Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[47] <I> In huius opusculi capitulo primo ars tonorum traditur generalis

|| [15vb in marg.] Tonus prout antiphona vel alter cantus totus alicuius toni dicitur, est plurium vocum quasi simul tonantium concors sonoritas. Dinoscitur autem cuius toni aliquis cantus sit ex principio, medio atque fine. Propterea nonnulli ipsum aliter describunt sic: Tonus est principii discretio ascensionisque ac descensionis cuiuslibet cantus regularis. Octo sunt autem toni secundum modernos, scilicet primus, secundus, tertius, quartus, quintus, sextus, septimus et octavus. Horum quattuor dicuntur principaliores, scilicet impares ut primus, tertius, quintus et septimus. Alii vero quattuor, scilicet pares ut secundus, quartus, sextus et octavus, dicuntur minus principales quia secundario fuerunt inventi. Unde plagales dicuntur respectu aliorum.

[48] Notandum igitur, ut tactum est, quod ex tribus perpenditur antiphonae tonus vel alterius cantus cuiuscumque, scilicet ex principio, medio seu processu atque fine, et neutrum istorum trium per se sufficit ad secure iudicandum de tono cuiuslibet cantus regularis. Plus tamen facit ad hoc medii atque finis consideratio quam principii. Propterea de medio seu processu atque fine cantuum diversorum tonorum figuraliter breviterque nunc dicemus.

[49] In primis igitur praemittamus quattuor esse claves, in quibus omnis cantus regularis finem suum obtinere debet, scilicet .D.solre, .E.lami, .F.faut et .G.solreut in spatio. Similiter quattuor sunt voces quae fines cantuum regularium tonorum proprietates servantium obtinent, scilicet re, mi, fa, sol. Dicimus enim quod omnis antiphona vel alius cantus quicumque finiens in re de .D.solre primi toni est vel secundi. Si vero finiatur in mi de .E.lami, tertii erit vel quarti. Si in fa de [50] .F.faut, quinti sive sexti. Sed si in sol de .G.solreut, septimi vel octavi. Si autem aliquis cantus in praetactis clavibus finem suum non teneat, irregularis dicetur. De quo ut de regularibus iudicandum esse puto.

Ex dictis patet distinctio tonorum imparium ab imparibus et parium a paribus.

Nam ex fine distinguuntur, sed ut appareat distinctio imparium a paribus ut primi a secundo, cum in fine conveniant, || [16ra in marg.] similiter tertii a quarto et sic de aliis, duae regulae teneantur generales quarum prima de imparibus erit, secunda de paribus. Prima regula talis est: Toni impares nonnisi per unam notam sub suo finali debent descendere sed desuper octo regulariter ascendere possunt et de licentia nonam quandoque assumunt. Secunda regula talis est: Toni pares sub suo finali per quattuor vel quinque notas descendere possunt et per totidem regulariter possunt ascendere et de licentia sextam nonnumquam assumunt. Proprium est igitur tonis imparibus acute ascendere et sub suo finali nonnisi una nota descendere. Paribus vero proprium est graviter leniterque circa suum finem procedere et in ascendendo octavam notam septimamve regulariter attingere numquam.

[51] Ex dictis ergo concludatur illum cantum qui supra suum finem ultra sex notas ascendit et sub illo non descendit, vel si descendat hoc tantum fit una nota, alicuius imparis esse toni. Consideratoque fine illius cantus cuius imparis fuerit, dubitandum non est. Nam si in .D.solre finiatur, primi erit toni, si in .E.lami tertii, si in .F.faut quinti, si in .G.solreut septimi. Si vero aliquis cantus per duas voces vel plures sub suo fine descendat et desuper ascendendo septimam non attingat, alicuius toni paris erit. Cuius autem paris determinate fuerit ex fine distinguatur, quia si in .D.solre finem teneat, secundi erit toni, si in .E.lami quarti, si in .F.faut sexti, si vero in .G.solreut octavi.

Istae autem regulae praedictae, licet naturam propriam tonorum exprimant, tamen in plerisque antiphonis et aliis cantibus cassatae inveniuntur. Notandum vero est quod, licet ascensus proprius tonorum imparium ad octavam sive nonam notam a fine stare debeat, tamen quantumcumque aliquis cantus illam nonam notam excedat desuper ascendendo, tonorum imparium denominationem non amittet; attamen irregularis est talis cantus. Contingit autem quandoque aliquem cantum simul duorum tonorum in eodem fine communicantium proprietates servare || [16rb in marg.] et, si aliquis cantus in .D.solre finem habens ultra sex notas vel septem ascendat, proprietatem habebit primi toni. Si vero idem cantus sub fine per duas notas vel plures descendat, secundi proprietatem obtinebit et talis cantus a primo tamquam a digniore denominari debet, et sicut dico de primo et secundo, ita intelligo de aliis. Semper enim talis cantus imparis toni denominationem sortiatur.

Sunt autem aliquae antiphonae et respons<ori>a quae nec paris toni nec imparis proprietates servant, verbi gratia: si aliqua antiphona finiens in .D.solre non ascendat ultra quintam notam nec descendat nisi per notam unam, primi toni proprietate privabitur, similiter et secundi. Verum de tali<bu>s antiphonis ceterisque [52] cantibus similibus, tamen propter brevitatem cum qua per indifferentiam se habent ad tonum parem et imparem, pauca modo discutimus. Quoniam autem prius tangebatur aliquos irregulares esse cantus in praedictis quattuor clavibus alicuius accidentis causa non habentes suos fines ut appareant cuius sint toni, notandum est quod omnis cantus finiens in ista voce re, cuiuscumque clavis fuerit illa re, primi toni erit vel secundi. Si vero cantus aliquis in mi finiatur, cuiuscumque clavis fuerit illa vox mi, tertii toni erit sive quarti. Verum si in fa finiatur, cuiuscumque clavis fuerit, quinti erit sive sexti. Sed si finiens sit in sol, cuiuscumque clavis fuerit, septimi vel octavi toni erit. Si vero de praetactis cantibus dubitat quis, cuius toni determinate sint, utrum paris vel imparis, regulas prius datas de tonorum parium ab imparibus differentia speculetur. Per eas etenim fine considerato scire quibit dubitatum.

Possunt igitur diversi toni vel, ut proprius loquamur, cantus diversorum tonorum in eadem clave suos obtinere fines ratione diversarum vocum in eadem clave contentarum, || [16va in marg.] ut in .a. acuta, id est in .a.lamire in regula, finire possunt tonus primus ac secundus ratione huius vocis re ibi existentis. Similiter tertius et quartus ratione ipsius mi. In .G.solreut etiam in spatio quandoque terminatur primus tonus ratione ipsius re.

Fortassis autem intra se dubitando quis inquiet: "De antiphonis ceterisque cantibus in re vel mi vel fa vel sol terminatis cuius toni sint quoquomodo dicis, sed de cantibus tonorum finientium in ut vel la, cum sint quaedam voces, nihil determinas!" Ad cuius dubitationis solutionem habendam praemittimus quod, licet sex [53] sint voces, scilicet ut re mi fa sol la, tamen quattuor illarum, ut prius tangebatur, scilicet re mi fa sol, tantum finales sunt in cantibus regularibus in quibus tonus debet assignari, quippe cum ratione cuiuslibet toni seu cuiuslibet cantus toni proprietatem servantis sit supra suum finem posse ascendere, sub eodemque posse descendere. Verum sub ut per se descensus esse nequit cum vocum sit infima. Similiter supra la per se ascensus esse non potest cum vocum sit suprema, quare relinquitur quod istae duae voces ut et la, ut sic consideratae sunt, in cantibus praetactis proprie finales esse non debent, sed aliae quattuor.

Contingit tamen aliquos cantus in aliqua praedictarum duarum vocum terminari, maxime in ut, quia raro vel numquam vidimus cantum toni servantem naturam in la finientem esse, cum de ratione cantus magis sit descendendo finire quam ascendendo. Ideo de cantibus in la terminatis, si qui sint, nihil dicemus. Sed de terminatis in ut aliqua proponimus enarrare.

Si igitur cantus aliquis in ut finiatur, ad iudicandum de tono eius considerandum est ad voces proprie finales in eadem clave existentes, non ad quascumque, sed ad fa et sol. Dico autem ad fa et sol, non ad re vel mi, quia puto talem cantum tantum esse quinti toni vel sexti, septimi vel octavi. || [16vb in marg.] Videndum est igitur utrum in illa clave (in qua est ut, obtinens finem cantus cuius tonum nos volumus scire) sit fa sine sol, ut in .C.faut et .F.faut, vel sol sine fa, ut in .G.solreut, vel fa et sol simul, ut in .c.solfaut. Si ibi fuerit fa sine sol, iudicandum est de tono cantus illius ac si finiretur in fa. Propter<e>a si aliquis cantus in ut de .C.faut vel .F.faut finiatur, meo iudicio, quinti toni erit sive sexti; quod si sequatur regulam tonorum imparium quinti erit, si parium sexti. Si vero cum illa ut, in qua cantus terminatur, fuerit sol sine fa, septimi toni erit vel octavi; et si sequatur tonorum imparium regulam, septimi erit, si parium octavi. Iudicandum enim est de tono talis cantus ac si in sol finiretur.

[54] Verum si contingat simul cum ut, in qua cantus finem habet esse tam sol quam fa, quod non accidit nisi in una clave, scilicet .c.solfaut, si cantus talis imparium tonorum regulam sequatur, per quandam indifferentiam se habebit ad essendum quinti toni vel septimi. Unde vis facienda magna non est a quo illorum intituletur. Plus tamen puto talem cantum naturam sapere quinti toni quam septimi, aliqua ratione motus quam nunc brevitatis causa non exprimo. Sed si cantus praetactus sic finiens ut dictum est, regulam sequatur tonorum parium, sexti poterit esse vel octavi, sed non aequaliter; plus enim, ut reor, appropiat sibi sextum tonum quam octavum. Unde paucae aut nullae sunt antiphonae in ut de .c.solfaut terminatae, si parium tonorum regulam sequantur, quin a sexto tono denominatae sint.

De ut autem de .[Gamma]. ut, vel sic: Gammaut, nullam feci mentionem, supponens ibi nullum cantum obtinere debere suum finem, cum sub tali ut descensus non sit, nec per se, nec per accidens. Non enim secum habet aliam vocem in quam transmutetur ad hoc, ut sub ea descensus esse queat. Immo sua clavis, cum sit prima, sua sola voce contenta est, et conveniens fuit ut inter claves esset dare || [17ra in marg.] unam primam, in qua tantum una vox, scilicet ut, haberetur. Aliter enim ipsae descendendo in infinitum processissent, nisi in illa clave duo ut haberentur, quod inconveniens fuisset. Iuxta hoc dictum est incidenti notandum rationi non esse dissonum ut. Sicut claves descendendo hanc servant proprietatem, ut ultima earum una sola voce prima, scilicet ut, contenta sit, ita similiter ascendendo consimilem proprietatem teneant, ut earum suprema contenta sit una tantum voce, non quacumque sed ultima, scilicet la, et hoc dictum salvando supra .d.lasol unam clavem habebimus quae vocari potest .e. la.

[55] <II> In hoc capitulo declaratur qualiter antiphonarum tonus per ipsarum Seculorum agnosci valeat

Hucusque de tonis in generali dictum est, non descendendo ad aliquos cantus speciales. Nunc vero de ipsis specialius prosequamur prout antiphonas concernunt. In antiphonis enim tonorum cognitio personis ecclesiasticis utilitatem gignit maiorem quam in cantibus ceteris. Notandum est igitur quod non solum antiphonarum tonus per regulas prius datas agnoscitur, verum etiam per quaedam Seculorum attributorum eis. Diversorum enim tonorum antiphonis diversa Seculorum appropriata sunt. Haec autem tonorum agnitio quae per Seculorum habetur, imperfectior est ante data cognitione. Illa enim est per causam, haec vero per effectum. Sunt enim in antiphonis Seculorum quodammodo tonorum effectus ad hoc inventa, ut ipsis mediantibus et tonorum antiphonarum facilior habeatur cognitio et earundem super psalmos intonatio. Volentes igitur per Seculorum antiphonarum tonos cognoscere has regulas teneant generales:

Omnis antiphona finiens in re cuius Seculorum incipit ad quintam notam desuper, scilicet la, primi toni est.

|| [17rb in marg.] Omnis antiphona finiens in re cuius Seculorum incipit ad tertiam notam desuper, scilicet fa, secundi toni est.

Omnis antiphona finiens in mi cuius Seculorum incipit ad sextam notam desuper, scilicet fa, tertii toni est.

[56] Omnis antiphona finiens in mi cuius Seculorum incipit ad quartam notam desuper, scilicet la, quarti toni est.

Omnis antiphona finiens in fa vel in ut cuius Seculorum incipit ad quintam notam desuper, scilicet sol vel fa, quinti toni est.

Omnis antiphona finiens in fa vel in ut cuius Seculorum incipit ad tertiam notam desuper, scilicet la vel mi, sexti <toni> est.

Omnis antiphona finiens in sol vel in ut cuius Seculorum incipit ad quintam notam desuper, scilicet sol, septimi toni est.

Omnis antiphona finiens in sol vel in ut cuius Seculorum incipit ad quartam notam desuper, scilicet fa, octavi toni est, id est esse debet.

Et sicut glos<s>o in hac ultima regula est: "id est esse debet", eodem modo ipsum in aliis regulis hic positis glos<s>andum est, propter quasdam antiphonas quibus Seculorum male assignantur; cum sint unius toni, Seculorum habent alterius, ut patet de ista antiphona Ecce tu pulchra es. Est enim secundi toni, cum tamen Seculorum primi habeat. Hoc autem praesumitur propter convenientiam huiusmodi antiphonae praedictae, maxime in suo principio cum primi toni antiphonis. Quandoque autem uni antiphonae in uno libro attribuitur aliquid Seculorum primi toni, in alio vero libro eidem secundi Seculorum impensum est. Et si talis antiphona per indifferentiam se habeat ad talem tonum parem vel imparem, tolerandum est et potest ipsa intonari semper secundum exigentiam illius toni cuius habet Seculorum. Si vero aliquam antiphonam alicuius toni imparis existentem, [57] puta primi, Seculorum alterius imparis toni, puta tertii vel quinti, habere contingat, dicendum Seculorum tale penitus esse falsum et tali antiphonae male assignatum, || [17va in marg.] nec secundum ipsum super psalmum antiphona talis intonari debet, nisi forsitan quandoque propter imperitiam in choro astantium tonorum intonantium naturas. Et quod dictum est de tonis imparibus, de paribus dictum esse teneatur.

[58] <III> Capitulum in quo traditur notitia generalis intonationis tonorum

His igitur positis regulis quibus quoquo modo antiphonarum tonus apparere potest, nunc qua sciamus super psalmos intonare ipsas, cuiuscumque existerint toni, videamus artem quae ex trium vel quattuor cognitione principaliter dependet. Debet enim volens super psalmum antiphonam intonare, illius Seculorum videre primitus cuiusque toni sit noscere. Secundo scire debet quale principium in sua intonatione teneat ille tonus illudque in psalmi principio si possibile sit observare. Tertio illius toni medium similiter conservare debet. Postremo per cantum sui Seculorum suum psalmum debet terminare. De horum quibusdam in generali prosequamur primo; dehinc vero specialius fiet de omnibus executio, cum ad enarrandum concordantiae modos tonorum quorumlibet sigillatim descendemus. Haec enim doctrinae via ignota nobis est, ut videlicet a communioribus a<d> specialiora procedamus.

Dicimus itaque quod primus tonus atque sextus fa sol la servant in suae intonationis principio. Secundus vero, tertius octavusque ut re fa tenent, sed la sol la quartus habet; quintus vero ut mi sol, septimus autem mi fa sol. Et ut istorum firmior habeatur memoria, qui sequuntur versus teneantur:

Versus de principiis suavis intonationis

Servant fa sol la primus sextusque tonorum.

Tertius, octavus ut re fa tenentque secundus.

La sol la quartus, ut mi sol quintus habebit.

Principium tenet hoc mi fa sol septimus horum.

[59] || [17vb in marg.] Deinde medium in antiphonarum intonatione servaturum breviter explicemus. Primus tonus, sextus ac septimus in suae intonationis medio fa mi re mi servant. Secundus vero, quintus octavusque in suo medio tenent fa sol fa; tertius autem habet sol fa mi fa, sed quartus ut re mi re. Unde versus:

Versus de mediis tonorum

Septimus et primus cum sexto sic mediantur:

Fa mi re mi; quintus, octavus habentque secundus

Fa sol fa, sed terno sol fa mi faque dones.

Ut re mi re quartus servat quando mediatur.

[60] <IV> Hic fit prosecutio in speciali de tonorum diversorum inchoatione et primo tanguntur ea quae ad primum tonum spectant

Consequenter ut intonationis antiphonarum perfectior habeatur cognitio, concordantiae modos tonorum quorumcumque quibus Seculorum deserviunt breviter enarremus. Praemonendum est autem quod, sicut diversorum tonorum distinctio ex fine et ex qualitate processus cantuum praecipue dinoscitur, ita similiter modorum concordantiae diversorum discretio ex principiis cantuum diversis perpenditur.

Primus itaque tonus quattuor principia scilicet .a.lamire, .F.faut, .D.solre, .C.faut, et secundum haec quattuor principia octo concordiae modos habet quibus octo Seculorum deserviunt, haec scilicet:

[DMA A/IXa:60; text: Euouae.] [JACDIT 01GF]

[61] || [18r in marg.] Quomodo autem ex diversa quattuor principiorum primi toni praetactorum combinatione horum octo concordantiae modorum habeatur distinctio, intentionis nostrae praesentis declarare non est. Ad praesens autem scire sufficiat omnem antiphonam aliquid illorum octo Seculorum habentem primi toni esse, vel falsa est illius Seculorum intitulatio. Verum est autem quod alia Seculorum primi toni a praetactis in libris quibusdam reperiri possunt; quia tamen non multum in usu sunt, ipsorum exempla ponere non curavimus. Unde et quaedam horum octo positorum hic ab usu nostro frequenti recesserunt.

Nunc ad intonationem antiphonarum primi toni descendamus. Dicimus igitur quod omnes antiphonae huius toni, quodcumque Seculorum habuerint, in simplicibus psalmis et quantum ad principium et quantum ad medium intonandae sunt hoc modo:

[DMA A/IXa:61,1; text: Dixit dominus domino meo: sede a dextris meis] [JACDIT 01GF]

Ab hac regula excipiuntur antiphonae hoc Seculorum habentes:

[DMA A/IXa:61,2; text: Euouae.] [JACDIT 01GF]

De quo inter alia exemplificatum non est, quia quidam ipsum dicunt esse primi toni, alii vero octavi. Opinor tamen antiphonas Seculorum ultimo tactum habentes potius esse primi toni quam octavi. Parum enim aut nihil, ipsarum intonatio quae iam tangetur, cum octavi toni intonatione convenit, sed cum intonatione toni [62] primi multum ut diligenter consideranti manifestum esse debetur. Unde credo quod cantus illius antiphonae Nos qui vivimus et caetera debet esse talis:

[DMA A/IXa:62,1; text: Nos qui vivimus benedicimus domino.] [JACDIT 01GF]

Intonatur praetactum Seculorum sic:

[DMA A/IXa:62,2; text: In exitu Israhel de Egypto domus Jacob de populo barbaro. Euouae.] [JACDIT 01GF]

Habuit autem istud Seculorum diversum solemnioremque intonandi modum ab aliis, praecipue propter illum psalmum In exitu Israhel et caetera. Hoc autem fuit ad maiorem idolatris confusionem faciendam. Redarguuntur enim quamplurimum in illo saepe tacto psalmo. Quia etiam illa duo cantica scilicet Benedictus dominus deus israhel et Magnificat in ecclesia solemnius decantantur quam ceteri psalmi, in eorum intonatione variationem quandam habuerunt tam in primo tono quam in quibusdam aliis. Sic enim intonanda sunt praetacta cantica quoad tonum primum:

[DMA A/IXa:62,3; text: Benedictus dominus deus Israhel: quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Magnificat anima mea dominum.] [JACDIT 01GF]

[63] Si vero propter dictionum vel syllabarum paucitatem ante medium alicuius versus stantium intonationis primi toni proprietas quantum ad principium et quantum ad medium pariter nequeat observari, tunc dimissa principii proprietate medii proprietas salvanda est:

[18v in marg.] [DMA A/IXa:63,1; text: Deus deus meus: ad te deluce vigilo.] [JACDIT 02GF]

Et quod nunc dictum est de hoc tono veritatem habet in aliis. Habet autem quilibet tonus suam caudam, quae etiam neuma vocatur, sive oda, sive iubilus. Est igitur toni primi cauda talis:

[DMA A/IXa:63,2] [JACDIT 02GF]

Est autem notandum quod in multis tonis missarum introitus alios habent concordantiae modos seu alias Seculorum differentias aliamque suorum psalmorum intonationem quam antiphonae. Ideoque concordantiae modos introituum tonorum quorumlibet modumque intonandi ipsorum breviter suis in locis patefaciemus per exempla. Dicimus itaque quod primus tonus introituum sive officiorum quinque concordantiae modos habet sive Seculorum, ut patet hic:

[DMA A/IXa:63,3; text: Euouae.] [JACDIT 02GF]

[64] Debent autem introitus primi toni, quodcumque illorum habuerint Seculorum, intonari sic:

[DMA A/IXa:64,1; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum. Amen.] [JACDIT 02GF]

Notandum est etiam quod cuiuslibet toni est habere aliquem cantum communem in versibus respons<ori>orum, qui cantus iccirco "communis" dicitur, quia in ipso multorum respons<ori>orum versus tonum eundem habentium communicant. Potest tamen dici "proprius" quia competit soli et non omni; et quia talium versuum Gloria in libris notatum est raro ipsorum, quorumcumque tonorum fuerint, exempla ponemus. Versuum igitur communium respons<ori>orum primi toni Gloria tale est:

[DMA A/IXa:64,2; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto.] [JACDIT 02GF]

Et praeterea notandum quod quaedam invitatoria sunt primi toni, quaedam secundi, et sic de aliis. Et sicut tonorum diversorum antiphonae Seculorum habent diversa, similiter Venite habent diversa invitatoria tonorum diversorum. Sicut [65] etiam in quibusdam tonis diversa Seculorum unius toni diversis antiphonis correspondent, ita similiter in tonis quibusdam Venite diversa eiusdem toni diversis respondent invitatoriis. Non est igitur quodcumque Venite ad invitatoria quaecumque decantandum, sed Venite primi toni ad invitatoria toni primi tantum decantandum est. Et quod dico de primo tono intelligatur de aliis. Attamen quidam ob tonorum forte ignorantiam hoc servare non curantes frequenter unius toni invitatorio toni alterius Venite attribuunt. Ut autem tonorum quis naturas servare cupiens aliquantulum in his habere se sciat, ipsorum Venite tonorum diversorum hic posita videat exempla. Invitatoria primi toni talia habent Venite:

[19r in marg.] [DMA A/IXa:65; text: Venite exultemus domino jubilemus deo.] [JACDIT 03GF]

[66] <V> Capitulum de pertinentibus ad secundum tonum

Actum est superius de primi toni intonatione et de quibusdam aliis ad eundem tonum spectantibus. Nunc autem ad secundum veniamus tonum qualia tetigimus ibi tangentes hic et in aliis tonis similiter, eodemque ordine. Sed brevius expediemus nos in his aliis tonis quam in primo tono fecerimus.

Secundus tonus quinque habet principia scilicet Gammaut, .A.re, .C.faut, .D.solre, .F.faut. Principium tamen eius in Gammaut raro invenitur. Possunt autem primi toni principia similiter et secundi nosci per hunc versum. Versus:

Ce De Fle at primus, Gat A Ce De Flatque secundus.

Quamvis autem secundus tonus tot praetacta principia possideat, tamen super antiphonas unum modum concordantiae sive duos tantum habet, ut patet hic:

[DMA A/IXa:66,1; text: Vel sic: Euouae.] [JACDIT 03GF]

Omnes antiphonae huius toni in simplicibus psalmis taliter debent intonari:

[DMA A/IXa:66,2; text: Dixit dominus domino meo: sede a dextris meis.] [JACDIT 03GF]

[67] Est autem notandum quod medium huius toni similiter quarti et octavi per dictiones acutum accentum habentes, sive unius syllabae sint, sive plurium, impeditur. Cur enim in medii fine versus cadant, dictiones praetactae acui debent. Unde ubi secundum praetactas de mediis tonorum regulas fa sol fa dicere deberemus, dicimus tunc fa fa sol, ut patet hic:

[DMA A/IXa:67,1; text: Qui confidunt in domino sicut mons syon: non commovebitur in eternum et caetera. Domine ne in furore tuo arguas me: neque in ira tua corripias me.] [JACDIT 03GF]

Solemnius autem quam tactum sit, intonatur iste tonus super Benedictus et Magnificat, ut patet hic:

[DMA A/IXa:67,2; text: Benedictus dominus deus Israhel: quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Magnificat anima mea dominum. Cauda secundi toni] [JACDIT 03GF]

[68] || [19v in marg.] Iste tonus super introitus unicum habet Seculorum, hoc scilicet:

[DMA A/IXa:68,1; text: Euouae.] [JACDIT 04GF]

Intonatur autem tactum Seculorum super quoscumque secundi toni introitus, quemadmodum istius toni antiphonae super Benedictus et Magnificat intonatae prius sunt. Attamen ponamus exemplum:

[DMA A/IXa:68,2; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principo et nunc et semper et in secula seculorum. Amen.] [JACDIT 04GF]

Habent autem versus communes respons<ori>orum toni secundi Gloria tale:

[DMA A/IXa:68,3; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto.] [JACDIT 04GF]

Invitatoria huius toni tale habent Venite:

[DMA A/IXa:68,4; text: Venite exultemus domino jubilemus deo.] [JACDIT 04GF]

[69] <VI> Capitulum de pertinentibus ad tertium tonum

Tertius tonus quattuor habet principia, scilicet .c.solfaut,. a.lamire, .G.solreut, .E.lami. Habet autem secundum haec principia tres concordantiae modos super antiphonas sive tria Seculorum quae patent hic:

[DMA A/IXa:69,1; text: Euouae.] [JACDIT 04GF]

Omnes antiphonae huius toni quodcumque positorum habeant Seculorum in simplicibus psalmis praeter Benedictus et Magnificat intonari debent sic:

[DMA A/IXa:69,2; text: Dixit dominus domino meo: sede a dextris meis.] [JACDIT 04GF]

Super Benedictus et Magnificat sic:

[DMA A/IXa:69,3; text: Benedictus dominus deus Israhel: quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Magnificat anima mea dominum.] [JACDIT 04GF]

[70] Cauda huius toni talis est:

[DMA A/IXa:70,1; text: Cauda tertii toni] [JACDIT 05GF]

Tonus iste unum vel duos super introitus concordantiae modos habet sive Seculorum. Idem enim intelligo per modos concordantiae et per Seculorum et etiam per Seculorum differentias.

|| [20r in marg.] Tactorum Seculorum patent exempla:

[DMA A/IXa:70,2; text: Euouae.] [JACDIT 05GF]

Intonantur huius toni Seculorum praetacta sic:

[DMA A/IXa:70,3; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum. Amen.] [JACDIT 05GF]

Versus communes respons<ori>orum huius toni Gloria tale habent:

[DMA A/IXa:70,4; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto.] [JACDIT 05GF]

[71] Huius toni invitatoria tale habent Venite:

[DMA A/IXa:71; text: Venite exultemus domino jubilemus deo et caetera.] [JACDIT 05GF]

[72] <VII> Capitulum de pertinentibus ad quartum tonum

Quartus tonus quinque habet principia, scilicet .C.faut, .D.solre, .E.lami, .F.faut et .G.solreut. Quidam tamen dicunt quod quandoque iste tonus, id est cantus aliqui huius toni incipiunt in .a.lamire, sed hoc est improprie. Nam istud principium tertio tono proprium est. Habet enim tertius tonus principia propria duo, ut ad quartum comparatur tonum, scilicet .c.solfaut et .a.lamire. Unde antiphonae seu alii cantus incipientes in aliqua duarum clavium praetactarum tertii toni debent esse, non quarti. Tria vero principia propria quartus habet tonus, prout tertium respicit, scilicet .F.faut, .D.solre, .C.faut. Unde antiphonae incipientes in aliqua trium praetactarum clavium finientesque in .E.lami quarti debent esse toni, non tertii. Communicant autem hi duo toni in principiis duobus quae sunt .G.solreut et .E.lami. Sed valde dissimiliter habent ea, ut apparere potest intuenti, huius toni et illius antiphonas incipientes in praetactis duabus clavibus. Verum est igitur quia prope principium huius tractatus dicebatur, scilicet quod per tria cuius toni aliquis cantus sit cognoscitur, quae sunt principium, medium atque finis. Licet autem dictum sit hic qualiter per medium atque finem alicuius cantus tonus nosci queat, qualiter tamen per principium non est tactum nisi generaliter valde enumerando scilicet omnium tonorum principia. Et quod modo de [73] tertii toni a quarto distinctione ex ipsorum principiis sumpta tangebamus, incidens erat. Nunc autem tactum correlarium relinquentes, ad propositum redeamus nostrum.

Dicebamus autem quartum tonum quinque habere principia, quae cum tertii toni principiis sciri possunt per hunc versum. Versus:

E Ges a ces terno cedent; El Fa Geque quarto.

Habet autem quartus tonus super antiphonas sex concordantiae modos, hos scilicet:

[DMA A/IXa:73,1; text: Euouae.] [JACDIT 06GF]

Omnes antiphonae huius toni quodcumque dictorum habuerint Seculorum, primo excepto, intonari debent sic:

[DMA A/IXa:73,2; text: Dixit dominus domino meo : sede a dextris meis.] [JACDIT 06GF]

|| [20v in marg.] Antiphonae vero primum illorum sex Seculorum habentes debent intonari sic:

[DMA A/IXa:73,3; text: Lauda Jherusalem dominum: lauda deum tuum Syon.] [JACDIT 06GF]

[74] Huius toni intonatio super Benedictus et Magnificat talis est:

[DMA A/IXa:74,1; text: Benedictus dominus deus Israhel: quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Magnificat anima mea dominum.] [JACDIT 06GF]

Habet autem tonus iste caudas duas; harem vero prior magis usitata est:

[DMA A/IXa:74,2; text: Cauda quarti toni Vel sic:] [JACDIT 06GF]

Introitus huius toni talia Seculorum habent:

[DMA A/IXa:74,3; text: Vel sic: Euouae.] [JACDIT 06GF]

Intonantur autem Seculorum praetacta sic:

[DMA A/IXa:74,4; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum. Amen.] [JACDIT 06GF]

[75] Communium versuum respons<ori>orum huius toni Gloria talis est:

[DMA A/IXa:75,1; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto.] [JACDIT 07GF]

Invitatoria huius toni duo habent Venite, haec scilicet:

[DMA A/IXa:75,2; text: Venite exultemus domino.] [JACDIT 07GF]

Est autem primum horum magis usitatum quam secundum.

[76] <VIII> Capitulum de pertinentibus ad quintum tonum

Quintus tonus tria habet principia vel quattuor. Haec scilicet sunt .c.solfaut, .a.lamire, .G.solreut, .F.faut. Habet autem iste tonus super antiphonas duo Seculorum vel tria tantum, haec scilicet:

[DMA A/IXa:76,1; text: Euouae.] [JACDIT 07GF]

Omnes antiphonae huius toni tam super Benedictus et Magnificat quam super quoscumque alios psalmos intonandae sunt sic:

[21r in marg.] [DMA A/IXa:76,2; text: Dixit dominus domino meo: sede a dextris meis.] [JACDIT 07GF]

Non enim est alia huius toni intonatio super Benedictus et Magnificat et super alios psalmos quoscumque. Immo super uno ex eodem modo intonantur hic et ibi tam ex parte principii quam medii. Ut tamen omnis tollatur dubitatio, ponuntur exempla:

[DMA A/IXa:76,3; text: Benedictus dominus deus Israhel: quia visitavit et fecit redemptionem plebis] [JACDIT 07GF]

[77] [DMA A/IXa:77,1; text: plebis suae. Magnificat anima mea dominum. Cauda quinti toni] [JACDIT 08GF]

Habet autem iste tonus super introitus duas vel tres Seculorum differentias:

[DMA A/IXa:77,2; text: Euouae.] [JACDIT 08GF]

Nec est alia horum Seculorum intonatio ab antiphonarum prius tacta intonatione. Intonantur enim sic:

[DMA A/IXa:77,3; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum. Amen.] [JACDIT 08GF]

Gloria versuum communium respons<ori>orum huius toni tale est:

[DMA A/IXa:77,4; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto.] [JACDIT 08GF]

Huius toni invitatoria tale habent Venite:

[DMA A/IXa:77,5; text: Venite exultemus domino.] [JACDIT 08GF]

[78] <IX> Capitulum de pertinentibus ad sextum tonum

Sextus tonus secundum quosdam tria habet principia, scilicet .F.faut, .D.solre, .C.faut; secundum alios autem habet quinque, scilicet .a.lamire, .F.faut, .E.lami, .D.solre, .C.faut. Principia huius toni similiter et quinti sciri possunt per hunc versum:

Ef Ge la ce quintus; Ce Des El Ef al quoque sextus.

Iste tonus super antiphonas unicum Seculorum habet, hoc scilicet:

[DMA A/IXa:78,1; text: Euouae.] [JACDIT 08GF]

Huius toni antiphonae omnes in simplicibus psalmis intonationem recipiunt hanc:

[DMA A/IXa:78,2; text: Dixit dominus domino meo: sede a dextris meis.] [JACDIT 08GF]

|| [21v in marg.] Super Benedictus autem et Magnificat huius toni antiphonae intonationem [79] habent talem qualem habent antiphonae primi toni. Unde in nullo est variatio hinc et inde nisi ex parte finis seu ex parte Seculorum; et quod ita sit, patet hic:

[DMA A/IXa:79,1; text: Benedictus dominus deus Israhel: quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Magnificat anima mea dominum. Cauda huius toni, Vel sic:] [JACDIT 09GF]

Introitus huius toni unicum habet Seculorum, hoc scilicet:

[DMA A/IXa:79,2; text: Euouae.] [JACDIT 09GF]

Notandum est autem quod, licet iste tonus et primus cum conveniant in suarum antiphonarum super psalmos intonatione ut ex praemissis patet, multum tamen in introituum super psalmos suos intonatione disconveniunt, ut ex exemplorum positione debet esse manifestum. Intonantur enim sexti toni introitus sic:

[DMA A/IXa:79,3; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum. Amen.] [JACDIT 09GF]

[80] Versus communes respons<ori>orum huius toni tale habet Gloria:

[DMA A/IXa:80,1; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto.] [JACDIT 09GF]

Iste tonus diversa habet Venite quae diversis huius toni invitatoriis correspondent. Horum exempla patent hic:

[DMA A/IXa:80,2; text: Venite exultemus domino.] [JACDIT 09GF]

[81] <X> Capitulum de pertinentibus ad septimum tonum

Septimus tonus quinque habet principia, scilicet .d.lasolre, .c.solfaut, .b.fa.[sqb].mi, .a.lamire et .G.solreut. Unde versus:

Ges al bes ces del septenus principiatur.

Habet autem iste tonus super antiphonas Seculorum quattuor, haec scilicet:

[DMA A/IXa:81,1; text: Euouae] [JACDIT 10GF]

Omnes antiphonae huius toni in simplicibus psalmis intonati debent sic:

[DMA A/IXa:81,2; text: Dixit dominus domino meo: sede a dextris meis.] [JACDIT 10GF]

[82] Solemnius autem intonantur super Benedictus et Magnificat ut patet hic:

[22r in marg.] [DMA A/IXa:82,1; text: Benedictus dominus deus Israhel: quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Magnificat anima mea dominum.] [JACDIT 10GF]

Cauda huius toni talis est:

[DMA A/IXa:82,2] [JACDIT 10GF]

Huius toni introitus unicum habet Seculorum ut hic patet:

[DMA A/IXa:82,3; text: Euouae.] [JACDIT 10GF]

Intonantur autem praetactum Seculorum sic:

[DMA A/IXa:82,4; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum. Amen.] [JACDIT 10GF]

[83] Huius toni responsoriorum communes versus habent Gloria tale:

[DMA A/IXa:83,1; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto.] [JACDIT 11GF]

Invitatoria huius toni tale habent Venite:

[DMA A/IXa:83,2; text: Venite exultemus domino.] [JACDIT 11GF]

[84] <XI> Capitulum de pertinentibus ad octavum tonum

Octavus tonus sex habet principia, scilicet .c.solfaut, .a.lamire, .G.solreut, .F.faut. .D.solre, .C.faut. Unde versus:

Ce Des Ef Get a ces octavus principiatur.

Habet autem iste tonus quattuor concordantiae modos, hos scilicet:

[DMA A/IXa:84,1; text: Euouae.] [JACDIT 11GF]

Hi in simplicibus psalmis intonantur sic:

[DMA A/IXa:84,2; text: Dixit dominus domino meo: sede a dextris meis.] [JACDIT 11GF]

Super Benedictus vero et Magnificat huius toni intonatio, quoad principium et quoad medium, eadem est cum secundi toni intonatione similiter et super quoscumque psalmos.

[85] Quod autem sic sit, exemplorum positio manifestat:

[DMA A/IXa:85,1; text: Benedictus dominus deus Israhel: quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae.] [JACDIT 12GF]

[22v in marg.] [DMA A/IXa:85,2; text: Magnificat anima mea dominum.] [JACDIT 12GF]

Cauda huius toni talis est:

[DMA A/IXa:85,3] [JACDIT 12GF]

Introitus huius toni unicum habent Seculorum:

[DMA A/IXa:85,4; text: Euouae.] [JACDIT 12GF]

[86] Cuius exemplum intonatioque patet hic:

[DMA A/IXa:86,1; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum. Amen.] [JACDIT 12GF]

Gloria responsoriorum communium huius toni tale est:

[DMA A/IXa:86,2; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto.] [JACDIT 12GF]

Fortassis in quibusdam libris invitatoria octavi toni proprietates servantia cum suo proprio Venite reperiri possunt. Quia tamen talium invitatori<or>um suorumque Venite propriorum ad nos nondum venit plena cognitio plurium ad hoc librorum examinatione facta, non obstante ipsorum quoad praesens exemplorum positionem dimittimus. Ad maiorem praedictorum notitiam consequendam, notanda duo sunt quorum primum de tonorum principiis erit, secundum vero de ipsorum Seculorum. Primo igitur notandum est quod, cum prius tonorum diversorum principia narraremus ascribendo isti tono vel illi tot et talia principia et non plura, verus erat noster sermo de tonis in propria clave terminatis, quod si tonus aliquis in sua non propria clave finiatur, alia principia obtinere poterit ab attributis sibi prius. Verbi gratia exemplificemus in tonorum uno simileque intelligatur de reliquis. Dicebamus prius quartum tonum quinque vel sex habere tantummodo principia, quod verum est cum in .E.lami in spatio terminatur. Si enim clavis alterius finem possideat, alia principia ab illis sex habere poterit; puta si in .a.lamire [87] in regula terminetur, quod saepe contingit, in .c.solfaut quibit incipere. Rationabile etenim est ut ad finis variationem principii variatio consequatur. Secundo notandum est quod si aliquis Seculorum aliqua, de quibus exemplificatum prius non sit, reperiat sive super antiphonis sive super introitibus dubitetque de ipsorum tono, ad regulas recurrat prius datas quarum speculatione profunda suae dubitationis aculeus, uti reor, evanescet.

Hic igitur brevis de tonis tractatus quoad praesens sufficiat. In quo non omnia tonorum arti spectantia explicare studuimus, sed tantum quae visa nobis sunt eorum intonationi necessaria magis esse. Non enim intentionis fuit nostrae hic tonorum satisfacere velle scientiae, neque enim ad hoc nostri ingenii debilitas sufficeret, sed potius per hoc opusculum personae cuiusdam velle praeces exaudire. Fortassis autem aliqua quae de tonis obmissa nunc sunt, alias supplebuntur.

Explicit tractatus intonationis tonorum.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - https://chmtl.indiana.edu/tml - 2024
Creative Commons Attribution License