Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.31r] Adsit principio virgo Maria meo.

QVilibet in arte pratica mesurabilis cantus erudiri mediocriter effecttans ea scribat diligenter que secontur sumarie compilata secondum Magistrum Iohanem de Muris quinque enim sunt partes prolationis videlicet maxima longa breuis semibrevuis et minima ut hic. [MX,Bcsdx,B,S,M,pt]

Maxima perfecta valet tres longas siue sint de modo perfecto siue de imperfecto si longe sunt de modo perfecto. maxima perfecta ualet nouem tempora Si imperfecto sex ut hic. [MX,L,L,L,B,B,B,B,B,B,pt,B,B,B,pt]

Maxima imperfecta valet duas longas siue sint de modo perfecto siue de inperfecto. si modo perfecto ualet vj tempora. si de imperfecto quatuor ut hic. [perfecto. m. alt. in marg.] [MX,L,L,B,B,B,B,B,B,pt] [imperfecto. m. alt.] [M,B,B,B,B,pt]

Ex his Infertur quod maxima potest esse perfecta longis existentibus imperfectis et e conuerso. maxima potest esse. imperfecta longis existentibus perfectis. Longa in modo perfecto ualet iij breues et modo imperfecto duas ut hic. [perfecto.m. alt.] [MX,B,B,B,pt] [imperfecto. m. alt.] [MX,B,B,pt]

Breuis in tempore perfecto ualet iij semibreues. in tempore imperfecto ij ut hic. [B,S,S,S,pt] [B,S,S,pt]

Semibreuis in maiori prolatione ualet iij minimas in minori duas ut hic. [S,M,M,M,pt] [S,M,M,pt]

Nota quod duplex est modus. scilicet. perfectus et imperfectus. perfectus quando longa ualet tres breues [L,B,B,B,pt] inperfectus quando valet duas. [L,B,B,pt] Item duplex est tempus. scilicet. perfectum et imperfectum perfectum quando breuis ualet tres semibreues. [B,S,S,S,pt] imperfectum quando valet duas. [B,S,S,pt] Item duplex est prolatio. scilicet. perfecta que uocatur maior imperfecta que uocatur minor. perfecta siue maior prolatio est quando semibreuis ualet tres minimas. [Sv,Mv,Mv,Mv,pt] Inperfecta siue minor prolatio est quando semibreuis valet duas. [Sv,Mv,Mv,pt] Exempla patent ex predictis insuper. notandum est quod omnis nota perfecta potest imperfici. et imperfecta perfici per oblationem tertie partis sui ualoris perfici per aditionem medie partis sui ualoris. Nam profectio profectio consistit in trinario numero imperfectio in binario numero Vnde tertia perfecta in toto et in partibus potest imperfici dupliciter uidelicet quo ad totam et quo ad partes qua ad totam dupliciter. scilicet. a parte ante et a parte post. A parte ante quando eam precedit solla longa a parte post quando eam sequitur solla longa uel quatuor uel vj uel x longe et cetera uel earum ualor tunc prima longa uel eius ualor imperficit maximam precedentem nisi per ponctum Impediatur Exemplum ut hic.

QVo ad partes etiam dupliciter. scilicet. quo ad partes propinquas et quo ad partes remotas pro quo notandum est quod pars propinqua alicuius totus est illa in qua ipsum totum immediate diuiditur sicut maximarum partes propinque sunt longe logarum breues breuium et cetera. Partes remote sunt partes partium propinquarum. et cetera. Maxima igitur quo ad partes propinquas potest imperfici duppliciter. scilicet. a parte ante et a parte post pro abstrationem tertie partis [f.31v] valoris cuiuslibet partis remote uel altera earumdem et cetera Et ita suo modo potest inteligi de longis breuibus et semibreuibus exempla patebunt. et pro predictis et infrascriptis nota has reglas.

Prima regula hec est quod longa ante longam in modo perfecto semper est pefecta et breuis ante breuem in tempore perfecto. scilicet. similiter est perfecta semibreuis ante semibreuem in maiori prolatione semper est perfecta ut hic.

Seconda regula quandocumque aliqua nota debet imperfici oportet quod eam inmediate sequatur nota quod maior uel minor in forma uel in pausa maioris uel minoris forme quia simile ante simile non imperfici vt hic.

Tertia regula quando post longam de modo perfecto se contra due breues uel iij tantum nulla solla breui precedente a qua posset imperfici perfecta est nisi punctus diuisionis ponatur inter primam breuem et aliam uel alias sequentes. Nam tunc prima breuis imperficit longam precedentem et idem inteligendum est de breuibus temporis perfecti respectu semibreuium et semibreuibus maioris prolationis respectu minimarum ut hic.

Quarta regula est quando inter duas longas remanet sola breuis perfectione computata tunc illa imperficit primam longam. scilicet. precedentem nisi per ponctum aut aliter impediatur et idem est de semibreui inter breues et minima inter semibreues ut hic.

Quinta regula est quando aliqua sola nota debet reduci ad primam longam que potest habere ut hic

Sexta regula est omnis nota que imperficitur a propinquiori exempla patent in exemplis regule precedentis.

Septima regula est quando inueniuntur due simul sole ille non debent partiri sed simul copulari ut hic.

Vlterius notandum est quod quando aliqua nota imperficitur a parte propinqua uel eius ualore hoc fit ratione titius siue quo ad totum si a parte remota uel a partibus remotis non tamen uolentibus unam partem propinquam hoc est quo ad partem uel quo ad partes Item notandum est quod quidquid est diuixibile in tres partes equales potest imperfici a tertia parte et quotienscumque diuidi potest in tres partes equales totiens potest inperfici ab illa tertia parte et imperficiens potest preponi uel preponi illi quod imperficitur iusta libitum ponentis seruata tamen hac regula quod nulla nota potest inperfici ante [f.32r] sibi similem sed bene ante maiorem uel minorem ut superius dictum est sequitur etiam ex premissis quod semibreuis maioris prolationis potest imperfici aliqua minima precedente uel sequente ut hic.

Breuis imperfecta minoris prolationis non potest imperfici aliquo modo quia non est diuisibilis inter partes equales breuis imperfecta minoris prolationis potest imperfici ab vna minima precedente uel sequente quo ad parte vna et in duabus annimis quo ad alias partes ut hic.

Breuis perfecta minoris prolationis potest imperfici ab vna semibreuis uel a duabus minimis et hoc quo ad totum ut hic.

Et nota quod quidam cantores. scilicet. Gulielmus de Mascandio et nonnulli allij inperfitiunt breuem perfectam minoris prolationis ab vna sola minima et breue inperfecta maioris prolationis a duabus minimis sequentibus uel precedentibus ut hic.

Et dicunt ibi mutare qualitatem capiunt enim ibi breuem perfectam minoris prolationis et econtrario breuem imperfectam maioris prolationis ac si breuis perfecta minoris prolationis brevis perfecta maioris prolationis potest imperfici ab una sola minima precedente uel sequente et hoc quo ad vnam eius partem et a duabus minimis vna precedente et alia sequente quo adua partes vt hic.

Vel ambabus precedentibus vel sequentibus et a tribus minimis uel earum valore ut hic quo ad totum ut hic.

Et a quatuor minimis uel earum ualore quo ad totum et vnam partem ut hic

Et a quinque minimis quo ad totum et ambas partes ut hic

Et non potest plus imperfici quia non remanet ei nisi ualor breuis imperfecte minoris prolationis que non potest imperfici ut dictum est. Et quicquid circha inperfectionem est dictum de minimis respectu breuium Intelitur de semibreuibus respectu longarum et de breuibus respectu maximarum et quod predictum est de semibrevibus respectu breuium. Inteligitur de breuibus respectu longarum et de longis respectu maximarum vnde sic est dare breuem imperfecta ualentem duas semibreues ualentes quatuor minimis sic est dare longam ualentem duas breues ualentes quatuor semibreues et maximam ualentem duas longas ualentes quatuor breues.

Et sic est dare breuem imperfectam ualentem duas semibreues ualentes vj minimas [f.32v] sic est dare longam imperfectam ualentem duas breues ualentes vj semibreues et maximam imperfectam ualentem duas longas ualentes sex breues et sic est dare breuem perfectam ualentem tres semibreues ualentes vj minimas sic est dare longam perfectam ualentem tres breues ualentes vj semibreues et maximam perfectam ualentem tres longas valentes vj breues et sic est dare breuem perfectam valentem tres semibreues ualentes nouem minimas sicut est dare longam ualentem tres breues ualentes nouem semibreues et maximam perfectam ualentes tres longas ualentes tres breues. Ex quibus predictis sufficienter habetur quomodo maxime et longe possunt imperfici tamen videantur exempla que secontur et primo de longis imperfectis modo et tempore. sed de maiori prolatione ut hic.

Item de longis imperfectis modo sed perfectis tempore ut hic.

Item de longis perfectis modo sed imperfectis [tempore supra lin.] ut hic.

Item de longis perfectis modo et tempore ut hic.

Sequuntur exempla quomodo maxima possunt imperfici et primo de maximis perfectis quarum longe sunt perfecte. Item maximis perfectis quarum tamen longe ut hic.

Sunt imperfecte ut hic.

Item de maximis perfectis quarum tamen longe sunt etiam perfecte ut hic.

Et predicta de imperfectione notarum sufficiant.

Sequitur de alteratione vnde alteratio in musica est proprii valoris secondum formam note duplicatio de qua tales dantur regule. primo regula est quod nulla nota potest alterari ante sibi similem nec ante minorem se secunda. regula. est quod omnis nota potest alterari ante proxime maiorem se sicut minima ante semibreuem uel ante pausam semibreuis semibrevuis ante breuem uel ante pausam longe et longa ante maximam. regula. non aliter tertia. regula. quandocumque inter duas longas de modo perfecto uel pausas longarum uel inter punctum et longam inueniuntur due breue sine puncto in medio secundo alteratur. id est. ualet duas breues similiter quando inueniuntur due semibreues inter duas breues de tempore perfecto uel inter punctum et breuem secunda alteratur. id est. valet duas semibreues idem est de duabus minimis inter duas semibreues de maiori prolatione.

Nam quandocumque remanent due sine puncto in medio secunda est altera et nota quod nota alterata potest imperfici a parte ante. Nunc de omnibus exempla videbimus.

[f.33r] Tem notandum est quod duplex est minima semibreuis breuis et longa. scilicet. recta et altera recta quando simpliciter ponitur pro ualore sue forme. Altera quando pro duplici vlterius nota quod quando aliqua nota alteratur hoc fit causa perfectionis. Scilicet. ut perfectio compleatur vnde breuis alteratur ad perficiendum modum semibreuis ad perficendum tempus et minima ad perficiendum prolatione et hoc de alteratione sufficiat. Sequitur de poncto duplex est ponctus. scilicet. perfectionis et diuisionis ponctus perfectionis perficit longam in vtroque modo breuem in vtroque tempore semibreuem in utraque prolatione punctus diuisionis imperficit longam diuidentem breues et imperficit breues diuidendo semibreues et imperficit semibreues diuidendo minimas vnde videndum est per que uel quomodo cognoscitur punctus perfectionis a puncto diuisionis cum vnus habeat perficere figura et alius imperficere ut dictum est Quando punctus ponitur post longam perfectionis esse dicitur. Quando uero post minimam diuisionis Et nota quod triplex est diuisio. scilicet. modi temporis prolationis. Item nota quod si punctus ponatur inter duas breues diuidit modum nisi forte breues ille forent de tempore imperfecto post quas uel ante quas reperitur aliqua semibreuis solla que per sincopam reduceretur ad dictam breuem puncto perfectionis punctatam. si autem punctus ponatur inter duas semibreues pro diuisione temporis asignatur nisi forte ille semibreues essent de minori prolatione post quas uel ante quas inueniretur aliqua minima sola que per sincopam reduceretur ad dictam semibreuem puncto perfectionis punctatam. Et hec de ponctis dicta sufficiant studere valentibus Exempla de omnibus.

Cum duplex sit modus tempus prolatio ut superius dictum est videndum est per que distinguntur vnde quadrangulus cum tribus tractulis ponitur pro tempore modo perfecto cum duobus pro modo imperfecto ut hic.

Item circulus ponitur pro tempore perfecto semicirculus pro tempore imperfecto Item si in circulo uel semicirculo inueniuntur tres punctis maioris prolationis est si duo minoris est vt hic.

[f.33v] Item modus tempus prolatio distinguntur etiam per notas rubeas siue uacuas et per nigras quando in aliquo cantu uariantur unde si in aliquo cantu reperiantur longe nigre rubee uel uacue sunt modi perfecti et rubee uel imperfecti ut hic.

Item si breues inueniantur nigre rubee uel uacue nigre sunt temporis perfecti ut hic

Et semibreues nigre sunt maioris prolationis rubee uel vacue sunt minoris ut hic

Item coloribus sub pausis et figuris perfectam distingerunt ab imperfecto et etiam cognoscitur.

Item sex sunt modi primus procedit ex vna longa et altera breui ut hic.

Secondus et e conuerso procedit ex vna breui et altera loga ut hic

Tertius procedit ex una longa et duabus uel tribus breuibus ut hic.

Quartus et e conuerso ex duabus breuibus uel tribus et una longa ut hic.

Quintus ex omnibus longis ut hic.

Sextus ex omnibus breuibus et semibreuibus ut hic.

Dicunt tamen aliqui solum esse quinque modos et illi ponunt quintum cum primo et sextum loco quinti et cetera.

Sequitur de ligaturis vnde ligaturarum alia ascendens allia descendens ascendens est quando seconda nota est altior altera seu prima descendens et e conuerso quando prima nota est altior seconda de quibus tale dantur regule. Prima regula hec est quandocumque prima nota est altior seconda habens caudam uel tractum a parte sinistra descendente siue fuerit in quadro siue in obliquo corpore figurata cum proprietate dicitur et est prima nota breuis ut hic.

Seconda regula est quandocumque seconda nota est altior prima et prima habuerit tractum a parte dextra descendens sine proprietate et dicitur prima nota longa ut hic.

Tertia regula est quandocumque prima nota fuerit quadrata siue obliqua est altior seconda carens tractu et sine proprietate dicitur et est prima longa ut hic.

Quarta regula in omni ligatura prima nota habet tractum a parte sinistra ascendens cum aposita proprietate dicitur et facit duas prima esse semibreues vt hic.

[f.34r] Quinta regula in omni ligatura vltima descendens sub penultima in quadro posita cum perfectione dicitur et est longa ut hic.

Et in obliquo tempore figurata sine perfectione dicitur et est breuis vt hic.

Sesta regula omnis vltima stans directe supra penultimam uel a latere habens tractum a parte dextra cum perfectione dicitur et est longa per oppositam proprietatem ut hic.

Septima regula omnis vltima stans a latere supra penultimam sine tractu siue fuerit quadrata siue obliqua sine perfecta perfectione dicitur et est breuis ut hic.

Octaua regula in omni ligatura medie sunt breues vt hic.

Nixi prima esset cum opposita proprietate quia tunc secunda iret cum prima pro vna breui Iuxta quartam predictam vt hic.

Et hec de ligaturis sufficiant Intuenti.

SEquitur de sincopa vnde sincopa est diuisio tertieque figure per partes separatas qua numerando perfectiones ad inuicem reducantur. Et potest fieri modo tempore et prolatione si fiat in modo aut fit perfecto aut imperfecto si perfecto tunc est reperire tres breues separatas uel ualorem per longam perfectam que numerando perfectiones ad inuicem reducuntur si in modo imperfecto duas separatas breues uel longam poncto perfecto pfectionis punctatam cuius tertia pars ad aliquam breuem solam reducitur separatam ut hic.

Sincopa si fiat in tempore aut fit in tempore perfecto uel imperfecto si perfecto tunc est reperire tres semibreues separatas uel ualorem pro breui perfecta que ad invicem reducitur perfectionem numerando si in tempore imperfecto duas uel breuem puncto perfectionis punctatam cuius tertia pars ad aliquam semibreuem sollam reducitur separatam vt hic.

Similiter si in prolatione aut fit in maiori aut in minori si in maiori tunc est reperire tres minimas separatas uel ualorem pro se in breui maioris prolationis que ad inuicem reducantur perfectiones numerando si maiori duas uel semibreuem puncto perfectionis punctatam cuius tertia pars ad aliquam minimam solam reducitur separatam ut hic.

Et nota quod nota per sincopam numquam debet reduci ultra pausam maiorem sed ut post minimam ultra pausam semibreuis uel maiorem. Et sic de aliis. Licet aliqui dicant contrarium nescio quo motu et hec de sincopa sufficiant aduertenti.

[f.34v] Sequitur de pausis vnde pausa dicitur vocum admissio seu aspiratio mesurata per tot temporibus quod fuerit spatijs figurata.

Et omnia pausa ualet tot quot tempore occupat spacia sicut si tria spatia tria ualet tempora si duo tenent spatia duo ualent tempora et si vnum. vnum.

Et nota maior pausa trium temporum non est ponenda. Nam aliter replicari deberent pause secundum exigentiam modi quere talle dictiones et immensurabiles vlterius Nota quod pausa semibreuis debet incipere in linea et descendere ad medium spatij et pause semiminimarum fiunt ad modum minimarum cum semicirculo exempla de omnibus pausis.

Insuper nota quod non debet poni pausa semibreuis neque maior ubi completa prolatione nec debet poni pausa breuis neque maior nisi completo tempore nec pausa longa trium temporum nisi completo modo.

Item nota quod pause non possunt imperfici neque alterari et hec de pausis dicta sufficiant.

SEquitur de diminutione que semper fit in tenoribus motetorum circa quam notadum est Primo quod pro maximo in diminutione ponitur longa pro longa breuis pro breui semibreuis pro semibreui minima pro minima.

Secodo nota quod quando tenor est de modo imperfecto siue fuerit de tempore imperfecto diminutio uel perfectio fit recte per medietate notarum et pausarum.

Tertio nota quod quando tenor est de modo perfecto et tempore imperfecto diminutio fit etiam recte per medium sicut pro longa valent tres breues ponitur breues ualens tres semibreues.

Quarto nota quod quando tenor est de modo perfecto et tempore perfecto diminutio fit per tertium et non per medium et hec de diminutione sufficiant nam exempla patent in motetis.

Sequitur de colore vn color in musica uocatur simillem figurarum vnius processus pluries repetita posito in eodem cantu pro quo nota quod nonnulli cantores ponunt differentiam inter collorem et tallam. Nam uocant [uocantur ante corr.] collorem quando pluries repetontur eodem uoces tallam vero quando repetontur similes figure et sic fiunt diuersarum uocum que licet servuetur in quam pluribus tenoribus motetorum non tantum seruatur in ipsis motetis.

Exempla patent in motetis. Et predicta quamuis rudia suffitiant in artem praticam mensurabilis cantus anelantibus introduci.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License