Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.10r] Sequitur sumula Musice Heinrici Helene

MUsice studium Inter cetera arcium studia non fore negligendum ymo preciosus sumopere pio fauore amplectendum Multiplex racio videtur persuadere quarum

Vna est Quia ipsa musica valet ad habendum arcium liberalium integritatem Est enim Musica vna de septem artibus liberalibus quapropter arcium liberalium non habetur complementum nisi musice assit documentum

Secunda racio est propter sui ad philosopharum familiaritatem Ipsa enim philosophie vtilis multum est famula Ipsamet philosophia In secundo De consolacione philosophie prosa prima testante Cum sic ait Cumque scilicet rethorica Musica laus nostri id est domus vernula famula nunc leuiores nunc grauiores modos succinat Qui igitur dominam amat puta philosopharum famulam eius scilicet musicam volo non contempnat

Tercia racio est propter eam quam naturaliter anime ingerit voluptatem In ipsa enim anima non modicum gratulatur In tantum quod multi eciam antiquorum animam esse armoniam putauerunt Vt patet primo de anima Cum simile suo simili natum sit vniversaliter congaudere Vnde et Aristoteles quarto politicorum Musicam omnis dicimus esse delectabilissimorum propter quod ad conuentus et deducciones eam racionabiliter assumimus homines tamquam potentem letificare

Quarta [f.10v] Racio hec est quia ipsa sibi adiunctam habet moralitatem potest enim ipsam disponere ad more quoscumque et ad eosdem animum nomen declinare Vnde Boecius in prohemio musice sue sic ait Cum sicut quatuor matheseos discipline et cetere tantum laborent in Inuestigacione veritatis Musica non solummodo speculacioni verum eciam moralitati est coniuncta Qua propter Aristoteles octauo polliticorum sic ait Quod musica potest morem anime qualem quadam facere propter quod in Ipsa erudiendus est Iuvenis Facit enim ipsa de feris mansuetos De iracundis tranquillos De litigiosis sociales De seueris pios et Vniversaliter De peruersis pacificos et modestos quas eciam satis approbant ea que de Orpheo Vate aput poetas recitantur

Quinta racio sumitur ex ipsius communi amabilitate Nam dicitur octauo polliticorum quod omnibus etatibus et omnibus moribus usus ipsius est amicus

Sexta racio est quia ipsa confert tam ad corporis quam ad anime sanitatem Vnde commentator Michael Ephesius octo Ethicorum dicit quod usus musice multi in egrotis confortat ad sanitatem et vexatis a malo spiritu ad vexacionis mitigacionem Secundum quod legitur in libro regum de Saul quod cum ipse a demone vexaretur Dauid cytharisante mitigabatur Ipsoque cessante sicut prius vexabatur

Septima racio est quod ipsa quamplurimis aput magnates necessariorum vite tepiosam procurat facultatem Multorumque aliunde viuere non potencium Detestabilem adimit egestatem Quam plures eciam generis ac possessionum fauore denudatos ad Iocundam nobilium potentumque vtriusque sexus vocat societatem per musicam quidem multi multas frequentissime bonorum exteriorum adepti sunt vtilitates

Octaua racio est propter ipsius in domo dei necessitatem [f.11r] Est enim ipsa vna de quatuor sciencijs quas beatus Augustinus in domo dei id est in sancta ecclesia Dicit esse necessarias Ipsam autem musicam inquiens in domo dei necessariam ad laudes dei decantandas Valet eciam ipsam in domo dei ad excitandam Iocunditatem spiritualem et deuocionem erga deum vt dicit commentator octo phisicorum Vnde non ab re ipsius usus a sanctis patribus in eclesia dei est acceptatus Primum videlicet a beato Ignacio et Ambrosio postmodum a sancto Gregorio et alijs quampluribus patribus spiritu sancto inflammatis

Nona racio est propter ipsius ignorancie turpidudinem siue vilitatem Cum enim turpe sit ignorare quod omnibus conuenit vtque tertio ethimologiorum Musicam autem omnibus saltem viros eclesiasticos quibus ut Iam dictum est ipsa necessaria scire conuenit Patet euidenter quam turpe sit precipue viris ecclesiasticis ipsam ygnorare Vnde Ysidorus tertio ethymologiarum quod erat tam turpe ignorare musicam quam litteras vt igitur ad vnum sic dicere Musica valet ad arcium integritatem. Philosophie familiaritatem. Animi Iocunditatem. Ipsiusque Distentis moralitatem. gentiumque cuiuslibet etatis et morum amabilitatem. Corporis et anime sanitatem. Bonorum fortune utilitatem. ad eiusdem in domo dei necessitatem. Ac ad euitandum Ipsius ignorancie vtilitatem

Istis ergo racionibus Inductis musice studium tanquam honestum Iocundum ac vtile et necessarium in pnciaris eligimus prosequendum ac ad eiusdem scilicet musice Intellectum aliqualem ad habendum breuiter ut modo introductionis compendiosum de eo tractatum quinque capitulis distictum duximus ordinandum In quo saltem ea que ad musicam in cantu ecclesie exercentur magis exstant necessaria proponimus proposse sumulare Primum capitulum est de musice [f.11v] notificacione Inuencione vtilitate simul et necessitate Secundum capitulum est de ipsius primis elementis puta de clauibus in manu existentibus Tercium De proporcionibus musicalibus secundum quas formatur omnis melodia Quartum est de tonis per quem regitur omnis cantus musicalis Quintum est de exemplari doctrina omnium predictorum et est practica tocius operis precipue tamen quarti capituli quia doctrina principaliter deseruit tonis Quapropter et tonarius

Sequitur capitulum primum

Hoc capitulum nuncupatur De notificacione siue diffinitione musice artis

MVsicam notificaturi eius multitudinem primo distinguamus ne in ambiguo in hoc opere procedamus

Accipitur hoc nomen Musica sicut illud nomen medicina Medicina enim sumitur pro re qua utitur medicus In medicando ut pro herba vel ponone vel pro arte qua medicus habitam sanitatem conseruat et amissam recuperat Sic simili modo musica accipitur pro uocum et sonorum consonancia seu pro proporcione et pro arte de huius consonancia seu proporcione considerante Quod autem quidam sumunt musicam pro quarumlibet rerum proporcione puta orbium celestium Elementorum membrorum corporis humani et reliquorum hoc fit nimis large Cum proporcio musicalis ad sonum contrahatur sicut ad subiectum huius musice quod est numerus sonorus Et ideo melius est dicere ut dictum est ipsam sumi pro sonorum proporcione Distinguamus igitur primo musicam pro sonorum consonanciam et tunc eius distinccio secundum quod pro arte ponitur sufficienter poterit apparere Hanc autem musicam quidam distinguunt In mundanam humanam et instrumentalem dicentes mundanam [f.12r] In celestium orbium consistere armoniam Humanam In modulacione vocis humane Instrumentorum vero In Instrumentorum resonancia multiformiter cuiusmodi sunt Organa Schakeria Chytara psalteria viella et cetera de alijs

Nos autem musice ipsius fimbrias dubitare volentes eam aliter duximus distinguendum Dicentes triplicem esse musicam Supercelestem Celestem et subcelestem

[Supercelestis m.sec. in marg.] Supercelestis est Que in angelorum et sanctorum Iubilo ac deduccione optima qualis aput ipsos existit toto euo a sanctis patribus esse multifariam est comparata De qua dicit sacra Scriptura In ciuitate Domini Ibi sonant organa sanctorum Iugiter Et iterum Ibi angeli et archangeli ymnum Deo Decantant

[Celestis m.sec. in marg.] Celestis musica est armonia Quam spere celestes faciunt suorum motuum diuersitate secundum Pitagoricorum opinionem Volunt enim Pytagorici quod sicut in Inferiori Mundo corpora mota reddunt sonum Sic et corpora celestia motu suo sonum quendam efficiunt Cuius tanta reperitur esse varietas quod ex omni sonorum ibi repertorum ad Inuicem commixtione ammirabilis quedam resultat armonia quam dicunt ideo nos non audire quia ad eam ab inicio natiuitatis nostre sumus assuefacti sicut fabri propter assuefactionem sonos non aduertunt malleorum addunt tamen quod contingere possit ut ars ex sensibus exterioribus abstractus circa spiritualia tantum sit intentus quia illam celestem armoniam cum melodia humana Incomparabiliter suauiorem audire possit Sicut de Pytagoricis dicit Simplicius secundo celi et mundi Vnde in quadam parte artis magice a Pytagoricis tradite traditur doctrina de [f.12v] claritate seu gloria septem planetarum dulci melo resonancium a septem puro audienda Harum autem duarum musicarum prima scilicet supercelestis Importat misterium quod sacre theologie doctoribus committimus declarandam Altera vero scilicet celestis vel est excogitatum mendacium si superficies attendatur Vel est enigma poeticum si ad verborum intrinsecum intellectum reseratur Qua propter per ypotheticarum suam ipsam a philosophie coniunccione racione vera cogente non in merito segregauit vt habet videri secundo celi et mundi vbi opinio predicta efficaciter improbatur Si vero armoniam qui supra celestem vocare voluerit eam que est inter motus celestium orbium proporcionem secundum quam Impotentibus recipere sonum Dulcis quedam consonancia sumi possit illum nequaquam Iudicans racione dicet vtique reprobandum Sed quod ibi sit armonia vocalis que in proporcione sonorum aut violento motu corporum secundum motum ab Aristotele secundo de anima traditum Consistat cantorum a methodo recte philosophancium prorsus esse commentitur alienum De hijs ergo Duabus nihil ad presens

[Subcelestis m.sec. in marg.] Subcelestis vero musica est que in corporibus huiusmodi sub celo quod in proposito Corpus quinte essencie dicitur existentibus reperitur quam si placet licet quodamodo In Vsitatum sit Distinguere sit possumus scilicet quod illius alia Est mundana alia humana [Subcelestis diuiditur in mundana humana m.sec. in marg.] Per mundanam quidem placet intelligi omnium sonorum proporcionum In quibuscumque que sub celo est corporibus reperibilem preter quam In homine solo et instrumentis ab homine factis et fabricatis [humana m.sec. in marg.] Per humanam vero eam que ab homine fit et exercetur solum Que vlterius satis congrue diuidi potest In Instrumentalem siue organicam [f.13r] et vocalem Ita quod instrumentalis sit illa quam homo instrumetis diuersis ab eo factis exercet [humana diuiditur in Instrumentalem vocalem m.sec. in marg.] Puta Organa fistula viella tuba et similibus De quibus supra eciam aliqualiter mencio facta est de qua tamen non attendimus ad presens Licet eius usus Debitus multis hominibus conferat utilitates tam in corpore quam in anima ut supra visum est Dummodo competencia Iusta eligantur et incompetencia reiciantur secundum doctrinam Aristotelis in octauo politicorum Vbi docet omnia de quinta organa esse reicienda appellans catekinta organa quibus utimur ad agones et ex quibus non querimus mentis nostre composicionem Sed pocius audiencium delectacionem vel pugnancium ad bella incitacionem Et exemplificat ibi de fistulis quarum dicit usum esse invtilem ad disciplinam Qua propter aiunt antiqui palladem cum fistulas invenissem eas recessisse quia erudicio fistularum nihil confert ad intellectum Palladi autem scienciam attribuimus et artem ut dicit ipse ibidem vtendum est ergo Instrumentis que valent ad animi recreacionem Cuius modi sunt Organa Schakeria Chitara psalteria et similia non illis que ire procurant excitacionem nisi in bellis vbi talium usus non irracionabiliter haberi consueuit Etenim animositas est ibi necessaria que per talia organa frequentissime presertim ad hoc per naturam dispositis procuratur Non eciam usus instrumentalis musice ab ecclesia refutatur Cum de Dauid legatur quod ipse cum cantoribus cytharam percuciebat In domo domini Spiritus autem sanctus per os eiusdem dicat Laudate dominum in sono tube Laudate eum in psalterio et cythara Quapropter et usus Instrumenti quod est [f.13v] organum anthonote est dictum ut credo in ecclesia dei moderno ipse satis est communis [Vocalis est duplex naturalis Artificialis m.sec. in marg.] Vocalis musica est que voce hominis exercetur quam et naturalem et artificialem contingit inveniri Nam quedam naturali industria nullius artis regulis edocti cantus quosdem dulcissonas sibi formans participantes sine arte et de quo artificialitatis est ars musice quemadmodum De Dyalectica primo elencorum Aristotelis dogmatizat alijs autem regulis cuiusdem artis ascenti secundum earum regularis tenorem Cantus promunt multiformes Congrue ergo dicimus quod vocalis musice alia naturalis alia artificialis omnibus autem alijs in presenti negocio pretermissis

[De musica humana vocali et artificiali m.sec. in marg.] De musica humana vocali artificiali in presenti negocio Intendimus et de arte ipsam regulante Si autem placeret aliter posset eodemmodo quo dictum est musicam pro arte acceptam distinguere satis competenter

Nam cuiuslibet consonancie in quacumque ecclesia re Inueniatur ars dicitur esse musicalis Sed talis distinccio satis haberi poterit ex premissis ita quod cuiuslibet cuiuslibet rei sua ars adaptetur Ars autem musice que circa consonanciarum vocis humane consistit in tres species ab Ysidero tertio Ethimologiarum diuiditur scilicet in metricam Rigmicam et melicam quarum prima In metris secunda in rigimis et tercia in melodijs existit De primis duabus nihil ad presens Nam prima anput grammaticos et poetas Secunda pro rethoricis magis vsitatur Sed Tercia presens cura est aliqua saltem communia sub compendio summulare Que scilicet tercia duplex invenitur scilicet plana siue subalterna et mensurabilis Plana que in cantu communi exercetur Mensurabilis que per debita tempora Cum modis et prolacionibus limitatur videlicet in Mothetis Baladis Rondellis et virelentis et ceterijs Harum igitur vna scilicet mensurabili obmissa De plana solum intendimus in presenti Non enim intendimus nisi paruulos in regulis quibusdem instruere quibus possent [f.14r] cantum ecclesie cuius usus est eis necessarius debite regulare His visis ad musice notificacionem accedamus Musica quid admersis diuersimode notificatur vno modo sic

[Musica in marg.] Musica est sciencia mathematica mixta numeri sonori id est ad sonos contracti Principia partes et passiones considerans Et hec quedam notificacio conuenit musice sub statu suo generalissimo considerato Dicitur enim musica generaliter accepta Sciencia mathematica quia est vna de quatuor sciencijs mathematicis que mathematice id est doctrinales dicuntur Cuius modi sunt arithmetica que est de numero simpliciter Musica que est de numero sonoro Geometrica que est de magnitudine simpliciter Astronomia que est de magnitudine celesti Dicitur autem mathematica mixta quia non est pura sed mixta sunt enim mathematice pure scilicet arismetica et geomatria quia illa simpliciter abstrahunt ab omni materia sensibili ut videlicet secundo physicorum Dicitur autem numeri sonori quia numeris ille huiusmodi sciencie est subiectum adequatum Ex quo eciam patet quod musica est arithmetice subalternata quia contrahit subiectum arithmetice scilicet numerum per contradiccionem accidentalem scilicet sonum Vnde eciam ex principijs arithmetice noticia musice non modicum capit fulsimentum Dicitur autem principia partes et passiones intellectis quia ista tria sunt essencialiter in qualibet sciencia considerata vtque in primo posteriorum [Ysidorus in marg.] Alio modo notificatur musica magis specialiter ab Ysidoro tertio Ethimologiarum videlicet

[Musica in marg.] Musica est modulandi pericia in cantu sonoque consistens In cantu quantum ad vocem humanam In sono quantum ad musicalia instrumenta Et hoc modo notificatur musica humana prout generaliter se habet ad instrumentalem et vocalem Alio eciam modo ad huc specialius a domino Odone [Obdon in marg.] in suo dyalogo notificatur et hoc sic

[musica in marg.] Musica est veraciter canendi sciencia et [f.14v] facilis via ad perfeccionem canendi Et hec tantum conuenit musice humane vocali artificiali De qua nos intendimus in proposito Dicitur autem veraciter quia secundum veram artis tradicionem ut excludat musicam naturalem Dicitur autem et facilis via quia sicut natura petentem et usus promptum sic et ars facilem reddit artificem vt dicit Tullius in rethorica sua Sic ergo habens musicam generaliter specialiter et magis specialiter notificatam Dicitur autem musica quantum ad nominis exposicionem A musa quod est instrumentum quoddam musicale omnium instrumentorum vim et modum In se continens Inflatur enim humano ore ut tibia Manu temperatur ut Cythara folle concitatur ut organum Et ideo a tali instrumento sciencia hec non sumpsit Vel musica dicitur a musis quas poete in suis carminibus solent invocare eo quod per eas ab antiquis vis carminum et vocis modulacio quereretur Et hoc dicit beatus Ysidorus vbi supra Vel aliter dicitur a moys quod est aqua et ycos sciencia quasi iuxta aquam fuisse dicitur inventa A quo autem hec ars et quomodo sit inventa diuersimode admersis traditum reperitur Quia sicut recitat beatus Ysydorus vbi supra Moyses dicit repertorem huius artis et Tubal qui fuit de stirpe Kayn ante diluuium Greci vero dicunt Pytagoram huius artis principia et sonitu malleorum et cordarum expensarum percussione Inuenisse Alij Linum thebeum et Zetum et Anfion in Musica primos claruisse ferunt Post quos paulatim directa et aucta est multis modis Erat enim tam turpe musicam ignorare quam litteras hec Ysidorus dicit eciam Aristoteles secundo methaphisice quod si Thimotheus non fuisset multam melodiam non haberemus Vnde videtur quod ab illis musica vel sit saltim pro parte adinventa vel ad minus augmentata Dicunt eciam quidem Orpheum primum huius artis exstitisse inventorem De quo dicit tertio de consolacione philosophie in fine quod ipse flebilibus modis coegit [f.15r] currere siluas et annos mobiles stare et ceterijs Cum Igitur de Inuencione musice multe sunt opiniones ad presens grecis quibus dedit musem ore loqui rotundo ut ait oracius in poetria sua pocius assencimus Vnde qualiter hec ars secundum eos est inventa videamus Quidam magnus philosophus nomine Pythagoras Cum quod tempore iter ageret ad quendam fabricam venit In qua super vnam Incudem quinque mallei furiebantur quorum malleorum suauem concordiam multum miratus proprius accessit Primumque putans vnisoni ac modulaciones in manuum veritate consistere mutauit malleos quo facto quamque sua modulacione secuta est Subtracto itaque vno videlicet quinto a ceteris qui dissonus erat Alios quatuor malleos ponderauit mirumque in modum diuino nutu Primus malleus .12. Secundus .9. Tercius .8. Quartus sex. nescio ponderibus appendebant cognouit igitur In numerorum proporcione musice artis versari scienciam et eam secundum hoc adinvenit scripsit et docuit aput grecos Cuius notificacio aput Boecium et alios grecarum litterarum peritos postmodum est propalata De qua eciam diuersi eciam diuersas sumans ad instruccionem paruulorum ediderunt sic Guido Odo Berno et Iohannes ex quibus omnibus hec sumula nostra breuiter est extracta Cuius autem vtilitatis simul et necessitatis hec eadem ars esse prohibeatur superius in prologo sufficienter est expressum vt tantum ibi obmissa compleantur adiungenda sunt ea que beatus Ysidorus tertio ethymologiarum [tertio ethymologiarum in marg.] In eius laudem prorumpendo recitat dicit enim [nota in marg.] Sine musica nulla disciplina potest esse perfecta nihil enim sine illa Nam et ipse mundus quadam armonia sonorum fertur esse compositus et celum ipsum sub armonie modulacione reuolui et subdit Musica vero mouet effectus prouocat In [f.15v] diuersum habitum sensus In prelijs vero tube contentus pugnantes accendit et quanto vehemencior sit clangor tanto fit certandem animus forcior Siquid et remiges cantus hortatur ad colendosum quodcumque labores Musica enim animam mulcet et singulorum operum fatigacionem Modulacio vocis solatur Excitatosque animos musica sedat sicut de Dauid legitur qui ab inmundo spiritu Saulem arte modulacionis eripuit Ipsasque bestias necnon et serpentes volucresque delphinos ad auditum sue modulacionis musica prouocat sed et quidquid loquimur Vel intrinsecus venarum pulsibus commouemur per musicos rigmos armonie virtutibus probatur esse sociatum hec Ysidorus Quod eciam ante in venarum pulsibus verum eciam sit quod dictum est attestatur Avicenna Primo canonis seu secunda summa de pulcibus dicit Quod in pulsu reperitur natura musice secundum quod ipse ibidem pulchre in pulsu ponderis declarat Ergo nec medicis noticia musice erit merito subtrahenda De vtilitate eciam huius artis dicit Iohannes in sua summa quod musicus cantus aures mulcet mentem erigit preliaciones ad bella incitat Lapsos et desperatos reuocat Viatores confortat Latrones examinat Iracundos mitigat Tristes et anxios letificat Vanas cogitaciones eliminat Discordes pacificat Freneticorum rabiem temperat Vnde quidam freneticus Aschlepiade merito canente fertur liberatus et de Pytagora dicitur quod luxuriosum quidam Iuuenem ab inmoderata libidine musica reuocauerit melodia Habet eciam musica secundum diuersos modos diuersas posiciones de quibus in capitulo de tonis doctrina subsequetur Hec ergo sciencia haut infima vt ait Idem Iohannes inter artes est reputanda presertim cum [f.16r] clericis maxime sit necessaria Et quibuslibet eam exercentibus vtilis peritis et Iocunda [nota in marg.] Sed sunt non nulli asini ad lunam quorum precordia vocis modulacio non subintrat nec eciam ullomodo mouet sed hij duri et agrestes Indicantur Sunt autem alij eciam clerici modulacioni tam vocis quam instrumentorum satis congratulantes qui tamen hanc artem nec sciunt nec scire volunt ymo quod grauius est scientes fugiunt et abhorrent dicentes vsum solum sufficere in hoc Sed vere illi ceci omnino de quorum vtique cecitate si non ex malicia eorum non proueniret vtique peritis esset condolendum Tales enim nec de cantu composito an sit urbanus aut villanus verus vel falsus possunt Iudicare nec cantum falsum emendare nec nouum cantum compilare quod utique artis huius non ignarus facere poterit faciliter esset preclare Sunt eciam qui distinguere nesciunt Inter musicum et cantorem Cum enim Inter illos magna est distancia secundum Guidonem In Micrologo suo vnde quidem [signum indicis in marg.] Bestia non cantor qui non canit arte sed usu Non vox cantorem facit sed artis documentum Nam musicus per artem recte incedit Cantor vero aliquando rectam viam solummodo per usum tenet Sed multociens ipsum contingit oberrare et hec de primo capitulo ad presens dicta sufficiant

Sequitur secundum Capitulum De primis elementis Musice puta de notis que a quibusdam claues dicuntur

SVnt enim huius elementa littere quedam que note seu claues Dicuntur et sillabe quedam que voces appellantur Dicuntur autem littere et sillabe huius artis prima elementa et quod ipsa prima principalia elementa complexa per que tota musica confirmatur Littere autem sunt septem secundum numerum dierum [f.16v] septimane et suarum litterarum scilicet a b c d e f g Que ideo note dicte sunt quia per eas primo omnis cantus musicalis notificatur Dicuntur autem claues per similitudinem quia sicut per clauem reseratur cera Ita per has litteras reseratur omnis musice melodia Has litteras antiqui duplices quatuordecem tantum posuerunt claues Scribentes primas septem litteras grosso modo reliquas vero modo subtili ut Infra patebit vnde quidam Bis septem voces contenti clauibus olim Alij vero antiquorum primam litteram in fine repetentes scilicet a quindecimam clauem esse decreuerunt sumentes Inicium ab a et similiter finem Primas septem grosso modo Medias vero subtili et vltimam vero modo duplicato ut hic A B C D E F G a [sqb] c d e f g aa Postea vero moderni considerantes huiusmodi notas non sufficere ad quamlibet melodiam exprimendam addiderunt in principio propter descensum quorundam cantuum faciendo vnam notam scilicet gamma litteram grecam sic formatam [Gamma] et secundo [sqb] quadrato et tercio addiderunt b mollem et in fine apposuerunt vltime littere scilicet aa quatuor claues videlicet bbfa[sqb][sqb]mi ccsolfa ddlasol eela Et scribuntur sic bb[sqb][sqb]. cc. dd. ee In vniuerso .20. claues constituerunt ut supra describendas decreuerunt Has claues ad omnem cantum sufficere suam tenet modernorum Licet autem tot sunt note non sunt tamen plures quam .19. passus quia b et [sqb] ponuntur in vna claue Et hee quedam note ab inuicem Distinguuntur figura ordine posicione et nomine necnon potestate Figura quedam distinguuntur ut supra nomine autem aliter secundum grecos et aliter secundum latinos Secundum autem grecos sic ad cuius euidenciam est notandum quod greci [f.17r] tamen quindecim habent notas siue claues suprascripto quia nec gama habent quam beatus Gregorius dicitur inuenisse nec b mollem nec quatuor vltimas litteras et has quindecim claues quatuor ordinibus disponunt quorum primus est ab A usque ad D et vocatur ordo principalium eo quod ille note in principio sunt locate Secundus est ab E usque ad .a. eciam inclusiue et vocatur ordo mediarum eo quod per eas tanquam per medias siue per medietates cantus a grauibus ad acutas progrediatur et regrediatur Tercius est a [sqb] usque ad e et vocatur ordo disiunctarum quia ipse a precedentibus disiuncte sunt et separate tam In sono quam in figura Quartus est ab .e. usque ad .aa. duplicatum et vocatur ordo excellencium Eo quod in soni subtilitate omnes alias excellat Secundum hos ordines greci predictis notis nomina inponunt Nominant enim prima litteram scilicet A proslambanomenon vel prosmelodos eo quod idem est quod acquisita vel assumpta et quod in grammatica in qua primum est reperta ad opus musice sit assumpta [sqb]mi vero nominant hypatehypaton quod idem est quod prima principalium quia aput antiquos prima fuit principalium vel quia primum sonum inter principales fecit Cfaut vero vocant parhypatehypaton id est Iuxta principale principalium Dsolre vocant licanoshypaton id est Digitalem eo quod ad modum digiti Iudicanter discernuantur principales a medijs Elami vero nominant hypatemeson quod idem est quod principalis mediarum Ffaut vero nominant parhypatemeson id est Iuxta principalem mediarum Gsolreut vero Lichanosmeson id est digitalem mediarum quia ipsa cum sit vna mediarum discernit notas capitales a minutis Alamire vero vocant mese id est mediam quia tres sunt claues per hanc [f.17v] litteram inportate Ista est media duarum ceterarum scilicet A et .aa. deinde [sqb]mi vocant paramese id est Iuxta mediam Postea csolfaut vocant tritediezeugmenon quod est tercia disiunctarum ordine tamen propostero numerando vel quia sic intelligatur quod sit vna de tribus qui disiuncte nominantur Dlasolre vero nominant paranetediezeugmenon id est Iuxta vltimam disiunctarum Netediezeugmenon dicitur a nete vltima et diezeugmenon id est disiuntarum vltima quam elami attribuunt Ffaut autem vocant triteyperboleon id est terciam excellencium Intelligendo eo modo quo de tritediezeugmenon dictum est ggsolreut vero nominant paraneteyperboleon id est Iuxta vltimam excellencium quia Iuxta aa quam vocant nethehyperboleon id est vltima excellencium Hec autem predicta In subsequenti figura clarius patebunt

[Venice, Marciana VIII.24, f.17v, fig. 1; text: diarenusque principales sunt hee quatuor, A, prosmelodos, [sqb], Hypatehypaton, C, parhypatehypaton, D, licanoshypaton, disiunctum, Medie, E, hypatemeson, F, parhypatemeson, G, Licanosmeson, a, mese, Synaphe, Disiuncte, b, synemenon, [sqb], paramese, c, tritediezeugmenon, d, paranetediezeugmenon, Coniunctum, Excellentes, e, netediezeugmenon, f, tritehyperboleon, g, paranetehyperboleon, aa, netehyperboleon] [HEHESUMM 01GF]

Et nota quod si quis predictis secundum gregos addere velit b mollem quod greci synemenon latini vero adiunctum vocant Sed note predicte diuersimode nominantur vno modo ab eorum potestate Cum enim quedam earum illius sint potestatis quod grauem cantum in sono gignant quedam acutum quedam superacutum quedam excellentem Item quidam tante sunt potestatis quod in eis cantus cuiuscumque modi rite finiatur placuit quasdam predictarum litterarum siue [f.18r] notarum appellari quasdam graues quasdam finales quasdam acute siue affinales quasdam superacute et quasdam excellentes vt hic

[Venice, Marciana VIII.24, f.18; text: Graues, [Gamma], A, B, C. finales, D, E, F, G. acute, a, [sqb], c, d. superacute, e, f, g, aa., excellentes, [sqb][sqb], cc, dd, ee] [HEHESUMM 01GF]

Gamma graues D finales a prebet acutas Et superexcellunt quas inhoat aa duplicata Item octo prime note capitales appellantur Sequentes octo minute vltime vnomodo dicuntur duplicate aliomodo nominantur iste note alteris et vocibus ipsis vel per ipsas designatis Ita semper quod littere proponantur et voces Inmediates subsequuntur quod quomodo contingat Inferius cum de vocibus dicturi sumus liquide apparebit Qualiter autem note predicte ordine distinguantur Iam sepius visum similiter de potestate in quantum sufficit in proposito Sed de posicione siue situ earum de quo est maior vis facienda videamus Inuenitur autem earum posicio in tribus scilicet in monochordo In manu et in libro Vsus monocordi non habetur in vsu communiter Ne tamen quid per nomen dicatur ignoretur Sciendum quod monocordum ut dicit dominus Odo In Dialogo suo Est instrumentum quadratum longum in modum capse intus concauium In modum cythare super quod vna corda in medio posita sonat Cuius sonitu vocum varietates de facili comprehenduntur et dicitur a monosus quod est vnum et chorda quasi vnam habens cordam sicut decachordum decem habet cordas et octochordum octo habet chorda Istud autem instrumentum secundum Iohannem perutile est ad hoc ut per ipsum probetur de omni cantu de quo dubitatur an sit verus vel falsus et vt pueri ad musicam aspirantes ipsius sono duce facilius dirigantur sed quia In vsu non est de modo ipsum componendi [f.18v] et diuidendi qui multi sunt similiter et de composicione notarum in ipso ad presens decreuimus supersedere Si quia autem curiosus indagator existens hoc scire voluerit querat in mucrolog Guidonis vel in dialogo Odonis vel in Summa Iohannis quia hij satis omnis de hoc tractauerunt Deposicione autem harum notarum notum est omnibus quod cottidie in scolis puerorum exercitatur Vt tamen clarius negocium illud elucescat potest hic depingi manus

[Venice, Marciana VIII.24, f.18v, fig. 1; text: G dat [sqb] duram C naturam fque b mollem, [Gamma]ut, are, [sqb]mi, cfaut, dsolre, elami, ffaut, gsolreut, alamire, bfa[sqb]mi, csolfaut, dlasolre, aalamire, bbfa[sqb][sqb]mi, ccsolfa, ddlasol] [HEHESUMM 01GF]

Et notandum quod hec manus est interior scilicet palma manus sinstre in qua competencius note predicte possunt resignari ita quod in Iuncturis pollicis demonstrentur cum Indice In ceteris vero Iuncturis aliorum digitorum cum pollice sicut sciunt bene scolares pedagogi In libro autem hee note posicionem habent sic et cum In libro cantuum [f.19r] fiant quedam note et quedam spacia Istarum notarum quedam ponuntur In linea quedam vero in sparcio Huius autem posicionis facilis habetur noticia scilicet gut ponimus In linea are in spacio et sic secundum ordinem ita quod semper vna sit In linea et continuo sequens sit in spacio Hoc tamen subintelligendo quod b molle et [sqb] durum simul ponantur in eodem spacio vel in eadem linea et illud totum notum est in doctrina puerorum et sic patet quantum ad propositum sufficiencia De litteris que note vel claue musice appellantur Consequenter de sillabis que notarum vel clauium voces dicuntur videamus sunt autem huius sillabe sex scilicet vt re mi fa sol la quas ex ymno Vt queant laxis resonare fibris et cetera quidam sumptas esse dicuntur hoc scilicet modo Vt queant laxis habemus ut Resonare fibris habemus re Mira gestorum habemus mi famuli tuorum habemus fa et cetera Istarum vocum quedam habent vnam quedam vero duas quedam vero tres Et secundum hoc eciam nomina sorciuntur Gut vnam vocem habet scilicet ut et benedicitur gamaut Are similiter habet vnam scilicet re et ceterijs Sed diligenter aduertendum est [sqb]mi vnam vocem habet scilicet mi et [rob] rodundum eciam vnam scilicet fa et quia hee due semper ponuntur in vno propasso id est In vna Iunctura manus vel linea vel spacio libri ideo nominantur vno nomine scilicet bfa[sqb]mi Et scito quod [sqb] durus ideo dicitur quadratum vel molle quia reddit notam sequentem ad standum tamen mollius quam si ei b non proponeretur Et [sqb]mi ideo dicitur durum quia reddit notam sequentem ad standum durius videlicet eleuando per semitonium minus et cetera de quibus satis habetur In dictis Iohannis boen Sunt autem hec omni notarum nomina [f.19v] communiter aput nos usitata scilicet gamaut are [sqb]mi cfaut et cetera addunt autem vnam quidam que vocatur ela quam ponunt extra in manu Sed non video cuius auctoritate hoc faciunt [[vel quare]] vel quare Quia in nullo auctore hoc Inuenire potui Voces autem predicte hoc ordine preferuntur quod ascendendo ut est prima quia in prolacione est grauissima Deinde re postea mi et ceterijs usque ad ut Sciendum est quod hee sex voces seu note septem vicibus in manu modo Repetuntur secundum quod septem sunt littere siue claues Et hoc secundum triplicem modum cantandi scilicet per [sqb] durum per naturam et per b molle Vt autem hos modos distinguere valeas nota has regulas Quarum prima est ista Omne ut Incipiens a gut gsolreut ggsolreut cantatur per [sqb] durum et sic sunt tres cantus [sqb] durales Secunda est Omne ut incipiens a C cantatur per naturam vnde cum tamen duo sunt c habentes ut ante re Licet alias bene sint tria c duo ergo tantum erunt cantus naturales Tercia regula est Omne ut incipiens ab f cantatur per b molle vnde cum duplex sit f duo erunt cantus b mollis Vnde versus

G fore canturum per [sqb] cognoscito durum
C per naturam b molle per f tibi donat vel sic aliter
G per [sqb] durum tibi sit super caniturum
C naturam dat f b mollem tibi signat

Quam autem proporcionem iste voces ad Inuicem habent In sequenti capitulo luculenter enucliabitur Habent eciam note predicte suarum vocum mutacionem quam propter de mutacione vocum quedam predictis sunt subiungenda [mutacio in marg.] Mutacio est transmutacio vnius vocis In aliam in eodem propassu vel sic Mutacio est [f.20r] vnius vocis pro alia posito sine eleuacione et deposicione sub eodem signo Ex quo habemus quod Gut are [sqb]mi nullam habent mutacionem quia non habent diuersitatem vocum quarum vna pro alia posset poni Item habemus quod vox mutata et in quam facta est mutacio equaliter debet proferri eo quod in illa mutacione non fiat eleuacio siue depressio Item habemus quod bfa[sqb]mi nullam habet mutacionem quia ibi sunt diuersa signa scilicet [rob] et [sqb] ita quod voces sub eis contente pertinent ad diuersa puta fa ad b et mi ad [sqb] Preterea si [rob]fa[sqb]mi haberet mutacionem ipsa fieret deprimendo et eleuando quia ibi mi alcius est quam fa ad distanciam semitonij maioris quod nullum in manu habetur quam ibi in bfa[sqb]mi De quo satis dicitur in dictis Iohannis Boen et hoc est contra naturam mutacionis ut supra Alie autem omnes note habent mutaciones secundum huiusmodum quod ubi sunt duo voces ibi due sunt mutaciones scilicet mutacio prime in secundam et econuerso Et ubi tres sunt voces ibi sex sunt mutaciones Exemplum ut mutacio prime In mediam et econuerso et prime in Vltimam et econuerso et medie In Vltimam et econuerso Fiuntt autem iste mutaciones tam ascendendi et descendendi in cantu de quo talis datur regula Omnis mutacio terminata In ut re mi exemplum ut faut solre lami fit causa ascendendi Terminata vero in fa sol la verbi gracia utfa resol mila fit tam descendendi Fit enim semper mutacio fa in ut sol in re vel in vt la in mi vel in re Contrario vero modo in descendendo Ista omnia in scala apparebunt sequenti

[f.20v] [Venice, Marciana VIII.24, f.20v; text: claues, Intense, Note Remisse, Mutaciones nullam, dua,s sex, Spacia, Linea, ut, re mi, fa, sol, la, [Gamma], A, B, C, D, E, F, G, a, b, c, d, e, f, g, aa, bb, [sqb][sqb], cc, dd, ee, Proslambanosmenos vel prosmelodos, Hypatehypaton, Parhypatehypaton, Licanoshypaton, Hypathemeson, Parhypathemeson, Licanosmeson, Mese, Paramese, Sinemenon, Trite diezeugmenon, Paranete diezeugmenon, Nete diezeugmenon, Triteyperboleon, Paraneteyperboleon, Neteyperboleon, HEC. EST. SCALA. MUSICA. faut, solre, lami, solreut, lamire, fami, solfaut, lasolre, solfa, lasol, lare, utsol, utfa] [HEHESUMM 02GF]

Et in hoc sufficiat de secundo capitulo in quo oportet vnumquemque In hac arte proficere volenter multum exercitari Licet autem contenta in hoc capitulo Sunt satis grauia et puerilia Non tamen ea hoc scribere remittimus quia necessaria simpliciter in hac arte Multi eciam per ea illus sese per artem scire percipiant quod prius solo usu eos non est dubium cognouisse

Sequitur Tercium Capitulum Et est de proporcionibus musicalibus secundum quas formatur omnis melodia

[f.21r] Consequenter ad tercium capitulum accedamus ut proporcionum musicalium noticiam aliqualem capiamus [Proporcio in marg.] Est autem proporcio musicalis vocum similium vel dissimilium adinuicem collocacio Et habet fieri sicut proporcio arithmetica que in numerorum adinuicem consistit collocacione Dicitur autem proporcio a pro et porcio quod idem est quod pars Quia pro parte proporcionali siue et numeri siue et voces conueniunt et pro parte differunt Vnde et proporcio magis [proprie supra lin.] dicitur esse dissimilium quam similium et licet in similibus vocibus proporcio inveniatur ut patet In vnisono Sunt autem proporciones huius plures species quarum distinctio a diuersis diuersimode assignatur Dicunt enim quidam sex tantum huiusmodi proporciones que sunt Dupla sesquialtera Sesquitercia Dupla et duarum tercia Sesquioctaua et tripla Que quidem proporciones in huiusmodi numeri Inueniuntur .1. 2. 3. 4. 8. 27. Itaque inter .1. et .2. Sit proporcio dupla quia duo in duplo plus continet quam vnum Inter .2. et .3. est proporcio sesquialtera quia maior numerus continet minorem totum et eius alteram partem et dicitur a sesqui quod est totum et altera Dicitur enim ista proporcio grece Hemiolia ab hemi quod est dimidium et olon totum Inter .3. et .4. est proporcio sesquitercia que continet totum et terciam partem tocius et dicitur a sesqui que est totum et tercia Alio nomine dicitur a Platone in Thimeo Epitritus ab epi quod est supra et tris quod est tres Inter .8. et .3. est proportio dupla et duarum terciarum eo quod octo contineat bis tres et duas tercias trium Inter .9. et 8 est proporcio sesquioctaua eo quod continet totum numerum octonarium et eiusdem octauam partem scilicet unitatem et appellatur a Platone in Thimeo Epogdous quasi superoctauus Inter .9. et 27 est proporcio tripla [f.21v] eo quod .27. continet ter nouem Et secundum has proporciones numerorum predictorum debent isti sumi proporciones musicales Ita quod illa proporcio que in numeris dicitur dupla in vocibus musicalibus dicetur diapason Et que ibi dicitur sesqualtera dicetur hic diapente Et que ibi sesquitercia hic d[i]atessaron vocetur Que vero ibi dupla et duarum terciarum dicitur dicatur hic proporcio composita ex diapason et diatessaron Et que ibi sesquioctaua hic tonus nominatur Que ibi tripla hic dicitur composita proporcio ex diapason et diaphenthe Et sic secundum eos erunt invuniverso sex ut supra ex intensione Platonis in Thimeo qui animam componit esse compositam et numeris armoniacis numeros predictos tantum exprimendo ad insinuandum ut debent quod secundum ipsorum proporciones sumatur sufficienter omnis musicalis armonia ut habetur in figura subsequenti

[Venice, Marciana VIII.24, f.21v; text: 1, 2, 3, 4, 3, 8, 9, 27, dupla proporcio, diaplodio, diapente, hemiolia, diatessaron, Epitrita, diapason cum diatessaron, dupla et duarum terciarum, Tonus cum Epogdous, Sesquioctaua, diapason cum diapente, proporcio tripla] [HEHESUMM 01GF]

Sed isti deficiunt in quibusdem proporcionibus quas usus tam veterum quam modernorum racionabiliter approbant de quibus in subsequentibus sufficienter apparebit Aliter ergo secundum alios distinguuntur scilicet quod nouem sunt proporciones videlicet vnisonus semitonium tonus semiditonus dytonus diatessaron diapente semitonium cum diapente Tonus cum diapente Et secundum hunc modum diapason [f.22r] inter proporciones non numerantur Ideo forte quod non est proporcio vocum eiusdem cantus Sed est consonancia vocum cantuum diuersorum vel hoc forte est ideo quia voces ille que diapason constituere dicuntur in soni concordia omnino sunt eedem nec differunt nisi cantum sed graue et acutum Ita quod eundem cantum quem vnus cantat In grauibus alter cantat In acutis et ideo proprie loquendo non est proporcio dicta sed quidam modus canendi specialis Alij tamen connumerant diapason predictis proporcionibus Et sic secundum illos erunt decem ad huc alias tres superaddunt scilicet dytonum cum diapente Tritonum et semitonium cum diapente et secundum illos trececim In vniuerso erunt proporciones musicales Nos autem ad presens mediam viam eligentes sequi duximus illos qui decem ponunt proporciones quas eciam in communi cantu satis sufficere estimamus Et ille decem proporciones continentur in hac vtilissima cantilena communi Ter trini sunt modi quibus et cetera In qua primo licet dicatur ter trini id est nouem sunt modi eciam superadditur tamen in eadem diapason ibi ad hec Sonus diapason et cetera Harum autem proporcionum quedam dicuntur consonancie quedam vero dissonancie Consonanciarum alie quedam sunt perfecte ut vnisonus et diapason Alie inperfecte ut dytonus semiditonus tonus cum diapente Alie vero sunt medie inter perfectas et inperfectas vt diapente et diatessaron Similiter dissonanciarum alie sunt perfecte vt semitonium simplex et semitonium cum diapente et secundum illos qui ponunt .13 proporciones tritonus et dytonus cum diapente Alie vero sunt Imperfecte ut tonus et secundum predictos semidytonus cum diapente

[Consonancia in marg.] Consonancia [f.22v] est diuersorum cantuum in unum redacta melodia Consonancia perfecta est quando vna vox ab alia vix differe percipitur propter concordanciam Imperfecta est per opositum media vero medio modo se habet Dissonancia vero est diuersorum cantuum ad vnum redacta discordancia Dissonancia perfecta dicitur quando voces nullo modo in eodem tempore sese compaciuntur Hijs premissis quid sit vnaqueque proporcionem videamus

[Unisonus m.sec. in marg.] Unisonus est vnius et eiusdem vocis in eodem loco in mediata repeticio exemplum ut rere et dicitur vnisonus quasi vnius vocis sonus

[Semitonum m.sec. in marg.] Semitonium est duarum vocum in mediatarum inperfectum spacium siue interuallum verbi gracia vt in fa mi et mi fa et dicitur a semis quod est inperfectus et tonus quasi inperfectus tonus Vel a semis quod est dimidium quasi dimidius tonus ut quidam dicunt quia habet plus quam dimidius tonus Istud semitonium a Platone vocatur quilisma ut patet supra libro de sompno Scipionis

[Tonus m.sec. in marg.] Tonus est duarum vocum inmediatarum spacium legitimum seu perfectum exemplum vtre revt solla mire fasol Et dicitur a tono tonas eo quod perfectem tonat et exprimit distanciam inter duas voces Vel dicitur a tonando id est fortiter sonando eo quod fortem sonum rectum semitonij habeat Est enim tonare fortiter sonare

[Semidytonus m.sec. in marg.] Semiditonus est spacium inter duas voces continens tonum et semitonium sicut refa misol vel econuerso et dicitur quasi inperfectus ditonus

[Dytonus m.sec. in marg.] Dytonus est spacium duorum tonorum et dicitur a dya quod est duo et tonus quasi interuallum duorum tonorum

[Dyatessaron m.sec. in marg.] Diatessaron est spacium inter duas voces continens duos tonos semitonio intermixto sicut utfa resol [f.23r] vel econuerso et dicitur a dia quod est de et tetras quod est quatuor quasi de quatuor vocibus fit enim a qualibet voce usque ad quartam

[Dyapenthe m.sec. in marg.] Diapente est spacium inter duas voces continens tres tonos semitonio intermixto exemplum utsol rela et dicitur a dia quod est de et pente quod est quinque quasi de quinque vocibus Fit enim a qualibet voce usque ad quintam

[Semitonium cum diapente m.sec. in marg.] Semitonium cum diapente compositum ex semitonio et diapente exemplum cum transitur ab elami ad csolfaut et econuerso

[Tonus cum diapente m.sec. in marg.] Similiter tonus cum diapente compositum ex tono cum diapente exemplum Cum transitur a cfaut ad alamire et econuerso et iste proporciones proprie dicuntur interualla

[Nota m.sec. in marg.] Circa que sciendum est Quod quando dicimus semitonium cum diapente vnam proporcionem assignamus Quando vero dicimus semitonium et diapente duas assignamus Similiter est cum dicimus de tono cum diapente

[Dyapason m.sec. in marg.] Diapason est quedam consonancia ex octo vocibus constituta quelibet littera vsque ad consimilem eleuata vel deposita quinque tonos et duo semitonia continens Vt a [sqb]mi usque ad bfa[sqb]mi specialiter [sqb]mi acutis et potest eciam fieri In ficta musica vel falsa per restriccionem signorum scilicet bfa et [sqb]mi Est enim falsa musica vel ficta quando b molle vel [sqb] durum ponitur in loco invsitato Sunt enim due figure false musice ut supra Vbicumque ponitur b dicitur fa et vbicumque [sqb] dicitur mi Fuit autem hec falsa musica inventa duplici de causa scilicet causa necessitas et causa pulcritudinis Vt patet in arte discantus et dicitur ideo falsa musica quia alicui ponitur representacio alicuius vocis ubi non est ut in bfa falsum autem dicitur quando fit representacio alicuius quam sit in re Quia ab eo quod res est vel non est [f.23v] Oracio dicitur falsa vel vera ut dicitur Aristoteles in predictis Dicitur autem diapason a dia quod est de et pan totum et sonus quod est vox quasi continens in se omnes voces Debent autem huiusmodi nomina diapason diapente diatessaron scribi per i nostrum et non per y grecum quia dicuntur a dia quod est de et non a dya quod est duo vt visum est Sed dytonus debet scribi per y grecum Et scias quod diapason potest proferri penultimam producta sed quidem oppositum tenent vnde Alanus in anticlaudiano

Que vox ad vocem si dupla vel in diapason
Quis resonet cantus aut quis sesqualter ad illum
Sic sonus aut illi concors sonat in diapente

Et sic patet de decem proporcionibus quid sint et vnde dicantur Si autem aliquis tres alias proporciones predictis decem addere voluerit eas poterit [poteit ante corr. supra lin.] sic diffinire [Tritonus m.sec. in marg.] Tritonus est spacium inter duas voces continens tres tonos exemplum ab ffaut in nonam secundam [sqb]mi et e conuerso et dicitur a tris quod est tres et tonus Quit autem sit dytonus cum diapente et similiter semiditonus cum diapente depatere potest ex simplicibus ex quibus componuntur ex predictis quam proporcionem quelibet vox habeat cum altera ut patet In hac subscripta figura.

[f.24r] [Venice, Marciana VII.24, f.24, 1; text: vt, ut, re, mi, fa, sol, la, vnisonus, Semitonium, Tonus, Semidytonus, Dytonus, Diatessaron, Tritonus, Diapente, Semitonium cum diapente, Tonus cum diapente, A, B, [sqb], C, D, E, F, G, in eodem, permanet, intendendo, remittendo, Intendendo] [HEHESUMM 03GF]

Sciendum autem quod diapason dicitur consonancia vel propter proporcionem vel quia in prima et octaua consonam reddit modulacionem vel quia ex consonancijs constat eo quod diapente et diatessaron constituant diapason Cum inter primam et octauam vel inferius diatessaron et superius diapente habeatur vel econuerso ut inter cfaut et csolfaut et dlaslore et dsolre et ceterijs quia patet vnicuique speculanti quam pulcram et quam decoram concordiam hebeat diapason de fatili eciam probatur si duo vel tres cantent simul vnus in graui alter in acutis tercius excellenti voce vtatur in hunc modum exemplum

[Venice, Marciana VII.24, f.24, 2; text: Laudes saluatori, g, a, e, T] [HEHESUMM 03GF]

[Venice, Marciana VII.24, f.24, 3; text: Diapason, Dupla proporcio, Diaplodion, Diatessaron, Sesquitercia, Epitrita, Hemiolia, Sesquialtera, Diapente, a, b, [sqb], C, D, E, F, G, c, d, e, g] [HEHESUMM 03GF]

Et hec de proporcionibus dicta sufficiant hoc modo

[f.24v] [Sequitur capitulum quartum de tono per quem omnis cantus regitur musicalis et cetera m.sec. supra lin.]

SEquitur quartum capitulum quod est de tonis Ad cuius noticiam intelligendum est Quod hoc nomen tonus est de numero eorum quam multipliciter dicuntur Vno modo tonus id est quod accentus et sic eo vtuntur grammatici Vnde Donatus in barbarisimo suo Toni quoque id est accentus per has species comitantur Secundo modo idem est quod tenor hoc est propria notificacio cantus per seculorum amen scilicet quod nos dicimus primus tonus habet vnum principalem tonum id est tenorum et quinque differencias Tercio modo est nota tendens a linea in spacium proximum vel e conuerso et sic est vna de numero proporcionum de quibus visum est Quarto tonus idem est quod regula de vno quoque cantu maxime in fine diiudicans et illo modo accipitur hic tonus Vnde quidem versus Est tonus accentus Tenor et nota dicitur esse Estque tonus cantum regula siue probans Ex predictis ergo patet quid sit tonus Dicitur autem tonus ptongus grece quod est tonus latine Vnde greci dicunt ptongos quos appellamus tonos [nota in marg.] Sunt tamen quidam qui propter predictam huius nominis equiuocacionem nomen toni in hac significacione mutant in nomen modi Nominantes illud modum quod nos tonum sed in hoc nulla vis est facienda quia nominibus permittitur uti quam ad modum Vult ars ut dicit Themistius primo de anima Vtamur ergo pro sinonimis huiusmodi nominibus Tonus modus ptongus et tropus [tonus modus ptongus tropus in marg.] Nam quidam tonos [f.25r] appellant modos quidam ptongos quidam tropos Dicuntur autem toni a moderando vel modulando eo quod per eos omnis cantus moderetur id est rogatur vel moduletur id est componatur Dicuntur autem tropi a tropos grece quod est conuersio latine eo quod per ipsos in cantu conueniens conuersio Inueniatur quia quomodocumque eciam cantus in medio varietur semper tamen ad finem per tonos conuertitur conuenienter [Quid sit tonus m.sec. in marg.] Tonus igitur prout hic sumitur nihill aliud est quam regula de vnoquoque cantu maxime in fine diIudicans Dico autem maxime in fine diIudicans quia licet ad cantum regularem exigatur debitum principium medium et finis maxime Iudicandus est a fine eo quod quomodocumque eciam sit de principio et medio Cantus semper illius toni fore dicatur cuius proprium habet finem et hoc non in merito quia in fine consistit perfectio rei Vnde omnia a fine appellari Iustum est secundo de anima et secundum prouerbium commune Omnis laus in fine canitur Vnde versus Principium quocumque modo mediumque feratur Illius est ptongi qui tibi fine datur Et merito rerum cum sit perfecto finis Musicus accepit Iudice fine tonum Diuisio tonorum aliter habetur secundum veteres et aliter secundum modernos Nam vetteres tantum quatuor posuerunt tonos secundum quatuor anni tempora eo quod sicut secula variantur quatuor temporibus sic omnis cantus quatuor tonis vel modis vel secundum quatuor elementa eo quod sunt elementa secundum grauitatem et leuitatem differencia et inter se ordinata sunt quatuor Ita et cantuum modi sunt quatuor similiter et in signum huius [f.25v] quaternarie diuisionis Habemus ad huc quatuor claues tonorum finales de quibus in subsequentibus dicetur [protus deuterus tritus tetrardus in marg.] Horum autem quatuor tonorum primus dicebatur prothus Secundus deutherus Tercius tritus Quartus tetrardus Moderni vero subtilius speculantes considerantes ex tali diuisione confusionem ac discrepanciam intollerabilem in cantu generari ex eo quod cantus eiusdem modi nimis a se ipsis discrepabant cum nunc in grauibus nunc in acutis versaretur vnumquemque tonorum predictorum in duos diuiserunt quorum vnum dicebant autentum id est auctoralem vel principalem Est enim grece autentum Idem quod auctor littere Alium vero plagalem id est collateralem vel subiugalem sit dictum a plaga id est a latere Dicuntur eciam quatuor plage terre id est latera vel regiones Deputabantque autentis voces superiores et magis acutas Plagalibus vero inferiores et magis graues et secundum hoc moderno tempore Octo sunt toni et octo partes oracionis et octo forme beatitudinis scilicet autentus protus Plagalis vel plaga vel plagis prothi Autentus deuterus plaga deuteri Autentus tritus Plagis triti Autentus tetrardus Plagis tetrardi Pro quibus nominibus posteriores abusiue dixerunt primus secundus tercius quartus et ceteris Vt ait Guido in Musica sua Vnde autentum prothum tempore moderno nominamus primum tonum plagalem deuteri quartum et sic de alijs [protus primus deutherus secundus Tritus tercius Tetrardus quartus m.sec. in marg.] Interpretatur autem prothus primus Deuterus secundus Tercius tritus Quartus tetrardus Sunt ergo [f.26r] octo toni In vniuerso quorum sunt autenti siue principales scilicet toni inpares vt primus tercius quintus et septimus Quatuor vero toni sunt plagales siue collaterales et et sunt pares ut secundus quartus sextus et octauus Vt habentur per ista metra Quatuor esse tonos voluit discreta maiestas Finales testor quos retinemus ad huc Sed quia discuciunt subtilius omnia nostri Concebant discors esse canoris opus Nam grauitate simul et acumine sepius vnum Oppositum sibimet comparire modum Errorem veterum nostri redare volentes Quemlibet in binos dissetuere modum Sunt protus et deutrus Tritus tetrardus et horum Quolibet autento collateralis adest Greci autem gencium vsi vocabulis aliter hos tonos nominant vt patet octauo polliticorum ubi Aristoteles loquitur de tonis utens hijs nominibus scilicet dorius lidius frigius mixolidius Est autem dorius Idem quod prothus frigius idem quod deuterus Lidius Idem quod tritus et mixolidius idem quod tetrardus Et quia de tonis alijs Aristoteles ibi mensio videtur quod tempore suo non fuerunt ad huc nisi quatuor tantum toni quos diuidentes ut prius Relinquamus quatuor principalibus nomina predicta scilicet dorius frigius et ceteris Collateralibus vero demus nomina ypo cum principalibus nominibus componendo quarta quod collateralis dorij dicatur Ypodorius Frigij Ypofrigius Lydij Ypolidius Mixolidij vero Ypomixolidius secundum hoc ergo dorius esse primus tonus ypodorius secundus Frigius tercius [f.26v] Ypofrigius quartus Lidius quintus ypolidius sextus Mixolidius septimus ypomixolidius octauus Vnde Dorius et frigius lidius mixolidiusque Autenti suberunt si cuilibi additur ypo Istorum octo tonorum varij in nobis quantum ad nos pertinent Inuenitur effectus De quorum quatuor effectibus tractatur octauo polliticorum Vnde autem non solum quatuor verum eciam omnium octo tonorum effectus appareant euidenter Scias quod primus tonus quam plurimum est motiuus Hoc est abilis ad mouendum animum ad varios effectus qua propter in hystorijs cantuum plerumque tanquam egregius permittitur advocatus ut ibi Ecce tu pulcra esses Et ibi O pastor eterne Vnde versus Nobilis est abilisque prothus quia nouit ad omnes Effectus animi flectere neuma prothi Secundus vero tonus tristis est et grauis et ad tristes materias maxime ydoneus Vnde sub eo cantantur omnia O ut O sapiencia O thoma et ceteris per que sancta eclesia aduentum deum desiderare se commemorat Vnde Versus Flebilis atque grauis est primi collateralis Tristibus et miseris conuenit ille modus Tercius autem seuerus est et ad iram prouocans et ad bella incitans Vnde ipsi congrue coaptatur illis cantibus ubi aliquot fortitudinis aut potencie ostenditur ut de sancta cruce O crux gloriosa et de sancto Paulo ibi O gloriosum lumen Vnde quidam Tercius ad furias tonus incitat atque seuerus Crudeles docet hinc bella mouere sciens Quartus est adulaciuus blandus et maxime supplicanti siue oranti ydoneus ut et morose egreditur et non statim in altum [f.27r] festinat sicut tritus quod satis apparet In illa anthiphona Hermanni Contracti scilicet Hec dies quam fecit dominus et in multis alijs cantibus ut habetur in istis versibus Aptus adulanti tibi quartus competit ordo Garrulus et blandus dicitur ille modus Quintus modestus est et letificans et est multum dulcis propter synemenon quod sibi deseruit sicut in hac anthiphona Alma redemptoris siue O sacrum conuiuium ut patet in hijs versibus Auditum solita est mulcere modestia quinti Lapsos spe recreat tristia corda leuat Sextus tonus omni tonorum magis animi ad pietatem et ad lacrimas compellit Sicut apparet in illo responsorio Videns Iacob Vnde versus Flebilis atque pia ptongi modulacio sexti Prouocat ad lacrimas corda canore suo Septimus est saliens et multum lasciuiens ut apparet ibi in illa anthiphona Assumpta est Maria in celum vel ibi in Ciuitate deum sonant Iugiter ut patet per ista metra Lasciuire solet Iocundis septimus odis Autumo plus tales tale decere melos [autumo ich wer dir ich achte m.sec. in marg.] Octauus est senioris et est morosus et suauis ut patet in hac anthiphona Dum medium silencium ut patet per ista metra Octauus morulis gaudens gradiensque decenter Creditur esse magis gratus in ore senum Sic ergo patet qualem effectum quilibet tonus in nobis efficere habet De quo tamen multi non curant Non enim vim istam faciunt de effectu dummodo sciant artem musice sed vere de hoc curandum cum sit vna de precipuis vtilitatibus musice facultatis Habet enim musica tantum in nobis tante [f.27v] esse potestatis ut musicus verus Iocundos et dum volet nos efficere mestos ydoneus habeatur Hijs ergo promissis de tonis ipsis exequamur Toni quidem dupliciter possunt considerari absolute et comparatiue Primo autem de eorum consideracione absoluta Videamus deinde comparatiua Circa vnum quemque tonum absolute consideratum quinque precipue attendi debent scilicet Inicium finis ambitus tenor et differencia De inicio cuiuslibet in exemplari Doctrina ipsorum inuenies Iuxta quemlibet tonum Licet enim diuersi diuersimode inicia tonorum assignent usitata tamen ibi inuenies assignata De Inicio vero tonorum est sciendum quod quatuor tantum sunt fines omnium tonorum quia quilibet autentus cum suo plagali vnum tantum habet finem Primus ergo tonus et secundus terminantur in dsolre Tercius et quartus in elami Quintus et sextus in ffaut Septimus et octauus in gsolreut Vnde quidam In d finitur primus tonus atque secundus Est elami terni finis simul atque quaterni Quinti vel sexti finis solet ffaut esse Septimus octauus in g faciunt sibi finem Aliquando cantus transponitur Ita quod in proprio cursu cantari non potest et oportet transire a grauibus ad acutas scilicet affinales vt patet in Magnum hereditatis misterium In illa parte non est pollicitus ex ea Et tunc non terminatur ille cantus fine proprio sed alieno qui dicitur affinis seu affinalis eo quod in eleuacione et deposicione concordat Sunt autem huiusmodi affines vel affinales tres Quia alamire est affinalis [f.28r] primi et secundi eo quod cum dsolre in eleuacione et depressione concordet quia ambo tono deponuntur et tono et semitonio eleuantur Nona secunda [sqb] est affinalis tercij et quarti propter consimiliter racionem similiter csolfaut quinti et sexti Septimus et octauus affinem non habent quia cum eorum fine proprio nulla clauis habet affinitatem consimiliter Igitur quocienscumque opus fuerit loco clauium finalium non in congrue sumi possunt earundem affinales quod autem quilibet finalis habet suum affinalem patet in hijs versibus Est in d vel in a primus tonus atque secundus Tercius et quartus in [sqb] vel in e requiescunt Quintus sic sextus in c vel in f remanebunt Septimus octauus in sola g requiescunt De predictis finibus oportet bene solicitari quia ab ipsis regitur omnis cantus ut visum est supra Vnde quidem Claues finales bene constant quatuor esse Quarum Iudicio subiacet omne melos De ambitu vero sciendum est quod Ambitus est distancia vel spacium proprium quam vel quod regula vnicuique tono in scala musica hoc est in ascensu et descensu cantus indulget Iste ambitus omnibus tonis tam autentis quam plagalibus competit indifferenter et semper habet octo claues et per similes litteras designatur Et primo de plagalibus et postea de autencicis quia plagales sunt Inferiores Declaremus Ambitus secundi est inter are et alamire inclusiue loquendo Ambitus quarti inter [sqb]mi et bfa[sqb]mi Ambitus sexti inter cfaut et csolfaut Ambitus octaui Inter dsolre et dlasolre [f.28v] Ambitus enim primi toni est idem cum ambitu octaui non tamen propter hoc sunt idem toni Quia diuersas habent claues finales ut visum est Ambitus tercij est inter e et e Quinti inter F et f Septimi vero inter g et g Vnde versus

Vniquique tono claues quia norma dat octo
Ambitus est certus eademquem littera monstrat
A que secundus habet [sqb] quartus c quoque sextus
Octauum claudit d cui primus sociatur
E retinet ternus g septimus f quoque quintus
Ambitus octauo primo quoque sic licet idem
Non tamen vt fines sunt hij tonus Idem

Potest enim tonus vniuscuiusque toni regularis tangere claues sui ambitus De gracia autem siue de licencia potest tangere duas claues supra suum ambitum et vnam sub suo ambitu sed differenter quia claues quas termini concedit regula potest frequenter tangere sed quas ei concedit [concedat ante corr.] gracia raro tanget Vnde cantus cuiuslibet toni vndecim claues tangere potest et non plures licet hoc non sit semper necessarium [Nota in marg.] Si vero tangat plures irracionalis est omnino nisi ille excessus excusetur racionabiliter quod quomodo contingat Inferius apparebit Vnde uersus

Regula certa tono claues dat quolibet octo Infra dat solam supra dat gracia binas Regula quas tribuit audacter quisque frequentat Gracia quas prestat uti raro debet illis Videnas Igitur cui vis attingere fas [vas ante corr.] est Si tangat plures cantus despertus habetur Sed diceret aliquis [f.29r] Cum cantus alciorem ambitum habens sit septimus cuius quidem terminus rariter sit in gsolreut De licencia tamen possit ascendere ad bbfa[sqb][sqb]mi inclusiue et Non ultra nec per consequens aliquis vltra illum ascendere possit Que ergo fuit necessitas Duas claues residuas scilicet cc dd Inueniendi ad quod dici potest quod nulla fuit ibi necessitas sed tantum commoditas quando scilicet cantum transponere placet a grauibus ad acutas quod sine ipsis commode fieri non potest et sic patet de ambitu tonorum Simile vero hic aliquid obmittitur Inferius cum de comparacione tonorum determinabimus supplebitur competenter De tenore vero sciendum quod tenor sicut hic sumitur est seculorum amen cuiuslibet toni Habet enim quilibet tonus in cantu proprium seculorum amen qui dicitur eius tenor et proprie dicitur tenor Vbi prima sillaba seculorum alicuius toni incipit Dictus sit scilicet tenor a teneo tenes quia clauem modulacionis tenet et ad cantum cognoscendum additum nobis prestat Quemadmodum autem octo sunt toni sic et octo eorum sunt tenores Et sicut quatuor sunt claues finales tonorum sic similiter sunt quatuor claues iniciales tonorum siue seculorum amen sed differenter quia duo tantum semper habent vnam clauem finalem Sed tres tenores habent simul vnam clauem vel vnus Vnam verbi gracia Primus tonus et quartus et sextus habent suum tenorem in alamire Tercius et quintus et octauus in csolfaut Solus vero secundus habet suum tenorem in ffaut Et solus septimus [f.29v] in dlasolre Vnde versus A retinet primi quarti sextique tenorem Octauo quinto terno c cernit acutum F socio primi d septeno quoque seruit Sciendum autem quod sicut toni habent suos proprios tenores sic similiter habent suas proprias incepciones gloria patri et versiculi psalmorum De quibus nota hos Versus Primus cum sexto fa sol la semper habeto Tercius et octauus ut re fa datque secundus La sol la quartus ut mi sol sit terni quintus Septimus est in fa sol sic omnes esse recordator Habent eciam toni media psalmorum diuersa que a diuerses diuersimode assignantur Sed quod conueniencius nobis videtur de illis capitulo vltimo apparebit Sciendum eciam quod Magnificat et Benedictus solemnius decantantur quam alij psalmi preter quam in quinto tono De quo eciam in eodem patebit capitulo De hoc tamen nota hos Versus Septimus et sextus dant fa mi re mi quoque primus Quintus et octauus fa sol fa sicque secundus Sol fa mi fa ternus re ut re mi reque quaternus De differencia tonorum sciendum quod Differencia toni est quando in seculorum amen alicuius toni neume quedam racionabiliter permutantur Differenciarum alie sunt competentes et necessarie ut sunt ille quas habemus in communi usu a quampluribus cantoribus constitutas Alie sunt competentes et non necessarie ut ille que non causa alicuius necessitatis sed solius curialitatis causa alijs adiunguntur ut hic O beatum pontificem Alie neque competentes sunt neque necessarie ut ille que non incedunt recto tenore sed solum [f.30r] secundum canencium libitum ut hic Nos qui viuimus g g d f e d De duabus autem vltimis non curamus De primis aut De competentibus et necessarijs differenciis cuiuslibet toni determinemus Circa quod notandum Quod hoc nomine differencia in proposito dupliciter accipitur Vel modo specialis tenoris alicuius toni siue ille modus sit principalis siue non secundum quod dicimus quod primus tonus habet sex differencias id est sex modos vel accipitur tantum pro modo aliqualiter a principali modo differenti quia secundum quod dicimus quod prius tonus habet vnum modum principalem et quinque differencias et sic accipitur magis proprie Differencia toni et omni modo vtuntur ipsa magis subtiliter loquentes qui cuilibet tono dant vnum principalem modum Alios autem modos debent esse eiusdem toni differencias Et scias quod competencius est ille modus dicatur in quolibet tono principalis qui In fine sui seculorum amen simplicem habet neumam Vt igitur scias modos principales et differencias omni tonorum nota hos versus

Primus ut Ecce leua ductus vola lazarus exi
Aliter ut o virgo variacio nulla secundi
Tercius hinc sequitur faunus omnia tollite ciues
Quartus rota stetit Symon cum videris o mors
Quintus fons alma
Sextus lupus et benedictus
Septima mirificat homo Ioseph stella caputque
Vltimus ut gaude veniet Iusti benedicque

Isti versus continent omni tonorum et modos principales et eorundem differencias iIa quod quilibet versus cuilibet tono correspondens continet quasdem distinctiones modos illius toni representantes ita quod prima [f.30v] distinctio modum seu tonum principalem distinctiones vero primam sequentes differencias eiusdem representent eo videlicet modo quo in exemplari doctrina qui vltimo capitulo tradere liquide apparebit De numero autem differenciarum specialiter notare poteris hos versus Primus quinque sequens nullarum tres tercius vnam Plus quartus quintus sextusque tenent simul vnam Septima bis binas tenet ast octauus habet tres scilicet differencias patent Aut secundum versus supradictos scilicet primus ut ecce et cetera circa quamlibet tonum de modis toni illius quedam regule Iuxta numerum modorum eiusdem toni verbi gracia Circa primum tonum sex regule secundum ipsius sex modos quarum prima fit ista Principalis modus siue tonus primi regit omnis cantus incipientes in d et ascendentes in ff vt ecce nomen domini reducuntur tamen ad eundem cantus eciam Incipientes ibidem et ascendentes in ffaut ut canite tuba Secunda regula Prima differencia primi toni regit omnis cantus incipientes in d et ascendentes statim In alamire et per diapente vt leua vel incipientes in cfaut et mediante dsolre eodem modo ascendentes ut mulieres Tercia regula secunda differencia regit cantus incipientes sub suo finali in cfaut et non statim in diapente recurrentes sed pocius mediante dsolre in ffaut ascendentes ut ductus Ihesus Quarta regula est Tercia differencia regit cantus in ffaut incipientes et gradatim in dsolre descendentes ut volo pater Quinta regula quarta differencia regit cantus incipientes in ffaut et gradatim in alamire ascendentes et iterum in gsolreut descendentes [f.31r] vel aliqualiter moram circa sui principium circumflectendes facientes ut Lazarus Sexta regula quinta differencia regit cantus incipientes in alamire ut Exi cito vel incipientes in ffaut transilientes in alamire et ab ipso in gsolreut descendentes et et iterum ascendentes quasi Iocando ut Apertis thesauris suis Omnis autem cantus non habentes predicta principia deputantur tono principali seu modo seu seculorum amen quod idem est Eodem modo possent formari regule circa alios tonos sed eas causa breuitatis obmicto Cui vero circa de hoc fuerit ab exemplis vltimi capituli eas extrahere potest Vbi forte eas vel earum aliquas circa cantum notatas aliquando invenient Sic ergo patet de tonis absolute consideratis Consequenter de tonorum adinuicem comparacione videamus Toni autem multipliciter ad Inuicem comparantur scilicet autenti inter se et plagales inter se Et autenti et plagales ad invicem Autenti inter se comparantur hoc modo quia licet conueniant in nomine eoquod omnis communi nomine autenti dicantur Differunt tamen suis clauibus modo quo visum est et non solum sic differunt Verum eciam aliomodo scilicet quod licat inferiores possint intrare ambitus superiorum non tamen fieri potest econuerso scilicet quod superiores in ambitus inferioris relabantur Quedam autem ex eis habent clauem sibi propriam ut primus Dsolre et septimus gsolreut quedam vero nullam ut alij quia omnes claues medie inter predictas communes sunt ipsis autentis modo tamen differenti quia quedam inter medie communes sunt duobus autentis ut elami primo et tercio ffaut supremum quinto [f.31v] et septimo Cetere vero medie communis sunt aut omnibus ut scilicet primo et tercio et quinto aut omnibus ut g a [sqb] c d Plagales eciam inter se sic comparantur quod sicut vtrique extremorum autentorum habet vnam clauem sibi propriam et reliqui autenti nullam sicut eciam vtrique extremorum plagalium puta secundus et octauus habet clauem sibi propriam reliqui vero nullam quod quando quomodo fieri habeat diligens investigator faciliter ex tonorum ambitibus Inuenire potest Autenti autem et sui plagales adinuicem comparantur quod licet in clauibus finalibus conueniant in alijs modo non conueniunt omni quam verum in quibusdam conueniunt et tam quibusdam differunt quia quilibet autentus habet tres claues supra sibi soli proprias quas attingere non habet plagalis et totidem claues habet infra plagalis inhabitas autento quinque vero inter se habent communis vtrisque et hec omnia patent in figura

[Venice, Marciana VIII.24, f.31v; text: Chorus matronalis plagalis prothi, Chorus matronalis plagalis deuteri, Corus virilis autenti prothi, Chorus virilis autenti deuteri, finalis prothi, finalis deuteri, A, [sqb], C, D, E, F, G, a, c, d, e, Disposicio autenti prothi et sui subiugalis, Disposicio autenti deuteri et sui collateralis, Voces proprie plagalis prothi, Voces communis vtriusque, Voces proprie autenti prothi, Voces proprie plagalis deuteri, Voces proprie autenti deuteri] [HEHESUMM 04GF]

[f.32r] [Venice, Marciana VIII.24, f.32r; text: Chorus matronalis plagis triti, Chorus matronalis plagis tetrardi, Chorus virilis autenti triti, Chorus virilis autenti tetrardi, finalis triti, finalis tetrardi, C, D, E, F, G, a, [sqb], c, d, e, f, g, Disposicio autenti triti et sui plagalis, Disposicio autenti tetrardi et sui inparis vel discipuli, Voces proprie plagalis triti, Voces communis vtriusque, Voces proprie autenti triti, Voces proprie plagalis tetrardi] [HEHESUMM 04GF]

HOrum tonorum scilicet autentorum et plagalium differencia ut plenius cognoscatur nota primo differencias regulas Quarum prima deseruit autentis Secunda vero plagalibus Prima regula talis est Omnis cantus autenti potest regulariter ascendere usque ad suum diapason siue ad octauam vocem supra suum finalem et licencialiter siue graciose vnam vocem supra tangere potest vel duas secundum quosdam et non vltra Infra vero finalem non regulariter sed graciose potest descendere vno tono preterquam in quinto qui cantum deponitur in semitonio et non in tono Secunda regula est quod Omnis plagalis supra finalem potest regulariter ascendere usque ad quintam sed tamen raro eam tangit sextam vero per licenciam tangere potest et hoc erit rarius et quandoque eciam septimam sed rarissime ut patet in hijs anthiphonis O sapiencia et similibus et responsorijs ut Sicut cedrus Beatus nicolaus in quibus sit ascensus usque ad csolfaut licet sub plagalibus Infra vero suam finalem potest descendere regulariter usque ad quartam [f.32v] et de gracia usque ad quintam ut in illo responsorio Educ de carcere et in illa anthiphona secundum quosdem O rex glorie ubi fit descensus secundi toni usque ad f Et scias quantumcumque regula concedat plagali clauem quintam in ascendendo raro tamen in eodem cantu eam tangere debet Quia in ea dominatur virtus et potencia autenti Cum ergo non sit necessarium cantum ascendere vel descendere cantum alicuius toni quantum possit de gracia vel de Iure Et cum autentus aliquando intrat terminos sui plagalis et econuerso Et eciam in eadem claue ambo terminentur multociens dubitatur an sit deputandus plagali vel autento Quapropter conueniens est videre quando huiusmodi discerni possunt Ad quod sciendum dantur quinque regule que ex tali colliguntur diuisione Omnis cantus aut tangit quintam a suo finali supra aut non Si non plagalis est Si sit aut Aut est descensus infra sub suo finali aut non Si non Autenti est Si sit hoc est tripliciter aut tangit sepius quintam supra quam descendat sub finali Aut descendit sepius sub finali Aut tociens facit vnum quociens reliquum Si primo modo sic est autenti Si secundo sic est plagalis Si tercio modo sic est ad placitum quia potest attribui autento vel plagali indifferenter Melius est tamen ut attribuatur plagali Ex hac distinccione potest formare quinque regulas secundum quinque eius membra preter quas si aliquid in cantu ponatur magis fit abusiue quam per artem Vnde versus Cantus non tangens quintam volt esse plagalis Qui tangit nec sub cadit autenti volat alis [f.33r] Sepe cadens raro tangens plagalis esse probatur Tangens sepe cadens raro summo sociatur Si tangit tociens quociens cadit ad placitum stat Sed quidam censent hunc dignius esse plagam Si secus inuenias usum dicas vel abusum Et in hoc sufficiat de tonis tam absolute quam comparatiue eorum ad invicem comparacione Sed notandum antequam ad sequens capitulum accedamus Quod quilibet octo tonorum suam propriam habet formam secundum quam a quolibet octo distinguitur Habet eciam suam propriam neumam in fine Item quilibet tonus habet suum modum incipiendi psalmus correspondens anthiphonis suis et similiter suum proprium tenorem siue seculorum amen Iuxta octo tonos octo sunt modi canendi versus introitum Responsoriorum tamen differenti modo quia aliter cantantur Versus isti et illi de quibus omnibus necnon et alijs cantibus diuersis sequens capitulum doctrinam faciet exemplarem cuilibet cantui eclesie competenter Et quia de cantu sepe in hoc capitulo et alijs mensio facta est Ideo notandum quod Cantus est inflexio vocis secundum arsim id est eleuacionem et thesim id est deposicionem quia sonus est directus et precedit cantum Est autem cantus duplex scilicet regularis et irregularis Regularis est ille Qui metas sibi prescriptas tam in principio quam in medio et in fine non excedit Irregularis vero triplex est scilicet peccans in Materia Peccans in forma et peccans in vtroque scilicet materia et forma Peccans in Materia est Qui secundum exigenciam alicuius toni vndique Directe precedit sed materie competenti nequaquam adoptatur vt quando cantus leticie fiat sub tono tristiciam inducente [f.33v] hoc enim licet non faciat vicium in arte quantum ad formam Est tantum vtique viciosum quantum ad materiam et simpliciter quantum ad finem Quia non consequitur cantus finem autentum Sicut in arte poetica Quelibet materia suo proprio gaudere Desiderat metro vt patet per Horacium in patria sua Sic et musica quelibet materia suo tono Hoc tamen moderni in composicione cantuum eclesie non obseruant ymo volentes cantum historialem De aliquo sancto componere Constituunt anthiphonis simul et responsoria secundum ordinem tonorum Ita quod prima anthiphona matutini sit primi toni secunda secundi Tercia tercii et ceterijs Similiter est De responsorijs et ille modus moderno tempore multum approbatur Qua propter hac et ipsum reprobamus propter tedium remouendum Esset enim tediosum diuersos cantus eiusdem materie sub eodem tono frequenter nimis iterare Si quis tamen vnam cantilenam seu aliam canciunculam componere velit videat bene et cante materiam suam et eam exprimat tono competenti Peccans in forma est Qui licet aliquam tonum sue proprie adoptet materie Ipse tamen transgreditur regulas tonum illum regulantes Sed peccans in vtroque est Qui nec dat materie tonum competentem Nec eciam tono formam congruentem Cantus Irregularis peccans in forma duplex est scilicet excusabilis et inexcusabilis Cantus excusabilis duplicem habet causam scilicet causam quare potest fieri et causam quare oportet fieri ad similitudinem figure in arte grammaticali Causa quare potest fieri [f.34r] est tonorum conueniencia Vt si cantus autenti Intret terminos sui plagalis vel econuerso potest tollerari propter conuenienciam quam habet autentus cum suo plagali et econuerso vt in illa anthiphona fidelis sermo de sancta maria magdalena Causa vero quare oportet fieri est ista scilicet Intencio ipsum cantum componentis Qui medas debitas aliquando excedit ac In summandam materie excellenciam ut fecit beatus Gregorius in illo responsorio de natiuititate scilicet hodie nobis Quamque ad exclamacionem faciendam Vt O cristi pietas Ad indignacionem quinque seu dolorem representandum Vt in illo responsorio Viri impij dixerunt et propter alias causas diuersas Multociens eciam deuocio facit illud licitum quod alias esset illicitum vt patet in hac oracione Deus deus meus que propter mugacionem esset positus reprobanda si deuocio ipsam non excusaret Similiter est in cantu Non enim curandum est in deuocionis studio De lingue clamore sed de cordis domini amore Deus enim interrogat cor et non linguam serui illud Non vox sed vocum in musica cordula sed cor Non clamor sed amor clamat in aure dei Et ergo causa deuocionis cantus ille tolleratur qui alias merito non esset tollerandus Cantus vero irregularis est Qui nullam racionabilem sue irregularitatis pretendit causam quam propter merito cantus ille esset admittendus Dicitur in chapitulo minus eciam cantus alias irregularis ex sui transposicione Ita quod tranponitur a grauibus clauibus ad acutas quod si fiat tam necessitatis vt In illa anthiphona Magnum hereditatis merito erit admittendus Si vero aliter fiat Erit si fieri commode possit corrigendus ut in [f.34v] illo responsorio Terribilis est locus iste vbi in Illo loco Et porta celi sit transitus a .d. graui ad acutum Ideo autem si fieri commode possit Quod non est facile communem usum longenum quemque veteri instaurare Quia res consuetudinis est res valde fortis ut dicit Galienus secundo regiminis acutorum Vnde eciam quampluribus ecclesiis cantus quamplures ex usu peruerso ab antiquo sunt deprivati Qui si secundum veram artis musice tradicionem fierent emendati plures reperirentur antiquo Depravato quam nouo artificialiter emendato in cantum eciam quod usum negligentes reputare deberent nescientes Vbicumque ergo in aliqua eclesia usum in cantu preter artem Inuenias propter bonum pacis usui illi at quiescere beniuolum te exhibeas Ex hoc usus ille ad tui noticiam sit productus Si non artem Inuitari non formides Et sic te irreprehensibilem merito omnibus exhibeberis In cantu autem componendo hoc inter cetera debes obseruare ut ibi cantus facias pausacionem vbi sensus verborum habet diuiscicionem quod elegantissime in illa anthiphona de Epiphania domini scilicet tribus miraculis et cetera pulchre obseruatur Illud autem summopere debes vitare quod vicium similium sonorum aput musicos nuncupatur vt in illo responsorio Ecce odor ubi cuiusdam neume viciosa Inuenitur incultacio in illa scilict parte Crescere te faciat deus meus Similiter in illo tractu silicet qui habitat reperitur vnius pedacij viciosa reiteracio scilicet ibi Et refugium deus meus [f.35r] Possunt tamen aliquando aliqui decentes neume semel repeti ut frequenter contingit circa finem responsoriorum ut in illo responsorio Sint lumbi vestri ibi a nupcijs et in multis consimilibus Ex predictis satis patet modus componendi similiter et modus ipsum cantum corrigendi Sed si per singulos cantus ecclesie usu peruerso depriuatos ipsos corrigendo differemus transcurrere tedium nimis horribus cognarretur quapropter de illo ex certa scientiam decreuimus supercaderere

QVia vero De neumis facta est mensio Sciendum quod neuma generaliter dicendo Est idem quod modulacio cantus Iuxta illud metrum Spiritus est pneuma Cantus modulacio neuma Specialius tamen pensando neuma multipliciter dici Inuenitur Dicitur enim neuma vnomodo nota voces vantuum vel earum proporciones representantes Aliomodo dicitur modulacio plurium notarum siue verborum expressione qualis frequenter in diuersorum cantuum generibus repertitur et precipue circa finem responsoriorum Et in fine alleluia et in similibus ubi si aliquando verborum fiat expressio Vnicuique note sillabarum attribuens vocatur talis modulacio prosa ut in illo responsorio Verbum caro factum est In cuius fine habetur prosa qui vocatur Quem ethera et terra atque mare et cetera Que prosa in neumis ipsius alleluia vocatur communiter sequencia quia sequitur ipsum alleluia tanquam eius cauda Tercio modo dicitur neuma Iubilus ille qui fit in fine antiphonis specialiter secundum quod dicimus quod quilibet tonus habet suam neumam quam quidam rudi dicunt caudam finalem [f.35v] Fit enim Iubilus ille propter hoc ut designetur quod pro obsequun quod in canendo deo exhibemus recipiemus quod verbis non poterit explicari secundum illud Que vox que lingua potuit retexere qui tu Minima martiribus preparas Iubilus enim dicit mentis leticiam inexpletam secundum illud Refertur inexpletam Iubilus deduccio mentis id est letacio Has tamen neumas quidam Infulsi clerici ipsarum misterij ignari nimie [nimis ante corr.] de choro ad coquinam festinantes et in fine anthiphonis de promere concepuunt ipsasque deprimentes suo sepe vexantur chachino quos timeo modicum ad gaudium quod dicte neume significant anhelare Neuma vero pro nota cantandi dupliciter fit secundum duplicem modum neumandi seu vocandi Est enim vnus modus usualis ut apparet satis in multis libris antiquis Alius vero artificialis qui et musicus dicitur quorum et secundus melior est primo Quia sciens cantare vnam historiam secundo modo simili modo cantare sciet omnes Sed sciens totum anthiphonam primo modo vna sola antiphona specialem modum cantandi habente excepta Nec illam antiphonam per se sciet cantare Modus autem neumandi artificialis tripliciter fieri invenitur Vno modo per notas quas supra diximus claues quo veteres musici vsi sunt ut hic Exi cito [a g a g supra lin.] Alio modo per interuallorum siue proporcionem resignaciones Quemadmodum Hermannus Contractus dicitur inuenisse ut patet E notat equales ptongos S semitoniales Tque tonum per se sed S et T rymma tonumque Tt duplex dytonum sed d diatessaron ipsum A diapente notat grecum sibi lymma sed s dat T iunctum a que simul est tonus et diapente Qui punctis cesis sine punctis denotat arsis [f.36r] Tercio modo fit per notas quibus nunc utimur communiter quarum nomina simul et figure supra ipsa nomina scripte hijs versibus exprimuntur

[Venice, Marciana VIII.24, f.36r; text: Eptaphonus, Strophicus, Punctus, Porrectus, Oriscus, Virgula, Cephalicus, Cliuis, Quilisma, Podatus, Scandicus, et Salicus, Climacus, Borculus, Actus, Depressus minor que maior nec pluribus vtor Neumarum signis erras qui plura resingis] [HEHESUMM 05GF]

Sunt adhuc alie note quibus vtitur musica mensurabilis quas eciam in cantu communi quamplures religiosi admittunt de quibus in arte mensurabilis musice videri habet Hic enim solum de plana musica siue subalterna loqui eligimus et tantum de quarto capitulo

Incipit quintum capitulum In quo auctor determinat de exemplari doctrina omnium predictorum quarti capituli

CVm musica secundum Augustinum in domo dei id est in eclesia sancta ad laudes dei decantandas est necessaria octo tonorum maneriabus secundum modernos sit stabilita De predictis tonis quantum ad cantum eclesie exemplarem Doctrinam libet breuiter pertractare Sciendum igitur quod alma mater eclesia duos habet libros principales cantuum scilicet anthifonarium et graduale Duo autem ideo principales quia alios habet ipsa libros cantuum ymnarum et trophonarium qui predictis libris annectuntur ymnarius enim annectitur anthiphonario Et trophonarius graduali Ymnarius continet ymnos [f.36v] Trophonarius vero tropos Kyrieleson et sequencias Tropi sunt quidam cantus qui cantantur cum Introitu misse in magnis solemnitatibus ut in natiuitate domini Hodie cantandus est nobis puer Anthiphonarius vel anthiphonarium continet anthiphonos responsoria cum versibus suis et Inuitatoria Sed denominatur magis ab anthiphonijs vt [ant ante corr.] a plurali quia plures sunt anthiphonie quam responsoria vel a digniori Quia beatus Ignacius patriarcha Anchyochenus vidit angelos cantare anthyphonatim quod dignitatem arguit anthiphonaris Dicitur aut anthiphona ab anty quod est contra et phonos sonus quasi contra sonum quia ergo sonum anthiphonie incipitur psalmus Et secundum quosdam dicitur vox reciproca anthiphona Quia primo incipitur antphona et tunc psalmus et tunc reciprocatur antiphona Responsorium dicitur quia Respondet lector et debet esse de eodem de quo lectio Vel quia prima ab vno incipitur et postea a choro cantatur simul deinde Ab illo vno qui Incipit versus cantatur Cui tunc a choro respondetur vel totum responsorium incipiendo vel repeticione econtra repetende Graduale continet introitus gradualia alleluia offertoria communiones que de quorum nominum exposicione aliter videri habet Dicitur autem ideo graduale quia in gradibus ambonis id est pulpitum illius super quo legitur evangelium cantetur diebus festiuis In diebus autem pro festis ante gradus altaris nec est dicendum gradale sed semper graduale De omnibus autem cantibus predictis quando videlicet Intonentur in sequentibus apparebunt secundum que dulgens [f.37r] perstructator de quolibet cantu cuius toni sit de facili poterit Iudicare

Iste primus tonus scilicet autentus prothus habet vnum principale et quinque differencias et sex incepciones ut patet

Sequitur nunc de primo tono et differencijs eius

Habet autem primus tonus sex incepciones Licet quinque differencias et totidem regulas Differencie dicuntur quamuis conueniunt In principio differunt tamen ad habendum competenciorem incepcionem Principale primi toni et omnium differenciarum suarum incipit in alamire et psalmus in ffaut Principale ergo primi toni regit cantus incipientes in dsolre et descendentes per tonum nouenarium in cfaut et repercucientes ffaut exemplum

[Venice, Marciana VIII.24, f.37r,1; text: Euouae, Ecce puer, Ecce nomen domini] [HEHESUMM 05GF]

Prima differencia siue regula primi toni reget cantus incipientes a cfaut et ascendentes per tonum in dsolre necnon intendentes per diapente In alamire vt hic exemplum

[Venice, Marciana VIII.24, f.37r,2; text: Euouae, Qui vicerit, Cum autem esset] [HEHESUMM 05GF]

Secunda differencia regit cantus incipientes a cfaut intendentes ad dsolre ffautque repercucientes vt sequitur exemplum

[f.37v] [Venice, Marciana VIII.24, f.37v,1; text: Euouae, Filij hominum, Virgo verbo concepit] [HEHESUMM 06GF]

Tercia differencia regit cantus incipientes in ffaut et deponentes ad elami et iterum remittentes gradatim ad dsolre ut patet

[Venice, Marciana VIII.24, f.37v, 2; text: Euouae, Volo pater, Ecce vere] [HEHESUMM 06GF]

Quarta differencia regit cantus incipientes in ffaut et gradatim eleuantes ad alamire gsolreutque repercucientes ut patet in exemplo

[Venice, Marciana VIII.24, f.37v,3; text: Euouae, Lazarus, Sol et luna] [HEHESUMM 06GF]

Quinta differencia regit cantus incipientes in ffaut et per dytonum ascendentes in alamire gsolreut vero repercucientes et iterum alamire tangentes ut patet in hoc subscripto exemplo

[Venice, Marciana VIII.24, f.37v,4; text: Euouae, Apertis thesauris, Diffusa est] [HEHESUMM 06GF]

Vel incipientes in alamire et descendentes ad gsolreut et alamire repercucientes ut Exi cito Veniet dominus Ista omnia predicta tam de principali quam de differencijs habentur in isto metro subscripto Ita quod prima diccio semper sit principale et sequentes dicciones differencias secundum ordinem significat

Primus vt

[Venice, Marciana VIII.24, f.37v,5; text: Ecce, Leua, Ductus, Volo, Lazarus, Exi] [HEHESUMM 06GF]

[f.38r] [Venice, Marciana VIII.24, f.38r,1; text: Primum querite regnum dei Sic initiatur primus tonus Sic mediatur et sic finitur Magnificat anima mea dominum Benedictus dominus deus israhel quia visitauit et fecit redempcionem plebis sue Dixit dominus domino meo sede ad dextris meis Laudate pueri dominum Laudate nomen domini] [HEHESUMM 07GF]

SEcundus tonus habet unum principale seculorum amen et nullam differenciam Cantus secundi toni potest incipi a diatessaron sub finali Et per semidytonum supra et in qualibet claue Infra Principale incipit in ffaut et psalmus in cfaut ut patet in exemplo

[Venice, Marciana VIII.24, f.38r,2; text: Euouae, Quem vidistis, Ante luciferum] [HEHESUMM 07GF]

[f.38v] [Venice, Marciana VIII.24, f.38v,1; text: Aliter ut, O mundi] [HEHESUMM 08GF]

variacio nulla secundi

[Venice, Marciana VIII.24, f.38v,2; text: Secundum autem est simile huic, neuma, Secundum autem in medio et in fine sic parabis, Dixit dominus domino meo sede ad dextris meis] [HEHESUMM 08GF]

Hic est notandum quod Magnificat et Benedictus In Isto tono siue modo utuntur quodam priuilegio videlicet quod per psalmis incipiuntur aliqualiter pulcrius cum addicione unius note in principio scilicet tercie et eodem utitur in octauo tono ut hic

[Venice, Marciana VIII.24, f.38v,3; text: Magnificat anima mea dominum Benedictus dominus deus israhell quia visitavit et fecitt redempcionem plebis sue] [HEHESUMM 08GF]

TErcius tonus habet vnum principale et tres differencias vel totidem regulas Principale tercii toni regit cantus incipientes ab elami per tonum remittentes in dsolre et diatessaron gsolreut repercucientes ut in hoc exemplo

[f.39r] [Venice, Marciana VIII.24, f.39r,1; text: Euouae, Quando natus est, Fauus distillans] [HEHESUMM 09GF]

Prima differencia tercij toni regit cantus incipientes a gsolreut ascendentes in alamire et transilientes in csolfaut ut patet

[Venice, Marciana VIII.24, f.39r,2; text: Euouae, Domine, Salua nos] [HEHESUMM 09GF]

Secunda differencia regit cantus incipientes a gsolreut ascendentes et per tonum in alamire repercucientes gsolreut et tendentes gradatim vel disiunctim ad csolfaut ut patet

[Venice, Marciana VIII.24, f.39r,3; text: Euouae, Quasi vnus, Viuo ego] [HEHESUMM 09GF]

Tercia differencia regit cantus incipientes a gsolreut saltantes in csolfaut per diatessaron ut in hoc exemplo

[Venice, Marciana VIII.24, f.39r,4; text: Euouae, Simeon iustus, Omnia que fecisti] [HEHESUMM 09GF]

Item seculorum amen in csolfaut et psalmus semper in suis differencijs in gsolreut incipiunt ut supra Quod tercius tonus habet vnum principale et tres differencias patet in isto metro

[Venice, Marciana VIII.24, f.39r,5; text: Tercius hunc sequitur, Fauus, Omnia, Tollite ciues, Tercia dies est quod hec facta sunt] [HEHESUMM 09GF]

[f.39v] [Venice, Marciana VIII.24, f.39v,1; text: Tercium suspende in medio et in fine precipita, Magnificat anima mea dominum, Benedictus dominus deus israhel quia visitauit et fecit redempcionem plebis sue Dixit dominus domino meo sede ad dextris meis] [HEHESUMM 10GF]

QVartus tonus habet vnum principale et sex differencias et totidem regulas Principale quarti toni regit cantus Incipientes in ffaut Descendentes in elami et gradatim in dsolre in elami quoque ascendentes

[Venice, Marciana VIII.24, f.39v,2; text: Euouae, Tota pulchra es, Iste homo] [HEHESUMM 10GF]

Prima differencia quarti toni regit cantus incipientes in alamire remittentes in gsolreut alamire repercucientes per semidytonum ascendentes in csolfaut ut hic

[Venice, Marciana VIII.24, f.39v,3; text: Euouae, Post partum virgo, Dignare me] [HEHESUMM 10GF]

Secunda differencia regit cantus incipientes a gsolreut ascendentes ad alamire transilientes in csolfaut ut hic

[Venice, Marciana VIII.24, f.39v,4; text: Euouae, Stetit angelus, Benedicta tu] [HEHESUMM 10GF]

[f.40r] Tercia differencia regit cantus incipientes a csolfaut et ascendentes in dsolre ut in istis exemplis

[Venice, Marciana VIII.24, f.40r,1; text: Euouae, Scio, Noli] [HEHESUMM 11GF]

Item nota quod hee tres differencie et necessarie transponite propter quoddam semitonium inclusum quod alibi quam hic nullomodo potest fieri quod patet speculanti et propterea tales anthiphone ponuntur in affinalibus primi et secundi.

Quarta differencia regit cantus incipientes a cfaut et gradatim ascendentes ad ffaut et gsolreut ut hic

[Venice, Marciana VIII.24, f.40r,2; text: Euouae, Angelus, Iste cognouit] [HEHESUMM 11GF]

Quinta differencia vel regula Regit cantus incipientes a dsolre intendentes ad gsolreut ut patet

[Venice, Marciana VIII.24, f.40r,3; text: Euouae, Rubum quem vederat, Germinabit] [HEHESUMM 11GF]

Sexta differencia et vltima regit cantus incipientes in elami eleuantes per semidytonum in gsolreut et tangentes alamire repercucientes gsolreut ut hic

[Venice, Marciana VIII.24, f.40r,4; text: Euouae, Fidelia, In mandatis] [HEHESUMM 11GF]

Item seculorum amen incipit in alamire et similiter psalmus in alamire Excepto Magnificat et Benedictus qui psalmus habent aliam incepcionem digniorem et eciam mediatorem nobiliorem eo quod tales psalmus stando cantantur et reliqui sedendo Cantus autem quarti modi incipitur in cfaut et in sequentibus clauibus usque ad alamire et aliquando [f.40v] Irregulariter in csolfaut ut supra in Syon et cetera Quod autem habet tot differencias cum suo principali patet in hoc metro

[Venice, Marciana VIII.24, f.40v,1; text: Quartus Tota Stetit Symon Cum videris O mors, Quarta vigilia venit ad eos, Quartus sic incipit et sic mediatur tandem ab alto cadit, Magnificat anima mea dominum, Benedictus dominus deus israhell quia visitauit et fecit redempcionem plebis sue, Nota ergo caute incepcionem et mediacionem de quo diximus, Dixit dominus domino meo sede ad dextris meis, Laudate pueri dominum Laudate nomen domini] [HEHESUMM 12GF]

QVintus tonus habet vnum principale et vnam differenciam Incipit autem in ffaut et gradatim ad csolfaut Principale quinti toni regit cantus incipientes ab alamire descendentes ad ffaut repercucientes alamire csolfautque tangentes ut hic vel in ffaut ascendentes in csolfaut ut Alma redemptoris exemplum

[Venice, Marciana VIII.24, f.40v,2; text: Euouae, Montes et colles, Alma redemptoris] [HEHESUMM 11GF]

[f.41r] Differencia quinti toni regit cantus incipientes in ffaut Intendentis gradatim ad alamire et iterum gradatim remittentes ad ffaut ut patet

[Venice, Marciana VIII.24, f.41r,1; text: Euouae, Omnis vallis] [HEHESUMM 12GF]

Seculorum amen semper incipit in csolfaut et psalmus in ffaut Ita quod quintus et sextus non habent nisi vnam differenciam patet in hoc subscripto metro

[Venice, Marciana VIII.24, f.41r,2; text: Quintus fons omnis Sextus stetit et benedictus, Cunque ad nupcias intrauerunt prudentes, Quintus sonus sic incipit et sic mediatur et sic finitur, Magnificat anima mea dominum, Benedictus dominus deus israhel quia visitauit et fecit redempcionem plebis sue, Dixit dominus domino meo sede ad dextris meis] [HEHESUMM 13GF]

SExtus tonus habet vnum principale et similiter vnam differenciam Incipit autem in cfaut dsolre elami ffaut gsolreut Principale autem ubicumque incipiat vel qualem descensum vel ascensum habeat Principali duputetur vt patet

[f.41v] [Venice, Marciana VIII.24, f.41v,1; text: Euouae, Lupux rapax, Stetit, Fons ortorum] [HEHESUMM 13GF]

Differencia sexti excepta que incipit in ffaut et intenditur gradatim ad alamire repercuciendo ffaut ut patet

[Venice, Marciana VIII.24, f.41v,2; text: Euouae, Benedictus, Benedixit filijs, Sexta hora sedit super puteum, Sextus tonus sic incipit et sic mediatur et sic finitur, Magnificat anima mea dominum, Eodem modo ceteri psalmi] [HEHESUMM 14GF]

SEptimus tonus habet vnum principale et quatuor differencias et totidem regulas et quatuor incepciones scilicet gsolreut [sqb] c et d Omnis cantus incipiens in gsolreut et ascendens in [sqb]mi vel csolfaut ad dlasolre principali attribuitur ut patet

[Venice, Marciana VIII.24, f.41v,3; text: Euouae, Benedicta es, Maria stabat] [HEHESUMM 14GF]

Prima differencia regit cantus incipientes in gsolreut et subito ascendentes in dlasolre ut patet

[Venice, Marciana VIII.24, f.41v,4; text: Euouae, Quo progrederis, Stella ista] [HEHESUMM 14GF]

Secunda differencia regit cantus incipientes in [sqb]mi et ascendentes gradatim in elami ut in exemplo patet

[f.42r] [Venice, Marciana VIII.24, f.42r,1; text: Euoua, Quo progrederis, Stella ista] [HEHESUMM 15GF]

Tercia differencia regit cantus incipientes in [sqb]mi descendentes in gsolreut repercucientes [sqb]mi et tangetes dlasolre ut hic

[Venice, Marciana VIII.24, f.42r,2; text: Euouae, Mirificauit dominus] [HEHESUMM 15GF]

Quarta differencia regit cantus incipientes in dsolre [la supra lin.] descendentes in [sqb]mi et ascendentes in dlasolre elamique repercucientes

[Venice, Marciana VIII.24, f.42r,3; text: Euouae, Homo] [HEHESUMM 15GF]

Seculorum amen semper incipit in dlasolre et psalmus in [sqb]mi Quod septimus modus habet vnum principale et quatuor differencias patet in hoc metro

[Venice, Marciana VIII.24, f.42r,4; text: Septima mirificat homo Ioseph stella caputque, Septem sunt spiritus ante tronum Dei, Septimus tonus sic mediatur et sic finitur, Magnificat anima mea dominum, Benedictus dominus deus israhel quia visitauit et fecit redempcionem plebis sue, Dixit dominus domino meo sede ad dextris meis] [HEHESUMM 15GF]

[f.42v] OCtauus tonus habet vnum principale et quatuor differencias et sex incepciones in cfaut dsolre elami ffaut gsolreut alamire et csolfaut Omnis cantus incipiens in dsolre Et gradatim ascendentes in gsolreut Vel cantus incipientes in gsolreut Descendentes in dsolre et repercucientes ffaut gsolreut et alamire principalis est ut patet

[Venice, Marciana VIII.24, f.42v,1; text: Euouae, Iherusalem, Dum sacrum] [HEHESUMM 16GF]

Prima differencia octaui toni regit cantus incipientes in csolfaut Desinentes in alamire repercucientes in csolfaut exemplum

[Venice, Marciana VIII.24, f.42v,2; text: Euouae, Prius quam te] [HEHESUMM 16GF]

Secunda differencia regit cantus incipientes in ffaut ascendentes ad alamire repercucientes gsolreut exemplum

[Venice, Marciana VIII.24, f.42v,3; text: Euouae, Zachee] [HEHESUMM 16GF]

Tercia differencia regit cantus incipientes in csolfaut ascendentes per tonum in dlasolre et descendentes a csolfaut per semitonium in [sqb]mi ut patet

[Venice, Marciana VIII.24, f.42v,4; text: Euouae, Euntes ibant, Ego dormiui] [HEHESUMM 16GF]

Quarta differencia regit cantus incipientes in cfaut et gradatim ascendentes in gsolreut ut patet

[Venice, Marciana VIII.24, f.42v,5; text: Euouae, Nos qui viuimus] [HEHESUMM 16GF]

[f.43r] Nota quod seculorum amen semper incipit in csolfaut et psalmus in gsolreut Excepto seculorum quarte differencia quod incipit in alamire secundum quod habetur in isto Versu subscripto

[Venice, Marciana VIII.24, f.43r,1; text: Tali voce sonus cantabitur hic peregrinus] [HEHESUMM 16GF]

Quod octauus habet tot differencias cum suo principali patet in isto metro

[Venice, Marciana VIII.24, f.43r,2; text: Vltimus ut gaude veniet Iusti benedicque, Octo sunt beatitudines, Octauus secundo similis in medio tali tenore concluditur, Dixit dominus domino meo sede ad dextris meis, Magnificat anima mea dominum, Benedictus dominus deus israhel quia visitauit et fecit redempcionem plebis sue] [HEHESUMM 17GF]

[Explicit tonarius est est quintum capitulum completum. Consequenter poteris cognoscere quibus modis responsoria sunt attribuenda m.sec.]

[f.43v] Hic poteris cognoscere quibus modis responsoria sunt attribuenda

[Venice, Marciana VIII.24, f.43v,1; text: Iste primi toni sonus, Seculorum amen, In, Hec est neuma secundi, In lo<co>, Tercius hic resilit, Cuius, Hoc quartus carmine nostri, Euouae, natum, Sit modulus quinti, Quia, Talis modulacio sexti, Tamquam, Septimus his notulis, Nunccia, Octauus fungitur istis, Descendit] [HEHESUMM 17GF]

In sequentibus poteris cognoscere cuius modi sint Cantus introitum et qualiter eorum psalmi incipientur

[Venice, Marciana VIII.24, f.43v,2; text: Prima etate creatus est Adam et Eua et positi sunt in sede beata, Gaudete, et habet duas differencias, Euouae, Rorate, Salus nostra, Secunda etate natauit archa diluuio passum fluente] [HEHESUMM 18GF]

[f.44r] [Venice, Marciana VIII.24, f.44r; text: Veni, Dominus dixit, nullam differenciam, Temptatus est Abraham tercia etate Ysaac mactare parauit, Karitas, Omnia, Euouae, Ego autem, Confessio, QVarta etate Moyses legis tabulas accepit in monte Synay, Resurexi, nullam habet differenciam, QVinta etate preualuit David infunda et lapide contra Goliam, Ecce deus, unam habet differenciam, Domine refugium, Saluator noster dominus Ihesus Christus etate natus est in sexta, Hodie scietis, Etate septima resurgemus racionem reddentur operum, Puer natus, Victricem, Octaua etate que carebit fine perpetua luce durabit, differencia Euouae, Lux fulgebit] [HEHESUMM 19GF]

Explicit tonarius exemplificatus sumarie.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License