Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[97] Ars practica mensurabilis cantus secundum Iohannem de Muris

Quilibet in arte practica mensurabilis cantus erudiri mediocriter affectans ea scribat diligenter, que sequuntur summarie compilata secundum magistrum Iohannem de Muris.

1. De quinque partibus prolationis

Quinque igitur sunt partes prolationis, videlicet maxima, longa, brevis, semibrevis et minima, ut apparet hic:

[MX,L,B,S,M on staff5]

Maxima perfecta valet tres longas, sive de modo perfecto sive de imperfecto: si longe sunt de modo perfecto, maxima perfecta valet novem tempora, si de imperfecto, valet sex, ut hic:

[de Muris, Ars practica, 97] [MURARSPB 01GF]

Maxima imperfecta valet duas longas, sive sint de modo perfecto sive de imperfecto: si de modo perfecto, valet sex tempora, si de imperfecto, quatuor, ut hic:

[98] [de Muris, Ars practica, 98] [MURARSPB 01GF]

Ex hiis infertur, quod maxima potest esse perfecta longis existentibus imperfectis; et e contrario maxima potest esse imperfecta longis existentibus perfectis.

Longa in modo perfecto valet tres breves, in modo imperfecto valet duas, ut hic:

[L,B,B,B; L,B,B on staff3]

Brevis in tempore perfecto valet tres semibreves, in tempore imperfecto valet duas, ut hic:

[B,S,S,S; B,S,S on staff3]

Semibrevis in maiori prolatione valet tres minimas, in minori valet duas, ut hic:

[S,M,M,M; S,M,M on staff3]

2. De modo, tempore et prolatione

Pro quibus notandum, quod duplex est modus, videlicet perfectus et imperfectus: perfectus, quando longa valet tres breves, imperfectus, quando valet duas.

Item duplex est tempus, scilicet perfectum et imperfectum: perfectum, quando brevis valet tres semibreves, imperfectum, quando valet duas.

[99] Item duplex est prolatio, scilicet perfecta, que vocatur maior, et imperfecta, que vocatur minor: perfecta sive maior prolatio est, quando semibrevis valet tres minimas, imperfecta vero sive minor, quando valet duas.

Exempla patent ex predictis.

3. De imperfectione

Insuper notandum est, quod omnis nota perfecta potest imperfici, et omnis imperfecta perfici: potest imperfici per abstractionem tertie partis sui valoris, perfici per additionem <medie> partis sui valoris; nam perfectio consistit in numero ternario, imperfectio vero in binario.

Unde maxima perfecta in toto et in partibus potest imperfici dupliciter, videlicet quo ad totum et quo ad partes:

Quo ad totum dupliciter, scilicet a parte ante et a parte post: a parte ante scilicet, quando eam precedit sola longa, a parte post, quando eam sequitur sola longa vel quatuor vel septem vel decem et cetera, vel earum valor: tunc prima longa vel eius valor imperficit maximam precedentem, nisi per punctum impediatur, ut hic:

[de Muris, Ars practica, 99] [MURARSPB 01GF]

Quo ad partes etiam dupliciter, scilicet quo ad partes propinquas et quo ad partes remotas. Pro quo notandum, quod pars propinqua alicuius totius est illa, in qua illud totum immediate dividitur, sicut maximarum partes propinque [100] sunt longe, longarum breves, brevium semibreves, semibrevium minime et cetera. Partes remote sunt partes partium propinquarum, remotiores sunt partes partium partium propinquarum. Maxima igitur quo ad partes propinquas potest imperfici dupliciter, scilicet a parte ante et a parte post, per abstractionem tertie partis valoris cuiuslibet partis propinque vel alterius earum; et sic similiter quo ad partes remotas per abstractionem tertie partis valoris cuiuslibet partis remote vel alicuius earum et cetera. Et ita suo modo intelligi potest de longis, brevibus et semibrevibus. Exempla patebunt inferius.

Pro predictis et infrascriptis notes has regulas:

Prima regula est, quod longa ante longam in modo perfecto semper est perfecta, et brevis ante brevem in tempore perfecto semper est perfecta, et semibrevis ante semibrevem in maiori prolatione semper est perfecta, ut hic:

[MX,MX; L,L; B,B; S,S; on staff5]

Secunda regula: Quandocumque aliqua nota debet imperfici, oportet, quod immediate eam sequatur nota maior vel minor in forma vel [in] pausa maioris vel minoris forme, quia similis ante similem non potest imperfici, ut hic:

[101] [de Muris, Ars practica, 101,1] [MURARSPB 01GF]

Tertia regula: Quando post longam de modo perfecto sequuntur due vel tres breves tantum, nulla sola brevi precedente, a qua possit imperfici, perfecta est, nisi punctus divisionis ponatur inter primam brevem et aliam vel alias sequentes: nam tunc prima brevis imperficit precedentem longam; et idem intelligendum est de brevibus temporis perfecti respectu semibrevium et de semibrevibus maioris prolationis respectu minimarum, ut hic:

[de Muris, Ars practica, 101,2] [MURARSPB 01GF]

Quarta regula: Quando inter duas longas remanet sola brevis perfectione computata, tunc illa imperficit primam longam scilicet precedentem, nisi per punctum aut aliter impediatur; idem est de semibrevi inter breves et de minima inter semibreves, ut hic:

[de Muris, Ars practica, 101,3] [MURARSPB 01GF]

Quinta regula est: Quando aliqua nota est sola, debet reduci ad priorem locum, quem potest habere, ut hic patet:

[102] [de Muris, Ars practica, 102,1] [MURARSPB 01GF]

Sexta regula: Omnis nota, que imperficitur, imperficitur a propinquiori; exempla patent in exemplis regularum precedentium.

Septima regula: Quando inveniuntur due note simul sole, ille non debent partiri, sed simul computari, ut hic patet:

[de Muris, Ars practica, 102,2] [MURARSPB 01GF]

Ulterius est notandum, quod quando aliqua nota imperficitur a parte propinqua vel eius valore, hoc fit ratione totius vel quo ad totum; si vero non a parte propinqua, sed a parte remota vel a pluribus partibus remotis non tamen valentibus unam partem propinquam, tunc imperficitur quo ad partem vel quo ad partes. Item notandum, quod quicquid imperficitur, imperficitur a tertia parte. Ex quo sequitur, quod quicquid est divisibile in tres partes equales, potest imperfici ab ista tertia parte, et quotiens dividi potest in tres partes equales, totiens potest imperfici ab illa tertia parte. Et potest imperficiens preponi vel postponi illi, quod imperficitur iuxta libitum ponentis servata tamen hac regula, quod nulla nota potest imperfici ante sibi similem, sed bene ante maiorem vel minorem, ut superius dictum est.

Sequitur ex predictis, quod semibrevis maioris prolationis potest imperfici ab una minima precedente vel sequente, ut hic:

[103] [M,S,M,M,M,M,M,M,M,M,M,S,M,S,M,S,M,pt,M,M,S,S,S; on staff5]

Brevis imperfecta minoris prolationis non potest imperfici aliquo modo, quia non divisibilis est in tres partes equales.

Brevis imperfecta maioris prolationis potest imperfici ab una minima precedente vel sequente quo ad partem unam, et a duabus minimis quo ad ambas partes, ut hic:

[M,B,pt,M,B,B,M,B,M,pt,M,B,M; on staff5]

Brevis perfecta minoris prolationis potest imperfici ab una semibrevi vel duabus minimis, et hoc quo ad totum, ut hic:

[S,B,L,B,S,L,pt,M,M,B,S,S,S,B,M,M; on staff5]

Et nota, quod quidam cantores, puta Gulielmus de Mascandio et multi alii, imperficiunt brevem perfectam minoris prolationis ab una sola minima, et [104] brevem imperfectam maioris prolationis a duabus minimis simul sequentibus vel precedentibus, ut hic:

[M,B,B,M; M,M,B,S,S,S,B,M,M; on staff5]

Et dicunt ibi mutari qualitatem; capiunt enim ibi brevem perfectam minoris prolationis ac si esset brevis imperfecta maioris prolationis, et e contrario brevem imperfectam maioris prolationis ac si esset brevis perfecta minoris prolationis.

Brevis perfecta maioris prolationis potest imperfici ab una sola minima precedente vel sequente, et hoc quo ad unam eius partem, et a duabus minimis una precedente et alia sequente quo ad duas partes, ut hic:

[M,B,B,M,pt,M,B,M; on staff5]

vel ambabus sequentibus vel precedentibus, ut hic:

[M,M,B,B,M,M,pt; on staff5]

et a tribus minimis quo ad totum, ut hic apparet per exemplum:

[M,M,M,B,S,S,S,B,M,M,M,pt,S,S,B; on staff5]

[105] et a quatuor minimis vel valore quo ad totum et unam partem, ut hic apparet:

[M,M,M,M,B,S,S,S,B,M,M,M,M,pt,S,S,B,M,S,pt,S,S,B,pt,S,B,M; on staff5]

et a quinque minimis vel valore quo ad totum et ambas partes remanentes, ut hic:

[M,M,M,M,M,B,S,S,S,B,M,M,M,M,M,pt,M,M,B,M,M,M,pt,B,S,M,M,B on staff5]

Et non potest plus imperfici, quia non remanet ei nisi valor brevis imperfecte minoris prolationis, que brevis non potest imperfici, ut dictum est.

Et quicquid de imperfectione est dictum de minimis respectu brevium, intelligatur de semibrevibus respectu longarum et de brevibus respectu maximarum et cetera. Et quod dictum est de minimis respectu semibrevium, intelligatur de semibrevibus respectu brevium et de brevibus respectu longarum et de longis respectu maximarum.

Unde sicut est dare brevem imperfectam valentem duas semibreves valentes quatuor minimas, sic est dare longam imperfectam valentem duas breves valentes quatuor semibreves, et maximam imperfectam valentem duas longas valentes quatuor breves.

Et sicut est dare brevem imperfectam valentem duas semibreves valentes sex minimas, sic est dare longam imperfectam valentem duas breves valentes sex [106] semibreves, et maximam imperfectam valentem duas longas valentes sex breves.

Et sicut est dare brevem perfectam valentem tres semibreves valentes sex minimas, sic est dare longam perfectam valentem tres breves valentes sex semibreves, et maximam perfectam valentem tres longas valentes sex breves.

Et sicut est dare brevem perfectam valentem tres semibreves valentes novem minimas, sic est dare longam perfectam valentem tres breves valentes novem semibreves, et maximam perfectam valentem tres longas valentes novem breves.

Ex quibus dictis sufficienter habetur, quomodo maxime et longe possunt imperfici; tamen videantur exempla, que sequuntur:

Et primo de longis imperfectis modo et tempore, et de maiori prolatione, ut hic apparet:

[L,M,pt,M,L,M,pt,M,M,L,M,M,L,M,M,L,M,M,L; on staff5]

Item de longis imperfectis modo, sed perfectis tempore, ut hic:

[L,S,pt,S,L,S,pt,L,S,S,pt,S,L; on staff5]

Item de longis perfectis modo, sed imperfectis tempore, ut hic:

[107] [L,B,pt,S,L,S,pt,L,S,S,pt,S,L,S; on staff5]

Item de longis perfectis modo et tempore, ut hic apparet:

[L,S,L,B,S,L,S,L,B,S,L,S,L,S; on staff5]

Sequuntur exempla, quomodo maxime possunt imperfici:

Et primo de maximis imperfectis, quarum longe sunt perfecte, ut hic apparet:

[MX,L,pt,L,MX,L,MX,L,L,L,pt,MX,L; on staff5]

Item de maximis perfectis, quarum tamen longe sunt perfecte, ut hic:

[MX,L,L,L,MX,L,L,MX,L,L,L,L,L,MX; on staff5]

Item de maximis perfectis, quarum longe sunt imperfecte, ut hic:

[MX,pt,L,B,M,M,S,L,MX,pt,L,L,MX; on staff5]

Et hec de imperfectione notarum dicta sufficiant.

[108] 4. De alteratione

Sequitur de alteratione. Unde alteratio in musica est proprii valoris secundum note formam duplicatio; de qua tales dantur regule:

Prima regula est, quod nulla nota potest alterari ante sibi similem nec ante minorem se.

Secunda regula est, quod omnis nota potest alterari ante proximam maiorem se, sicut minima ante semibrevem vel ante pausam semibrevis, semibrevis ante brevem vel ante pausam brevis, brevis ante longam vel ante pausam longe, longa ante maximam et non aliter.

Tertia regula est: Quandocumque inter duas longas de modo perfecto vel pausas longarum vel inter punctum et longam inveniuntur due breves sine puncto in medio, secunda alteratur, idest valet duas breves; similiter quando inveniuntur due semibreves inter duas breves de tempore perfecto vel inter punctum et brevem vel inter pausas brevium, secunda alteratur, idest valet duas semibreves; idem est de duabus minimis inter duas semibreves de maiori prolatione: nam quandocumque remanent due sine puncto in medio, secunda est alterata.

Et nota, quod nota alterata potest imperfici a parte ante.

Exempla de omnibus hic apparent:

[de Muris, Ars practica, 108] [MURARSPB 01GF]

[109] Item notandum, quod duplex est minima, semibrevis, brevis et longa, scilicet recta et altera: recta, quando simpliciter ponitur pro valore sue forme, altera, quando pro duplici. Ulterius notandum, quod quando aliqua nota alteratur, hoc fit causa perfectionis, scilicet ut perfectio compleatur. Unde brevis alteratur ad perficiendum modum, semibrevis ad perfectionem temporis, minima ad perfectionem prolationis.

Et hec de alteratione dicta sufficiant.

5. De puncto

Sequitur de puncto. Unde duplex est punctus, scilicet perfectionis et divisionis: punctus perfectionis perficit longam in utroque modo, brevem in utroque tempore et semibrevem in utraque prolatione; punctus divisionis imperficit longam dividendo breves, imperficit breves dividendo semibreves, imperficit semibreves dividendo minimas.

Unde videndum est, per <que> vel quomodo cognoscitur punctus perfectionis a puncto divisionis, cum unus habeat perficere figuras et alius imperficere, ut dictum est supra. Pro quo nota, quod quando punctus ponitur immediate post maximam, perfectionis esse dicitur, quando vero immediate post minimam, divisionis esse dicitur. Et nota, quod triplex est divisio, scilicet modi, temporis et prolationis.

Item notandum, quod si punctus ponitur inter duas breves, dividit modum, nisi forte breves ille forent de tempore imperfecto, post quas vel ante quas reperiretur aliqua semibrevis sola, que per sincopam ad dictam brevem puncto perfectionis punctatam reduceretur. Si autem punctus ponatur inter duas [110] semibreves, pro divisione temporis assignatur, nisi forte ille semibreves essent de minori prolatione, post quas vel ante quas inveniretur aliqua minima sola, que per sincopam reduceretur ad dictam semibrevem puncto perfectionis punctatam.

Et hec de punctis dicta sufficiant studere volenti. Exempla de predictis, ut hic apparet:

[MX,pt,L,pt,B,pt,S,pt; MX,L,pt,L,MX; L,B,pt,B,L; B,S,pt,S,B; S,M,pt,M,S; on staff5]

6. De distinctione modi, temporis et prolationis

Cum duplex sit modus, tempus et prolatio, ut superius dictum est, videndum est, per que distinguuntur. Unde quadrangulus cum tribus tractulis ponitur pro modo perfecto, ut hic:

[de Muris, Ars practica, 110] [MURARSPB 02GF]

cum duobus vero pro imperfecto, ut hic:

[111] [de Muris, Ars practica, 111,1] [MURARSPB 02GF]

Item circulus ponitur pro tempore perfecto, ut hic:

[de Muris, Ars practica, 111,2] [MURARSPB 02GF]

Item semicirculus ponitur pro tempore imperfecto, ut hic apparet:

[de Muris, Ars practica, 111,3] [MURARSPB 02GF]

Item si in circulo vel semicirculo inveniantur tres puncti, maioris prolationis est, si duo, minoris, ut hic: [O3d,C3d,O2d,C2d].

Item modus, tempus et prolatio distinguuntur etiam per notas rubeas sive vacuas nigras et per nigras plenas, quando in aliquo cantu variantur. Unde si [112] in aliquo cantu reperiantur longe nigre, sunt modi perfecti, et rubee vel vacue imperfecti, ut hic apparet:

[de Muris, Ars practica, 112,1; text: rubee sunt] [MURARSPB 02GF]

Item si breves inveniantur nigre vel vacue vel rubee, nigre sunt temporis perfecti, et rubee vel vacue imperfecti, ut hic apparet inferius in exemplo:

[de Muris, Ars practica, 112,2; text: rubee sunt] [MURARSPB 02GF]

Et semibreves nigre sunt maioris prolationis, et rubee vel vacue minoris, ut hic apparet inferius in exemplo:

[113] [de Muris, Ars practica, 113; text: rubee sunt] [MURARSPB 02GF]

Item in coloribus, subscriptionibus, pausis et signis perfectum distinguitur ab imperfecto et etiam cognoscitur.

7. De modis

Item sex sunt modi. Primus procedit ex una longa et altera brevi, ut hic apparet subtiliter per exemplum inspicere volenti et cetera:

[L,B,L,B,Lig2od,Lig2od,L,Lig2acddx,Lig2acddx,Lig2cdsnd,Lig2cdsnd; on staff5]

Secundus e converso ex una brevi et altera longa, ut hic:

[B,L,Lig2cdsnd,Lig2acddx,Lig2acddx,B,L,Lig2cdsnd,Lig2cdsnd,Lig2acddx; on staff5]

Tertius procedit ex una longa et duabus vel tribus brevibus, ut hic:

[L,Lig2cdsnod,L,Lig3aacddx,Lig3cdsndd,Lig4aaacddx,Lig4cdsnddd,B,B,B,L; on staff5]

[114] Quartus procedit e converso ex duabus vel tribus brevibus et una longa, ut hic:

[B,B,L,B,B,B,L,Lig3cdsndd,Lig4cdsnddd,B,B,L,B,B,B,L,Lig3aacddx,Lig4aaacddx; on staff5]

Quintus procedit ex omnibus longis, ut hic apparet:

[L,L,L,L,L,L,Lig2d,Lig2Lacddx,L,L,L,L,L,L; on staff5]

Sextus procedit ex longis, brevibus et semibrevibus, ut hic apparet:

[L,B,Lig2cssnod,Lig3cssnad,Lig2cssnod,Lig4cssnaaacddx,Lig3dd,Lig4cssnddd; on staff5]

Dicunt tamen aliqui solum esse quinque modos, et ponunt primum cum quinto et sextum loco quinti.

[115] 8. De ligaturis

Sequitur de ligaturis. Unde ligaturarum alia ascendens, alia descendens: ascendens, quando secunda nota est altior prima; descendens e converso, quando prima nota est altior secunda.

Prima regula: Quandocumque prima nota est altior secunda habens caudam sive tractum a parte sinistra descendentem, sive fuerit in quadro sive in obliquo corpore figurata, cum proprietate dicitur, et est prima nota brevis, ut apparet sufficienter per exemplum:

[Lig3cdsndod,Lig3cdsndoa,Lig2cdsnod,Lig2cdsnd,Lig6cdsnddddod,Lig4cdsnddoa; on staff5]

Secunda regula: Quandocumque secunda nota est altior prima, et prima habuerit tractum a parte dextra descendentem, sine proprietate dicitur, et est prima longa, ut hic apparet:

[Lig5Laaaod,Lig5Laaaod,Lig3Laod; on staff5]

Et si prima non habuerit tractum, <cum proprietate> dicitur, et est prima brevis, ut hic apparet:

[Lig5aaaod,Lig5aaaod,Lig3aod; on staff5]

[116] Tertia regula: Quandocumque prima nota, sive quadra sive obliqua, est altior secunda carens tractu, sine proprietate dicitur, et est prima longa, ut hic:

[Lig2od,Lig2d,Lig5dddod,Lig4ddd; on staff5]

Quarta regula: In omni ligatura prima nota habens tractum a parte sinistra ascendentem cum opposita proprietate dicitur, et facit duas primas esse semibreves, ut hic:

[Lig3cssndod,Lig3cssnaa,Lig2cssnod,Lig2cssna,Lig2cssnod,Lig4cssnddod; on staff5]

Quinta regula: In omni ligatura ultima descendens sub penultima in quadro posita cum perfectione dicitur, et est longa, ut hic:

[Lig3dd,Lig4cdsnddd,Lig4aad; on staff5]

et in obliquo corpore figurata sine perfectione dicitur, et est brevis, ut hic:

[Lig3dod,Lig4cdsnddod,Lig4aaod; on staff5]

Sexta regula: Omnis ultima stans directe supra penultimam vel a latere habens tractum a parte dextra cum perfectione dicitur, et est longa, et secundum aliquos vocatur longa per oppositam proprietatem, ut hic:

[117] [Lig5cdsndddart,Lig5cdsndddacddx; on staff5]

Septima regula: Omnis ultima stans a latere supra penultimam sine tractu, sive fuerit quadra sive obliqua, sine perfectione dicitur, et est brevis, ut hic:

[Lig5cdsnddoda,Lig4cdsnddoa; on staff5]

Octava regula: In omni ligatura medie sunt breves, nisi prima sit cum opposita proprietate, quia tunc secunda iret cum prima pro una brevi iuxta quartam regulam superius positam.

Et hec de ligaturis dicta sufficiant.

9. De sincopa

Sequitur de sincopa. Unde sincopa est divisio circumquaque figure per partes separatas, que numerando perfectiones ad invicem reducuntur; et potest fieri in modo, tempore et prolatione.

Si fuerit in modo, aut fit in perfecto aut in imperfecto: si in perfecto, tunc est reperire tres breves separatas vel valorem pro longa perfecta, que numerando perfectiones ad invicem reducuntur; si in imperfecto, duas breves separatas [118] vel longam puncto perfectionis punctatam, cuius tertia pars ad aliquam brevem solam reducitur separatam, ut hic:

[L,L,pt,B,L,L,pt,B,L,pt,B,pt,L,MX; B,L,L,B,L,pt,L,B; on staff5]

Sincopa si fiat in tempore, aut fit in tempore perfecto aut in imperfecto: si in perfecto et tunc est reperire tres semibreves separatas vel valorem pro brevi perfecta, que ad invicem reducuntur numerando perfectiones; si in tempore imperfecto, duas vel unam brevem puncto perfectionis punctatam, cuius tertia pars ad aliquam semibrevem solam reducitur separatam, ut hic:

[B,B,B,pt,S,pt,B,B,B,B,pt,S,pt,S,pt,L; S,B,B,S,B,pt,B,SP,B,pt,B,S; on staff5]

Similiter si in prolatione, aut fit in maiori prolatione aut in minori: si in maiori, tunc est reperire tres minimas separatas vel valorem semibrevis maioris prolationis, que ad invicem reducuntur perfectionem numerando; si in minori, duas vel unam semibrevem puncto perfectionis punctatam, cuius tertia pars ad aliquam minimam solam reducitur separatam, ut apparet hic:

[Lig2cssnod,pt,M,pt,Lig2cssna,Lig2cssna,pt,M,pt,M,pt,S; M,S,S,S,S,M,S,pt,S,M,S,MP,S,M,S; on staff5]

Et nota, quod numquam nota per sincopam debet reduci ultra pausam maiorem, ut puta minima ultra pausam semibrevis vel maioris, nec semibrevis ultra pausam brevis vel maioris; et sic de aliis, licet aliqui dicant contrarium, sed nescio quomodo.

Et hec de sincopa dicta sufficiant.

[119] 10. De pausis

Sequitur de pausis. Unde pausa dicitur vocum amissio seu aspiratio mensurata per tot tempora, quot fuerit spatiis mensurata, quoniam pausa valet tot tempora, quot occupat spatia: sicut si tria occupat spatia, tria valet tempora, et si duo spatia occupat, duo valet tempora, et si unum spatium, unum valet tempus. Et nota, quod maior pausa trium temporum non est ponenda, nam aliter duplicari deberent pause secundum exigentiam modi, et tunc essent frustra tales duplicationes et immensurabiles.

Et ulterius nota, quod pausa semibrevis debet incipere in linea et descendere usque ad medium spatii; et pausa minime incipere debet in linea et ascendere usque ad medium spatii; et pause semiminimarum fiunt ut pause minimarum, sed cum semicirculo. Exempla omnium hic apparent:

[3LP,3LP,2LP,2LP,2LP,BP,BP,BP,SP,SP,SP,MP,MP,MP,MP,SMP,SMP,SMP,3LP,3LP,2LP,2LP,2LP,BP,BP,BP,BP,BP on staff5]

Insuper nota, quod non debet poni pausa semibrevis nec maior, nisi completa prolatione, nec debet poni pausa brevis nec maior, nisi completo tempore, nec pausa longe, nisi completo modo. Item nota, quod pause non possunt imperfici nec alterari.

Et hec de pausis dicta sufficiant intuere volenti.

[120] 11. De diminutione

Sequitur de diminutione, que sepe in tenoribus motetorum ponitur.

Circa quam notandum est primo, quod pro maxime diminutione ponitur longa, pro longa brevis, pro brevi semibrevis, pro semibrevi minima, pro minima semiminima.

Secundo nota, quod quando tenor est de modo imperfecto, sive fuerit de tempore perfecto vel imperfecto, diminutio fit directe per medietatem notarum et pausarum.

Tertio nota, quod quando tenor est de modo perfecto et tempore imperfecto, diminutio etiam fit per medietatem, sicuti pro longa valente tres breves ponitur brevis valens tres semibreves.

Quarto nota, quod quando tenor est de modo perfecto et tempore perfecto, diminutio fit per tertium et non per medium.

Et hec de diminutione dicta sufficiant.

12. De colore

Sequitur de colore. Unde color in musica est vel vocatur similium figurarum unus processus pluries repetitus in eodem cantu. Pro quo nota, quod aliqui cantores ponunt differentiam inter colorem et taleam: nam vocant colorem, quando repetuntur voces similes, taleam vero, quando repetuntur similes figure, et sic fiunt figure diversarum vocum. Que differentia, quamvis servetur [121] in quampluribus tenoribus motetorum, non tamen servatur in ipsis motetis. Exempla patent in motetis.

Et hec dicta quamvis rudia sufficiant in arte practica mensurabilis cantus anhelantibus introduci.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License