Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

This is a multipart text     Next part   

Actions

Back to top

[64] Marcheti de Padua Musica, seu Lucidarium in arte musicae planae ex manuscripta.

[65] Incipit Epistola Marcheti de Padua.

Magnifico militi et potenti domino suo, domino Raynerio domini Zachariae de Urbe veteri, illustris Principis domini Ioannis clarae et excelsae memoriae Domini Karoli Regis Ierusalem et Sicilie gloriosi filii, comitis Gravinae et Honoro, montis Sancti angeli domini in provincia Romandiolae vicario generali, Marchetus de Padua se ipsum paratum ad omnia genera mandatorum. Gloriosus inter apostolos princeps Petrus, et pastor ovium, rector ecclesiae sacrosanctae, Vicarius Iesu Christi et coelestis claviger paradisi, obedientiam tamquam virtutum omnium contentivam in sua epistola imperat Christi fidelibus quoad omnes firmiter observare: obedientes estote carissimi, inquit, omni creaturae propter Deum, sive Regi tamquam praecellenti, sive ducibus tamquam ab eo missis. Cuius doctrinam humiliter imitando, cum mihi inter musicos minimo mandaverit vestra nobilitas, quam ad regimen tantae provinciae Maiestas regia destinavit, Lucidarium planae mussicae componere ceu opus, quo universi musici et cantores scirent rationabiliter in plana musica quid cantarent, deberem iuxta meum modulum compilare; infra scriptum opus composui, adiuvante me fratre Syphante de Ferraria ordinis Praedicatorum, tam circa libri ordinem, quam in ipso libro necessarias suas philosophicas rationes. Quod quidem vestrae duxi magnificentiae praestandum ad laudem et gloriam conditoris, cui in coelestibus sanctus sanctus sanctus cantant quotidie angeli paradisi. Explicit Epistola.

Incipit Lucidarium Marcheti de Padua in arte musicae planae.

Tractatus I.

Caput I.

De inventione musicae.

Qualiter Pytagoras adinvenit musicam, memorat Macrobius libro secundo post principium: cum, inquit, casu praeteriret in publico, fabros ignitum ferrum ictibus malleantes audivit, atque in aures eius sonum sub certo reddentes ordine repente reciderunt, in quibus gravitati acumina consonabant, ut utramque ad audientes, sub statuta divisione remanerent, ex variis impulsibus sibi consonantia nasceretur: fecitque fabros mutare malleos, quibus mutatis diversitas sonorum ab hominibus recedens malleos sequebatur. Cumque diversitates ponderis in singulis annotasset, maiores malleos fieri imperavit, et ex malleis ad fides convertit examen, et intestina [66] ovium vel boum nervos cum variis ponderibus illigatis tetendit, qualia prius in malleis fuisse didicerat, talisque cantus evenit, qualem prior consonantia promiserat, adiecta dulcedine, quam natura sonora praestabat fidium. Sicque Pythagoras tanti secreti compos deprehendit numeros, quibus soni consoni nascerentur, et his proportionatis, ut ibi tinnierant, ad aedificandam musicam perfecit. Haec ibi. Verum ipse fidibus et cantu usus est, prout ait Tulius libro quarto quaestionum Tusculanarum, ubi ait, quod Pythagorici carminibus soliti esse dicuntur et praecepta quaedam tradere occultius, et mentes suas a cogitationum intentione cantu fidibusque ad tranquillitatem traducere.

Caput II.

De pulcritudine musicae.

Pulcrior in artibus est musica, de qua Remigius: magnitudo musices capit omne quod vivit, et quod non vivit: hanc concentus Angelorum, Archangelorum, Sanctorumque omnium ante conspectum Dei Sanctus sanctus sanctus dicentes, sine fine decantant. De hac Boetius in Prologo suo, nihil enim tam proprium humanitati, quam remitti dulcibus modis, astringi contrariis. Idque non modo in singulis vel studiis vel aetatibus tenet, verum per cuncta diffunditur studia; et infantes ac iuvenes, nec non et senes ita naturaliter modis musicis affectu quidem spontaneo adiunguntur, ut nulla sit omnino aetas, que a delectatione dulcis cantilenae disiuncta sit.

Inter caeteras arbores admirabilis musica est, cuius rami sunt pulcre proportionati per numeros, flores eius sunt species consonantiarum, fructus eius sunt harmoniae dulces per ipsas consonantias ad effectum productae. De ipso Bernardus: una est musica universalis cuius magnitudo nutu divino caput movet continue omnia, quae in coelo mota sunt, et quae in terra et mari, et in voce hominum et animalium, et per incrementa corporum, et annos, et dies, et tempora consistunt.

Caput III.

De utilitate musicae.

Secundum Isidorum sine musica nulla disciplina potest esse perfecta, nihil enim sine ea legitur: (fortasse regitur). David citharam cum percutiebat: Saul minus vexabatur a spiritu, et hoc erat ob dulcedinem musicalis soni. Legitur etiam, quod Elisaeus propheta, cum erat interrogatus a rege, intellexit se tunc non habere spiritum propheticum, iussit sibi psalten adduci, et cum psallere incepisset, cognovit spiritum prophetiae in eum mox descendisse, et prophetavit. Videmus namque quotidie de utilitate in praeliis, cornuum tubarum, et aliorum instrumentorum; similiterque anima diiudicat. Unde dicebat Pythagoras, hunc mundum per musicam conditum esse, et gubernari posse, quia quidquid vel intrinsecus venarum pulsibus commovetur, per musicos rhythmos harmoniae virtutibus probatur associatum esse. Boetius: nulla enim magis ad animum de disciplinis via, quam auribus patet.

[67] Caput IV.

De iudicio Musicae.

Non est iudicium musicae solum in sono, quia sensus auditus potest falli, uti et ceteri sensus corporis. Nam fallitur sensus visus, si rectum lignum in aqua ponatur, quia respicitur oculis tortuosum. Fallitur etiam saepe sensus auditus, cum delectatur in sono ab omni ratione et proportione remoto. Ob hoc dicit Boetius: sicut non sufficit in visu conspici colores et formas, nisi investigetur, quae sit eorum proprietas; sic non sufficit tantum cantilenae delectari, nisi etiam investigetur, qualiter proportiones vocum inter se disiunctae sint. Iudicium et proprietas musicae est ratio numerorum, quae in ipsa tanta dispensat, et quasi domina imperat. Nam Remigius: veritas musicae est in numeris proportionum.

Caput V.

Quid sit musica.

Musica est ars spectabilis, cuius sonus in coelo et in terra modulatur. Item musica est scientia, quae in numeris, proportionibus, quantitatibus, mensuris, coniunctionibus et consonantiis consistit. Guido: musica est motus vocum per arsin et thesin, hoc est, per elevationem et depositionem.

Caput VI.

Unde dicatur musica.

Musica dicitur a moys, quod est aqua, eo quod iuxta aquas inventa fuit, ut Remigius refert: quia sicut aqua non potest tangi, quod non moveatur, sic nec musica, quod audiatur. Inquit enim ipse: moys genus est, quod aquam significat; multum enim iuvat aqua sonum musicum, ut probabiliter apparet in fistulis organalibus, quae implentur aqua, ut sonum reddant.

Caput VII.

De divisione musicae.

Quamvis autem omnis modulatio vocis et soni, ac etiam quidquid ab auditu percipitur, musica sit, quia per ipsam de eis redditur ratio: tamen sciendum est, quod musica est nomen generis, et definitio supradicta de ipsa est definitio generis. Et ideo, quia genus est, quod habet species, ideo sciendum est, quod musica alia est armonica, alia organica, et alia rhythmica dicitur, de quibus omnibus est dicendum. Sed quia harmonica prima dicitur, eo quod in voce hominis, seu ab homine ipso naturaliter sit formatur: idcirco quid sit ipsa, primo videndum est.

Caput VIII.

De musica harmonica.

Musica harmonica est illa, quae fit per sonum, qua est vox, hoc est, per hominem et animalia: ut autem praedicta definitio videatur, videndum est, quid sit sonus, qui est vox, in quo constringitur. Musica harmonica praelibata, quantum est ad omnia alia, convenit cum aliis duabus musicis; nam quaecumque per ipsam cantari possunt, per organicam musicam et rhythmicam possunt etiam modulari. Solum in hoc differt ab eis, quia ipsa solum per sonum fit, qui est vox hominis seu animalis.

[68] Caput IX.

De sono, qui est vox.

Sonus, qui est vox, est sonus aeris spiritu verberati, sensibilis auditu, solum naturalibus instrumentis animalis formatus. Instrumenta igitur naturalia vocis dicimus, quae ad plus sunt sex, videlicet pulmo, guttur, palatum, lingua, et dentes anteriores, et labia: licet sine quibusdam ex istis quaedam animalia possunt formare voces, scilicet aves, quae non habent dentes. Sed necessaria instrumenta omnino ad formandum voces sunt pulmo, guttur, palatum, et labia; sine istis enim sonus, qui est vox, nullatenus esse potest. Primo enim anhelitus a pulmone procedit; secundo per medium gutturis transit; tercio palatum ferit; quarto a lingua scinditur, ut diversificetur; quinto per tactum ipsius linguae contra dentes discernitur, quid homo proferat; sexto a labiis moderatur.

Caput X.

Unde dicitur vox.

Post haec vox est, vox dicitur a vocando, sicut dux a ducendo. Item dicitur vox, eo quod nota cordis promat; unde philosophus: sunt enim ea, quae sunt in voce, earum, quae sunt in anima, passionum notae. Et ob hoc recte appellatur nota, illa, quae significatur in cantu, et a voce profertur. Nam ipsa est quoddam signum manifestans in sui qualitate, qualiter eam proferre debeamus.

Caput XI.

Quotuplex est vox.

Notandum est, quod vocum alia articulata et litterata, alia inarticulata et inlitterata, alia articulata et inlitterata, et alia in articulata et litterata dicitur. Vox articulata et litterata est, quae intelligi et scribi potest, ut Petrus et Martinus. Inarticulata et inlitterata est, quae nec intelligi, nec scribi potest, ut rugitus leonis et mugitus bovis. Articulata illitterata est vox, quae intelligi potest, et scribi non valet, ut sibila hominum et gemitus infirmorum: licet enim scribi non possunt ista talia, tamen affectus eorum intelligi potest: Nam per sibilum hominis mitigationem alicuius animalis vel eius vocationem intelligimus; per gemitum quoque infirmorum dolorem imaginamur. Inarticulata litterata vox est, quae intelligi non potest, et tamen potest scribi, ut per voces animalium proferentium cra, cra, cu, cu; cuius prolationis effectum, licet scribi potest, penitus ignoramus. De quibus solum articulatam et litteratam vocem, quae intelligi et scribi potest, dicimus ad musicam harmonicam pertinere.

Caput XII.

De Musica organica.

Musica organica est, quae fit per sonum, qui non est vox, et tamen cum anhelitu hominis seu aeris fit, ut in tubis, cymbalis, fistulis, organis, et his similibus. Ad quam definitionem videamus, quid sit sonus, qui non est vox.

[69] Caput XIII.

De Sono, qui non est vox.

Sonus, qui non est vox, formari potest etiam sine naturalibus instrumentis, solum enim cum anhelitu et impulsu aeris verberati fit, sicut patet in omnibus instrumentis artificialibus: in quibusdam enim fit talis sonus cum quodam anhelitu, sicut in tuba et organo. Et quia sonus, qui est vox, plus continet de perfectione, quam sonus, qui non est vox, ideo potest etiam per talem sonum quoddam instrumentum pulsari, sicut tuba et cymbala: et tunc in quantum in dictis instrumentis est, dicitur esse sonus, qui non est vox. Et talis sonus, qui non est vox, actus cum impulsu et anhelitu aeris in instrumentis praedictis et similibus, dicitur iterum ad organicam musicam pertinere. Sonus vero, qui non fit cum anhelitu, sed ex reverberatione aeris, propter percussionem est, quidquid auditur sensibile extra praedicta, ut pulsus chordarum, tintinnabuli, strepitus pedum, et his similia: et talis sonus, qui non vox, dicitur ad rhythmicam musicam pertinere.

Caput XIV.

De Musica rhythmica.

Musica rhythmica est, quae fit per sonum, qui non est vox; et talis sonus fit sine anhelitu, ut supra monstratum est: ut in monochordo, psalterio, tintinnabulo, et his similibus.

Caput XV.

De divisione praesentis Musicae.

Istarum autem trium musicarum alia plana et alia mensurata dicitur. Musica plana dicitur quilibet cantus, qui absque temporis mensura et limitatione notularum figuratur et cantatur, sed ut libet cuicumque proferenti et signat et profert. Musica mensurata est quilibet cantus tempore mensuratus, cuius figurae sunt omnes limitatae nomine, figura, et quantitatis essentia, quibus mensurate arctamur cantare cantus, qui sunt talibus notulis situati. Quam quidem quantitatem augere non possumus nec diminuere, secundum formas, et ipsarum nomina figurarum. De hac enim mensurata ad praesens non intendimus, quia in quodam alio nostro opere de ipsa, et de suis accidentibus proposuimus non semiplene tractare, Domino concedente. Dictum est superius, quod musica est scientia, quae in numeris, proportionibus, consonantiis, coniunctionibus, mensuris et quantitatibus consistit: de quibus omnibus est videndum.

Caput XVI.

De genere generalissimo, et specie specialissima in Musica.

Genus generalissimum in musica est generatio cantandi generalis, non determinata ad aliquem specialem modum, sed comprehendens omnem modum cantandi, sive sit id, quod cantatur, harmonicum, sive sit organicum, sive sit rhythmicum, sive sit etiam planum, sive mensuratum, quae omnia sunt species generis supradicti. Quae species etiam in alias species dividuntur, scilicet in chromaticum, diatonicum et enarmonicum: quae sunt species specialissime, eoquod in ulteriores [70] species non dividuntur, sicut species hominis, quae species specialissima est. Multipliciter tamen adducitur species hominis, licet specialissima, pro genere, cum fit mentio de toto humano genere. Et sic hae species, scilicet chromaticae, diatonicae et enarmonicae, licet species specialissimae sint, tamen pro generibus universaliter ponuntur in musica. Et quia de dictis chromatico, diatonico et enarmonico non posset plene tractari, nisi de tono prius videretur, cum ipsa sint semitonia; idcirco primo videndum est, quid sit tonus, et quomodo per numeros dividatur.

Explicit tractatus primus.


Next part   



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License