Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.22r] MVsicis studium a cunctis summopere amplectendum fore multiplex racio videtur persuadere, Prima quia Vt vna de septem valet ad arcium integritatem, Secunda quia famularum multum est musica ipsi philosophie, Vnde secundo de consolacione prosum primum Cumque hac scilicet rethorica musica larum nostri id est domus uernula nunc leuiores nunc grauiores morum modos succinat, qui igitur dominam amat famulam eius volo non contempnat, Tercia quia valet propter eam quam mentem ingerit Iocunditatem Vnde tantum animum letificat quod antiquorum quidem putabant animam esse armoniam primo de anima eo quod tantum in cantu ipsa anima ut sic in suo simili delectentur Vnde quarto poetice musicam omnes dicimus esse delectabilissimorum propter quod assumunt homines ad conuentus et deducciones racionabiliter tanquam potentem letificare, Quarta quia valet ad animum moralisandum Vnde Boecius in principio musice sue Cum sint quatuor matheseos discipline et cetere in inuestigacione tantum laborent veritatem musica non solummodo speculacioni verum eciam moralitati est coniunctum Vnde quarto poetice musica potest morem anime qualem quidam facere propter quod eandem est in ipsa Iuuenes facere enim ipsa de feris mansuetos de iracundis tranquillos de litigiosis sociales et cetera, qui satis probant dicta poetica de Orpheo vate, Quintum quia est acceptabilis et amabilis communiter vnicuique Vnde quarto poetice dicitur quod omnibus etatibus et moribus Vsus musice est amicus, Sextum quia confert corporis et anime sanitatem Vnde commentator Michael Ephesius super quarto Ethicorum dicit quod vsus musice multum confert egrotis ad sanitatem et vexatis a malo spiritu ad mitigacionem Vnde dicitur in libro regum quod Dauid cytarizante Saulis vexata a demone mitigabatur et cessante cressebat, Septimum quia multis apud magnates confert et procurat vite necessitatem et detestabilem repellit egestatem docet experiencia cotidiana Octauum quia necessaria est in domo dei Vnde secundum Augustinus est vna quatuor ibidem necessitarum, Valet enim ad prouocandam deuocionem Vnde non ab re in domo dei a sanctis patribus primum ab Ignacio deinde Ambrosio et postea Gregorio et alijs est receptum, Nona quia turpis est eius ignorancia Vnde secundo rethorica turpe est ignorare quod omnes scire conuenit modo omnes et precipue ecclesias musicam scire conuenit et sic, eciam beatus Ysidorus tertio ethymologiorum dicit quod erat tam turpe ignorare musicam quam litteras Vnde summulari potest bene quod musica valet ad arcium integritatem philosophie familiaritatem animi Iocunditatem eius distentionem moralitatem, conuenitatem cuilibet etati eciam modi amabilitatem corporis et anime sanitatem bonorum fortune utilitatem seu acquisitationem ad sui in ecclesia necessitatem et ad sui ignoranciam turpem deuitandam quare a cunctis merito debet adiri et studio libenti acceptari.

Primo de musice igitur notificacione tam diuersiua quam diffinitiva vtilitate et necessitate dicetur, Et primo circa diuisionem notandum quod sicud ly medicina capitur vnomodo pro re que vtitur medicus in medicando ut pro herba vel potacione, aliomodo pro arte quo habita sanitatem conseruat, et amissam recuperat, Si<mi>li musica vnomodo pro vocum accipitur proporcione vel consonancia aliomodo pro arte de huiusmodi proporcione considerante Et quod aliqui quamlibet rerum proporcionem ut orbium celestium elementorum corporis humani et reliquorum vocant musica hoc est abusiue et in hiis large cum musica fit de numero sonoro, quare ad sonos debet contrahi de Iure, Sic ergo capta musica [f.22v] diuiditur a quibusdam in mundanam humanam et instrumentalem, mundanam pertinentes in sperarum armonia, humanam in vocis modulacione Instrumentalem in instrumentorum resonancia scilicet lirarum musarum et organorum et cetera Ad huc amplius nos diuidimus sic quedam est supercelestis quedam celestis et quedam subcelestis Prima constat in anglorum Iubilo Vnde sacra scriptura In ciuitate domini resonant iugiter organa sanctorum et iterum ibi angeli et archangeli ymnum deo decantant, Secunda perhibetur esse in diuersitate motuum sperarum celestium Iuxta Pictagoricos Vnde Iuxta eos vt hic inferius corpora mota suo modis faciunt sonum ita et ibi celestia suo modis cuius canta est vna quod debent ea tante armoniam suauissimam nobis non audibus tamen propter assiduam in illam audiendo a natuitate nostra assuetudionem, fabri namque propter assuetudinem non aduertunt sonos malleorum Sed addunt Vnde aliquid a specialibus exterioribus ita [[l]] abstractum posse. esse circa spiritualia tamen incencium quod illam armaniam excellentiuam audiret sicud de Pictagoram dicit simplicibus et racio celi [Nota bene in marg.] Vnde in quadam arte magica docetur quomodo a paruo septem audiri posset claritas seu gloria vocum a planetarum dulcifluarum, harum prima importat misterium theologis committendus, Altera vero si uerborum superficies attendatur est fictum mandatum Vel si ad intelligenciam trahatur eciam enigma partum Quare Aristoteles et Parypati a philosophia racionibus opinionem istam repulerunt vt patet secundo celi Sed Si proporcionem sperarum vel motuum earum vocare veluit poete musicam non est improbabile quia vocabula sunt ad philosophum sed quod ex illarum modis carentur sonus vt ex modis hic corporum vestroto Iuxta motum secundo de anima datum non est verum de hijs igitur vel in sequentibus, Tercia scilicet subcelestis Vnde hic dicendum diuidi potest in mundanam per quam si placet [[mcg]] magistri potest omnis sonorum proporcio in quibuslibet corporibus sub celo reperibilis preter in hominum voce et in instrumentis ab eo fabricatis In quod humanam que distingui potest in instrumentalem siue organicam que exercetur ab homine in diuersis instrumentis musicis ab eo factis ut lira fistula tympano tuba organo musa et cetera quelibet non eciam existit ad presens vsus tamen eius debitus multas confert homini vtilitates in corpore et anima dummodo instrumenta competencia eligantur [musical instrumentalis in marg] Unde quarto poetice docetur omnia celi una instrumenta esse reicienda, id est illa quibus vtuntur ad agones et ex quibus non querius nostre mentis composicionem sed audiendum delectacionem pocius vel pugnantam ad bella incitacionem, et exatur in de fistulis quarum vsus dicitur invtilis ad doctrinam Vt patet de pallade propter fistularum intencionem reiecta vtenda sunt igitur animum recreancia ut sunt omnia fidica ut viella giterna psalterium et cetera non illa que ire faciunt exitacionem nisi in bellis vbi eorum vsus redditur commendandus Non eciam ecclesia omnino reicit vsum clerium instrumentorum cum Dauid dicatur cum cantoribus cytharam percussisse et ipse prophetie dicat Laudate deum in sono tube laudate eum in psalterio et cithara et cetera Vnde et usus instrumentorum quomodo non puto Nichomatice organam dicit in ecclesia satis hodie vsitatum, Vocalis musica vnde hic plerum dictum est quod Aristoteles que naturalis est autem illa que voce humana exercetur Vnde quidem naturali[[s]] industria nullius artis regulis edocti cantus propter proueniunt [f.23r] dulcisonos participantes eo de quo musica articulatorum est quemadmodum de lactica primo elencorum dicit Aristoteles Alii vero super cuiusdem artis regulis edocti cantus promunt multiformes et hec ars vocatur musica humana artificialis Vnde sonum hic dicetur Eodemmodo potest musica pro arte distingui, patet ex premissis. Hec autem musica vltima ab Ysidoro tertio ethimologicorum diuiditur in metricam rigmicam et melicam. Quarum prima est in metris secunda in rigmis et tercia in melodijs, Tercia solum est ad presens, et est duplex scilicet mensurabilis musica et plana, [mensurabilis et plana in marg.] Prima est que per certa tempora limitatur et mensuras decriatas et huius usus est in motetis et rondellis, Secunda vero est in cantu communi, Vnde Iam solum pro instruccione est ad presens.

Nunc ad diffinicionem musice accedendo diffinitur [diffinicio primo in marg.] primo sic est sciencia mathematica mixta numeri sonori principia partes et passiones considerans et hec disciplina est omni musice communis

Dicitur primo mathematica eo quod est vna de quatuor regularibus

Dicitur secundo mixta quia est non pura sunt enim due solum pure mathematice scilicet geometria et arismetrica et due impure ut musica de numero contracto ad sonum et astronomia de magnitudine contracta ad motum prime enim due abstrahunt ab omni modo et materia paruuli vt habetur secundo physicorum

Dicitur tercio numeri sonori quia ille est eius subiectum adequatum Vnde patet quod subalternatur arismetice quare eciam musice noticia arismetice noticiam presupponit ut fulsimentum

Dicitur quarto principia et cetera quia illa tria sunt [[ponuntur]] ponuntur primo posteriorum in quamlibet sciencia considerantur

[et secundo in marg.] Secundo ab Ysidoro tertio ethimologiorum magis specialiter sic est modulandi pericia in cantu sono que consistent in cantum quantum ad vocem humanam in sono quantum ad instrumentam

[tercio <ponitur> in marg.] Tercio addit specialiter prout de ea hic intenditur scilicet humana artificialis sic a domino Adone in suo dyalogo Est veraciter canendi sciencia [et supra lin.] facilis via ad perfeccionem canendi

Per ly veraciter excluditur musica naturalis que inredum fallit

Dicitur facilis via et cetera quia sicut natura potentem et vsus promtum Ita et ars facilem reddit operantem

Diffinatur autem ly musica a musa quoddam instrumento musicali [musicalis ante corr.] vim et et modum omni instrumentorum in se continente inflatur enim ore ut tybia manu temperatur ut cythara folle concitatur vt organum vel a musis poetarum eo quod poete vim carminum et modulacionem vocum ab ipsis queritabant secundum beatum Ysidorum in dicto loco vel a moys quod est aqua et ycos sciencia quia dicitur inueniendum hec sciencia Iuxta aqua vel quia ibi melius sonat

A quo autem sit inuenta et quomodo dicitur diuersimode quia vt recitat Ysydorus versu supra Moyses dicit huius artis inuentore fuisse Tubal que fuit de stirpe Chain ante diluuium

Greci vero dicunt Pictagoram ex pondere malleorum et extensione cordarum Alij quidem Linum Tybenum Zetum et Amfion dicunt primes in hac arte claruisse post quos paulatim directam est et aucta multis modis quia erat tam turpe musicam nescire quam litteras hec ille

Dicit enim Aristoteles secundo Metaphisice quod si Tymothena non fuisse multam melodiam non haberemus si non Firmius non Tymotheus Vnde videtur ab illis inuenienta vel saltem multum augmentata Dicunt eciam quidem Orpheum primum inuentore Vnde secundo de consolacione in fine ipse flebilibus modis cogit currere siluas et aues mobiles stare et ceterijs, Nos tamen grecis quibus musa dedit ore rotundo loqui [Sunt due pure mathematice [sciencie supra lin.] scilicet arismetrica et geometria Sunt due impure [hoc est mixte supra lin.] scilicet musica de numero contracto [ad sonum supra lin.] et astronomia de magnitudine [[contractoris]] contracta ad motum in marg.] [f.23v] Vt ait Oracius in poetria sua assencimus supra dixerimus enim quod Pictagora item facientem tamen quamdam fabricam in quam super vnam incudem 5 mallei [malleos ante corr.] feriebantur eorum que mirante sonum suauere ipse proprius accepit primum quod in materiam valiente modulacionis diuersitatem fuisse putans numerauit malleos 4 demum quod quamque suus sonus et modulacio sequeretur reiteracio quinto quia dissonus alios quatuor ponderant, et a causa vel diuerso intuitu primus .xij. secundus ix tercius xiij. quartus vj. nescio quibus ponderibus appendebant.

Cognicio illi musice notam in numerorum proporcione consistere eam Iuxta arismeticam ordinauit et grecis derelinquiter quam Boecius et alij grecarum litterarum periti nobis publicarint, post quos Guido Odo Berno Iohannes plures ediderint fundatas [Boecius Guido [[I]] Odo Berno Iohannes in marg.] Vnde hec est extracta et quamplures alij

Cuius sic vtilitatis patet in prohemio sed superadduntur quidem, primo Ysydorus secundo ethimologiorum ad laudem eius dicit Vnde musica nulla disciplina potest esse perfectam vel eam sine illa nam et ipse mundus quidem armonia fertur esse compositus, et celum ipsum sub armonie modulacione reuolui Et subdit quod musica mouet affectus prouocat in diuersis habitum superius In prelijs vero tube concentus pugnantes accendit et quanto vehemencior fit clangor tanto fit, ad certandum animus forcius Siquidem et remiges cantus hortatur ad colaundas quoscumque labores Musica enim animam mulcet et singulorum operum fatigacionem vocis modulacio solatur Excitatos quoque animos musica cedat sicut de Dauid legitur per Saulem ab inmundo spiritu arte modulacionis [mulacionis ante corr.] eripuit, Ipsas quoque bestias necnon et serpentes volucres atque delphines ad auditum sue modulacionis musica [[pauat]] prouocat Sed et quicquid loquimur vel intrinsecus venarum pulsibus commouemur per musicos rigmos armonie virtutibus probatur esse sociatum hec ille, Item Auicennam prime can<onis> seu secunda summa de pulcibus dicit quod in pulsu reperitur natura musice, quod itidem Vnde declarat, Item Iohannes in summa sua dicit musicus cantus aures mulcet mentem erigit preliatores ad bella incitat lapsos et desperatos reuocat viatores confortat latrones exarmat Iracundos mitigat tristes et anxios letificat discordes pacificat Vanas cogitaciones eliminatur freneticorum rabiem temperat Vnde quidam freneticus Alscepiade medico canente ab insania fertur liberatus, et de Pictagora dicitur quod luxuriosum quidem Iuuenem ab immoderata libidine musica reuocauerit melodia [prebit in marg.] Item de uirtutibus eius prebit In capitulo de tonis hec illi sciencia vt dicit idem Iohannes haud infima inter artes est reputanda presertim cum clericis maxime sit necessaria et quibuslibet eam exercentibus vtilis perhibetur et Iocunda sed sunt non nulli asini ad liram quorum precordia vocis modulacio non subintrat nec eciam nullo modo mouet sed hii duri et agrestus iudicantur Sunt alij eciam clerici modulacioni tam vocis quam instrumentorum satis congratulantes qui tamen hanc artem nequam sciunt nec scire volunt linire quod grauius est scientes fugunt et abhorrent dicentes vsum solum in hoc sufficere sed vere illi ceci sunt omnes de quorum vtique cecitate firma ex malicia eis preueniret paratis patet condolendum cleres in nec de cantu composito an sit vrbanus vel villanus verus vel falsus possunt iudicare nec cantum malum emendare nec nouum cantum compilare quod vtique huius artis non ignarus facere poterit facilis et preclare Sunt eciam quidem qui distinguere nesciunt inter musicum et cantorem cum tamen inter inter verbos magna sit distancia secundum Guidonem in Micrologo suo nam musicus semper per artem [f.24r] recte intendit cantor vero aliquando rectam viam solummodo per vsum tenet sed multociens ipsum contingit oberrare et hoc de primo capitulo ad presens dictam sufficiant

SEquitur secundum capitulum quod est de primis elementis huius artis Sunt autem huiusmodi elementa littere quedam que note sunt claues nuncupatur et simile quedam que voces appellantur Dicuntur igitur huiusmodi littere et sillabe huius artis prima elementa eo quod sunt prima principia incomplexa per que tota musica confirmatur littere autem sunt septem secundum numerum dierum septimane et suarum litterarum o a b c d e f g que ideo dicuntur note quia per eas omnis cantus musicalis notificatur. Dicuntur autem claues per similitudinem et sicut per clauem reseratur sera Ita quod per huius litteras reseratur omnis musice melodia Has autem litteras antiquissimi dicentes 4iiij modo subtili ut infra patebit Unde versus Bis septem veteres contentis clauibus olim Alij vero antiquorum primam litteram in fine repetentes scilicet a esse claues decreuerunt sumentes necessarium earum ab a et similiter finem scribendo primas septem litteras modo grosso alias modo subtili vltimam vero modo duplicato sic A B C D E F G a b c d e f g aa

Postea vero moderni considerantes huiusmodi notas non sufficere ad quamlibet melodiam exprimendam addiderunt In principio propter descensum quorundam cantuum faciendum vnam notam scilicet gama litteram grecam sic scriptam et cuiuslibet b quadrate addiderunt b rotundum et in fine tres litteras ad maiorem cantus eleuacionem faciendam apposuerunt quas vna cum littera alia Iam vltimo loco posito figurabant modo quosdem duplicato sic aa bb cc dd quibus eciam addentes b Iocundum duplicatum sic scriptum bb in vniuerso vigi<n>ti vnam notam constituerit [xxi sunt note in marg.] [Gamma] A B C D E F G a b c d e f g aa bb cc bb dd ee has notas siue claues ad communem cantum sufficere sentencia tenet modernorum licet autem tot sunt note non tamen sunt plures quam xix. passus beduri bmolle [bemolle ante corr.] semper in vno passu continentur Et hee quedam note ab inuicem distinguntur figura ordine nomine posicione necnon potestate, Figura quidam distinguntur vt visum est, nomine alias aliter secundum grecos et aliter secundum latinos, secundum grecos sic ad cuius euidenciam Est notandum, quod greci tantum xv habent notas modo subscripto quia nec [Gamma] habent quod beatus Gregorius dicitur adinuenisse, nec b rotundum, nec tres vltimas notas duplicatas, Et has xv notas quatuor ordinibus disponunt quorum primus est ab A usque ad D inclusiue et vocatur ordo principalium eo quod ille note in principio locentur, Secundus est ab E usque ad a eciam inclusiue et vocatur mediarium eo quod eas tanquam per medias vel mediacrites cantus a grauibus et acutas progrediatur, Tercius est a # quadrata usque ad e et vocatur [#ordo in marg.] # iuncturarum eo quod a precedentibus disiuncte sunt et separate tam sono quam figura, Quartus est ab e usque ad aa duplicatum et vocatur exulencium eo quod acucie soni omnes alias excellant Secundum hos ordinas greci tonis predictis imponunt nomina vocantes primam notam scilicet A proslambanomenos id est acquisitam vel assumptam eo quod a grammatica Vbi primum reperta [recepta ante corr.] est, ad opus musice sit assumpta, sed secundam scilicet B ypateypaton id est primam principalium eo quod apud antiquissimos prima fuit vel ideo quia inter principales primo sonum diuersificatur cum illa quam presupponat [f.24v] C pateypaton id est Iuxta principalem principalium De autem lycanosypaton id est digitalem eo quod ad modum indicantis digiti paruulis a medijs discernat, E vero ypatemeson id est principalem mediatum, F quidem parypatemeson id est Iuxta principalem mediarum, G quippe lycanosmeson id est digitalem mediarum eo quod ipsa discernat capitales a minutis, Deinde a mese id est mediam eo quod trium notarum scilicet A a et aa per hanc litteram a designatarum sit media, deinde # durum paramese id est Iuxta a mediam Postea c trytedyezeumenon [trytedyezeumenom ante corr.] id est tercia disiunctarum proposcere tamen computando vel quia sit vna trium disiunctarum deinde d paranetediezeumenon id est Iuxta vltimam disiunctarum f quoque tryteyperbolyon id est terciam excellencium proposcere computando vel vnam de tribus excellentibus g quidem paraneteyperboleon id est Iuxta vltimam excellencium, aa tandem neteyperboleon id est vltimam excellencium Si quis vero secundum grecos addere velut b rotundum appellabit greci synomenon id est adiunctum

[latini in marg.] Secundum vero latinos note predicte diuersimode nominantur vnomodo a diuersitate soni prime quatuor graues, deinde quatuor sequentes medie, que eciam finales eo quod cuiuslibet toni cantus in eisdem finiri potest nuncupantur, alie quatuor sequentes acute, postea quatuor sequentes superacute deinde vltime quatuor excellentes vel superexcellentes vocitantur Versus, Gama graues, D Finales, a prebet acutas, e super excellunt, quas inchoat aa duplicata, Item prime octo appellantur capitales octo vero sequentes minute sed quinque vltime duplicate

Aliomodo nominantur a litteris et vocibus ita quod littera precedat semper et voces illius subsequatur ut gamut are bmi et cetera vnde post dicetur

De situ autem et posicione notarum vnde maior vis est dicendum quod est in tribus scilicet in monacordo in manu et libro

[monacordumn <Odonis dyalogum> in marg.] Usus autem monacordi non habetur communiter ne tamen quid nominis ignoretur sciendum quod monacordum secundum dominum Odonem in Dyalogo suo est instrumentum longum quadratam in modum capse et intus concauum in modum tibie super quod vna corda in medio positum sonat cuius sonitu vocum varietates facile comprehenduntur, dicitur autem a monos quod est vnum et corda quia habet vnam sicut decacordum vt giterna vel lahudum quatuor cordas et octo cordum octo. Istud autem Instrumentum secundum Ihohannem est perutile ad probandum cantum an sit verus vel falsus et ut pueri eius sono duce facilius in musicalibus pubuantur, qui scire cupiat modum componendi ipsum et ponendi notas in eo videat Dyalogon Odonis et Summam Ihohannis ac Micrologon Guidonis

Sed de posicione notarum in manu quomodo fiat et in quibus Iuncturis pollicis et illorum digitorum satis paret communes scolarium pedagogos, ponitur enim in summitate pollicis gut in proxima Iunctatur are et cetera consequenter

In libro autem posicionem habent sic quod quedam in linea quedam in spacio ponantur cuius noticia facilis est ex omni scola prima enim ponitur in linea [S<ua> musica <et> an cantus sit verus falsus modus <son>usve que <clavis sit> molis vel <dura>lis in marg.] [f.25r] secundo in spacio tercia iterum in linea et cetera consequenter alternando usque ad vltimam que ponitur in spacio, hoc notato quod # quadratum et b rotundum ponando in eodem spacio vel eadem linea et hoc sufficiant de litteris que note vel claues musice nuncupatur

[Capitulum tercium m.sec. in marg.] Nunc de sillabis que voces notarum seu clauium dicuntur videamus sunt autem huiusmodi sillabe sex scilicet vt re mi fa sol la quas in ymno Vt queant laxis [laxas ante corr.] quedam sumpta esse dicuntur, Vt queant laxis ecce habemus vt, resonare fibris ecce habemus re, mira gestorum ecce mi famuli [fali ante corr.] tuorum ecce fa, solue poluti ecce sol, labij reatum ecce la Istarum vocum quedam note habent vnam quedam duas quedam 3 et etenim eciam nomina sorciuntur [Gamma] vnam habet vocem scilicet vt vnde dicitur gamaut, A vnam scilicet re vnde dicitur are, B vnam scilicet mi vnde dicitur bmi, C vero duas scilicet fa et ut vnde dicitur cfaut, D duas scilicet sol et re vnde dsolre similium patet de elami et ffaut, g vero a c d tribus habent voces, et istud satis est vulgare, Sed aduertendum quod [sqb] quadratam vnam habet vocem scilicet mi, et b rotundum vnam scilicet fa Sed quia hec ponunt in vno propassu id est vna Iunctam manus vel spacio seu linea libri, ideo nominantur vno nomine scilicet bfabmi et scito quod dicitur [sqb] quadratam quia inferius quadrate scribitur Et bedurum propter duriciem sui soni, Sed ideo dicitur b rotundum que sic scribitur et bmolle propter molliciem soni Et licet hec in eodem propassu sic situentur tamen in quocumque cantu bmolle scribitur solum est cantandum, et versus [sqb] quadratum vel nullum b expresse ponitur locus ille bdurum conueniebant, nomina notarum latinarum sunt hoc saltem vsitatarum gamut are et cetera vsque ad secundum ggsolreut in linea quod profertur exprimendo g vtrisque similiter de sequentibus scilicet aalamire bbfabmi ccsolfa ddlasol [ddlasol ccsolfa ante corr.] [ela tamen ante item alias notata in marg.] et quidam addunt vnam scilicet ela ponentes extra manum in iunctura opposita iunctetur ipsius ddlasol sed non video cuius auctoritate quia in nullo actore hoc potui Inuenire. Voces autem sic proferuntur primo in ascendendo primo vt quia grauissime propter prolacionis deinde re et sic vsque ad la in descendendo primo la postea sol et sic ad vt. Sciendum quod hee sex voces species in manu repetuntur secundum quod septem sunt littere siue claues et hoc tribus modis cantando scilicet per bedurum per naturam per b molle, Ad quam triplicatem distinguendam nota has regulas, [prima scilicet notas duas tres in marg.] Prima omne vt incipiens a g, cantatur per b durum vnde tamen in scala musica vel manu fuit tres g ut gamaut. gsolreut gsolreut tres erunt cantus bduri, [Secunda duo in marg.] Secunda omne vt incipiens a c cantatur per naturam vnde cum sint due c habentes vt ante re licet alter sint tres duo sunt cantus naturales id est proprii, [Tercia duo in marg.] Tercia omne vt incipiens ab f scilicet in vtroque ffaut cantatur per b molle quare due sunt bmolles versus g fore canturum per b cognoscito durum C per naturam bmolle sed f tibi donat, Item C per bdurum tibi sit semper caniturum C naturam dat f bmolle tibi signat, De mutacionibus istarum vocum sciendum quod mutacio vocis est alteracio vnius vocis ad alteram in eodem propassu vel est posicio vnius vocis per alia sine eleuatcione et depressione sub eodem signo, Vnde sequitur gamaut are bmi et ela nullam habere mutacionem cum non habeant plures voces, Secundo sequitur quod vox [f.25v] que mutatur et illa in quam equaliter profertur sine depressione vel eleuacione quare difinicio non est mutacio

Tercio sequitur quod bfabmi non habet mutacionem propter diuersa signa a quorum vnus scilicet bdurum pertinet mi et ad aliut bmolle fa eciam cum mi sit ibi alicuius quam fa mutacio si que esset fieret inequaliter proferendo scilicet cum eleuacione vel depressione, Omnes alie note habent mutacionem hoc modo vbicumque sunt due voces ibi et due mutaciones scilicet prime in secundam et econuerso, prime in vltimam et econuerso et medie in vltimam et econuerso

Item cum hee mutaciones propter ascensum et descensum in cantibus fiant sic regula quod omnis mutacio terminata in vt re mi uerbi gracia faut solre lami sic tam ascendendi terminata vero in fa sol la tam descendendi uerbi gracia ut fa re so mi la semper ymmo fa fit in vt, sol in re vel in vt, et prius fa in mi vel in re et sic de consimilibus ascendendo, Contrario vero modo in descendendo qui omnia in scala musica possunt apparare et hec de copitulo secundo sufficiant

<C>Onsequenter in tercio capitulo de proportionibus musicalibus dicemus notando primo quod ipsam est vocum similium vel dissimilium adiunccione collocacio quia habet fieri ut proporcio arismetica que in numerorum collocacio consistit, Secundo quod dicitur a pro et porcio id est pa<r>s eo quod proporcinabilia tam in numeris quam in vocibus partim conueniunt et partim differunt, dissimilium tamen pocius dicitur quam similium licet similium sit interdum vt vnisonorum

Tercio quod species proporcionum istarum diuersimode numerantur, a diuersis ponuntur et tanquam sex secundum sex proporciones numerorum, [sex sunt species secundum sex proporciones in marg.] que sunt dupla sesquealtera sesquetercia dupla et duarum terciarum, sesqueoctaua et tripla et reperimitur iste in huiusmodi numeris 1 2 3 4 8 9 27 Vnde in vnum et duo est dupla, inter duo tria sequealtera continens totum et medietatem eius a sequi id est totum et altera, dicitur eciam grece emiola et dicitur ab emy quod est dimidium et olon totum, inter tria et quatuor sesquetercia continens totum et terciam illius a sesqui et totum et terciam, et dicitur a Platone in Tymeo epytirtus ab epy supra et tritus id est tres in octo et [tria supra lin.] vero dupla et duarum terciarum eo quod octo bis tria continet et eius duas tercias inter octo et nouem sesquioctauam continens totum et octauam eius, inter nouem et 27 quidem tripla eo quod viginti septem ter nouem continet, Et secundum has proporciones numerorum sumunt hij proporciones musicales ut a dupla in numeris, in cantibus dyapason a sesquealtera dyapente et a sesquetercia dyatesseron, a dupla et duarum terciarum vero composita ex dyapason et dyatesseron, a sesqueoctaua tonus, a tripla autem proporcio componitur ex dyapason et dyapente, hoc dicunt Platonem in Thimeo animam ponens esse compositam ex numeris armonicis, cantum predictos numeros exprimendo intendisse sed hij difficiunt in quibusdem proporcionibus ut inferius apparebat, [Alij dicunt nouem in marg.] Aliter autem secundum alios distinguuntur secundum quod huiusmodi nouem sunt proporciones scilicet vnisonus semitonium tonus semiditonus dytonus dyatesseron dyapente semitonium cum dyapente tonus cum dyapente [f.26r] Et secundum hunc modum dyapason inter proporciones ideo forte quod non est proporcio eiusdem cantus sed est consonancia vocum cantuum diuersarum vel hoc forte est ideo quia voces ille que dyapason constituere dicuntur in soni concordia omnis sunt heedem nec dicuntur nisi tantum secundum grauem et acutum Ita quod eundem cantum quem vnus cantus in grauibus alter cantat in acutis et ideo proprie loquendo non est dicenda proporcio sed quidem modus canendi specialis Alij tamen connumerant dyapason predictis proporcionibus nec secundum illos erunt decem Sunt adhuc alii qui decem predictis vel adhuc alias tres superaddunt scilicet tritonum dytonum cum dyapente et semitonium cum dyapente et secundum illos in vniuerso 13 erunt proporciones musicales Nos ad presens mediam viam eligentes sesquiduximus illos qui decem ponunt proporciones quas in cantu communi sufficere satis estimamus [Nota in marg.] Et ille 10 proporciones continentur in hac vltilissima scilicet cantilena ter trini sunt modi et in qua licet primo dicatur quod ter trini id est nouem sunt modi superaddunt tamen in eodem dyapason vbi dicitur ad hoc sonus dyapason harum proporcionum quidam dicuntur consonancie quidam vero dissonancie [Nota diuisio consonanciarum in marg.] Consonanciarum autem alie sunt perfecte vt vnisonus et dyapason, alie imperfecte ut dytonus semidytonus cum dyapente. alie autem sunt medie inter perfectans vt dyapente et dyatesseron Similiter dissonanciarum alie sunt perfecte ut semitonium cum dyapente et secundum illos qui ponunt 13 proporciones scilicet tritonus et dytonus cum dyapente Alie sunt perfecte vt tonus et secundum predictos semiditonus cum dyapente Consonancia est diuersorum cantuum ad vnum finem redacta melodia Consonancia perfecta est quando vna ab alia vix deferri percipitur propter concordanciam Imperfectus est per oppositum media vero mediomodo se habet dissonancia vero est diuersorum ad vnum redacta discordancia perfecta dissonancia dicitur quando voces nullomodo eodem tempore se compatiantur Imperfecta est quando alio modo compatiuntur His visis quid sit vnamque proporcionem predictarum videamus [Vnisonus in marg.] Vnisonus est vnus et eiusdem vocis in eodem loco immediata repeticio verbi gracia vt vt re re dicitur vnisonus quasi vnius vocis sonus [semitonus in marg.] semitonium est duarum vocum immediatarum imperfectium spacium siue interuallum, uerbi gracia mi fa fa mi et dicitur a semis. ma. mum. quod est imperfectus ta. tum. quasi imperfectus tonus et non dicitur a semis quod est dimidium quasi dimidius tonus ut quidem dicunt, quia plus habet quam dimidius tonus Istud semitonium a Platone vocatur linea ut patet super librum de supnio cipionis. [tonus in marg.] Tonus est duarum vocum immediatarum spacium legitimum seu perfectum uerbi gracia vt re re vt sol la la sol, Et dicitur a tono tonas eo quod perfecte tonat id est perfecte ostendit distanciam inter duas voces, vel dicitur a tonando id est fortiter sonando eo quod perfectum tonum respectu semitonium habeat tonare est idem quod fortiter sonare, [Semiditonus in marg. ] Semiditonus est spacium inter duas voces continens tonum et semitonium uerbi gracia iam re fa vel econuerso uerbi gracia fa re et dicitur quasi imperfectus dytonus Dytonus est spacium inter duas voces continens duos sonos id est tonos uerbi gracia fa sol la et dicitur a dya quod est duo et tonos Dyatessaron est spacium inter duas voces continens duos tonos semitonio intermixto uerbi gracia fa fa ut re sol sol ut mi la la mi et dicitur a dya quod est de et tetras quod est quatuor quasi de quatuor vocibus sit enim a qualibet voce usque ad quartam Dyapente est spacium inter duas voces continens tres tonos semitonio intermixto verbi gracia vt sol sol ut re la la ut re. et dicitur a dya quod est de [f.26v] et penta quod est quinque quasi de quinque vocibus sit enim a qualibet voce usque ad quintam Semitonium cum dyapente compositum est ex semitonio cum dyapente uerbi gracia cum transitur ab a c ad a et econuerso et iste due proporciones proprie dicuntur interualla Circa que sciendum quod cum dicimus semitonium cum dyapente vnam proporcionem signamus quando vero dicimus semitonium cum dyapente assignamus vero duas similiter est de tono cum dyapente Dyapason est quedam consonancia ex octo vocibus constituta a qualibet usque ad consimilem eleuata vel deposita quinque tonos et duo semitonia continens vt a B graui usque ad b acutum et econuerso [nota falsa musica in marg.] potest eciam fieri per falsam musicam, est enim falsa musica quando bmolle vel bdurum ponitur in loco inusitato Sunt enim due figure false musice scilicet b et b vbique ponitur bmolle dicitur fa et vbi bdurum ibi dicitur mi, Fuit hec autem falsa musica inuenta duplici de causa scilicet causa necessitas et pulcritudinis ut patet in arte discantus et dicitur ideo falsa musica quia alicubi poni reputantur alicuius alteri quam sit in re erit ex eo quod res est vel non est dicitur ergo vera vel falsa. ut dicitur Aristoteles in prima metaphysica, [Nota quod <diapason interualla> est continens <omnes> voces quia <...> continet in marg.] dicitur autem dyapason a dya quod est de et pan quod est totum vel omne quod est sonus quod est vox quasi continens in se omnes voces Debet autem huiusmodi nomina dyapason dyapente diatesseron scribi per nostrum. Et non per grecum nisi quia dicuntur a dya quod est de et non a dya quod est duos ut visum est Sed dytonus debet scribi per [[Iota] grecum]] [upsilon] grecum et scias quod dyapason potest proferri penultima producta licet quidem oppositum sciunt Vnde Alanus in Anticliaudiano que vox ad vocem sit dupla vel in diapason quis resonet cantus ac quis sesquealter ad illum fit sonus ac illi concors sonat in dyapente et sic patet de decem proporcionibus predictis quid sint et vnde dicantur. Si autem quis tres alias proporciones predictis decem adde vouerit eas ponere sic diffinire Tritonum est spacium inter duas voces continens tres tonos uerbi gracia fa mi ab F graui ad b acutum et econuerso et dicitur a tris quod est tres et tonus Quid autem sit dytonus cum diapente et similiter semiditonus cum dyapente de facili patere potest ex simplicibus ex quibus componuntur ex predictis eciam de facili patet quam proporcionem quelibet vox habeat cum alia uerbi gracia vt cum alio vt eiusdem loci immediate sibi coniuncto facit proporcionem vnisonam cum re facit tonum cum mi dytonum cum fa dyatesseron cum sol diapente cum la tonum cum diapente eodem modo posset ostendi in alijs vocibus sed satis patet haberi ex predictis vt autem omnia predicta vna cum intensionibus et remissionibus eorum plenius pateant fiant tales figure Sciendum autem quod diapason dicitur consonanciam vel propter proporcionem vel quia in prima vel in octaua consonancia reddit modulacionem vel quia ex consonancijs constat eo quod dyatesseron et dyapente constituunt dyapason cum tamen inter primam et octauam vel inferius diatessaron et superius diapente et habebatur vel econuerso ut inter c et c d et d e et e quod patet in figura

Quam pulcram et quam decoram et decentem concordiam habeat de facili probatur si duo vel tres simul cantent Ita quod vnus in graui secunda acuta tercius excellenti voce vocali hoc modo voces excellentes et hec de proporcionibus ad presens dictam sufficiant

[f.27r] [Sequitur quartum capitulum quod est de tonis et ceteris in marg.] SEquitur quartum capitulum quod est de tonis ad cuius noticiam intelligendum quod hoc nomen tonus est de numero illorum quam multipliciter dicuntur Vnde vnomodo tonus est idem quod accentus et sic eo vtuntur grammatici Vnde Donatus in Barbarismo suo Toni quoque id est accentus per has species commitatur

Secundo modo idem est quod tenor et sic [hoc supra lin.] est propria notificacio Seculorum amen, secundum quod dicimus quod primus tonus habeat vnum principalem tonum scilicet tenorem, et quinque differencias

Tercio modo est nota tedens a linia in spacium proximum vel econuerso et sic est vna de numero proporcionum de quibus visum est supra Quarto modo est regula de vno quoque cantu maxime in fine diiudicans et illomodo accipitur hic tonus Vnde versus [versus in marg.] Est tonus accentus tenor et nota dicitur esse, aut que tonus cantum regula fine probans

Ex predictis patet quid sit [scit ante corr.] tonus et dicitur a tonghos grece id est tonus latine, Vnde greci tonos vocant ptongos vero vocant eum tropum id est conuersionem, eo quod per ipsum in cantu conueniens inueniatur conuersio et hoc in finem quomodocumque ipse cantus in medio varietur, sed de isto non est vis, cum nomina sint ad philosophum [Themixtius nota in marg.] Vnde Temiptius primo de anima nominibus premittitur vti quemadmodum vult animas Et notandum quod tonus ut hic sumitur est regula de vnoquoque cantu maxime in fine diiudicans, quia licet ad cantum regularem exigatur debitum principium et medium, tamen a fine maxime diiudicatur, Vnde cantus illius est toni cuius proprium habet finem non respectu ad principium vel medium Ita principaliter eo quod a finem res denominari consueuerunt, Vnde versus [versus in marg.] principium quoque modo medium que foratur Illius est ptongi qui ter fine datur, et merito rerum cum sit perfeccio finis, musicus accepit indice fine tonum

Diuisio tonorum alia est apud veteres. et alia apud modernos, Vnde tamen quatuor tonos posuerunt antiqui secundum quod quatuor sunt tempora anni quibus secula variantur vel quatuor sunt elementa secundum grauitatem et leuitatem differentiam Et ob hoc adhuc habemus solum quatuor claues tonorum finales ut infra dicitur, Horum quatuor primus [[proutthus]] [prothus corr. in marg.] dicebatur, secundus deutrus, tercius tritus et quartus tetrardus

Modum vero ex tali diuisione confusionem ac discrepanciam intollerabilem videntes in cantibus grauiori, eo quod cantus eiusdemmodi nimis inuicem discrepabant cum vnus in grauibus alter in acutis versaretur, vnumquodque predictorum in duos tonos diuiserunt [Duo quoque tonis quibus in du<obus> diuiditur in marg.] scilicet autentum id est autoralem vel principalem, autentin grece est anticus latine, ac plagalem id est collateralem vel subiugalem a plaga illa latere vel regione Vnde cum quatuor sunt plage terre toni plagales quatuor sunt quibus voces inferiores et grauiores debentur sed quatuor autentis voces superiores et acute, [octo in marg.] et sic hodie octo sunt toni, vt octo sunt beatitudines et octo sunt partes orationis scilicet autentus prothus, plagalis vel plagis vel plaga prothi autentus deutrus plagalis deutri autentus tritus plagalis triti autentus tetrardus plagalis tetrardi [nota in marg.] pro quibus nominibus posteriores dixerit prius secundus tertius et cetera Vnde autentum prothum moderno tempore nominamus primum tonum plagalem prothi secundum tonum autentum deutrum tercium, plagalem deutri quartum et sic de alijs

Consequenter interpretatur [f.27v] autem prothus primus deutrus secundus tritus tercius tetrardus quartus sunt igitur octo toni in vniuerso quorum quatuor sunt autenti siue principales vel toni inpares ut primus tercius quintus septimus quatuor plagales siue collaterales vel toni pares vt secundus quartus sextus octauus et de hoc noto hos versus, [versus in marg.] quatuor esse tonos voluit discreta vetustas, finales testor quas retinemus ad huc, Sed quia discuciunt subtilius omnia nostri, Censebant discors esse canoris opus, Nam grauitate simul et asimilem sepius vnum, Oppositum sibimet comparere modum Errorem veterum moderni sedale volentes Quamlibet in binos disseruere tonum Possunt prothus et deutrus tritus tetrardus et horum Quilibet autento collateralis adest greci autem gencium vsu vocabulis aliter hos tonos nominant, ut patet octauo politicorum vbi Aristoteles loquitur de tonis vtens his nominibus dorius frigius lidius mixsolidius Est autem dorius idem quod prothus frigius deutrus lidius tritus mixsolidius tetrardus Et quia de alijs tonis illi Aristoteles non fecit mensionem videtur quod tempore suo non fuerunt nisi quatuor toni quos diuidentes ut prius relinquamus quatuor predictis quatuor nomina predicta scilicet dorius frigius et cetera Collateralibus vero deriuimus nomina ypo cum nominibus principalibus componendo ita quod collateralis dorij vocetur ypodorius frigij ypofrigius et ceterijs Secundum hoc igitur dorius esse primus tonus ypodorius secundus frigius tercius ypofrigius quartus lidius quintus ypolydius sextus mixolidius septimus ypomixolidius octauus Vnde versus [versus in marg.] dorius et frigius lydius mixolidiusque, autenti suberunt si quilibet additur ypo

[Nota effectus tonorum vel process<us> in marg.] Istorum octo tonorum varij in nobis quantum ad mores pertinent ac inueniuntur effectus de quorum quatuor effectibus tractatur octauo politicorum vt autem non solum quatuor verum est omni octo tonorum effectus appareant euidenter Scias quod primus tonus quamplurimum est nocumus Hoc est habilis ad mouendum animum ad varios effectus, quapropter in historijs cantuum plerumque tanquam egregius permittitur ad notatus, Vt ibi Ecce tu pulcra es, et ibi O pastor eterne, Vnde versus [versus in marg.] Mobilis est habilisque prothus quia movet ad omnes, affectus animi flectere neuma prothi

Secundus vero tonus est flebilis et grauis et ad animas materias maxime ydoneus Vnde sub eo cantantur omnia O ut O sapiencia et cetera per que sancta ecclesia aduentum deum [[sc]] desiderare se commoueatur Vnde versus [versus in marg.] Flebilis atque grauis est primus collateralis Tristibus et miseris conuenit ille modus

Tercius est seuerus et ab bella prouocans et ad bella incitans vnde ipse congrue adaptatur illis cantibus vbi ponderis aut potencie ostenditur ut de sancta cruce O crux gloriosa et de sancto Paulo O gloriosum Vnde versus [versus in marg.] Tercius ad furias tonus incitat atque seuerus crudeles decet hic bella mouere sciens

Quartus est adulacius blandus et maxime supplicancium oranti ydoneus vnde et morose graditur et non statim eciam altum festinat sicut tribus quod satis apparet in illa antiphona Hermani Contracti Hec dies quam fecit dominus et in multis alijs cantibus Vnde versus [versus in marg.] Aptus adulaciius tibi quartus competit ordo Garrulus et blandus debet igitur modus

Quintus modestus est et letificans et eciam multum dulcis eo quod bmolle multum sibi deseruit sicut in hac antiphona Alma redemptoris Vnde versus, [versus in marg.] Auditum solita est mulcere modesta quinti lapsos spe recreant tristia corda leuat

Sextus omni existens dulcissimis animum ad pietatem et ad lacrimas compellit sicut apparet in illo responsorio Videns Iacob Vnde uersus [versus in marg.] Flebilis atque pia ptongi modulacio sexti prouocat ad lacrimas corda canore suo

Septimus est saliens et lasciuens ut apparet [f.28r] ibi Assumpta est Maria et ibi In ciuitate domini Vnde versus [versus in marg.] Lassiuire solet Iocundis septimus odis, autuno plus tales tale dicere melos

Octauus est senioris [et supra lin.] est morosus et suauis ut patet in hac anthifona Dum arcus est Vnde versus [versus in marg.] Octauus morulus gaudens gradiensque decenter Creditur esse magis gratus in fore senum. Sic igitur patet quamlibet effectum quilibet tonus in nobis efficere habeant de quo tamen multi non curant, [nota in marg.] non enim vim faciunt de effectu musice sciant artem Sed vere de hoc curandum est, cum sit vna de precipuis vtilitatibus musice facultatis habent enim musica in nobis tantum potestatis Vt musicus verus dum valet Iocundus, eciam dum volet mestos nos efficere ydoneus habeatur

Hijs visis igitur premissis de tonis ipsis exquantur toni quidem Dupliciter possunt considerari scilicet absolute et comparatiue Primo de eorum consideracione absoluta deinde de comparatam videamus circa vnumquemque tonum absolute consideratam quique precipue attendi debent que sunt inicium finis ambitus tenor et differencia de inicio cuiuslibet toni in exemplari doctrina ipsorum inuenies Iuxta quemlibet tonum licet enim diuersi diuersimode inicia tonorum assignent vsitata tamen magis inicia illi inuenies assignata [de finibus in marg.] de fine vero tonorum est sciendum quod quatuor sunt tantum fines omnium tonorum quia quilibet autentus cum suo plagali vnum tantum habent finem [nota in marg.] Primus igitur tonus et secundus in d tercius et quartus et e quintus et sextus in f septimus et octauus in g, Vnde uersus [versus in marg.] In d finitur primus tonus ac secundus Est elami terni finis simul atque quaterni Quinti vel sexti finis solet esse ffaut Septimus octauus in g faciunt sibi finem Est tamen quando cantus transponitur necessitas ita quod in suo proprio cursu cantari non potest sed oportet transire a grauibus ad acutas ut patet in hac antiphona Magnum hereditatis misterium in illa parte non est pollutus ex ea et tunc non terminatur ille cantus fine proprio sed alieno qui dicitur affinis seu affinalis ideo quia eleuacione et depressione cum proprio fine concordat Sunt autem huiusmodi fines tres quia a acutum est finis primi et secundi eo quod cum de eleuacione et depressione concordat, quia ambo tono deponuntur et semitonio et tono eleuantur, # vero quadratam est affinalis tercij et quarti propter consimilem racionem Similiter et c acutum quinti et sexti Septimus vero et octauus affinem non habent quia cum eorum fine proprie nulla clauis consimilem habet affinitatem [nota in marg.] Igitur quocienscumque opus fuerit loco clauium finalium non incongrue sumi possent earundem finales Vnde de finalibus et affinalibus nota hos uersus [versus in marg.] Est in d vel in a primus tonus atque secundus Tercius et quartus in b vel in e requiescunt Quintus et sextus in c vel in f remanebunt Septimus octauus in sola g requiescunt

De finibus oportet bene sollicitari quia ab ipsis regitur omnis cantus vt visum est supra Vnde uersus [versus in marg.] Claues finales bene constat quatuor esse Quarum Iudicio subiacet omne melos, de ambitu vero tonorum sciendum quod ambitus est distancia siue spacium proprium quam vel quid regula vnicuique tono in scala musica hoc est in ascensu vel descensu cantus indulget [nota in marg.] Iste ambitus omnibus tonis tam autentis quam plagalibus competit indifferenter sed et semper habet octo claues et per similes designatur litteras quod primo de plagalibus que inferiores sunt et postea de autenticis declaremus, Ambitus secundi toni est are et alamire inclusiue loquendo Ambitus quarti inter bmi et bfabmi Ambitus sexti inter cfaut et csolfaut, Ambitus octaui inter dsolre et dlasolre, [nota in marg.] Ambitus quoque primi toni idem cum ambitu octaui non tamen propter hoc idem sunt tonus quia diuersas habent claues finales vt visum Ambitus tercij est inter e et e [f.28v] quinti inter f et f septimi inter g et g Vnde uersus [versus in marg.] Vnicuique tono claues quia nomina dat octo Ambitus est certus eadem quem littera monstrant a secundus b quartus c quoque sextus Octauum claudit d cui primus sociatur E retinet ternus g septimus F quoque quintus Ambitus octauo prime quia sit tonus idem, non tamen vt fines monstrant sunt hij tonus idem Preter autem cantus vniuscuiusque toni regulariter tangi claues sui ambitus de gracia siue linea potest tangere duas claues supra suum ambitum et vnam sub suo ambitu sed differentur quia claues quas sibi concedit regula potest frequenter tangere sed quas ei concedit gracia raro tanget Vnde cantus cuiuslibet toni xi claues tangere potest et non plures licet non sit hoc semper necessarium Si vero tangat plures irregulariter est omnino nisi excessus ille racionabili excercetis quod quomodo fiat inferius probetur Vnde uersus [versus in marg.] regula circa tono claues dat cuiuslibet octo Infra dat solam supra dat gracia binas, regula quas tribuit audaciter quisque frequenter Gracia quas prestat vti raro docet illis Vndena igitur omnis actingere fas est, si tangat plures cantus despertus habentur Sed dicetur aliis cum tonus alteriorem ambitum habens sit septimus cuiusquidem tres regulariter sit et gsolreut de licencia tantum ascendere potest vsque ad bfabmi inclusiue et non ultra nec per communis aliis tonus Vltra illam clauem ascendere potest, que ergo fuit necessitas differencias claues residuas scilicet cc et dd inueniendi ad quos dici potest, quod nulla fuit ibi necessitas sed tantum commoditas quando cantum transponere placet a grauibus acutas quod sine ipsis commode fieri non potest, Et sic patet de ambitu tonorum si vero hic aliud obmittitur inferius cum de comparacione tonorum de terminabilibus supplebitur competenter de tono et sciendum quod tenores vt hic sumitur est incepcio Seculorum amen cuiuslibet toni habet in quelibet tonus inicialium proprium Seculorum amen quod dicitur eius tenor et proprie dicitur tenor vbi prima sillaba Seculorum alicuius toni incipit Dictus scilicet tenor ad teneo nes quia clauem modulacionis est et ad cantum cognoscendum auditum nobis ystet Quemadmodum octo sunt toni et sic octo eorumdem sunt tenores et finis quatuor sunt claues finales tenorum sic similiter sunt octo claues iniciales tenorum siue Seculorum amen sed differunt quia duo toni semper habent vnam clauem specialem sed tres tenores habent simul vnam clauem vel vnus differencia uerbi gracia primus tonus et quartus et sextus habent suum tenorem in alamire Tercius vero et quintus et octauus in csolfaut, solus vero secundus habet suum tenorem in ffaut et solus septimus in dlasolre [dsolre ante corr.] Vnde versus, [versus in marg.] A retinet primi quarti sextique tenorem Octauo quinto tercio et finire acutum f socio primi d septimo quoque seruit Sciendum autem quod tamen habent suas propriores tenores sic similiter habent suas incepciones gloria patri et vniuersaliter psalmorum de quibus nota hos uersus Primus cum sexto fa sol la semper habeto Tercius octauus vt re fa dat et secundus, la sol la quartus vt mi sol sic ter quintus Septimus est mi fa sol sic omnes esse recordor, Habent eciam toni media psalmorum diuerse quidam diuersimode assignantur sed conueniencius



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - https://chmtl.indiana.edu/tml - 2024
Creative Commons Attribution License