Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.57r] [[Iesous] m.alt.]

[Secundum Magistrum Johannem de Muris. m.alt.]

Incipit Ars cantus figurati secundum magistrum Johannem de Muris.

QUilibet in arte pratica mensurabilis cantus erudiri mediocriter affectans diligenter que secuntur sumarie compillata secundum magistrum Johannem de Muris. Quinque ergo sunt partes prolationis. videlicet. maxima. longa. brevis. semibrevis. et minima ut hic patet. [MX,L,B,SB,M]

Maxima perfecta valet tres longas sive de modo perfecto sive inperfecto. Maxima perfecta valet novem tempora. [si de modo <perfecto> sunt <longe> add. in marg.] si de modo imperfecto valet sex ut hic patet. [MX,L,L,L,B,B,B,B,B,B,B,B,B]

Maxima inperfecta valet duas longas sive sit de modo perfecto sive <inperfecto> Si <de modo perfecto> <...> valet sex tempora. Si vero de inperfecto valet quatuor ut hic patet. [MX,L,L,B,B,B,B,B,B; MX,B,B,B,B]

Ex hiis sequitur quod maxima potest esse perfecta longis existentibus inperfectis et econverso. Maxima potest esse inperfecta longis existentibus perfectis. Longa in modo perfecto valet tres [[breves]] breves. in modo inperfecto duas. ut hic patet. [L,B,B,B; L,B,B]

Brevis in tempore perfecto valet tres semibreves. in tempore inperfecto duas ut hic clarissime patet. [B,S,S,S; B,S,S]

Semibrevis in maiori prolatione valet tres minimas. in minori vero duas. ut hic patet. [S,M,M,M; S,M,M]

Nota quod duplex est modus scilicet perfectus et inperfectus. Perfectus quando longa valet tres breves. Inperfectus quando valet duas ut hic patet. duplex est tempus scilicet perfectum et inperfectum. perfectum quando brevis <valet tres semibreves inperfectum> quando valet duas [B,S,S,S; B,S,S]

Duplex est prolatio scilicet maior et minor. maior quando semibrevis valet tres minimas. minor quando valet duas que alio modo vocatur [f.57v] perfecta prolatio seu inperfecta quandoquidem exempla patent ex predictis. Notandum est insuper quod omnis nota perfecta potest per abstrationem tertie partis sui valoris inperfici. et inperfecta perfici per additionem tertie partis sui valoris. Nam perfectio constat in numero ternario. Inperfectio vero in binario. Unde nota quod maxima perfecta in toto vel in parte potest <inperfici> et hoc <dupliciter> videlicet quo ad totum et quo ad partes. Quo ad totum dupliciter videlicet a parte ante et a parte post. A parte ante ante quando eam precedit sola longa. A parte post quando eam sequitur sola longa <vel quatuor vel septem vel> decem longe. vel earum valor. tunc prima longa vel eius valor inperficit maximam precedentem nisi per punctum inpediatur. exemplum. [<L,MX; MX>,L; MX,L,L,L,L; L,L,L; L,L,L]

N<... 60 litt. ...> quo ad partes propinquas. et quo ad partes remotas. Pro quo notandum est quod pars propinqua alicuius totius est illa in qua ipsum totum immediate dividitur. sicut maximarum partes propinque sunt longe. longarum breves. brevium semibreves. et cetera. <Maxima> igitur quo ad partes propinquas potest inperfici dupliciter scilicet a parte ante et a parte post. per abstrationem alicuius partis propinque <tertie partis valoris> cuiuslibet partis remote/ vel alterius earundem. Et ita suo modo intelligi potest de longis. brevibus. et semibrevibus. <exempla patebunt> inferius. Et pro predictis nota has infrascriptas regulas. Prima regula est licet quod longa ante longam in modo perfecto semper est perfecta. et brevis ante brevem in tempore perfecto similiter est perfecta. et semibrevis ante semibrevem in maiori <prolatione> <.> semper est perfecta ut hic. [L,L; B,B; S,S; L,B,S,M]

Secunda regula est quandocumque aliqua nota debeat inperfici oportet quod eam sequatur inmediate nota maior vel minor in forma. vel pausa [Odim] [f.58r] maioris vel minoris forme. quia simillis ante similem non potest inperfici ut hic patet [MX,L,B; B,L,MX; B,S,M; M,S,B,L]

Tertia regula est quod quando post longam de modo perfecto secuntur [[i]] due breves vel tres tantum nulla sola brevi precedente a qua posset inperfici perfecta est nisi punctus divisionis ponatur inter primam brevem vel aliam vel alias sequentes. Nam tunc prima brevis inperficit longam precedentem/ et idem est intelligendum de brevibus temporis perfecti. respectu semibrevium. et de semibrevibus maioris prolationis respectu minimarum. ut hic clarissime patet [L,B,B,L; B,[[L]],B,B,L; B,L,B,B,B; B,S,S,B,S on staff1, S,S,S,B,S,S,B on staff2]

Quarta regula est ista quod quando inter duas longas remanet sola brevis perfectione computata tunc illa inperficit primam longam scilicet <precedentem> nisi per punctum inpediatur vel alias res. idem est de semibreve <inter> breves et de minima inter semibreves ut hic. [L,B,B,Lig5cdsnodaad,pt,Lig2dMXcddx; B,S,B,S,S,S,B,S,B; S,M,S,M,M,M on staff3]

Quinta regula est quod quando aliqua nota sola est debet reduci ad priorem longam quam potest haberi ut hic patet. [ClefF3,Lig2acddx,B,Lig2acddx,B,Lig2acddx,pt,L,pt,B; S,B,pt,S,Lig2cssnod,L,S,pt,S,pt,Lig2a,pt,S on staff5; ClefF2,M,Lig2cssnod,B,B,SP,M,S,pt,M,S,S,pt,M on staff2; ClefF2,S,S,S,pt,M,MP,S,SP,M,MP,S,Lig2cssnod,S,L on staff2]

Sexta regula quod omnis nota que inperficitur. inperficitur a propinquiori exempla patent in exemplis precedentis regule. Septima regula est quod quando inveniuntur due simul sole, ille non debent partiri sed simul copulari ut hic patet. [ClefF2,Lig2a,BP,B,B,BP,L,pt,BP,L,pt,BP,BP,B,S,B,Lig2cssnod,pt,B,M,S,M,ClefF1,Lig2od,M,Lig2cssnod,S,pt on staff3]

[f.58v] Ulterius est notandum quod quando aliqua nota inperficitur a parte propinqua vel <eius> valore <hoc> fit <ratione totius> sive quo ad totum. Si a parte remota vel a partibus remotis non tamen valentibus unam partem propinquam hoc est quo ad partem vel quo ad partes ut hic patet. [L,B; B,L; S,L,S; B,S; S,B; S,L,S; MX,L on staff2]

Item notandum est quod quicquid inperficitur est divisibile in tres partes equales cotiens potest inperfici ab illa tertia parte. Et inperficiens potest preponi vel postponi illi que inperficitur juxta libitum ponentis servata tamen hac regula quod nulla potest inperfici ante sibi similem sed <bene> ante <maiorem> vel <minorem> ut superius dictum est. Sequitur etiam ex premissis quod semibrevis maioris prolationis potest inperfici ab una minima precedente vel sequente ut hic patet [S,M,S,M,M,M,M,S,M,M,M,M,S,S,S,M,M,M,M,M,S,M,M,M,L on staff3]

Brevis inperfecta minoris prolationis non potest inperfici aliquo mo quia non est divisibilis in tres partes equales. Brevis inperfecta maioris prolationis potest inperfici ab una minima precedente vel sequente quo ad partem unam. et a duabus minimis quo ad ambas partes ut hic patet [B,M,pt,M,<B>,M,pt,B,M,B on staff3]

Brevis perfecta minoris prolationis potest inperfici ab una semibrevi vel a duabus minimis et hoc quo ad totum [B,S; M,M,B; M,B,M; L on staff2]

Et nota quod quidam cantores videlicet ut Gulielm de Mascaude et non nulli alii inperficiunt brevem perfectam minoris prolationis ab una sola minima. Et brevem inperfectam maioris prolationis a duabus minimis simul sequentibus vel precedentibus ut hic patet [B,M; B,M,B,M,L; Cr,B,M,M,pt,M,M,B,M,M,B,M,M,B,B,M,M,M,M,B on staff2]

[f.59r] Et dicunt ibi mutare qualitatem capiunt enim ibi brevem perfectam minoris prolationis ac si esset ibi brevis inperfecta maioris prolationis et econverso. Dicunt etiam brevem inperfectam maioris prolationis ac si esset brevis perfecta minoris prolationis Brevis perfecta maioris prolationis potest inperfici ab una sola minima precedente vel sequente et hoc quo ad eius unam solam partem et a duabus minimis una precedente et alia sequente ut hic patet [O,B,M,pt,M,B,M,pt,pt,M,B on staff1]

Vel a tribus <minimis> vel earum valore quo ad totum. Et a quattuor minimis vel earum valore quo ad totum et unam partem. Et <a quinque minimis> vel earum valore quo ad totum et ambas partes ut <hic> patet [M,M,M,L,B; ClefF3,B,S,B,M,M,pt,M,M,M,B,L; B,M,M,M,pt,M,B,S,M,pt,M on staff4; ClefF3,S,M,M,B; B,S,S,S,pt,S,M,M,B,M,pt,M,B,pt,M,S,M,pt,Scd,M,M,M,M,B,2LP,2LP on staff4]

Et non potest plus inperfici quia non remanent ei nisi valor brevis inperfecte minoris prolationis que non potest inperfici ut dictum est de minimis respectu brevium. et de brevibus respectu maximarum. Et quod dictum est de semibrevibus respectu brevium. intelligatur de brevibus respectu longarum. et de longis respectu maximarum. Unde sicut est dare brevem inperfectam valentem duas semibreves valentem quatuor minimas. ita est dare longam valentem duas breves valentes quatuor semibreves. et maximam valentem duas longas valentes quatuor breves. Et sicut est dare brevem perfectam valentem tres semibreves valentem novem minimas. [f.59v] ita est dare longam perfectam valentem tres breves valentes novem semibreves. Et maximam perfectam valentem tres longas valentes novem breves. Ex quibus predictis suficienter habetur quomodo maxime et longe possunt inperfici. tamen inventur exempla que secuntur et primo de longis inperfectis modo et tempore sed maioris prolationis ut hic patet. [L,M,pt,M,L,M,pt,Scd,L,Scd,L]

Item exemplum de longis inperfectis modo sed perfectis tempore [pt,L,S,pt,S,L,S,pt,L,M,S,M,S,pt,S,L on staff2]

Item de longis perfectis modo <sed inperfectis> tempore. [pt,L,B,pt,B,L,B,pt,B,B,L on staff1]

Item de longis perfectis modo et tempore. [pt,L,S,L,B,pt,S,L,S,B; S,L,B,pt,S,L,S]

Secuntur exempla quo maxime possunt inperfici et primo de maximis inperfectis quarum longe sunt perfecte ut hic patet. [pt,MX,B,pt,B,pt,MX,L,MX,L,MX,L,L]

Item de maximis <inperfectis> quarum longe sunt perfecte [<MX>,MX,L,pt,B,pt,MX,L,L,L,MX]

Item <de maximis> perfectis quarum longe sunt perfecte [<..........................>,MX,B,MX,L,pt,B,MX; <B>,<L>,MX,B,L,MX]

Et hec de perfectione <dicta suficiant amen> Sequitur de alteratione rubrica.

Unde alteratio in musica est proprii valoris secundum note formam duplicatio de qua tales dantur regule. Prima est quod nulla nota potest alterari ante sibi similem nec ante minorem se. [B,B; S,S; M,M, M,S; S,B; B,L]

Secunda regula est quod omnis nota potest alterari ante proximam maiorem se sicut minima ante semibrevem vel ante pausam eius. semibrevis ante brevem vel ante pausam eius. brevis ante longam vel ante pausam eius. et longa ante maximam vel ante pausam eius et non aliter. Tertia regula est quod quandocumque inter duas longas de modo perfecto, vel pausas earum, vel inter punctum et longam inveniuntur sine puncto in medio secunda [f.60r] alteratur id est valet duas breves. Similiter quando inveniunter due semibreves inter duas breves de tempore perfecto vel inter punctum et brevem secunda alteratur id est valet duas semibreves. Idem est de duabus minimis inter <duas> semibreves {duas} de maiore prolatione. Nam quandocumque remanent due sine puncto in medio secunda est alterata. Et est notandum quod nota alterata potest inperfici a parte ante. exempla [ClefF3,L,Lig3cdsndd,B,pt,Lig3ad,BP,pt,Lig2cdsnod; B,Lig3cssnad,SP,pt,SP,S,BP,Lig2cssnod,Lig2cssnod; Lig2cssna,Lig3cssnaod; S,M,M,S,S,pt,SP,M,SP,M,MP,M,M,M,Lig2cssnod,L on staff4; ClefF2,M,pt,M,M,S,B; S,pt,Lig4cssnaad; BP,B,Lig3cdsndd,L; Lig2cdsnod; B,pt,Lig3ad,L; M,M,S,Lig2acddx,[[BP]],MP,L,2LP,2LP,B,pt,S,pt,M,pt,M,M,S,Lig2cdsnd,L on staff3]

Item notandum est quod duplex est minima. semibrevis. brevis. et longa scilicet recta et alterata. Recta quando simpliciter ponitur pro valore sue forme. Alterata quando pro sua duplici forma. Ulterius nota quod quando aliqua nota alteratur hoc fit causa perfectionis scilicet ut perfectio compleatur. unde brevis o alteratur ad perficiendum modum. semibrevis ad perficiendum temporis. minima ad perficiendum prolationem:. Et hec de alteratione dicta suficiunt. Sequitur de puncto rubrica. Duplex est punctus scilicet perfectionis et divisionis. punctus perfectionis perficit longam in utroque modo. brevem in utroque tempore. semibrevem in utraque prolatione. Punctus divisionis inperficit longam dividendo breves. et breves dividendo semibreves. et semibreves dividendo minimas. Unde videndum <est> per que vel <quomodo> cognoscitur punctus perfectionis [f.60v] a puncto divisionis cum unus habeat perficere figuras. alius inperficere ut dictum est. Cognoscitur hoc modo videlicet quando punctus ponitur post longam perfectionis esse dicitur. quando vero post minimam divisionis esse dicitur. Et nota quod triplex est divisio scilicet modi. temporis. et prolationis. Item nota quod si punctus ponatur inter duas breves dividit modum nisi forte ille breves forent de tempore inperfecto post quas vel ante quas reperiatur aliqua sola semibrevis que per sincopam reduceretur ad dictam brevem puncto perfectionis punctatam. Si autem punctus ponitur inter duas semibreves per divisionem temporis asignatur nisi forte ille semibreves essent minoris prolationis post quas vel ante quas esset una minima sola que per sincopam reduceretur ad dictam semibrevem puncto perfectionis punctatam et hec de punctis dicta studere volentibus suficiant. exemplum. [ClefF3,L,pt,M,pt,M,M,S,B,pt,S,pt,M,S,pt,L; L,pt,BP,pt,Lig2cdsnd,B,MP,B,S,L; B,pt,S,MP,Lig3cssndod,S,MP,S,M,Lig3cssndod; B,S,S,pt,S,S on staff5; ClefF1,Lig2cssnod,S,M,L on staff2]

Sequitur de quadrangulis circulis et semicirculis rubrica. Cum duplex sit modus. tempus. et prolatio. ut superius dictum est. videndum est per que distinguntur. Unde quadrangulus cum tribus tractulis ponitur pro modo perfecto. [Rr3rvs] cum duobus ponitur de modo inperfecto. [Rr2rvs] [ClefF2,R3rvs,L,Lig3cdsndd,Lig3aacddx,L,L,L,R2rvs, Lig2cdsnd,B,Lig4aaacddx,Lig3cdsnddcddx,Lig3aacddx on staff3]

[f.61r] Item circulus ponitur pro tempore perfecto. [Or] semicirculus pro tempore inperfecto [Cr] [ClefF2,Od,B,Lig3cssnaod,B,S,B,S,S,S,S,L; Cd,Lig3cssnaa,S,B,S,Lig2cssnod,pt,M,S,M,S,S,M,S,S,MX on staff3]

Item modus. tempus. et prolatio. distinguitur et per notas rubeas, sive nigras seu vacuas per nigras plenas quando in aliquo [Odim] cantu reperiuntur longe nigre/ rubee/ seu vacue nigre sunt modi perfecti. rubee vel vacue sunt modi inperfecti. ut hic patet per exemplum. [ClefF2,L,L,L,Lig2cdsnd; Lv,Lv,Lv,Lv,Lig3vcdsndd,Lig3vaa; Lr,Lr,Lr,Lr,Lig3rcdsndd,Lig3raa on staff3]

Item si breves inveniantur nigre rubee seu vacue nigre sunt temporis perfecti, rubee, vel vacue sunt temporis <inperfecti> ut hic patet [ClefF2,B,Lig2cssnod,Lig3cssnaa,Lig3cdsndd; Lr,Lig2rcssnod,Lig3rcssnaa,Lig2rcdsnod,Lrcssn,Lig2rcssna,Lr; Bv,Lig2vcssnod,Lig3vcssnaa,Lig3vcdsndd on staff3]

Item semibreves nigre sunt maioris prolationis, rubee vel vacue sunt minoris ut patet [ClefF2v,Sv,Mv,Mv,Mv,Mv,Sv,Mv,Sv,Sv,Bv,Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Bv; B,M,S,M,Lig2cssna,M,S,S,M,Lig2cssna,S,M,S,M,S,S,M,L on staff3; ClefF2r,Sr,Mr,Sr,Mr,Lig2rcssna,Mr,Sr,Sr,Mr,Lig2rcssna,Sr,Mr,Sr,Mr,Sr,Sr,Mr,Lr on staff3]

Sequitur quid sit color. Unde de coloribus scriptionibus pausis et figuris perfectum distinguitur ab inperfecto et congnoscitur sex modis. Primus modus procedit ex prima longa et altera brevi ut hic patet. [L,Lig2cdsnd,B,Lig2od,L,B,Lig2od on staff3]

Secundus econverso scilicet ex prima brevi et altera longa ut hic patet [Lig2cdsnd,B,Lig2od,B,Lig2acddx on staff2]

[f.61v] Tertius modus procedit ex una longa et duabus vel tribus brevibus ut patet. [Lig2acddx,Lig5cdsndddd,B,Lig2acddx on staff3]

Quartus econverso scilicet ex duabus vel tribus brevibus et una longa ut hic patet. [Lig2a,L,Lig4cdsnddd,Lig3aa on staff3]

Quintus modus procedit ex omnibus longis ut hic. [Lig2d,L,L,L,Lig2d,Lig2d,L on staff3] [glosa in marg.]

Sextus modus procedit ex omnibus longis. brevibus. et semibrevibus. Dicunt tamen aliqui solum esse quinque modos et illi ponunt quintum cum primo et sextum loco quinti. et hec modis dicta sufficiant. [Lig3aod,Lig6aaaad,Lig4cdsnddod,Lig4aaa; Lig2cssnod,Lig2cssnod,S,Lig2cssna,S,S,S,S,S,Lig2cssna,Lig2cssnod,L on staff4]

Sequitur de ligaturis Rubrica.

Unde ligaturarum alia ascendens alia descendens dicitur. ascendens quando secunda nota est altior prima. <descendens> quando prima nota est altior secunda. de quibus tales dantur regule. Prima regula est quandocumque prima nota est altior secunda habens caudam sive tractum a parte sinistra descendentem sive fuerit quadra sive obliqua cum proprietate esse dicitur et prima nota brevis est. ut hic patet. [Lig2cdsnd,Lig2cdsnod,Lig2cdsnd,Lig2cssncdsnod on staff4]

Secunda est quod quandocumque secunda nota est altior prima et prima habuerit tractum sive caudam a parte dextra descendentem cum proprietate dicitur et prima est longa ut hic patet. [Lig2La,Lig6Laaddod on staff3]

Et si prima non habuerit tractum sine perfectione esse dicitur et est prima brevis [Lig3aod,Lig4aaod,Lig3ad,Lig3ad on staff3]

[f.62r] Tertia regula est quod quandocumque prima nota fuerit quadra sive obliqua altior secunda carens omni tractu tunc sine proprietate dicitur et est prima longa. [Lig3dod,Lig2od,Lig3dd,Lig4ddod on staff3]

Quarta regula est quod in omni ligatura prima nota habens tractum a parte sinistra ascendentem cum opposita proprietate dicitur et facit primas duas esse semibreves. ut hic clare patet. [Lig2cssna,Lig2cssnod,Lig3cssnaa,Lig3aa,Lig2cssnod on staff3]

Quinta regula est quod in omni ligatura ultima descendens sub penultima in quadro posita cum perfectione dicitur et est longa ut hic. [Lig2d,Lig3dd,Lig3cdsndd,Lig3ad,Lig2cssnd on staff3]

Et si in oblico corpore fuerit figurata sine perfectione dicitur esse et est brevis ut hic patet. [Lig2od,Lig2cdsnod,Lig3cdsndod on staff3]

Sexta regula est quod omnis ultima nota stans directe supra penultimam vel a latere habens tractum descendentem a parte dextra cum perfectione esse dicitur et est longa et secundum aliquos vocatur longa per oppositum posita cum proprietate ut hic patet. [Lig2art,Lig2acddx,Lig2artcddx on staff2; Lig2Lart,Lig2acddx,Lig2Lart on staff2]

Septima regula est quod omnis ultima stans a latere supra penultimam carens tractum sive fuerit quadra sive obliqua perfectione esse dicitur et est brevis [Lig2a,Lig3aa,Lig3da,Lig3aoa,Lig3doa on staff3]

Octava regula est quod in omni ligatura medie sunt breves nisi prima esset cum opposita proprietate quia tunc secunda iret cum prima pro una brevi iuxta quartam regulam supradictam exempla patet inferius. [Lig4cssnddd,Lig3cssndod,Lig9cssnddodaaadd,Lig2od,pt,Lig4cssnaaa,Lig2od, Lig4cssnaad,Lig3cdsndd,Lig2od,Lig3dd,Lig2od,MX on staff3]

Et hec de ligaturis dicta suficiant. Sequitur de sincopa Rubrica.

[f.62v] UNde sciendum [quod sincopa add. supra lin.] est divisio cuiusquamque figuras per partes separatas quas numerando perfectiones ad invicem reducuntur/ et potest fieri in modo. tempore. et prolatione. Si fiat in modo aut fit in perfecto. aut in inperfecto. Si in perfecto modo tunc est reperire tres breves perfectas. vel valorem pro longa perfecta que numerando perfectiones ad invicem reducuntur. Si in modo inperfecto tunc est reperire duas separatas breves vel longam puncto perfectionis punctatam cuius tertia pars ad aliquam solam reducitur. ut hic inferius per exemplum patet. [Lig2d,Lig4cdsnddd,Lig3ad,pt,Lig2art,Lig4ddd,pt,Lig2art,BP,Lig3cdsndd,L; Lig3cdsndd,pt,Lig2art,L,Lig3cdsndd,Lig4aaacddx,pt,Lig5ddaart,BP,pt on staff3]

Si autem sincopa fiat in tempore aut perfecto aut inperfecto. Si in tempore perfecto tunc est reperire tres semibreves separatas vel valorem pro brevi perfecta que ad invicem reducuntur perfectionem numerando. Si in tempore inperfecto tunc est reperire duas breves vel brevem puncto perfectionis punctatam cuius tertia pars ad aliquam solam semibrevem separatam reducitur. ut hic patet. [Lcsdx,O,Lig2cdsnod,B,S,S,S,Lig2cdsnd,Lig2od on staff4]

Similiter si fiat in prolatione aut fit in maiori aut in minori. Si in maiori tunc est reperire tres minimas separatas vel valorem pro brevi maioris prolationis que ad invicem reducuntur perfectiones numerando. Si in minori prolatione tunc est reperire duas semibreves vel valorem puncto perfectionis punctatas quarum tertia pars ad aliquam solam minimam separatam reducatur. ut hic patet. [f.63r] [M,pt,S,M,M,pt,M,S,M,M,M,pt,M,M,M,M,M,M,S,M,MP,M,M,S,B,S,MX; S,S,S,S,M,S,M,S,Lig2cssnod,pt,S,S,M,M,pt,Lig2cssnod,Lig2cssnod,S,M,MX on staff3]

Et nota quod numquam nota per sincopam debet reduci ultra pausam maiorem se utpote minima ultra pausa semibrevis supra maiorem debet reduci. neque semibrevis ultra pausam brevis vel maiorem et sic de aliis. licet aliqui dicant contrarium. et hec de sincopa dicta. suficant. Sequitur de pausa rubrica.

UNde pausa dicitur vocum amisio seu aspiratio mensurata pro tot temporibus quot occupat spatia. Sicuti si tria spatia tria valet tempora. Si duo/ valet duo tempora. Si unum, valet unum. Nam alias reduplicari debent pause secundum exigentiam modi quare tales dantur comunes et inmensurabilis. et nota quod maior pausa trium temporum non est ponenda. Ulterius nota quod pausa semibrevis debet incipere in linea et descendere usque ad medium spatij. et pausa minime econverso scilicet debet incipere in linea et ascendere usque ad medium spatii. exempla de pausis communibus supradicta patent hic. et pause semiminimarum fiunt ut pause minimarum cum semicirculo Insuper nota quod non debet poni pausa semibrevis neque maior nisi completa perfectione. Neque debet pausa brevis neque maior poni nisi completo tempore. Nec longa trium temporum nisi completo modo. Item nota quod pause non possunt inperfici alterari. Et hec de pausis dicta sufficiunt [2LPr,2LPr,3LP,3LP,3LP,2LPr,2LPr,2LPr,3LP,3LP,3LP,2LPr,2LPr,2LPr,3LP,3LP,3LPr,2LP,2LP,2LP,2LP,2LPr,2LP,2LP,2LP,2LPr,2LPr,2LP,2LP,2LP,BPr,BPr,BP,BP,BP,BPr,BPr,BP,BP,BP,MP,MP,MP,MPr,MPr,SPr,SPr,SP,SP,SP,SMPr,SMPr,SMP,SMP,SMP,SMP,SMPr,SMPr on staff4]

[f.63v] SEquitur de diminutione motetorum que <sepe> fit in tenoribus motetorum. Circha quam est notandum. primo quod pro maxima in diminutione ponitur longa. pro longa brevis. pro brevi semibrevis. pro semibrevi minima. Secundo notandum est quod quando tenor est de modo inperfecto sive fuerit de tempore perfecto vel inperfecto diminutio fit ducere per medietatem notarum et pausarum. Tertio nota quod quando tenor est de modo perfecto et tempore inperfecto diminutio fit ratione per medium sicut pro longa valente tres breves ponitur brevis valens tres semibreves. Quarto nota quod quando tenor de modo perfecto est et tempore perfecto tunc diminutio fit per tertiam partem et non per mediam. exempla patent in motetis. et hec de diminutione dicta suficiant:- Sequitur de colore Rubrica.

COlor in musica vocatur similitudo figurarum unius processus pluies repetita positio in eodem cantu pro quo nota quod nonnulli cantores ponunt differentiam inter colorem et tallam. Nam vocant colorem quando repetuntur eedem voces. Tallam quando repetuntur similes figure. sic fiunt diversarum vocum que diversetur licet in pluribus tenoribus non servatur. exempla patunt in ipsis motetis. et predicta quamvis rudia suficiant in arte pratica mensurabilis cantus anelantibus introduci:. Expliciunt regule deo gratias. AMEN:-



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License