit tantum modi divisione apposita, ut hic: [L,pt,B,B,B,B,L on staff3]

Maxima 8.

Idem.--Tunc prima tenenda est via.

Regula XIII.

Idem.--Si etiam inter duas longas quinque breves inveniantur, recurrendum est ad Franconem, dicentem longam primam perfectam fieri manentibus tribus equalibus, et duabus ultimis inequalibus, quia ultima brevis alterata manet, ut hic:

[L,B,B,B,B,B,L on staff3]

[387] Regula XIV.

Idem.--Fallit tantum modi divisione apposita:

[L,B,pt,B,B,B,B,L on staff3]

Maxima 9.

Idem.--Et tunc prima brevis primam longam imperficit, manentibus tribus equalibus, et ultimam longam ultima imperficiente.

Regula XV.

Idem.--Sciendum est quod brevis alterata potest fieri erecta, veluti brevis erecta, ut hic:

[L,B,Bcssn,L,Bcssn,Bcssn,L on staff3]

Incipit quarta rubrica de semibrevibus et de earum equalitate et inequalitate et modi divisione, et quot pro brevi longa debeant sumi.

Regula I.

Franco.--Quandocunque due semibreves inter duas longas vel breves, vel longam et brevem, vel e converso, inveniantur, prima semibrevis habebit unum tempus semibreve, id est tertiam partem unius temporis, secunda vero duo, ut hic: [L,S,S,L,Bcssn,S,S,B,L,S,S,B on staff3]

Regula II.

Idem.--Si autem tres semibreves inveniantur, erunt equales, ut hic:

[L,S,S,S,L,B,S,S,S,B,L,S,S,S,B on staff3]

Maxime 1.

Handlo.--Equales vocantur, quando tres pro una brevi ponuntur, et etiam dicuntur minores. Minor enim semibrevis tertiam partem unius brevis babet.

Regula III.

Franco.--Si autem quatuor semibreves inter duas longas vel breves inveniantur, tunc semper due et due pro recta brevi computantur, ut hic:

[L,S,S,S,S,L,B,S,S,S,S,B on staff3]

Maxima 2.

Handlo.--Regula Franconis precedens, que est tertia in hac quarta rubrica, locum habet, quando valor brevis non currit, nisi ad proportionem trium semibrevium, que siquidem vera est in Hoketis et in quampluribus Motetis.

Regula IV.

Idem.--Securius tamen et verius in Motetis et in aliis cantibus, ubi semibreves sunt, addatur punctus inter duas et duas, vel inter tres et tres, vel inter duas et tres, vel inter tres et duas, ut ponit Petrus de Cruce. Hoc idemque faciunt moderni cantores, ut hic:

[S,S,pt,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,S,S,pt,S,S on staff3]

Regula V.

Franco.--Sciendum est quod quando plures semibreves quam tres inveniuntur inter duas longas vel breves, vel longam et brevem, vel e converso, predicte semibreves erunt inequales, nisi tres in fine remaneanet, tunc erunt equales, ut hic:

[388] [L,S,S,S,S,S,L,B,S,S,S,S,S,S,S,B,L,S,S,S,S,S,S,S,B,B,S,S,S,S,S,S,S,L on staff3]

Regula VI.

Idem.--Nisi per divisionem modi aliter distinguantur, ut hic:

[L,S,S,S,pt,S,S,S,L,B,S,S,S,pt,S,S,S,B,L,S,S,S,pt,S,S,L,B,S,S,S,pt,S,S,B on staff3]

Maxima 3.

Handlo.--Tunc punctus inter tres et tres positus facit eas equales. Et si duo in fine remaneant, ille erunt inequales.

Regula VII.

Petrus de Cruce.--In semibrevibus est evidens nostra intentio: ponimus, ut prius dictum est, inter duas et duas punctum, et tunc erunt inequales; hoc est: prima erit minor, et secunda major; vel inter tres et tres, et tunc erunt equales; hoc est, omnes erunt minores; vel inter duas et tres, et tunc erunt due inequales et tres equales; vel inter tres et duas, et tunc tres equales et due inequales, ut hic:

[S,S,pt,S,S,S,pt,S,S,S,pt,S,S,pt,S,S,S,pt,S,S,S,pt,S,S,pt on staff3]

Maxima 4.

Petrus le Viser.--A. Triplici vero more longe, semilonge, breves et semibreves in voce proferuntur, scilicet more longo, mediocri et more lascivo.

B. More vero longo, semibreves, quotquot sunt, cum longis, semilongis et brevibus proferri et describi possunt.

C. More vero mediocri proferuntur tres, vel quatuor, vel quinque semibreves pro brevi cum semilongis et brevibus, et aliquando cum longis, et tunc has semibreves oportet conjungi, non dividi, et si dividi debeant, sint tres et non plures divise.

Maxima 5.

D. In hoc vero more due semibreves equales sunt, et tres inequales, et quatuor equales, et quinque inequales. More tamen longo omnes precedentes regule tangentes de equalitate et inequalitate semibrevium locum habent; more tamen mediocri nequaquam.

E. More vocato lascivo proferuntur longe, semilonge et breves cum semibrevi minori et majori, divisis, ligatis, vel obliquis, et aliquando cum eis proferuntur longe duplices; sed nec tres, nec quatuor, nec quinque semibreves in hoc more inveniuntur, nisi omittantur longe et semilonge; et tunc eis omissis proferuntur breves et semibreves, scilicet due vel tres pro brevi, non plures.

F. Ex his itaque semibrevibus proveniunt Hoketi lascivi quamplures in hoc more, et sic regula tertia in hac rubrica locum habet teste maxima secunda sequente.

Regula VIII.

A. In hoc vero more denegamus omnem brevem alteram et omnes brevium inequalitates, quarum equalitatem affirmamus.

B. Due igitur breves inter duas longas posite in hoc more sunt equales, ambe longe imperfecte; et sic deneganda est regula quarta tertie rubrice que tamen locum habet in longo more.

[389] C. Si tamen in hoc more lascivo tres breves inter duas longas inveniantur, ambe longe erunt perfecte, nisi brevis vel valor eas precedat vel sequatur, ut patet supra in regula quinta tertie rubrice.

D. Breves vero inter ipsas longas posite sunt equales, ut patet supra in regula septima tertie rubrice.

Petrus de Cruce.--A. Quatuor semibreves divise sive conjuncte brevem valent unam, vel inter breves et semibreves ligatas vel obliquas posite sunt.

B. Si inter semibreves divisas semibreves quatuor divise inveniantur, et punctus post eas sequatur, tunc unius brevis valorem habebunt.

C. Idem. Etiam est dicendum si quinque, vel sex, vel septem inveniantur, cum punctu eas sequente, ut patet in hoc Moteto:

[CSI:389; text: Aucun ont trouve chant par usage, et cetera.] [HANREGU 01GF]

Maxima 6.

Petrus le Viser.--Hec omnia vera sunt, ubi semibreves more longo proferuntur.

Maxima 7.

Johannes de Garlandia.--De semibrevibus autem verum et judicium bonum dabimus in hoc opere sequente.

Regula IX.

Rectum est ut tam in figura quam in signo semibrevis major a minore distinguatur sic: si major, sic formabitur ad modum losange habens subtus se tractum in obliquum; si minor, nudo modo ad modum losange formabitur, ut hic:

[S,Scd,S,Scd,S,Scd,S,Scd,S,Scd,S on staff3]

Regula X.

Handlo.--Et ideo aliquando major precedit minorem, et e converso, puncto deposito, ut hic:

[Scd,S,Scd,S,Scd,S,Scd,S,Scd,S on staff3]

Maxima 8.

Johannes de Garlandia.--Pro valore brevis sumuntur tres semibreves, vel quatuor, vel quinque, vel sex, vel septem, vel octo, vel novem; ad quas pertinet unius brevis proportio.

Regula XI.

Idem Johannes.--Minimas et minoratas agnoscere oportet; nam minor semibrevis tres minimas valet, brevis valet tres minores. Ergo brevis novem minimas valebit, et formari debent ut semibreves minores; sed per signum rotundum distinguntur, ut hic:

[S,ptv,S,S,S,ptv,B,Scd,Scd,Scd,ptv on staff3]

Regula XII.

Idem.--Sunt etiam minorate semibreves; unde minorata una duas minimas valet, et formatur veluti minima; naturaliter vero precedit minima minoratam, quando ambe post se signum rotundum habent, ut hic:

[S,Scd,ptv,S,Scd,ptv,S,Scd,ptv on staff3]

Regula XIII.

Idem.--Si autem sola semibrevis habet post se signum rotundum, minor dicetur, et tunc misceri debet inter minimas et minoratas. Due etiam semibreves [390] minores duo signa rotunda habebunt inter minimas et minoritas, quando tertia deest, ut hic:

[Scd,ptv,Scd,Scd,ptv,Scd,Scd,Scd,ptv,Scd,ptv,Scd,Scd,Scd,ptv,Scd,Scd,ptv,Scd,ptv,Scd,ptv,Scd,Scd,ptv,Scd,Scd,ptv,Scd,Scd,ptv on staff3]

Regula XIV.

Et si inter minimas et minoratas tres semibreves minores continentur, punctum habebunt post se, ut hic:

[Scd,Scd,ptv,Scd,Scd,Scd,ptv,Scd,Scd,Scd,ptv on staff3]

Regula XV.

Handlo.--Minorata nunquam poni potest sine minima ipsam precedente, ut hic:

[S,Scd,ptv,Scd,S,ptv,Scd,S,ptv,Scd,S,ptv,Scd,S,pt on staff4]

Regula XVI.

Idem.--A. Tot igitur modis dicuntur semibreves, scilicet major et minor vel equalis, minorata et minima.

B. Brevis denique majores et minores vel tres minores, et tunc sunt equales, vel tres minoratas mixtim se habentes, vel novem minimas.

C. Tres breves se habent in perfectione; ergo perfectio habet 27 minimas, vel novem minimas et totidem minoratas mixtim se habentes, vel novem minores, vel tres majores, et totidem minores mixtim se habentes, vel e contrario, ut hic:

[B,S,Scd,B,S,S,S,B,Scd,Scd,ptv,Scd,Scd,ptv,B,S,S,S,ptv,S,S,S,ptv,B,B,B,L,ptv,S,S,S,ptv,S,S,S,ptv,S,S,S,ptv,S,S,S,ptv,S,S,S,ptv,S,S,S,ptv,S,S,S,ptv,S,S,S,ptv,S,S,S,ptv,L,S,S,ptv,S,S,ptv,S,S,B,S,S,ptv,S,S,ptv,L,S,S,S,ptv,S,S,S,ptv,S,S,S,ptv,L,S,S,Scd,S,S,S,Scd,S,L,Scd,S,Scd,Scd,Scd on staff3]

Johannes de Garlandia.--Semibreves itaque majores atque minores divisim et conjunctim inter minimas et minoratas concomitari possunt, ut hic: [Scd,Scd,Scd,Scd,ptv,Scd,Scd,ptv,Scd,Scd,ptv,Scd,Scd,Scd,ptv,Scd,Scd,ptv,Scd,ptv,Scd,ptv,Scd,Scd,Scd,ptv,Scd,Scd,ptv,Scd,S,S,S,ptv,Scd,Scd,ptv,Scd,Scd,Scd,Scd,ptv,Scd,ptv,Scd,Scd,ptv,Scd,ptv,Scd,Scd,Scd,Scd,Scd,ptv,Scd,Scd,ptv,Scd,Scd,Scd,Scd,Scd,Scd,Scd,Scd,Scd,Scd,B on staff3]

Incipit quinta rubrica de longis que excedunt valorem longe duplicis et que figure debent ad invicem associari.

Regula I.

Handlo.--A. Figura siquidem habens in se tres quadrangulos, longa triplex, id est trium perfectionum nota vocatur.

B. Si quatuor habeat, quadruplex, id est quatuor perfectionum nota dicitur.

C. Si quinque, quinque; si sex, sex; si septem, septem; si octo, octo; si novem, novem.

D. Nec ultra debet longa majorari.

E. Quia sicut longa simplex habet in valore novem semibreves minores, sic longa novem [391] perfectionum novem longas in valore debet habere et non plures.

F. Ecce omnium istarum longarum figure hic patent:

[CSI:391] [HANREGU 01GF]

Maxima 1.

Idem.--Talibus vero longis utitur vetus organum purum, sed non formatur sic; hec itaque sic figurantur, ut melius et securius agnoscantur.

Maxima 2.

Idem.--He longe prefigurate nunquam imperfici possunt, quia inter breves non ponuntur, nec inter semibreves. Decet enim eas inter longas simplices et duplices poni.

Regula II.

Idem.--Longe vero simplices cum brevibus misceri debent, cum semibrevibus, et majoribus et minoribus concomitari possunt; sed cum minimis et minoratis nequaquam. Breves vero cum longis duplicibus misceri possunt, cum semibrevibus etiam et obliquis, ut hic patet:

[ClefC2,L,B,L,B,Lig4cdsndoda,Lig3dod,L,B,L,B,B,B,Lig2od,Lig4cssnodaod,L on staff4]

Idem.--Ideo longa duplex, id est sex temporum imperficitur per brevem precedentem vel subsequentem, vel per pausam unius temporis et longa quinque temporum, ut hic:

[B,2L,2L,B,pt,B,2L,2L,B,pt,2L,2L,BP,2L,2L,BP on staff3]

Maxima 3.

Idem.--A. Breves etiam cum semibrevibus, minoribus et majoribus, cum minimis et minoratis associari debent.

B. Et si alia mixtura sic, inconsona est.

C. Patet igitur que note cum quibus haberi possunt.

Incipit sexta rubrica ad cognoscendum principia ligaturarum, obliquitatem et obliquitates, et quemadmodum obliquitates in ligaturis se habent.

Maxima 1.

Handlo.--Tribus modis nascuntur principia ligaturarum scilicet, cum proprietate, sine proprietate, et cum proprietate opposita.

Regula I.

Franco.--Quandocunque secundus punctus altior est primo, et primus punctus caret omni tractu, cum proprietate dicitur, ut hic:

[Lig2a,Lig2a,Lig2a,Lig3aacddx,Lig5dodad,Lig3dd on staff4]

Maxima 2.

Handlo.--Si etiam primus punctus habeat super eum obliquitatem ascendentem vel descendentem, si tractu careat, cum proprietate etiam dicitur, ut hic:

[Lig3dod,Lig3aoa,Lig3aoacddx,Lig3aod,Lig4daod,B,Lig2od on staff3]

Regula II.

Franco.--Quandocunque primus punctus altior est secundo, et ille primus habet tractum a [392] parte sinistra descendentem, cum proprietate dicitur, ut hic:

[Lig2cdsnd,Lig3cdsndd,Lig4cdsnddod,Lig4cdsnddodcsdx,Lig3cdsndod,Lig7cdsnddaodaoacddx on staff3]

Maxima 3.

Handlo.--Ligatura est congeries figurarum in notis rectis et obliquis apte formata. Obliquitas est annexio solida in qua due note per vocem inveniuntur; sine voce vero subintelliguntur in ejus principio et in fine; de cujus medio nihil est curandum.

Regula III.

Idem.--Obliquitatem vero distinguere oportet a ligatura, quando per se sola est.

Maxima 4.

Idem.--Precedentibus tribus modis dictis in prima maxima hujus rubrice utitur obliquitas nuda, vel quando ligata est in principio ligature.

Maxima 5.

Franco.--In ligatura cum proprietate brevis est prima.

Maxima 6.

Handlo.--Hoc idem dicendum est in principio nude obliquitatis, vel ligate tractum habentis a parte sinistra.

Regula IV.

Idem.--Ad hoc animadvertendum est, quod duobus modis sit ligatura cum proprietate: uno modo, si ligatura sit ascendens, nec in sinistra primi puncti parte aliquis tractus invenitur, tunc est cum proprietate, ut in exemplo regule prime hujus rubrice

Regula V.

Idem.--Alio modo, si ligatura sit descendens, vel per punctus quadratos, vel per obliquitatem, habens principio unum tractum descendentem, cum proprietate etiam dicitur, ut hic:

[Lig2cdsnd,Lig2cdsnd,Lig4cdsnaoda,Lig5cdsndaoda,Lig2cdsnd,Lig3cdsndd on staff3]

Maxima 7.

Idem.--Nulla nuda obliquitas per se ligatura dici debet, et est ratio, quia oblique breves dummodo in sola obliquitate manent vel semibreves non sunt, nisi in uno corpore. Inconveniens igitur est dicere eas ligari, cum ligatura duo corpora ad minus requirat; maneat ergo obliquitas nuda per se simplex in qua breves et semibreves obliquantur, et non ligantur.

Regula VI.

Idem.--Plures tamen obliquitates ligate ligaturam ad invicem constituunt, ut hic:

[Lig12cdsnodaodaodaodaodaod on staff3]

Regula VII.

Idem.--Obliquitas descendens habens in principio tractum descendentem cum proprietate dicetur, et si ascendens fuerit habens tractum in principio descendentem obliquitas etiam cum proprietate dicetur, ut hic:

[Lig2cdsnodcsdx,Lig2cdsnodcddx,Lig2cdsnoacddx,Lig2cdsnoacddx on staff3]

Regula VIII.

Franco.--Quandocunque secundus punctus altior est primo, et ille primus punctus habet a [393] parte dextra tractum ascendentem, sine proprietate dicitur.

Handlo.--Licet super primum punctum ligetur obliquitas ascendens vel descendens, ut hic:

[Lig2La,Lig3Laa,Lig3Laoacddx,Lig3Laodcsdx,Lig4Laad,Lig4Laad,Lig2La on staff4]

Regula IX.

Franco.--Quandocunque vero primus punctus altior est secundo, et ille primus punctus caret omni tractu, sine proprietate dicitur, ut hic.

[Lig2d,Lig3dd,Lig13ddodaodaaaoaddd on staff4]

Regula X.

Handlo.--Si etiam descendendo plures punctus primum sequantur in ligatura vel obliquitate, et primus punctus omni tractu caret, ligatura sine proprietate dicetur, ut patet hic consequenter:

[Lig16dddadoadaodadoaddod on staff3]

Maxima 8.

Franco.--In ligatura sine proprietate prima longa est.

Regula XI.

Handlo.--Non plures longe quam due in una ligatura longari possunt descendendo vel ascendendo; sic ligari dicunt, ut hic patet:

[Lig2d,Lig2d,Lig2MXart,Lig2MXart,Lig2d on staff3]

Regula XII.

Idem.--Longa vero simplex precedens cum longa duarum perfectionum ligatur in descensu et e converso, ut hic:

[Lig2dMX,Lig2dMX,Lig2MXd on staff3]

Regula XIII.

In ascensu vero longa simplex supra longam duarum perfectionum recedat, sed non e converso, ut hic:

[Lig2MXcddxart,Lig2MXcddxart,Lig2MXcddxart on staff3]

Regula XIV.

Idem.--Tribus itaque modis noscitur ligatura sine proprietate; quorum primus est, si ligatura sit ascendens habens tractum a parte dextra primi puncti descendentem, ut supradictum est. Secundus est, si ligatura sit descendendo, et primus punctus caret omni tractu. Tertius est, si ligatura incipiat per descendentem obliquitatem, eadem omni tractu carente, dicetur ligatura sine proprietate, ut hic patet in exemplo:

[Lig2od,Lig2od,S,S,B,Lig3odart,Lig3odart,Lig9odaodaodadd on staff4]

Regula XV.

Idem.--Obliquitas ascendens sola manet, nisi eam precedant longa vel brevis, vel plures breves, vel obliquitas, vel obliquitates, ut hic:

[Lig6Laoadaoacddx,Lig8aaoadodaoacddx,Lig6odaodaoacddx,Lig2oacddx on staff4]

[394] Maxima 9.

Idem.--Post ascendentem vero obliquitatem nihil potest ei ligari nec adjungi, nisi plica; superfluum vero est imponere obliquitatem ascendentem plica carentem.

Regula XVI.

Idem.--Obliquitas autem ascendens et descendens carens in sinistra parte tractu, longa dicetur, ut hic:

[Lig2oacddx,Lig2oacddx,Lig2odcsdx,Lig2odcsdx on staff3]

Idem.--Principium vero obliquitatis sine proprietate perficitur, quando punctus preest, finis quoque ad id quod sequitur pertinebit, ut hic:

[pt,Lig3oda,B,pt,Lig4odda,Lig4oadd,Lig4Ladod on staff3]

Idem.--Obliquitas quoque descendens, si sola sit, cum plica vel sine semper potest poni; ascendentes autem nequaquam, ut hic patet in exemplo:

[Lig2cdsnod,Lig2cdsnod,Lig2cdsnodcsdx,Lig2cdsnodcsdx,Lig2cdsnod,Lig2cdsnod,Lig2oacddx,Lig2oacsdx,Lig2oacddx,Lig2oa on staff3]

Franco.--Opposita proprietas est quandocunque in primo punctu ligature tractus ascendens invenitur, vel in uno corpore obliquo, ut hic:

[Lig2cssna,Lig2cssnd,Lig3cssndoacddx,Lig2cssnod,Lig2cssnoa on staff3]

Handlo.--Et sunt semibreves, scilicet minor precedens majorem, que vero obliquantur per se solummodo non ligantur.

Idem.--Recta semibrevis precedens cum obliquitate ligari potest ascendendo et descendendo, ut hic:

[Lig3cssnaoacddx,Lig3cssndodcsdx,Lig3cssndoacddx,Lig3cssndoacsdx,Lig3cssnaodcsdx on staff3]

Idem.--Plures semibreves quam due nunquam ligantur vel obliquantur; conjuugi tamen possunt ad invicem, ut hic:

[Lig2cssna,S,S,B,S,S,Lig2od,S,S,Lig2cdsnod,S,S,Lig2a,S,S,Lig2cssna,S,S on staff3]

Idem.--Ligarique possunt semibreves recte et oblique cum brevibus rectis et obliquis semilongis et longis, ut hic:

[Lig6cssndddaoacddx,Lig6cssnddodaa,Lig8cssnddodaaaod,Lig10cssnddddaoaddoacsdx,Lig3cssnad,Lig3cssnoda,Lig2cssnod,Lig4cssnaad,pt,Lig7cssnadodaad on staff3]

Idem.--Si tractus autem ascendens, qui causat oppositam proprietatem, fiat curtus, tunc in hac obliquitate sine ligatura major semibrevis minorem precedit, ut hic patet: [Lig4odaod,Lig2cssna,Lig2cssnd,Lig3aod on staff3]

Franco.--Omnis opposita proprietas signum est semibrevitatis duorum.

Incipit rubrica septima ad cognoscendum ligaturarum terminationes.

Regula I.

Franco.--Omnes medie sunt breves, nisi per oppositam proprietatem defendantur, et tunc media est semibrevis, ut hic:

[395] [Lig3cssnda,Lig5cssnaaoda,Lig4cssnaaod,Lig4cssnaaod,Lpdsn on staff3]

Regula II.

Handlo.--Et ratio, due prime semibreves sunt; id quod sequitur nequaquam; sic patet in exemplo regule prime hujus rubrice.

Franco.--Ratio est quia nulla semibrevis sola potest esse.

Handlo.--Ligature obliquitatum quarum medie breves sunt, sic formantur:

[Lig8cdsnodaodaodaod,Lig8odaodaodaod on staff3]

Idem.--Recte breves cum eis ligantur quarum etiam medie sunt breves, ut hic:

[Lig8cdsnodadodaaod,Lig9cdsnodaadodaaod,L,Lig3odacddx,Lig12aodadodadodaaod on staff3]

Idem.--Obliquitas in medio ligature descendens semper est non ascendens.

Incipit octava rubrica ad cognoscendum ligaturarum terminationes.

Regula I.

Franco.--Quandocunque ultimus punctus recescat super penultimam, cum perfectione dicitur, ut hic:

[Lig2art,Lig3Laart,Lig4Laaart,Lig2art,Lig2art on staff3]

Regula II.

Idem.--Quandocunque in fine ligature ultimus punctus quadratus sub penultima invenitur, cum perfectione dicitur, ut hic:

[Lig5cdsnodaad,Lig5aadd,Lig5odaad,Lig2cdsnd,Lig3cdsndd,Lig9cdsnodadodadodd on staff3]

Regula III.

Handlo.--Ascendendo vero longa super longam, vel super brevem, vel super plures breves vel super semibreves penitusque super omnem obliquitatem descendentem recedere potest, et fiunt ligature cum perfectione, ut hic:

[Lig2art,Lig2art,Lig3cssnaart,Lig3odart,Lig3cdsnodart on staff3]

Maxima 1.

Franco.--Omnis perfecta longa.

Regula IV.

Handlo.--Si ligatura desinat descendendo, et habeat ultimam quadratam, ultima erit longa, licet sub longa, vel brevi, vel sub pluribus brevibus, vel sub semibrevibus inveniatur, ut hic:

[Lig2d,Lig2cdsnd,Lig4cdsnddd,Lig3dd,Lig5cssndddd on staff4]

Regula V.

Franco.--Quandocunque ultimus punctus stat indirecte super penultimam, brevis est, ut hic: [Lig2a,Lig3aa,Lig5adoda,Lig3oda,Lig3aa on staff3]

Regula VI.

Idem.--Quandocunque due note in uno corpore obliquo in fine ligature inveniuntur, ultima erit brevis, ut hic:

[396] [Lig3cdsndod,Lig4ddod,Lig7aaoaddod,Lig3Laoacddx,Lig3cdsnaoa,Lig3Laoacddx on staff4]

Regula VII.

Handlo.--In ligatura descendente brevis cum longa duarum perfectionum ligari potest, sed non e converso, ut hic: [Lig2cdsnd,Lig2cdsnd on staff3]

Regula VIII.

Idem.--Similiter duplex longa cum se ipsa deorsum ligari potest, ut in exemplo regule proxime precedentis.

Regula IX.

Idem.--In ascendente vero ligatura longa duplex precedens ligatur cum brevi et cum se ipsa, ut patet hic: [Lig2MXcddxa,Lig2MXaMXrt,Lig2MXcddxa,Lig2MXcddxaMXrt on staff3]

Una brevis vel plures inter duas duplices longas ligari possunt, ut hic:

[Lig3MXcddxddMXcddx,Lig4MXcddxdddMXcddx on staff3]

Regula X.

Idem.--Sciendum est etiam quod brevis altera latet aliquando in ligatura rectarum brevium et in obliquitate, ut hic:

[Lig3Laa,Lig3dod,Lig4ddd,Lig4Laoda,Lig3ad,Lig3Laa,Lig3cdsnodart on staff3]

Idem.--Denique vitiosum est notas ligabiles non ligare, ligareque non ligabiles.

Incipit nona rubrica de conjunctionibus semibrevium, et quibus figuris seu ligaturis semibreves debeant conjungi.

Regula I.

Handlo.--Notandum est quod tres semibreves minores ordinatim conjunguntur sursum et deorsum cum punctu divisionis, quando necesse est, ut hic:

[S,S,S,pt,S,S,S,pt,S,S,S,pt,S,S,S on staff4]

Regula II.

Idem.--Minime et minorate simili modo cum figuris rotundis conjungi possunt, ut hic:

[S,S,ptv,S,S,ptv,S,S,S,ptv,S,S,S,ptv on staff4]

Regula III.

Idem.--Due vero semibreves cum longa vel brevi conjungi decent, ut hic:

[L,S,S,L,S,S,Bcdsn,S,S,Bcdsn,S,S,Bcdsn,S,S on staff3]

Regula IV.

Idem.--Quando due semibreves similes sunt in conjunctione, prima erit minor, alia major, ut supra in exemplo regule tertie hujus rubrice.

Regula V.

Idem.--Nisi tractum obliquum sit impedimentum; et tunc erit semibrevium dissimilitudo, et fiet prima major, altera minor, ut hic:

[397] [L,S,S,L,S,S,L,S,S,Bcdsn,S,S,L,S,S on staff4]

Regula VI.

In fine siquidem cujuslibet ligature vel obliquitatis semibreves due vel tres vel quatuor deorsum, vel sursum, vel partim deorsum, vel partim sursum conjungi possunt, si ligature vel obliquitates non plicentur, ut hic:

[B,B,S,S,Lig2cssna,S,S,S,Lig2cdsnd,S,S,S,S,Lig2La,S,S,S,S,S,Lig2cdsnd,S,S,S,Lig2a,S,S,Lig2cssna,S,S,S,S,S,Lig2cssnod,S,S,S,S,Lig2cdsnod,S,S,S,S,S,Lig3cssnoda,S,S,Lig2cdsnod,S,S,Lig3cdsnoda,S,S,S,S,S,Lig2art,S,S,S,S,S on staff3]

Regula VII.

Idem.--Quatuor semibreves ad invicem conjunguntur sine signo, valorem habentes unius brevis, ut hic: [S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S on staff3]

Regula VIII.

Idem.--Fallit tamen modi divisione opposita, ut hic: [S,S,S,pt,S,S,pt,S,S,S on staff3]

Maxima 1.

Idem.--Et tunc tres pro brevi computantur, ultima vero ad id quod sequitur pertinebit, scilicet ad divisam semibrevem proximam sequentem, vel ejus valorem.

Regula IX.

Idem.--Tres vero semibreves, vel quatuor cum brevi, vel longa, conjungi possunt et e converso, ut hic:

[Bcdsn,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,Bcdsn,S,S,S,S,Bcdsn,L,S,S,S,L,S,S,S,S,S,S,S on staff4]

Regula X.

Idem--Brevis vero precedens semibreves duas vel tres vel quatuor, si conjunctione se habent, nuda non potest esse, sed tractum a parte sinistra habebit descendentem, et dicetur brevis conjungens, ut patet supra in exemplo regule tertie et regule none hujus rubrice.

Regula XI.

Idem.--Semibreves etiam oblique et recte ad invicem possunt conjungi sub perfectionis valore, quarum conjunctio patet in exemplo regule vigesime prime sexte rubrice.

Regula XII.

Admetus de Aureliana (sic).--Cantores de Navernia (sic) minoratas et minimas per se sic conjungunt ad invicem cum signis, et conjunguntur deorsum non sursum, ut hic:

[M,S,M,Bcdsn,M,Lig2cdsnod,M,Lig2cdsnodcsdx,M,M,M,M,M,M,M,M,M,M,M,M on staff4]

Regula XIII.

[398] Idem.--Semibrevis major vel minor precedens aliquando minoratas et minimas conjungit, ut hic:

[Scd,S,S,ptv,Scd,S,S,ptv,S,ptv,S,S,ptv,S,S,ptv,S,S,ptv,S,S,S,S,ptv,S,S,S,ptv,S,S,ptv on staff3]

Regula XIV.

Idem.--Et e contrario minime et minorate semibrevem minorem vel majorem, vel utramque ligatam, vel obliquam conjungunt, ut hic:

[S,S,S,ptv,Scd,Scd,ptv,Lig2cssnod,S,S,S,ptv,S,S,S,ptv,Scd,S,ptv,Scd,S,Scd,S,ptv,Lig2cssna,S,S,ptv,S,S,S on staff3]

Regula XV.

Handlo.--Si vero nude semibreves quinque in conjunctione inveniantur, et post tres fit punctus divisionis, tres pro brevi computantur; due vero sequentes minores judicantur, si sola semibrevis divisa sequens inveniatur, ut hic: [S,S,S,S,S,S,S,S,ptv,S,S,S on staff3]

Regula XVI.

Idem.--Due etiam semibreves ad breves ligate vel oblique cum tribus minoribus, vel cum duabus, et minima et minorata sequentibus, conjungi possunt, et e converso, ut hic patet in exemplo:

[Lig2cssnod,S,S,S,pt,Lig2cssna,Scd,Scd,S,Lig2a,S,S,S,pt,Lig2cdsnod,S,S,S,Lig2cssna,S,pt,S,pt,S,S,ptv,Lig2cssnod,S,ptv,S,ptv,S,S,Lig2cdsnacsdx,Scd,ptv,Scd,ptv,S,S,Lig2cdsnod,S,ptv,B,S,S,ptv,Scd,S,S,S,S,Scd,S,S,Lig2cssna,Scd,S,S,Lig2cdsnod,S,pt,S,pt,Lig2a,Lig2cssna,Scd,pt,S,pt,S,S,Lig2od on staff3]

Idem.--Sola vero brevis post omnem ligaturam, vel obliquitatem conjungi potest; referri vero debet ad proximam semibrevem sequentem, vel ejus valorem.

Maxima 3.

Idem.--Conjunctio est conglutinatio figurarum debito modo supra syllabam ordinata.

Maxima 4.

Idem.--Optimum est denique notas jungibiles jungere, disjungereque non jungibiles.

Maxima 5.

Idem.--In divisionibus igitur figurarum, in ligaturis et in obliquibus, et in conjunctionibus earum, hec est ars inventa quam cuilibet cantori habere necesse est.

Incipit decima rubrica. Quomodo se plice habent in ligaturis et in obliquitatibus et qualiter simplex longa plicata transit a vi plice in erectam longam equivocatur.

Maxima 1.

Handlo.--In ligaturis vel obliquitatibus nunquam ponitur plica, nisi in fine.

Regula I.

Franco.--Quandocunque in fine ligature plicatur, punctus quadratus pro longa tenetur.

Handlo.--Sive sit ascendens ligatura, sive descendens, sive partim ascendens, vel partim descendens, ut hic: [Lig2apsdx,Lig3aapsdx,Lig5cdsnddadcsdx,Lig3cdsnodacddx,Lig4cdsndddpsdx,Lig5cdsnddddpddx,Lig6cdsnodaaadcddx,Lig7aaddodacsdx,Lig2Lapsdx,Lig2Ldcsdx,Lig2cdsndcddx on staff3]

[399] Regula II.

Franco.--Quandocunque in fine ligature due note in uno corpore oblique sunt, et in fine sit tractus ascendens vel descendens, ultima pro brevi plicata tenetur, ut hic:

[Lig3dodpsdx,Lig3dodpddx,Lig3pdsnaacsdx,Lig3doacddx on staff3]

Regula III.

Handlo.--Et si in fine ligature obliquitas ascendens utitur plica, aliter vitiosum esset eam imponere, ut super patet in maxima nona quinte rubrice.

Idem.--Obliquitas duarum semibrevium habet ascendentem plicam et descendentem, ut hic:

[Lig2odpsdx,Lig2odpsdx,Lig2oapddx,Lig2cssnoapsdx on staff3]

Regula IV.

Idem.--Tres etiam semibreves minores habent in fine plicam solummodo ascendentem, ut patet in exemplo regule octave et in maxima sexta sequente prime rubrice.

Regula V.

Idem.--Duplex vero longa ascendendo et descendendo plicari potest, ut hic:

[2Lpdsncddx,2Lpssncsdx,2Lpdsncddx on staff4]

Regula VI.

Idem.--Etsi sit in fine ligature ascendendo et descendendo perplicari potest, ut hic: [Lig3ddMXpsdx,Lig3ddMXpsdx,Lig4aadMXpddx on staff3]

Regula VII.

Idem.--Sciendum est, quod longa vel semilonga ligate in fine ligature vel obliquitatis habens tractum ascendentem transit a vi plice in erectam longam, quando nota vel pausa sequens invenitur ibi quo plica tendit, et dicetur erecta longa, ut hic patet in exemplo: [Lig4dddcsdx,L,Lig4dddcsdx,B,Lig5Ladddcsdx,BP,Lig5aaoda,pt,L on staff3]

Maxima 2.

Idem.--Omnis igitur ligatura, sive ex longis, brevibus vel semibrevibus, obliquitatibusve constituta sit in fine, plicari potest sursum similiter et deorsum.

Maxima 3.

Idem.--A. Omnis etiam conjunctio semibrevium minorum et in fine perplicari possunt sursum, non deorsum; minimarum vero et minoratarum nequaquam.

B. Ille etiam magne longe, que mensuram excedunt, unius longe duplicis nunquam perplicantur, neque ligantur.

C. Decet enim eas solido modo pronunciari.

Maxima 4.

Idem.--Alterata vero brevis in fine ligature, in obliquitate perplicari potest, dummodo cum longa a se divisa sequatur seu semilonga.

Maxima 5.

Idem.--Hic terminus longa equivocari potest ad perfectionem, videlicet et ad imperfectionem et [400] sic longa pro se ipsa et aliquando pro semilonga sumi potest, ut patet supra in regula prima, et in maxima prima et in secunda secunde rubrice.

Incipit undecima rubrica, de valore plicarum maxima unica.

Handlo.--A. Sciendum est quod plica unius longe duplicis valorem unius semibrevis majoris habet.

B. Simplicis vero longe et semilonge plica unam semibrevem minorem valet.

C. Brevis vero plica unius minorate valorem habet, et, si alterata sit, ejus plica semibrevem minorem valebit.

D. Plica etiam semibrevis valoris unam minoratam valebit.

E. Semibrevis quoque minoris unam minimam.

F. Recta semibrevis ligata, nec minime, nec minorate, perplicari possunt.

Incipit duodecima rubrica, de pausis que vocem omissam faciunt.

Maxima 1.

Franco.--Pausationum sex sunt species:

A. Prima est trium temporum.

B. Secunda, duarum.

C. Tertia, unius.

D. Quarta, duarum partium unius.

E. Quinta, tertie partis unius.

F. Sexta et ultima nullius temporis, sed potius immensurabilis pausa appellatur.

Causa inventionis hujus, ut, ubicunque inveniretur, penultimam notam designaret esse longam, licet penultima brevis vel semibrevis foret.

Regula I.

Handlo.--Minorate vero nec minime pausam non habent correspondentem.

Maxima 2.

Franco.--A. Pausa trium temporum tria spatia vel valorem trium tegit, scilicet cum duobus integris et duobus semis; pausa vero duarum temporum duo spatia tegit vel unum integrum et duo semis.

B. Pausa vero unius temporis unum spatium tegit vel etiam duo semis.

C. Pausa vero duarum perfectionum unius temporis duas partes unius spatii tegit tantum.

D. Pausa vero tertie partis unius temporis tertiam partem unius spatii tegit.

E. Pausa vero que immensurabilis dicitur finis punctorum appellatur quatuor spatia tegens; et apparent forme suarum hic quinte:

[CSI:400] [HANREGU 01GF]

Maxima 4.

Unius et tertie partis unius semibrevis sepius; per pausam vero duarum partium minoris majori adjunctam causatur.

Maxima 5.

Hoketi.

Jacobus de Navernia (sic).--Et tribus diversificantur Hoketi.

A. Primo modo: per brevem et pausam unius vel duarum sibi adjunctam, vel e converso.

B. Secundo modo: per semibrevem minorem et pausam duarum partium unius etiam sibi adjunctam, vel e converso.

C. Tertio modo: per pausam tertie partis unius semibrevibus minoribus attributam. Quorum trium modorum is ultimus difficilis est.

[401] Maxima 6.

Corpus, quando siquidem Hoketus currit super tres semibreves minores, cum pausis tertie partis unius, jocundum post se et post earum pausas habebit ut pausarum et semibrevium minorum fallacia deleatur.

Johannes de Gerlandia.--Super minimas et minoratas nunquam currit Hoketus, quia de sua natura pausas non habebunt in Hoketo; tantum in Hoketis contineri possunt.

Incipit decimatertia rubrica, quot modi cantus sive mensurarum fiunt.

Maxima 1.

Franco.--Modi cantus quinque ponuntur a modernis.

Regula I.

Idem.--Primus modus constat ex omnibus longis perfectis, ut patet in hoc moteto:

[CSI:401,1; text: In Bethleem.] [HANREGU 01GF]

Maxima 2.

Handlo.--Perfectissimus is modus est, qui modis omnibus mensurabilibus deseritur.

Regula II.

Franco.--Vel primus modus constat ex longa et brevi et longa, ut patet in exemplo.

Maxima 3.

Handlo.--Ad hunc modum primum pertinet trium temporum pausa, longa precedente, vel pausa duorum temporum cum pausa unius brevis precedente, vel pausa unius semilonga precedente, vel pausa unius duorum et unius etiam semilonga precedente.

Maxima 4.

Idem.--A. In hoc primo modo, si in loco semilonge figurarum ligatura, vel obliquitas, vel semibrevium conjunctio, vel duorum pausa insit, et brevis sequens divisa maneat, de substantia primi modi dici oportebit.

B. Sed et si loco hujus brevis divise sit semibrevium ligatura, vel obliquitas, vel conjunctio, vel unius pausa, idem erit dicendum.

Regula III.

Franco.--Secundus modus constat ex brevi et longa et brevi, ut patet in hoc exemplo:

[ClefF3,B,L,B,L,B,L,B,L,B,L,B,L,B on staff3]

Maxima 5.

Handlo.--Ad hunc modum secundum pertinet duorum pausa precedente vel unius pausa cum pausa duorum semilonga.

Maxima 5.

Idem.--A. In hoc modo secundo, si loco brevis sit ligatura, vel obliquitas, vel semibrevium conjunctio, vel unius pausa, et semilonga sequens divisa maneat, de substantia secundi modi convenienter dici oportet.

B. Sed et si loco semilonge figurarum ligatura, vel obliquitas, vel semibrevium conjunctio, vel duorum pausa insit, idem dicendum erit.

Regula IV.

Franco.--Tertius modus constat ex longa et duabus brevibus et longa, ut patet in hoc moteto:

[CSI:401,2; text: Quid miraris partum Virgineum.] [HANREGU 01GF]

[402] Maxima 7.

Handlo.--Ad hunc tertium modum pertinet trium temporum pausa, precedente longa.

Regula V.

Franco.--Quartus modus est duabus brevibus et una longa et duabus brevibus, ut hic:

[CSI:402,1; text: Rosula primula salve Jesse virgula.] [HANREGU 02GF]

Maxima 8.

Handlo.--Ad hunc quartum modum pertinet trium temporum pausa.

Maxima 9.

Idem.--Tertius et quartus modus transmutari debent, si more lascivo per vocem exprimantur in maxima quinte rubrice.

Regula VI.

Franco.--Quintus modus constat ex brevibus et omnibus semibrevibus, ut patet in exemplis sequentibus:

[CSI:402,2; text: Agmina fidelium Katerina, Novum melos promere. Regina regni glorie sola salve singularis gratie.] [HANREGU 02GF]

Maxima 10.

Handlo.--Ad hunc quintum modum pertinet trium temporum pausa, precedente longa vel unius, pausa semilonga precedente, vel unius, pausa brevi precedente, vel pausa duarum partium unius, semibrevi minori precedente, vel pausa tertie partis unius, semibrevi majori precedente, vel duabus minoribus precedentibus.

Maxima 11.

Idem.--A. Ab hoc siquidem modo proveniunt Hoketi omnes, Rondelli, Ballade, Coree, Cantifractus, Estampete, Floriture, et universe note brevium et semibrevium que sub celo sunt, que semibreves, breves atque longe, in hoc modo quinto comprehenduntur.

B. Et hoc modo quinto computabuntur tres breves pro una perfectione, vel trium valores.

C. Et aliquando due breves pro una perfectione computande sunt, quando una duarum brevis altera est.

D. Ad quarum computationem evidens est Franconis intentio.

Maxima 12.

Idem.--Hic vero modus quintus ad omnes modos precedentes omnesque mensuras convenienter habet reduci.

Maxima 13.

Idem.--Hi prefati quinque mixtim se habere possunt. Cum igitur modus unus se habet in perfectione una vel in pluribus, et ipsum sequatur modus alius, demum inter modos illos divisionis punctus addatur, ut melius noscatur mixtura modorum.

[403] Maxima 14.

Idem.--Maxime vero a regulis differunt pro tanto, quia regule exemplis utuntur, maxime vero nudo modo sine exemplis intelliguntur, notitiam regulis exhibentes.

Maxima 15.

Idem.--Omnis modus mensurarum et omnis mensura cantuum ad perfectos quinque modos reduci habent. Et ideo faciendi plures regulas sive maximas nullus est finis. Verumtamen, care mi, id modicum volumen cerne et vestigia ejus serva; hic est omnis cantor et pro vita scriptoris Deum intente ora. Amen. Finito libro reddatur gloria Christo.

Expliciunt regule cum additionibus finite die Veneris proximo ante Pentecoste Anno Domini millesimo tricentesimo vicesimo sexto et cetera. Amen.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License