Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[1] Magistri Marcheti de Padua

Brevis compilatio in arte musicae mensuratae

Incipit brevis compilatio Magistri Marcheti musici de Padua, in arte musice mensurate pro rudibus et modernis

Quoniam omnis cantus mesuratus dicitur eo quod tempore mensuratur, et quoniam temporum musicorum aliud perfectum est, aliud imperfectum, ideo videndum est quod sit tempus musicale; et primo de perfecto cum divisionibus et subdivisionibus videamus.

Unde primo sciendum est quod tempus perfectum musicum est illud quod est minimum in plenitudine vocis; et hoc est secundum Franconem. Quam diffinitionem sic probamus: unumquodque perficitur numero sui generis; et hoc est clarum, nam unitas que est principium numeri, et est minimum, perficit totum numerum; quia dicere quatuor est dicere quatuor unitates, etc.

Cum igitur mensura ipsius cantus sive notarum consistat in tempore, ut dictum est, concluditur quod minimum tempus quod est reperiri in musica, sit causa et perfectio mensurandi ipsum cantum, hoc est illud minimum tempus in quo dicitur formari plenitudo vocis. Et imo breviter subjungit Francus, cum dixit non quodcunque minimum, sed quod est minimum in plenitudine vocis.

Sed diceret aliquis: da mihi minimum; dicimus: dictum est alibi in nostro opere musice plane quot sint instrumenta necessaria ad vocem formandam. Quando ergo plena dicta instrumenta concurrunt ad formationem vocis non nimis, nec parum, sed decenter, tunc fiet plenitudo vocis; et istud fiet, quando cum canna pulmonis feriose et [2] decenter impleta anhelitu, cum decenti inflatione ventris ad hoc exprimendum emittitur anhelitus, feritque sic auditum quod sentit proferens hunc prolatum sonum in sui ipsius seu alterius proferentis pectore, seu in quodam tintinnabulo resonare.

Hoc est illud quod format omnia tempora musice mensurate, et quia musice sequitur numeros, quia de proportione numerorum est ipsa; igitur sicut est de numeris, ita est de notis. Sed in numeris ita est quod unus numerat duos et tres per quos duos et tres omnes alii numeri numerantur. Nam dicere quatuor est dicere bis duo; et dicere quinque est dicere duo et tria, etc.

Sic similiter est de notis; nam unum tempus mensurat duo et tria tempora per que mensurantur omnia alia tempora in musica mensurata.

Et si dicatur quod est perfectius in numeris, duo an tria? dicimus quod duo; et si dicatur quod est perfectius in musica, duo an tria? dicimus quod tria; nam tria comprehendit duo et non e converso.

Sic similiter est de notis; quia nota duorum temporum et trium est perfectior quam nota unius, et adhuc est perfectior nota trium quam nota duorum, ratione dicta de numeris. Itaque sic est quod nota trium temporum perfectior est continens primum gradum. Nota duorum imperfectior est continens secundum. Nota unius brevis est continens tertium.

Nunc autem restat videre figuras ipsis notis competentes; ubi dicimus quod figure in quibus debent poni tempora dictarum notarum, depingi debent quadre, plane et recte ad modum quadranguli, nullam minuentes sissuram per angulos nec divisionem, nec additionem, verum cum aliquibus proprietatibus adjunctis eis per quas cognoscamus ad invicem esse distinctas. Sic videbis quod nota quadrata sine aliqua cauda competat brevi. Nota autem quadrata cum cauda in deorsum a latere dextro, ut hic: [L] competat longe. Cujus ratio est quod cauda semper longitudinis est in rebus, ut infra de caudis dicetur. Et ipsa cauda est propria proprietas ipsius longe; propria autem proprietas note duorum temporum est situs in quo necessario figuratur, quia nota brevis potest poni in principio perfectionis et in fine.

Nota autem duorum temporum, que dicitur altera brevis, semper debet poni et necessario in ultimo loco perfectionis; quem locum appellamus ubi tria tempora sunt completa, puta quando duas breves longa sequitur; nam prima brevis valet unum tempus, secunda duo, et vocatur altera brevis.

Sillogicemus ergo sic: propria proprietas alicujus est que convenit omni, soli et semper. Sicut risibilis convenit omni homini, soli homini et semper homini. Sed locare in ultimo loco perfectionis convenit omni altere brevi et semper altere brevi. Ergo talis locatio est propria proprietas ipsius altere brevis per quam cognoscimus ipsam esse distinctam a longa et brevi.

Dicamus ergo sic: Nota brevis de se principaliter......

Et per hoc cognoscamus quando ad novenariam et quando ad duodenariam divisionem debeant pertinere.

Sic autem decem semibreves pro tempore figurentur, ut hic:

[ClefC4,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,L on staff5]

Tunc octo prime ad duodenariam pertinent divisionem, duabus ultimis remanentibus in senaria. Et tunc prima pars senarie divisionis primo est divisa, secundo secunda, tertio tertia, et quarto quarta.

[3] Si vero undecim semibreves pro tempore ponantur uniformiter figurate, ut hic patet:

[ClefC3,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,pt,S,S,S,rob,S,S,S,S,S,sqb,S,S,S,L on staff5]

Tunc decem prime ad duodenariam pertinent divisionem, ultima existente in senaria, et tunc prima pars, secunda, tertia, quarta et quinta divisionis senarie sunt divise.

Et quod dictum est de dictis semibrevibus, intelligendum est via nature; via autem artis possunt aliter diversificari, videlicet que ad duodenariam pertinent divisionem in sursum caudam addendo, reliquis remanentibus naturaliter figuratis; ut infra ostendetur.

Si autem duodecim semibreves pro tempore posite fuerent, ut hic patet:

[ClefC3,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,L on staff5]

Tunc omnes uniformiter figure vocantur minime et equaliter proferuntur; nam tunc omnes sex partes divisionis senarie sunt divise.

Per artem vero possumus semibreves ad duodenariam divisionem pertinentes cum septem, cum octo, cum novem, cum decem, cum undecim in principio, in medio et in fine locare, ipsas cantando necessario in sursum ut infra scriptis figuris clarius apparebit:

[ClefC3,S,S,S,S,M,M,S,pt,S,S,M,M,S,S,S,pt,S,S,S,S,M,M,S,pt,Lig3cdsnodart; S,S,M,M,M,M,S,S,pt,S,S,S,S,M,M,M,M,pt,S,S,M,M,S,S,M,M,pt,M,M,M,S,S,S,S,S,L; S,M,M,S,S,M,M,M,M,pt,S,S,S,M,M,M,M,M,M,pt,M,M,M,M,S,S,M,M,S,pt,Lig3pssnodart; S,S,M,M,M,M,M,M,M,M,pt,M,M,M,M,S,S,M,M,M,M,pt,S,M,M,S,M,M,M,M,M,M,Lig3cdsnodart; S,M,M,M,M,M,M,M,M,M,M,pt,M,M,M,M,M,M,M,M,M,M,M,pt,M,M,M,M,M,M,M,M,S,M,M,L; M,M,M,M,M,M,M,M,M,M,M,M,pt,M,M,M,M,M,M,M,M,M,M,M,M,pt,M,M,M,M,M,M,M,M,M,M,M,M,L on staff4]

De secunda divisione partium temporis perfecti, scilicet quomodo ipse divisiones divisibles in novem partes fiant.

Viso de tempore perfecto quomodo oportebat ipsum primo dividi in suas primarias partes, at quomodo ipse partes erant divisibiles secundum binariam divisionem et non secundum ternariam, nunc restat videre quomodo partes temporis prelibati divisibiles sint secundum ternariam divisionem, ut secundum omnem deffinitionem ipsarum possimus invenire in cantibus mensuratis diversimodam armoniam. Unde dicimus, quod sicut dictum est superius, tempus perfectum dividitur secundum ternarium divisionem, scilicet in tres semibreves; que quidem tres semibreves singulariter in alias tres necessario dividuntur, et sic sunt novem; que quidem novem singulariter in alias tres, si possibile esset humane voci, ipsas posse proferre, in tres alias dividuntur.

[4] Quod si sint quatuor ad ipsam novenariam pertinentes, ut hic patet:

[ClefC3,S,M,S,S,pt,S,M,S,S,pt,S,S,M,S,pt,M,S,S,S,pt,S,S,S,M,S,S,S,S,Lig3cdsnodart on staff5]

Tunc una caudabitur necessario in sursum et et unam partem de novem continebit, precedens vero ipsam vel sequens immediate, si nulla precedat ipsam, duas partes de novem continebit, reliquis remanentibus in sua natura.

Si autem quinque, ut hic patet:

[ClefC3,S,M,S,M,S,pt,S,M,S,M,S,pt,S,M,S,M,S,pt,M,S,M,S,S,pt,S,M,S,M,S,L on staff5]

Tunc due non immediate caudabuntur in sursum et unam de novem singulariter continentes, mediantibus ipsas vel perficientibus continentibus singulariter duas de novem, ultima in sua natura existente.

Quot si sex, ut hic patet:

[ClefC4,S,M,S,M,S,M,pt,S,M,S,M,S,M,pt,S,M,S,M,S,M,pt,S,M,S,M,S,M,Lig3cdsnodart on staff5]

Tunc non immediate caudabuntur in sursum continentes tres partes de novem, reliquis continentibus singulariter duas de novem.

Quot si septem, ut hic patet:

[ClefC3,S,S,S,S,M,S,M,pt,S,S,S,S,M,S,M,pt,S,S,S,S,M,S,M,pt,S,S,S,S,M,S,M,pt,S,S,S,S,M,S,M,L on staff5]

Tunc tres prime naturaliter figurantes continebunt tres partes de novem; reliquarum vero quatuor due caudabuntur in sursum non immediate; continentes duas partes de novem, reliquas vero duas de novem singulariter continebunt.

Per artem vero possunt aliter figurari, ut hic patet:

[ClefC3,S,S,S,Scd,S,Scd,S,pt,S,S,S,Scd,S,Scd,S,pt,S,S,S,Scd,S,Scd,S,pt,S,S,S,Scd,S,Scd,S,L on staff5]

Si vero octo ponuntur, ut hic patet:

[ClefC4,S,S,S,S,S,S,S,M,pt,S,S,S,S,S,S,S,M,pt,S,S,S,S,S,S,S,M,pt,S,S,S,S,S,S,S,M,L on staff5]

Tunc sex prime sex partes de novem continent; septima duas; ultima vero unum continebit que necessario caudaditur in sursum.

Possunt tamen aliter diversificari per artem, ut hic patet per exemplum:

[ClefC3,S,S,S,S,S,S,Scd,S,pt,ClefC4,S,S,S,S,S,S,Scd,S,pt,ClefC3,S,S,S,S,S,S,Scd,S,pt,S,S,S,S,S,S,Scd,S,L on staff5]

Quod si novem, ut hic patet, per exemplum:

[5] [ClefC3,S,S,S,S,S,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,S,S,S,S,S,pt,rob,S,S,S,S,S,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,S,S,S,S,S,L on staff5]

Tunc uniformiter figurate tempus perfectum secundum divisionem novenariam adequabunt.

De tempore imperfecto.

Viso de tempore perfecto musice mensurate per nos et de imperfecto similiter est videndum.

Tempus imperfectum musicum est illud quod est minimum non in plenitudine vocis, sed in semiplenitudine vocis. Et hanc diffinitionem sic probamus: Certum est enim quod sicut tempus perfectum est, cui nihil deest, ita imperfectum est illud quod est minimum, cui aliquid deest; sed certum est per diffinitionem superius probatam de tempore perfecto, quod tempus perfectum est illud quod sit minimum in plenitudine integre vocis, modo ibi declarato. Oportet ergo quod tempus imperfectum, cum deficiat a perfecto, sit non integra plenitudine vocis.

Tempus autem imperfectum deficit a perfecto in tertia parte sui, quod sic probamus: Certum est enim quod tempus imperfectum non est tantum in quantitate quantum perfectum, quia sic non esset imperfectum. Oportet ergo, quod deficiat a perfecto in aliqua quantitate; deficere autem non potest minus quam in una parte; que si dicas in dimidia, illa dimidia erit una, licet posset esse dimidia alterius partis. Cum igitur prime et principales partes temporis perfecti sint tres ad minus, ut superius dictum est, si tempus imperfectum deficiat a perfecto, non potest in minus deficere quam in tertia parte sui. Patet ergo quod tempus imperfectum de se et essentialiter duas solummodo partes perfecti temporis comprehendit.

Tempus autem imperfectum secundum se et secundum ejus totalitatem, et per omnia sic applicatur ad notas sicut perfectum, et eodem modo nota trium temporum, et duorum et unius reperitur, loquendo de tempore imperfecto, sicut et de perfecto, et eodem modo configurantur. Et accidentia omnia quo ad pausas, puncta, caudas, et ad omnia alia accidentia ita se habent in cantu temporis imperfecti sicut et perfecti. Et hoc est ratio.

Quia de imperfectis nunquam potest esse scientia materialis, nec etiam cognitio sensitiva, nisi per comparationem ad perfectum; nunquam enim nec per intellectum, nec per sensum possumus cognoscere aliquid esse imperfectum, nisi cognosceremus quid esset etiam necesse ad hoc ut esset perfectum.

Dividitur enim tempus imperfectum sua primaria divisione in duas partes que sunt equales in valore, et equivalent duobus de tribus primarie divisionis temporis perfecti. Et ideo debent similiter figurari, ut hic patet:

[ClefC3,S,S,pt,S,S,pt,S,S,pt,S,S,pt,S,S,pt,S,S,pt,S,S,pt,S,S,pt,S,S,pt,L on staff5]

Et tales due vocantur semibreves majores naturales, eo quod duabus majoribus perfecti temporis comparantur.

Si ipsarum duarum caudetur una, tunc secundum Italicos transimus ad secundam divisionem ipsius temporis imperfecti, que est in quatuor que vocantur minores adequantes ipsum tempus equaliter. Et tunc dicta caudata, sive sit prima sive sit secunda, tres partes continet ipsius temporis imperfecti, reliqua vero una, ut hic patet exemplum:

[6] [ClefC4,Scd,S,pt,S,Scd,pt,Scd,S,pt,S,Scd,pt,Scd,S,pt,S,Scd,pt,Scd,S,pt,Scd,S,pt,S,Scd,pt,S,Scd,pt,Lig3cdsnodart on staff5]

Secundum autem modum Gallicum, eo quod ipsi dividunt secunda divisione tempus perfectum, non secundum quaternariam divisionem, sed secundum senariam, dicta semibrevis caudata continet quinque partes de sex, reliqua vero unam, que quidam minime nuncupantur.

Si autem tres semibreves pro dicto tempore figurantur uniformiter, ut hic patet:

[ClefC3,S,S,S,pt,S,S,S,pt,S,S,S,pt,S,S,S,pt,S,S,S,pt,S,S,S,pt,S,S,S,pt,S,S,S,pt,Lig3cdsnodart on staff5]

Tunc secundum Italicum modum prime due ad secundam pertinent divisionem, que est in quatuor; ultima vero, eo quod finis est, ad primam pertinet divisionem.

Secundum autem modum Gallicum, dicte tres semibreves sic se habent, quod prima unam partem prime divisionis habet, scilicet medietatem, secunda duas partes secunde divisionis, scilicet due de sex, et vocatur minor; tertia vero unam partem continet de sex et minima nuncupatur.

Si posset aliquis dicere: quomodo tres semibreves uniformiter figurate possunt diversimode modulari, quia diversimode cantari debent, oportet quod diversimode figurantur, nam si diversorum diversa sunt genera, et diversorum cantuum debent esse diversa signa? Respondeo, quod in divisione parium partium temporis imperfecti Gallici naturaliter constituunt sex partes quibus correspondent sex semibreves notate uniformiter et naturaliter figurate; et quod talis divisio partium fit secundum ternariam divisionem, et non secundum binariam, licet prime partes ipsius temporis secundum ternariam sint divise; si vero tres semibreves dentur in quibus sex partas predicte includuntur, prima continebit tres, secunda duas, tertia unam; et dicetur major, minor, minima. Nam Gallici ponunt imperfectiores partes a parte finis et non a parte principii. Et ratio que monet eos, hec est:

Dicunt enim quod sicut in divisionem partium temporis perfecti, perfectiores partes debent sumi a parte finis, ita in divisione partium temporis imperfecti perfectiores partes debent sumi a parte principii. Et hec est naturalis via et rationabilis, et nobilis ratio in tempore scilicet imperfecto.

Italici vero in divisione parium partium temporis imperfecti ponunt quatuor semibreves uniformiter et naturaliter figuratas, nam in talium partium divisione ipsi procedunt secundum binariam divisionem et non secundum ternariam.

Si vero tres semibreves fuerint naturaliter figurate in quibus debeant includi quatuor partes dicte, in duabus primis ponuntur due, in ultima vero due, nam ipsi conuntur imperfectum reducere ad perfectum. Et ideo majores partes sumuntur a parte finis, sicut de tempore perfecto. Superius est ostensum quia dicimus quod utraque procedendi via rationabilis et naturalis existit. Sufficit enim quod solum dentur signa in cantibus per que possumus cognoscere notas, quando secundum Italicum modum aut secundum Gallicum proferri debeamus.

Dicuntur quod si cantus de modo Gallico cantari debeat supra signum innuens imperfectionem temporis, volumus quod g apponatur, hoc modo G.

Si vero secundum modum Italicum proferri debeat cantus, tunc supra signum, idest Y grecum [7] ponatur. Omnes due littere sunt in principio nominum predictorum scilicet Gallicorum et Italicorum.

Si vero quatuor fuerint uniformiter figurate, tunc secundum Italicos equaliter proferuntur et minores notantar ut hic:

[ClefC3,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,L on staff5]

Secundum autem Gallicos, prima dicitur minor cum secunda, que dicitur minima, faciens medietatem temporis; tertia minor cum quarta, que est minima, faciens aliam medietatem.

Si vero quinque fuerunt uniformiter figurate, tunc secundum Italicos, due prime duas partes de octo continent, reliquis continentibus de quatuor singulariter solum unam; ut hic patet per exemplum:

[ClefC3,S,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,S,pt,Lig3cdsnodart on staff5]

Secundum autem Gallicos, tres prime tres partes continent de sex, quarta duas, ultima vero unam.

Si vero sex fuerint uniformiter figurate, tunc secundum Italicos quatuor prime quatuor partes continent de octo, reliquis continentibus de quatuor solum unam, ut hic patet:

[ClefC3,S,S,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,S,S,L on staff5]

Secundum autem Gallicos, omnes sex vocantur minime et equaliter proferuntur.

Si autem septem, tunc secundum Italicos sex prime sex partes de octo continent, ultima, eo quod finis est, continet duas, ut hic patet:

[ClefC3,S,S,S,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,S,S,S,L on staff5]

Gallici autem non transeunt ultra sex, licet possent, ut in opere nostro mensurate musice alibi est tractatum.

Si vero octo fuerint, tunc omnes minime, secundum Italicos, equaliter proferuntur, ut hic patet:

[ClefC3,M,M,M,M,M,M,M,M,pt,S,S,S,S,S,S,S,S,pt,M,M,M,M,M,M,M,M,Lig3cssnodart on staff5]

Possunt tunc, et in modo Galico et in Italico, semibreves superius dicte aliter diversificari per artam, ut infra scripte figure clarius apparebit, ut hec patet:

G [ClefC4,Scd,S,S,pt,Scd,S,S,pt,Scd,S,S,pt,Scd,S,S,pt,Scd,S,S,pt,Scd,S,S,pt,Scd,S,S,pt,Lig3cdsnodart on staff5]

G [ClefC3,M,S,M,S,pt,S,S,S,Scd,pt,M,S,M,S,pt,S,S,S,Scd,pt,M,S,M,S,pt,S,S,S,Scd,Lig3cdsnodart on staff5]

Y [ClefC3,S,S,Scd,S,S,pt,S,S,S,S,S,pt,Scd,S,S,S,S,pt,Scd,S,S,S,S,pt,S,Scd,S,S,S,L on staff5]

Y [ClefC3,Scd,S,S,S,Scd,S,pt,Scd,M,M,pt,Scd,M,M,pt,Scd,S,S,pt,S,Scd,S,pt,Lig3cdsnodart on staff5]

[8] Y [ClefC3,Scd,S,S,S,pt,S,Scd,S,S,pt,S,S,M,S,pt,S,S,S,M,pt,S,M,M,S,pt,S,M,S,S,Lig3cdsnodart on staff5]

Y [ClefC3,S,M,M,S,S,pt,S,S,M,M,S,pt,S,S,S,M,M,pt,S,M,M,S,S,pt,S,M,M,S,S,L on staff5]

Y [ClefC4,S,S,M,M,M,M,pt,S,M,M,S,M,M,pt,M,M,M,M,S,S,pt,S,M,M,M,M,S,pt,M,M,S,S,M,M,L on staff5]

Y [ClefC4,S,M,M,M,M,M,M,pt,S,S,S,S,Scd,S,S,pt,M,M,M,M,S,M,M,pt,S,S,Scd,S,S,S,S,Lig2cdsnodcddx on staff5]

Y [ClefC3,M,M,M,M,M,M,M,M,pt,M,M,M,M,M,M,M,M,pt,S,S,S,S,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,S,S,S,S,L on staff5]

De figuris compositis seu ligatis.

Dicto de figuris simplicibus tam longis quam brevibus et semibrevibus, dicendum est de compositis seu ligatis quod idem est.

Unde sciendum est primo quod ligatura est conjunctio figurarum simplicium per tractus debitos ordinata.

Ligaturarum enim una ascendens, alia descendens. Ascendens dictiur cujus secundus punctus altior primo, ut hic:

[ClefC2,Lig2art,Lig3aa,Lig4aad,Lig6aaaodd,Lig4aodart,Lig2art on staff5]

Descendens dicitur illa cujus primus punctus altior est secundo, ut hic patet:

[ClefC4,Lig3dd,Lig2cdsnd,Lig3cdsnodart,Lig5cdsnddodart,Lig3cdsnodart,Lig3cssndd,Lig3cdsnodart on staff5]

Siquidem a parte principii, medii sive finis ligaturarum sumuntur longe, breves et semibreves, idcirco que ligature indicant longitudinem, brevitatem et semibrevitatem videre oportet.

Ubi dicimus quod prima nota ligature descendentis careat omni tractu, brevis dicetur, ut hic:

[ClefC4,Lig2art,Lig4aad,Lig4aaart,Lig3aart,Lig4add,Lig9aaaaddodart,Lig2art on staff5]

Si autem habeat tractum in parte dextra descendentem, longa dicetur, ut hic patet:

[ClefC4,Lig3Laart,Lig3Lad,Lig4Laad,Lig7Laaadodart,Lig2Lart on staff5]

Si vero tractum habeat in sursum semibrevis dicetur, ut hic:

[ClefC3,Lig2cssna,Lig3cssnaa,Lig2cssnoa,Lig2cssnod,Lig2cssnod,Lig3cssndod on staff5]

[9] Si autem prima nota ligature descendentis careat omni tractu, longa dicetur, ut hic:

[ClefC3,Lig3dd,Lig2od,Lig6dddodart,Lig5odadd,Lig3dd,Lig3odart on staff5]

Si vero tractum habet in parte sinistra descendentem, brevis dicetur, ut hic patet:

[ClefC3,Lig3cdsndd,Lig5cdsnodadd,Lig2cdsnd,Lig3cdsnodart,Lig7cdsndddodad on staff5]

Si vero autem in sinistra sursum habet, semibrevis dicetur, ut hic patet:

[ClefC3,Lig3cssndd,Lig2pssnod,Lig6pssnddaodacddx,Lig5pssnodadd on staff5]

Item omnis nota que directe ponitur supra penultimam, longa dicetur, ut hic patet:

[ClefC4,Lig2art,Lig3aart,Lig3cdsnodart,Lig5cssnddodart,Lig5adaart,Lig5cdsnodadart on staff5]

Que autem indirecte ponitur, brevis est:

[ClefC4,Lig2a,Lig3aa,Lig3oda,Lig5cdsnddoda,Lig4ada,Lig5aaoda on staff5]

Nisi forte eidem adderetur cauda in latere dextro, et tunc dicitur plica longa , ut hic patet:

[ClefC3,Lig3aacddx,Lig2acddx,Lig5aodaacddx,Lig2acsdx,Lig2acsdx,Lig3aacsdx,rob,Lig5cdsndddacsdx on staff5]

Omnis ultima nota quadrata in fine descentis ligature, longa dicitur, ut hic:

[ClefC4,Lig3cdsndd,Lig6cdsnddodad,Lig5cdsnodadd,Lig6cssnddaodart,Lig3cdsndd on staff5]

Tractu vero ab obliquo, brevis, ut hic patet:

[ClefC4,Lig3cdsndod,Lig2cdsnod,Lig7cdsnodaddaod,Lig6cdsnddadod on staff5]

Omnes vero medie breves dicuntur, ut hic patet:

[ClefC4,Lig5cdsndddd,Lig4aaa,Lig8cdsnodaddodad,Lig4cdsnodad,Lig6aaaad on staff5]

Quare autem sit istud de dictis longis, brevibus et semibrevibus in hoc opusculo rationem ponere non curamus, quia ab omnibus cantoribus hoc universaliter observatur, in alio enim opere nostro musice mensurate rationem assignamus predictorum.

Tempus perfectum recte divisum in duodecim.

Tempus perfectum recte est illud in quo ponuntur duodecim semibreves que vocantur minime.

Si autem velocius cantaretur sic quod plures quam duodecim ponerentur, diceretur plus quam perfectum.

Sex vero vocantur minores semibreves; tres autem majores naturales et sic una duarum duas partes habet temporis que vocatur major artificialis.

Et talis modus cantandi Italicus est, ut hic patet:

[ClefC3,S,S,S,pt,S,S,S,S,M,M,S,pt,S,M,S,S,S,S,pt,S,S,S,rob,S,M,M,S,pt,S,M,S,M,S,S,pt,S,sqb,S,S,S,S,S,S,M,S,M,S,pt,S,S,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,S on staff5]

[10] [ClefC3,S,pt,S,M,S,S,M,M,M,M,pt,S,MP,S,pt,S,MP,S,pt,Scd,S,S,S,S,pt,Scd,S,S,M,M,S,pt,S,r,S,pt,S,S,S,S,S,S,pt,L on staff5]

Item tempus divisum in novem.

Item idem tempus in quantitate, ubi tres semibreves vocantur ut supra dictum est; sed dividimus in novem que vocantur minime.

Et talis modus cantandi Gallicus est potius quam Italicus, ut hic patet:

[ClefC3,S,S,pt,S,S,S,M,S,M,pt,S,S,S,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,pt,S,M,S,M,S,S,S,pt,S,M,S,M,S,S,S,pt,S,S,S,S,S,S,S,S,S,pt,S,M,S,M,S,S,S,pt,S,S,S,pt,S,M,S,S,pt,S,S,S,S,S,S,pt,S,MP,S,pt,S,S,S,L on staff5]

Tempus perfectum minus divisum in sex.

Tempus hoc perfectum est quantum ad divisionem, quia dividitur in tres partes et postea in sex et non ultra, propter suam velocitatem modi cantandi, sed quantum ad quantitatem est pro medietate temporis superioris perfecti in duodecim; et dicitur tempus hoc minus perfectum.

Si istud tempus cantaretur rarius, sicque aliquando possunt septem vel octo semibreves poni pro ipso et non perficere duodecim, diceretur quod esset majus perfecto minori, sicut supra dicitur de plus quam perfecto, ut hic patet:

[ClefC2,Scd,Scd,pt,S,S,S,pt,S,S,S,sqb,S,S,S,pt,S,S,S,S,S,S,pt,S,S,S,pt,S,S,S,S,S,S,pt,ClefC4,S,S,S,pt,S,S,S,pt,ClefC2,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,pt,S,S,S,pt,S,S,S,S,S,S,pt,S,S,S,pt,S,S,S,S,S,S,pt,Scd,S,S,S,S,pt,Scd,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,S,S,pt,Scd,S,S,Scd,pt,Scd,S,S,Scd,pt,S,S,S,L on staff5]

Tempus perfectum minus divisum in tribus.

Tempus hoc perfectum est quantum ad divisionem, quia dividitur in tres et non ultra, propter suam velocitatem; sed quantum ad quantitatem est pro tertia parte temporis perfecti superius divisum in novem, et de ipso modo cantandi, et vocatur istud tempus perfectum minimum.

Est etiam istud tempus pro medietate imperfecti de modo Galico in quantitate.

Si rarius cantatur hoc tempus, dicetur majus perfecto minimo, tres semibreves vocantur minime, si una duarum caudaretur duas partes habet et vocatur minor, ut hic patet:

[ClefC2,Scd,S,pt,Scd,S,pt,Scd,S,pt,S,S,S,pt,S,S,S,pt,S,S,B,S,S,S,pt,S,S,S,pt,S,S,S,pt,Scd,S,pt,Scd,S,pt,S,S,S,pt,B,S,S,S,B,S,S,pt,S,S,S,pt,Scd,S,pt,Scd on staff5]

[11] [ClefC2,S,pt,S,S,S,Lig2a,S,S,S,pt,S,S,S,pt,Lig2cdsnod,Scd,S,pt,S,S,S,B,S,S,S,pt,Scd,S,pt,S,S,S,pt,Lig2a,Scd,S,pt,Scd,S,L on staff5]

Tempus imperfectum recte modi Italici divisum.

Hoc tempus dicitur imperfectum, quia dividitur in duas partes equales.

Hoc tempus imperfectum deficit a perfecto superiori diviso in duodecim in tertia parte; octo semibreves vocantnr minime; quatuor minores, et due majores naturales, ut hic:

[ClefC2,Lig2cssnod,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,pt,Scd,M,M,M,M,pt,S,S,S,S,Lig2cssna,S,S,M,M,M,M,pt,Lig2pssnod,S,S,pt,S,S,pt,S,S,S,rob,S,M,M,M,M,S,S,pt,S,S,S,pt,sqb,S,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,pt,Lig2pssnod,S,S,S,S,S,S,pt,S,S,M,M,S,Lig2cssna,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,pt,Lig2pssnod,Scd,M,M,S,pt,Scd,M,M,S,Lig3pssnodart on staff5]

Tempus imperfectum minus.

Tempus hoc imperfectum dicitur minus, quia dividitur in duas partes equales, post hec in quatuor. Et propter suam velocitatem non possunt poni octo, sed bene pars ipsarum octo aliquando, ut hic patet:

[ClefC2,Lig2pssnod,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,pt,Scd,S,S,pt,S,S,S,S,pt,Scd,S,S,pt,S,S,S,S,pt,Lig2pssnod,S,S,S,S,Lig2cssna,Scd,S,pt,S,S,S,S,pt,S,S,pt,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,pt,Lig2pssnod,Scd,S,S,pt,S,S,S,S,pt,Scd,S,S,S,pt,Scd,M,M,S,pt,S,S,S,S,pt,S,M,M,S,pt,Lig2pssnod,Lig3cdsnaod on staff5]

Tempus imperfecum modi Gallici.

Tempus hoc dicitur imperfectum recte. Potest etiam velocius cantari; et tunc dicetur imperfectum minus, et rarius dicitur majus imperfecto recte. Hoc tempus imperfectum deficit a perfecto superiori diviso in novem in tertia parte.

Dividitur autem in duas semibreves equales que dicuntur majores naturales; et ille due postea dividuntur in sex que dicuntur minime, ut hic patet exemplum:

[ClefC2,Lig2cssnod,S,S,S,S,pt,rob,Scd,S,S,Scd,Lig2cssna,Scd,S,S,S,S,pt,S,S,S,S,pt,Scd,M,M,B,pt on staff5]

... quarta quod tenore ascendente contrapunctans vel discantans potest discendere, et e converso, idest tenore descendente. Alius potest etiam descendere simul, scilicet voces dissonantes dummodo una consonantia non fiat post aliam et eamdem, idest octavam post octavam.

[12] Quinta regula et ultima, quod licitum est duas, tres et quatuor in discantu facere voces dissonantes successive et immediatas, dummodo fiat et incipiatur in voce consonanti. Et ideo notandum est quod consonans vox tertie est quinta in ascendendo vel unisonus descendendo; et eodem modo est de sexta respectu octave in ascendendo et quinte in descendendo. Item sic dicas de decima et tredecima respectu superioris et inferioris.

Et de regularis contrapuncti seu discantus dicta sufficiunt.

Salve Crux digna

Super omnia ligna,

Benigna,

Tu me consigna

Moriar ne more maligna.

Amen.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License