Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

This is a multipart text     Previous part    Next part   

Actions

Back to top

[306] 1. INCIPIT TRACTATUS NONUS CAPITULUM PRIMUM DE CONIUNCTIONIBUS VOCUM QUID SINT ET QUOT

2. Coniunctio in musica est dispositio sive ordinatio sonorum sive vocum ad invicem in sillabis et dictionibus.

[308] 3. Coniunctiones autem in musica septendecim esse dicuntur, scilicet semitonium, tonus, semiditonus, ditonus, dyatessaron, dyapente imperfectum, tritonus, dyapente, exadem minus, exadem maius, eptadem minus, eptadem maius, dyapason imperfectum, dyapason, dyapason dyatessaron, dyapason dyapente, et bisdyapason.

4. Harum autem omnium coniunctionum alie dicuntur coniunctiones et sillabe, alie coniunctiones et species, et alie coniunctiones tantum.

5. Que autem dicuntur coniunctiones et sillabe sunt quatuor, scilicet semitonium, tonus, semiditonus, et ditonus, quarum exempla sunt hec:

[ClefC3,Lig2a,Lig2cdsnd; Lig2a,Lig2cdsnd; Lig2a,Lig2cdsnd; Lig2a,Lig2cdsnd on staff5]

[310] 6. De hiis Bernardus: Sillaba in musica est tonus, semitonium, ditonus, et semiditonus, que consonantiarum membra proprie nuncupantur.

7. Ysidorus: Toni et semitonia sunt particule consonantiarum.

8. Ditonus enim nil aliud est quam duplex tonus.

9. Nunc autem sic est, quod tonus consonantia non est, quia licet sit in proportione musicali, non tamen est in proportione consonantie;

10. est enim in sesquioctava proportione, ex qua nulla redundat consonantia, ut in monocordo et in ceteris corporibus sonoribus potest probabiliter intueri.

[312] 11. Sed si tonus non est consonantia qui inest in proportione musicali, quanto minus semitonium, quod est pars eius, et ditonus et semiditonus, quorum nulla est proportio?

12. Patet igitur ignorantia Guidonis, qui has coniunctiones, que, ut predicitur, membra consonantiarum sunt, esse consonantiarum species asserebat.

13. Ille vero que coniunctiones et species sunt sex esse dicuntur, scilicet dyatessaron, dyapente, dyapason, dyapason dyatessaron, dyapason dyapente, et bisdyapason, quarum exempla sunt ista:

[314] [ClefF2,ClefC4,Lig3ad; Lig3ad; Lig3ad; Lig3ad; Lig3ad; Lig3ad on staff7]

14. Alie autem, que solum coniunctiones dicuntur, sunt septem, scilicet dyapente imperfectum, tritonus, exadem minus, exadem maius, eptadem minus, eptadem maius, et dyapason imperfectum, quarum ista sunt exempla:

[316] [ClefF3,Lig3ad; Lig3ad; rob,Lig3ad; sqb,Lig3ad; rob,Lig3ad; sqb,Lig3ad; rob,Lig3ad on staff5]

15. Sed quia omnis coniunctio in aliquo consistit genere, puta enarmonico, dyatonico, vel cromatico, ideo de ipsis quomodo sumantur in eisdem generibus putavimus demonstrare,

16. ubi primo sciendum est quod de tonis primo videndum est, nam de semitoniis superius dictum est.

17. Tonus autem nunquam aliter sumi potest nisi in enarmonico genere, cuius ratio est quia omnis tonus semper in uno intervallo ponitur.

18. Ena enim grece, latine unum;

[318] 19. ideo non potest tonus dici nisi in enarmonico genere constitutus, quia nunquam nisi ex uno intervallo fit, ut hic patet:

[ClefF4,Lig2a,Lig2cdsnd; Lig2a,Lig2cdsnd; Lig2a,Lig2cdsnd on staff5]

20. Ditonus autem in uno intervallo positus ratione dicta enarmonicum genus est, ut hic:

[ClefC4,Lig3ad; Lig3ad; sqb,Lig3ad; Lig3ad on staff5]

21. In duobus intervallis dyatonicum genus est, ut hic:

[320] [ClefC4, Lig5aadd; Lig5aadd; Lig5aadd; Lig5aadd on staff5]

22. Dya enim grece, latine duo; ideo ditonus in duobus intervallis positus in dyatonico genere dicitur constitutus.

23. Omnis semiditonus in uno intervallo cromaticum genus est, ut hic:

[ClefC4,Lig3ad; Lig3ad; Lig3ad; Lig3ad on staff5]

[322] 24. Croma enim grece, latine color, inde cromaticum color pulcritidunis appellatur.

25. Pulcra quoque sillaba semiditonus est, cui si infra vel supra additur tonus, dyatessaron consonantia mox consurgit;

26. item si supra vel infra ditonus adiungatur, dyapente consonantia redundabit.

27. Omnis semiditonus duobus intervallis constans dyatonicum cromaticum genus est, ut hic:

[ClefC4,Lig5aadd,Lig5aadd; Lig5aadd,Lig5aadd on staff5]

28. Omnis dyatessaron in uno intervallo posita enarmonicum genus est, ut hic:

[ClefC5,Lig3ad; Lig3ad; Lig3ad on staff5]

[324] 29. Omnis dyatessaron in tribus intervallis posita dyatonicum genus est, ut hic:

[ClefC5, Lig7aaaddd; Lig7aaaddd; Lig7aaaddd on staff5]

30. In ditono autem et semitonio posita enarmonicum dyatonicum genus est, ut hic:

[ClefC4, Lig5aadd; Lig5aadd; Lig5aadd on staff5]

[326] 31. In semiditono vero et tono cromaticum dyatonicum genus est, ut hic:

[ClefC4,Lig5aadd,Lig5aadd; Lig5aadd,Lig5aadd on staff5]

32. Ex predictis comprehendere possumus quomodo merito diffiniatur dyatessaron a dya, quod est de, et tessaron, quatuor, quia de quatuor sonis sive vocibus ipsam cognoscimus constitutam, scilicet duobus tonis et uno semitonio,

33. qui, licet non sint nisi quedam tria, quia duo et unum, tamen quatuor diversorum sonorum nomina comprehendunt.

34. Sunt enim nonnulli diffinientes dyatessaron sic, et per consequens dyapente et ceteras:

[328] 35. Dicunt enim dyatessaron a dya, quod est duo, et tessaron, quatuor, scribentes dya per y grecum, que quidem diffinitio tolerari potest,

36. ut sic intelligatur a dya, quod est duo, tessaron, quatuor, eo quod due diverse voces sunt ad invicem distantes per quatuor sonos, vel quod duo extrema sua quatuor sonos contineant inclusive.

37. Quando enim dya scribitur per y grecum, tunc duo dicit; quando autem per i latinum, denotat de.

38. Specierum autem dyatessaron alia prima, alia secunda, et alia tercia dicitur.

39. Prima igitur species dyatessaron constat ex tono, semitonio, et tono, ut est ab A gravi ad D grave, et in quolibet alio loco ubi talis coniunctio est sonorum, ut hic:

[330] [ClefC5,Lig7aaaddd; Lig7aaaddd,rob; Lig7aaaddd; sqb,Lig7aaaddd on staff5]

40. Secunda species constat ex semitonio et duobus tonis, puta per ascensum, ut est a [sqb] gravi ad E grave, et in omni loco ubi talis coniunctio est sonorum, ut hic:

[ClefC5,Lig7aaaddd; Lig7aaaddd,rob; Lig7aaaddd; Lig7aaaddd on staff5]

41. Tercia constat ex duobus tonis et semitonio, similiter per ascensum, ut est a C gravi ad F grave, et in omni loco ubi talis coniunctio est sonorum, ut hic:

[332] [ClefC4,Lig7aaaddd; rob,Lig7aaaddd; sqb,Lig7aaaddd; Lig7aaaddd on staff5]

42. Sed posset aliquis dicere, quare prima species dyatessaron non incipitur in prima nota, que est ut, cum dictum sit superius quod ut est principium inter notas, et sic subsequenter secunda in secunda et tercia in tercia?

43. Ad hoc enim dupliciter respondemus, et primo sic:

44. Licet ut sit prima vox sive nota, et principium omnium vocum sive notarum quantum ad ordinem proprietatum, quia variantur cum variatur ipsum, ut supra dictum est,

45. tamen quantum ad essentialem ordinem manus, in qua et a qua docemur omnem cantum cantare, ipsa vox sive nota, ut, non est prima, quod sic probamus:

46. Planum est quod septem sunt littere graves, septem acute, et quatuor superacute, ut infra patebit.

47. Ipsarum autem gravium prima dicitur A, que secundum omnes phylosophos et auctores musice proslambanos menos vocatur, hoc est signum primum, sive littera prima, que in musica apponatur.

48. Et hoc ad sensum patet, nam qui monocordum constituere volunt in prima novenaria divisione ipsius semper litteram A describunt.

49. Sub ipsa namque A est una vox que dicitur re.

50. Ipsa igitur erit prima vox que sub prima littera includitur, et secunda que sub secunda, et cetera.

51. Dicimus enim: Primus et secundus tonus finitur in voce quarta, [336] hec est D grave, que quarta non diceretur si A prima non esset,

52. quare patet quod ut non sit prima vox, sed re.

53. Secunda ratio est:

54. Certum est quod ipsa musica est de notis, et ipse note sunt de numeris; ita erit ergo de ordine ipsarum notarum sicut est de numeris.

55. Sed in numeris ita est quod unus numerat et duos et tres, per quos et subsequentes ceteri numeri numerantur, et tamen unus numerus non est.

56. Itaque si quid volumus constituere in primo numero, ipsum in binario constituimus, qui primus numerus dicitur,

57. licet non possit concipi binarius absque conceptione unius, qui numerus non est.

58. Sic similiter est de notis, quia ut est vox sive nota prima que occurrit in cantu, et sonus est, et tamen nullam melodiam facit;

59. illa igitur que proximior sibi est, est re, ad quam facit primo motum.

60. Propter enim motum habetur cantus, et sine motu cantus non est,

61. nam si omnes note essent in una linea vel in uno spacio non consurgeret cantare sed potius ululare.

62. Ob hoc bene Guido:

63. Musica est motus vocum per arsim et thesim, id est per elevationem et depositionem.

64. Igitur illa dicetur prima vox in qua primo intelligitur cantus,

[340] 65. sicut ille dicitur primus numerus qui ponitur in binario.

66. Ex predictis patet quod re sit prima nota sive vox que in cantu ponatur,

67. et quia prima, ideo merito omnis species prima, dyatessaron, dyapente, et dyapason, in ipsa poni dicitur, et secunda sub secunda, que est [sqb], et tercia sub tercia, et sic deinceps,

68. quia ipsa nota re, ut predicitur, est principium omnis cantus.

69. Sed posset aliquis dicere,

70. Quare ergo preponitur [Gamma] in manu, que est greca littera, postquam ponitur A, prima littera alphabeti latini?

71. Ad hoc enim sic respondemus:

72. Nulli dubium esse debet quod phylosophi a quibus Latini musicam habuerunt Greci fuerunt,

[342] 73. et quicquid Latini habuerunt ab ipsis habuerunt.

74. Latini quoque non ingrati, ut deferrent, ut decet, primis doctoribus et phylosophis ipsius musice, a quibus ipsam musicam habuerunt,

75. et huius rei ad perpetuam memoriam in principio manus litteram [Gamma], que apud nos G dicitur, posuerunt.

76. Sed quare [Gamma] et non alpha, que est prima littera alphabeti Grecorum? Dicimus eo quod [Gamma] est prima littera qua describitur ipsorum nomen.

77. Conclusum est igitur quod prima littera, A, est prima in manu, et per consequens nota sive vox que sub ipsa est, scilicet re, prima.

78. Supra vero hanc speciem primam dyatessaron si tonus addatur, mox prima species dyapente consurget, constans ex tono, semitonio, et duobus tonis, ut hic:

[344] [ClefF3,Lig5aaaart,S,S,S,S; Lig2art,Lig3aart,S,S,S,S; rob,Lig5aaaart,S,S,S,S on staff5]

79. Si autem supra secundam speciem dyatessaron tonus addatur, secunda species dyapente consurget, constans ex semitonio et tribus tonis, ut hic:

[ClefC4,Lig4aaart,L,S,S,S,S; rob,Lig4aaart,L,S,S,S,S on staff5]

80. Si vero supra terciam speciem dyatessaron tonus addatur, non consurgit tercia species dyapente, sed quarta, ut hic,

[ClefC4,Lig4aaart,L,S,S,S,S; rob,Lig4aaart,L,S,S,S,S; sqb,Lig4aaart,L,S,S,S,S on staff5]

[346] 81. et ex hoc erroneum esse videtur quod dicit Bernardus et multi alii musice doctores,

82. scilicet quod tercia species dyatessaron addito tono supra constituat terciam speciem dyapente,

83. et quod quarta species dyatessaron, que est ut prima, addito tono supra, constituat quartam speciem dyapente,

84. nam tres sunt species dyatessaron differentes a parte locationis, ut ostensum est,

85. et quatuor sunt species dyapente a parte locationis similiter differentes, ut hic de ipsis patet:

[ClefC4,Lig4aaart,S,S,S; Lig4aaart,S,S,S; rob,Lig4aaart,S,S,S; Lig2art,Lig3aart,S,S,S,S on staff5]

[ClefC4,sqb,Lig4aaart,L,S,S,S,S; Lig4aaart,L,S,S,S,S; Lig4aaart,L,S,S,S,S on staff 5]

[348] 86. Oportet enim quod una species dyapente ex se ipsa formetur.

87. Si vero tercia species dyatessaron, ut ipsi dicebant, formaret terciam speciem dyapente, ut hic,

[ClefC3,Lig4aaart,L,S,S,S,S; rob,Lig4aaart,L,S,S,S,S; Lig4aaart,L,S,S,S,S on staff5]

[350] 88. et quod quarta species dyatessaron formaret quartam dyapente speciem, ut hic,

[ClefF2,ClefC4,Lig2art,Lig2art,L,S,S,S,S; rob,Lig2art,Lig2art,L,S,S,S,S on staff5]

89. non essent quatuor species dyapente a parte locationis ordine differentes, nam prima cum quarta una esset, existens ex tono, semitonio, et duobus tonis, ut hic:

[ClefC4,Lig4aaart,L,S,S,S,L; rob,Lig4aaart,L,S,S,S,S on staff5]

[352] 90. Sed ipsi possent dicere:

91. Volumus constituere hanc quartam speciem dyapente per [sqb] secundum acutum, ut non sit prima, ut hic:

[ClefC4,Lig4aaart,L,S,S,S,S on staff5]

92. Tunc dicimus quod non erit dissimilis ab illa specie dyapente que est ab F gravi ad c acutum, per dispositionem primi b acuti,

93. nam utraque formatur ex duobus tonis et semitonio et tono, ut hic,

[ClefC4,rob,Lig4aaart,L,S,S,S,S; sqb,Lig4aaart,B,S,S,S,S on staff 5]

[354] 94. et sic non erunt quatuor species dyapente ordine differentes, sed solum tres.

95. Ergo sic est quod tercia species dyapente surgat de se ipsa, constans ex tribus tonis et semitonio,

96. ut est ab F gravi ad c acutum, per dispositionem secundi [sqb] acuti,

97. et in omni loco ubi talis coniunctio est sonorum, ut hic:

[ClefC3,Lig4aaart,L,S,S,S,S; rob,Lig4aaart,L,S,S,S,S on staff5]

98. Quarta autem species dyapente consurgit ex tercia dyatessaron, posita in G grave et tendens ad d acutum, ut hic:

[ClefC3,Lig4aaart,L,S,S,S,S on staff5]

[356] 99. Sed posset aliquis dicere:

100. Quare non formatur tercia species dyapente a tercia dyatessaron, sicut prima a prima et secunda a secunda, et quarta ex se ipsa?

101. Respondemus sic:

102. Non est aliquis locus in manu ubi cadant tres toni subsequenter et unum semitonium

103. nisi ab F gravi ad c acutum, per dispositionem secundi [sqb] acuti,

104. et a primo b acuto ad f acutum,

105. ac ab ipso f acuto ad c superacutum, per dispositionem secundi [sqb] superacuti.

106. Oportet enim quod talis coniunctio sonorum constituat hanc terciam speciem dyapente ab aliis dissimilem.

107. Ubi enim talis coniunctio sonorum primo occurrit in manu, primo ibi ponitur hec species tercia dyapente,

[358] 108. scilicet ab F gravi ad c acutum, per dispositionem secundi [sqb] acuti,

109. et in omni loco ubi talis coniunctio est sonorum, ut hic,

[ClefC3,Lig4aaart,L,S,S,S,S; rob,Lig4aaart,L,S,S,S,S on staff5]

110. Nunc habemus quod in prima finali littera prima species dyatessaron et prima dyapente incipitur, scilicet D grave.

111. In secunda finali, scilicet E grave, incipitur secunda species dyatessaron et secunda dyapente.

112. In tercia finali, scilicet F gravi, incipitur tercia species dyatessaron et tercia dyapente.

113. In quarta autem finali, scilicet G gravi, incipitur quarta species dyapente.

[360] 114. Et sic sunt quatuor species dyapente ordine differentes, quas de tonis inferius monstrabimus, Deo dante.

115. Omnis dyapente in uno intervallo posita enarmonicum genus est, ut hic:

[ClefC4,Lig3ad; Lig3ad; Lig3ad; Lig3ad on staff5]

116. In quatuor intervallis dyatonicum genus est, ut hic:

[ClefC5,Lig5aaaart,S,S,S,S; Lig5aaaart,S,S,S,S; sqb,Lig5aaaart,S,S,S,S on staff5]

[362] 117. In semiditono et ditono posita enarmonicum genus est, ut hic:

[ClefF2,Lig4aaart,S,S,S; sqb,Lig4aaart,S,S,S; rob,Lig4aaart,S,S,S on staff5]

118. In dyatessaron et tono enarmonicum et dyatonicum genus est, ut hic:

[ClefC4,Lig3aart,S,S; Lig3aart,S,S; sqb,Lig3aart,S,S; Lig3aart,S,S on staff5]

[364] 119. In tritono et semitonio enarmonicum dyatonicum genus est, ut hic:

[ClefC3,sqb,Lig3aart,S,S; rob,Lig3aart,S,S on staff5]

120. Omnis dyapason in uno intervallo enarmonicum genus est, ut hic:

[ClefC4,Lig3ad; Lig3ad; Lig3ad; Lig3ad on staff5]

121. In septem intervallis cromaticum dyatonicum genus est, ut hic:

[ClefC4,Lig8aaaaaaart,S,S,S,S,S,S,S; Lig8aaaaaaart,S,S,S,S,S,S,S on staff5]

[366] 122. In dyapente et dyatessaron vel e converso dyatonicum genus est, ut hic:

[ClefC4,Lig3aart,S,S; Lig3aart,S,S; Lig3aart,S,S; Lig3aart,S,S on staff5]

123. Per has enim species sic interruptas quilibet tropus sive tonus formatur,

124. de quibus et quomodo per ipsas formetur videre necesse est;

125. sed quia quilibet tonus secundum suum nomen in certa mensura consistit,

126. ideo primo quid sit mensura in musica breviter videamus.

127. EXPLICIT TRACTATUS NONUS


Previous part    Next part   



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License