Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[46] Libellus cantus mensurabilis secundum Johannem de Muris

Quilibet in arte practica mensurabilis cantus erudiri mediocriter affectans, ea scribat diligenter que sequuntur summarie compilata secundum magistrum Johannem de Muris.

Tractatus primus.

Capitulum primum.

De quinque partibus prolationis.

Quinque sunt partes prolationis, videlicet: Maxima, longa, brevis, semibrevis et minima, ut hic apparet:

[MX,L,B,S,M on staff4]

Maxima perfecta valet tres longas sive de modo perfecto, sive de modo imperfecto, si longa sit. De modo perfecto maxima perfecta valet novem tempora, de imperfecto sex, ut hic:

[CSIII:46,1] [MURLIB 01GF]

Maxima imperfecta valet duas longas sive sit de modo perfecto sive de imperfecto. Si de modo perfecto valet 6 tempora, si de modo imperfecto quatuor, ut hic:

[CSIII:46,2] [MURLIB 01GF]

Ex his infertur quod maxima potest esse perfecta longis existentibus imperfectis, et e contrario. Maxima potest esse imperfecta, longis existentibus perfectis.

Longa in modo perfecto valet tres breves, in modo imperfecto duas, ut hic:

[L,B,B,B,L,B,B on staff4]

Brevis in tempore perfecto valet tres semibreves, in perfecto valet duas, ut hic:

[B,S,S,S,B,S,S on staff4]

[47] Semibrevis in majori prolatione valet tres minimas, in minori duas, ut hic patet per exemplum:

[S,M,M,M,S,M,M on staff4]

Capitulum secundum.

De duplici modo.

Nota quod duplex est modus, scilicet perfectus et imperfectus. Perfectus quando longa valet tres breves; imperfectus quando valet duas.

Capitulum tertium.

De duplici tempore.

Nota quod duplex est tempus scilicet perfectum et imperfectum. Perfectum quando brevis valet tres semibreves; impefectum quando valet duas.

Capitulum quartum.

De dupla prolatione.

Nota quod duplex est prolatio, scilicet perfecta que vocatur major, et imperfecta que vocatur minor. Perfecta sive major prolatio est, quando seimbrevis valet tres minimas. Imperfecta sive minor prolatio est, quando semibrevis valet duas minimas. Exempla patent ex predictis.

Capitulum Quintum.

De imperfectione note.

Insuper est notandum, quod omnis nota perfecta potest imperfici per abstractionem tertie partis sui valoris, et imperfecta perfici per addtionem medie partis suis valoris. Nam perfectio consistit in numero ternario, imperfectio in binario.

Capitulum sextum.

De imperfectione maxime.

Maxima perfecta in toto et in partibus potest imperfici dupliciter videlicet, quoad totam et quoad partes. Quoad totam dupliciter, scilicet a parte ante et ex parte post. A parte ante, quando eam precedit sola longa. A parta post, quando eam sequitur sola longa, vel quatuor, vel septem, vel decem longe, vel earum valor. Tunc prima longa vel ejus valor imperficit maximam precedentem, nisi propter punctum impediatur, ut hic:

[MX,L,pt,L,MX,L,MX,L,L,L,L,MX,L,L,L,L on staff4]

Quoad partes etiam dupliciter, scilicet quoad partes propinquas, et quoad partes remotas. Pars propinqua alicujus totius est illa, in qua ipsum totum immediate dividitur; sic maximarum partes propinque sunt longe, longarum breves, brevium semibreves, etc. Partes remote sunt partes remote propinquarum. Remotiores sunt partes partium propinquarum.

Maxima igitur quoad partes propinquas potest imperfici dupliciter, scilicet a parte ante et a parte post, per abstractionem tertie partis cujuslibet valoris propinque partis, vel alterius earumdem.

Et sic similiter quoad partes remotas per abstractionem tertie partis, vel valoris cujuslibet partis remote, vel alterius earumdem, etc. Et ita suo modo potest intelligi de longis, brevibus et semibrevibus; exempla patebunt inferius.

Et pro predictis et infrascriptis nota has regulas:

Prima regula est, quod longa ante longam in modo perfecto semper est pefecta. Et brevis ante brevem in tempore perfecto semper est perfecta.

[48] Et semibrevis ante semibrevem in majori prolatione semper etiam est perfecta, ut hic:

[L,L,B,B,S,S on staff4]

Secunda regula est, quod quandocunque aliqua nota debet imperfici, oportet quod eam immediate sequatur nota major vel minor in forma vel in pausa majoris vel minoris forme, quia similis ante similem non potest imperfici, ut hic:

[MX,L,pt,L,MX,L,MX,L,L,L,L,MX,L,L,L,L,L,B,pt,B,L,pt,MX,B,S,pt,S,B,L,S,M,pt,M,S,M,S,M,S on staff4]

Tertia regula est quod quando post longam de modo perfecto sequuntur due breves vel tres, tamen nulla sola brevi precedente a qua possit imperfici, perfecta est, nisi punctus divisionis ponatur inter primam brevem et alteram, vel alias sequentes. Nam tunc prima brevis imperficit longam precedentem. Et idem est intelligendum de brevibus temporis perfecti respectu semibrevium et de semibrevibus majoris prolationis respectu minimarum, ut hic:

[L,B,B,L,B,B,B,L,B,B,B,B,L,B,S,S,S,B,S,S,B; 2MX,S,S,S,S,S,S,Mcd on staff4]

Quarta regula est, quod quando inter duas longas remanet sola brevis perfectione computata, tunc illa imperficit primam longam scilicet precedentem nisi per punctum aut aliter impediatur. Et idem est de semibrevi inter breves et de minima inter semibreves, ut hic:

[ClefC3,L,B,L,Lig5cdsndodaad,B,L,B,S,B,S,S,S,S,B on staff4]

[49] [ClefC3,S,B; S,M,S,M,M,M,M,S,M,S,B on staff4]

Quinta regula est, quando sola nota debet reduci ad priorem locum quem potest habere, ut hic patet.

[ClefC3,Lig2acddx,L,B,Lig2acddx,pt,B,pt,Lig2acddx,L,pt,B,BP; S,B,pt,S,Lig2cssnod,B,S,pt,S,pt,Lig2acddx,S,SP; M,Lig2cssnod,S,B,MP,M,S,pt,M,S,S,pt,M,pt,M,S,S,S,pt,M,SP,S,pt,SP,M,pt,S,Lig2cssnod,M,Bcdsn on staff4]

Sexta regula est quod omnis nota, que imperficitur, imperficitur a propinquiori. Exempla patent in exemplis regularum precedentium.

Septima regula est, quod quando inveniuntur due note simul sole, ille non debent partiri, sed simul computari, ut hic:

[ClefC3,L,B,BP,L,B,BP,L,pt,BP,L,pt,B,L; B,S,SP,B,Lig2cssnod,pt,S,pt,S,Lig2cdsnod,SP,M,Lig2od,S,pt,M,S,SP on staff4]

Ulterius notandum est quod quando aliqua nota imperficitur a parte propinqua vel ejus valore, hoc fit respectu totius, sive quoad totum; si a parte remota, vel a partibus remotis, non tamen valentibus unam partem propinquam; hoc est quoad partem vel quoad partes.

Item notandum quod quidquid imperficitur, vel quoad partes propinquas, a tertia parte imperficitur; ex quo sequitur quod quidquid est divisibile in tres partes inequales, potest imperfici ab illa tertia parte; et quotiens dividi potest in tres partes equales, totiens potest imperfici ab illa tertia parte. Et imperficiens potest subponi vel postponi illi qui imperficitur juxta libitum ponentis, servata tamen hac regula, quod nulla nota potest imperfici ante sibi similem, sed bene ante minorem vel majorem, ut superius dictum est.

Sequitur etiam ex premissis quod semibrevis prolationis majoris potest imperfici ab una minima precedente vel sequente, ut hic:

[S,M,S,M,pt,M,S,M,S,S,M,M,M,M,S,S,B on staff4]

Brevis imperfecta majoris prolationis non potest imperfici aliquo modo, quia non est divisibilis in tres partes equales.

Brevis imperfecta majoris prolationis potest imperfici ab una minima precedente vel sequente quoad partem unam et a duabus minimis et ad partes ambas, ut hic:

[50] [ClefC2,B,M,pt,M,B,M,pt,S,B,L on staff4]

Brevis pefecta minoris prolationis potest imperfici ab una semibrevi vel a duabus minimis; et hoc quoad totum, ut hic:

[ClefC2,B,S,pt,M,M,B,M,B,M,pt,B,M,M,pt,M,M,B,S,B,S,B,L on staff4]

Et nota quod quidam cantores, scilicet Gulielmus de Mascandio, et nonnulli alii imperficiunt brevem perfectam minoris prolationis ab una sola minima, et brevem imperfectam majoris prolationis a duabus minimis simul sequentibus vel precedentibus, ut hic:

[ClefC2,O,B,M,B,M,B,M,B,M,B,pt; C,B,M,pt,M,pt,M,M,B,M,M,B,M,M,B on staff4]

Et dicunt illi ibi mutari qualitatem. Capiunt enim ibi brevem perfectam minoris prolationis ac si esset brevis imperfecta majoris prolationis, et e contrario brevem imperfectam majoris prolationis ac si esset brevis perfecta minoris prolationis.

Brevis perfecta majoris prolationis potest imperfici ab una sola minima precedente vel sequente, et hoc quoad unam ejus partem, et a duabus minimis una precedente et alia sequente, quoad duas partes, ut hic:

[ClefC2,B,M,pt,M,B,M,pt,M,B,M,B,B on staff4]

Vel ambabus sequentibus vel precedentibus, ut hic:

[ClefC2,B,M,M,pt,M,M,B,pt,M,M,B on staff4]

Vel a tribus minimis, vel earum valoribus quoad totum, ut hic:

[ClefC2,B,S,pt,B,S,M,pt,M,M,M,B,B,M,M,M,L on staff4]

Et a quatuor minimis vel earum valore quoad totum et quoad unam partem, ut hic:

[ClefC2,B,M,S,M,pt,M,B,S,M,M,M,M,M,B,L on staff4]

Et a quinque minimis vel earum valore quoad totum et ambas partes remanentes, ut hic:

[51] [ClefC2,B,M,M,S,M,S,M,M,B,M,pt,B,pt,M,B,M,S,M,M,M,M,M,M,B,L on staff4]

Et non potest plus imperfici, quia non remanet ei nisi valor brevis imperfecte minoris prolationis que brevis non potest imperfici, ut dictum est.

Et quidquid de imperfectione est dictum de minimis respectu brevium, intelligatur de semibrevibus respectu longarum, et de brevibus respectu maximarum; et etiam quidquid dictum est de minimis respectu semibrevium, intelligatur de semibrevibus respectu brevium, et de brevibus respectu longarum, et de longis respectu maximarum.

Unde sicut est dare brevem imperfectam valentem duas semibreves valentes quatuor minimas, sic est dare longam imperfectam valentem duas breves valentes quatuor semibreves, et maximam imperfectam valentem imperfectam, valentem quatuor breves.

Sicut est dare brevem imperfectam valentem duas semibreves, valentes sex minimas, sic est dare longam imperfectam, valentem duas breves, valentes sex semibreves, et maximam imperfectam, valentem duas longas, valentes sex breves.

Et sicut est dare brevem perfectam valentem tres semibreves, valentes sex minimas, sic est dare longam perfectam valentem tres breves, valentes sex semibreves, et maximam perfectam valentem tres longas valentes sex breves.

Et sicut est dare brevem perfectam valentem tres semibreves, valentes novem minimas, sic est dare longam perfectam valentem tres breves, valentes novem semibreves, et maximam perfectam valentem tres longas, valentes novem breves.

Ex quibus supradictis sufficienter habetur quomodo maxime et longe possint imperfici. Tunc videantur exempla que sequuntur.

Et sic de longis imperfectis modo et tempore, et de majori prolatione , ut hic:

[B,M,M,L,M,M,L,M,M,M,L,M,M,L on staff4]

Item de longis imperfectis modo, sed perfectis tempore, ut hic:

[L,S,pt,S,L,S,S,pt,S,L; Lig3cssnadMXcsdx on staff4]

Item de longis perfectis modo, sed imperfectis tempore, ut hic:

[L,B,pt,B,B,B,L,L,L on staff4]

Item de longis modo et tempore, ut hic:

[L,S,L,B,pt,S,L,S,B,pt,S,L,S on staff4]

[52] Sequuntur exempla quomodo maxima possit imperfici. Et primo de maximis imperfectis quarum longe sunt perfecte, ut hic:

[MX,L,pt,L,MX,L,MX,L,MX,L,L on staff4]

Item de maximis perfectis quarum longe sunt imperfecte, ut hic:

[L,pt,MX,L,pt,L,MX,L,pt,L,L,MX,L,MX,B,LP on staff4]

Item de maximis perfectis quarum longe sunt etiam imperfecte, ut hic:

[MX,L,pt,L,MX,L,MX,L,pt,L,MX,L,L,pt,MX on staff4]

Et predicta de imperfectione notarum sufficiant.

Tractatus secundus.

Capitulum primum.

De alteratione in musica.

Alteratio in musica est proprii valoris secundum note formam duplicatio, de qua tales dantur regule:

Prima regula est quod nulla nota potest alterari ante sibi similem, nec ante majorem se.

Secunda regula est, quod omnis nota potest alterari ante proximam majorem se, sicut minima ante semibrevem, vel ante pausam semibrevis, brevis ante longam vel ante pausam longe, longa ante maximam, et non aliter.

Tertia regula est quod quandocunque inter duas longas de modo perfecto vel pausas longarum vel inter punctum et longam inveniuntur due breves sine puncto in medio, secunda alteratur, id est valet duas breves. Similiter, quando inveniuntur due semibreves inter duas breves de tempore perfecto, vel inter punctum et brevem vel inter pausas brevium, secunda alteratur, id est valet duas semibreves. Idem est de duabus minimis inter duas semibreves de majori prolatione. Nam quandocunque remanent due sine puncto in medio, secunda est alterata.

Et est notandam quod nota alterata potest imperfici a parte ante; exempla de omnibus, ut hic:

[ClefC3,L,Lig3cdsndd,B,pt,Lig3ad,BP,pt,Lig2cdsnod,2LP,B,Lig3cssnaod,SP,pt,SP on staff4]

[53] [CSIII:53] [MURLIB 01GF]

Capitulum secundum.

De duplici minima.

Nota quod duplex est minima, semibrevis, brevis et longa, scilicet recta et altera. Recta quando simpliciter ponitur pro valore sui, altera quando pro duplici.

Capitulum tertium.

De causa alterationis alicujus note.

Item nota quod quando aliqua nota alteratur, hoc fit causa perfectionis, scilicet ut perfectio compleatur. Unde brevis alteratur ad perficiendum modum, semibrevis ad perficendum tempus, et minima ad perficiendum prolationem. Hec de alteratione sufficiant.

Tractatus tertius.

Capitulum primum.

De puncto.

Duplex est punctus, scilicet perfectionis et divisionis. Punctus perfectionis perficit longam utroque modo, brevem in utroque tempore, semibrevem in utraque prolatione. Punctus divisionis imperficit longam dividendo breves, et imperficit brevem dividendo semibreves et imperficit semibrevem dividendo minimas.

Unde videndum est, per quod vel quomodo cognoscatur punctus perfectionis a puncto divisionis, cum unus habeat perficere figuras et alius imperficere, ut dictum est. Quando punctus ponitur post longam perfectionis esse dicitur. Quando vero immediate post minimam divisionis esse dicitur.

Et triplex est divisio, scilicet modi, temporis, et prolationis.

Item nota quod si punctus ponatur inter duas breves, dividit modum, nisi forte breves ille forent de tempore imperfecto, post quas vel ante quas reperitur aliqua semibrevis sola que per sincopam reduceretur ad dictam brevem, puncto perfectionis punctatam. Si autem punctus ponatur inter duas semibreves, pro divisione temporis assignatur, nisi forte semibreves essent de minori prolatione, post quas vel ante quas inveniretur aliqua minima sola que per sincopam reduceretur ad dictam semibrevem puncto perfectionis punctatam. Et hec de puncto sufficiant studere vobis. Exempla de predictis punctis:

[ClefC2,L,pt,M,pt,M,M,S,B,pt,S,pt,M,S,L; L,BP,Lig2cdsnd,B,SP on staff4]

[54] [ClefC2,B,S,L; B,S,BP,Lig3cssndod,S,BP,S,M,Lig3cssndod on staff4]

Tractatus quartus.

Capitulum primum.

De distinctione temporis, prolationis et modi.

Cum duplex sit modus tempus, et prolatio, ut supra dictum est, videndum est per que distinguuntur. Unde quadrangulus cum tribus tractis ponitur pro modo perfecto, ut hic: [R3rvd], cum duobus pro modo imperfecto, ut hic patet: [R2rvd]. Exempla de ambobus:

[ClefC3,R3rvd,L,Lig3cdsndd,Lig3aacddx; R2vd,Lig4cdsnddd,Lig3aacddx on staff4]

Item circulus ponitur pro tempore perfecto.

Item semicirculus ponitur pro tempore imperfecto. Item si in circulo vel in semicirculo inveniuntur tres puncti, majoris prolationis est; si duo minoris est. Ut hic:

[ClefC3,O3d,B,Lig3cssnaod,B,S,B,S,Lig3cssndod; C2d,B,ClefC2,S,B,S,Lig2cssnod,B,S,Lig2cssnod,S,B,BP,S,M,S,M,M,M,S,M,S,M,M,S,S,Lig2a on staff4]

Capitulum secundum.

De distinctione temporis, prolationis et modi.

Item modus, tempus et prolatio distinguuntur etiam per notas rubeas sive vacuas nigras, et per nigras plenas, quando in aliquo cantu variantur. Unde si in aliquo cantu reperiantur longe nigre, rubre vel vacue; nigre longe sunt modi perfecti, et rubee vel vacue imperfecti, ut hic:

[ClefC3,L,Lig3cdsndd; Lv,Lig5aaaav,Lv,Bv on staff4]

Item si breves inveniantur nigre, rubre vel vacue, nigre sunt temporis perfecti, et rubre vel vacue imperfecti , ut hic:

[CSIII:54] [MURLIB 01GF]

Et semibreves nigre sunt majoris prolationis; rubre vel vacue minoris, ut hic:

[ClefC2,S,M,M,M,M,S,M,S,M,S,S,M,Lig2cdsnd; Sv,Mv,Sv,Mv,Sv,Sv,Sv,Lv on staff4]

Item coloribus subscriptis, pausis et signis perfectam distinguitur ab imperfecto, et etiam cognoscitur:

[ClefC3,S,Sv,Sv,Sv,S,Sv,Sv,L on staff4]

[55] Tractatus quintus.

Capitulum primum.

De modis.

Item sex sunt modi: primus modus procedit ex una longa et altera brevi, ut hic:

[L,Lig2cdsnd,B,Lig2od,L,B,Lig2od on staff4]

Secundus modus e converso scilicet ex una brevi et altera longa, ut hic:

[ClefC3,Lig2cdsnd,B,Lig2od,L,B,Lig2od,Lig2Lacddx on staff4]

Tertius modus ex una longa et duabus vel tribus brevibus, ut hic:

[CSIII:55] [MURLIB 01GF]

Quartus e converso ex duabus brevibus, vel tribus, et una longa, ut hic patet:

[ClefC3,Lig3aacddx,Lig4cdsnddd,Lig3cdsndd on staff4]

Quintus ex omnibus longis, ut hic patet per exemplum:

[ClefC3,Lig2d,L,L,L,Lcsdx,Lcsdx,L,L,Lig2d,Lig2d on staff4]

Sextus ex omnibus longis, brevibus et semibrevibus, ut hic patet:

[ClefC3,Lig6aodaaa,Lig2cssnod,Lig3cssnaod,S,S,Lig4cdsnddod;Lig4cdsnodaa on staff4]

[ClefC3,Lig4cdsnodaa,pt,S,Lig4aaod on staff4]

Catitulum secundum.

De opinione quorumdam de modis.

Dicunt tamen aliqui solum esse quinque modos, et illi ponunt quintum cum primo et sextum loco quinti.

Tractatus sextus.

Capitulum primum.

De ligaturis.

Unde ligaturarum alia ascendens, alia descendens. Ascendens, quando secunda nota est altior altera scilicet prima, descendens vero e contra, quando prima nota est altior secunda, habens caudam sive tractum a parte sinistra descendentem, sive fuerit in quadro sive in obliquo corpore figurata, cum proprietate dicitur, et est prima nota brevis, ut hic:

[ClefC3,Lig3cdsndod,Lig2cdsnod,Lig2cdsnd on staff4]

Secunda regula est quod quandocunque secunda nota est altior prima, et prima habuerit tractum a parte dextra descendentem cum proprietate dicitur et est prima nota longa, ut hic:

[ClefC3,Lig4Ladod,Lig6Laaddod on staff4]

Et si prima nota non habuerit punctum sine perfectione dicitur. Et est prima brevis, ut hic patet:

[ClefC3,Lig4adod,Lig7adodaad,Lig4adod on staff4]

[56] Tertia regula est quod quandocunque prima nota quadrata sive obliqua est altior secunda carens tractu, sine proprietate dicitur, et est pro longa, ut hic:

[ClefC3,Lig2od,Lig3dod,Lig3dd,Lig2od,Lig3dd,Lig4ddod on staff4]

Quarta regula est quod in omni ligatura prima nota habens tractum a parte sinistra ascendentem cum opposita proprietate dicitur et facit duas primas esse semibreves, ut hic:

[ClefC3,Lig2cssna,Lig2cssnoa,Lig3cssnaa,Lig2cssnod,Lig3cssndd,Lig3cssndod,L on staff4]

Quinta regula est, quod in omni ligatura ultima nota descendens sub penultima in quadro posita, cum proprietate dicitur, et est longa, ut hic:

[ClefC3,Lig2d,Lig3dd,Lig3cdsndd,Lig3dd,Lig6ddaad on staff4]

Et in obliquo corpore figurata, sine proprietate dicitur, et est brevis, ut hic:

[ClefC3,Lig2od,Lig3cdsndod on staff4]

Sexta regula est quod omnis nota stans directe supra vel penultimam habens tractum a parte dextra, cum perfectione dicitur, et estl onga, et secundum aliquos vocatur longa per oppositam proprietatem, ut hic:

[ClefC2,Lig2art,Lig2acddx,Lig2art,Lig2Lacddx,Lig2art,Lig2acddx on staff4]

Septima regula est, quod omnis ultima nota stans a latere supra penultimam sine tractu sive fuerit quadra sive obliqua sine proprietate dicitur, et est brevis, ut hic:

[ClefC3,Lig2a,Lig3aoa,Lig3doa,BP,Lig4ddd,Lig4cdsnddacddx,Lig3ad,Lig4cdsnddod; Lig4cssnaodacddx on staff4]

Octava regula est, quod in omni ligatura medie sunt breves, nisi prima esset cum opposita proprietate, quia tunc secunda remanet cum prima pro una brevi juxta regulam quartam predictam, ut hic:

[ClefC3,Lig5cssndddod,Lig5cssnaaaod on staff4]

Et hec de ligaturis sufficiant.

Tractatus septimus.

Capitulum primum.

De sincopis.

Sincopa est divisio cujuscunque figure per partes separatas, que numerando perfectiones ad invicem reducuntur, et potest fieri in modo, tempore, et prolatione. Si fit in modo, aut fit in tempore perfecto aut imperfecto. Si in perfecto, tunc est reperire tres breves separatas, vel valorem pro longa perfecta, que numerando perfectiones ad invicem reducuntur. Si in modo imperfecto, tunc est reperire duas breves separatas, vel longam puncto perfectionis punctatam cujus tertia pars ad aliquam brevem solam reducitur separatam, ut hic:

[57] [ClefC3,Lig2art,Lig4ddd,pt,Lig2art,pt; Lig2cdsnd,L,Lig3aacddx,L,pt,Lig3cdsndd,Lig4aaacddx,Lig2d,BP,Lig4cdsnddd on staff4]

Capitulum secundum.

De sincopa, si fiat in tempore perfecto aut imperfecto.

Sincopa si fiat in tempore, aut fit in tempore perfecto aut imperfecto. Si in tempore perfecto, tunc est reperire tres semibreves separatas, vel valorem pro brevi perfecta que ad invicem numerando perfectiones reducuntur. Si in tempore imperfecto, duas vel unam brevem puncto perfectionis punctatam cujus tertia pars ad aliquam semibrevem solam reducitur separatam, ut hic:

[ClefC3,Lig3cssnaod,pt,S,S,S,S,Lig4cdsnddod,pt,Lig2cssna,pt,Lig4cssnaodacddx; S,Lig2a,Lig2cssnod,Lig3cssnoda,pt,Lig4cdsnddod,pt,S,B,pt,Lig4cdsnddod,S,B on staff4]

Similiter si in prolatione, aut fit in majori aut in minori. Si in majori, tunc est reperire tres minimas separatas, vel valorem pro semibrevi majoris prolationis que ad invicem reducitur perfectiones numerando. Si in minori, duas vel semibrevem puncto perfectionis punctatam, cujus tertia pars ad aliquam solam minimam reducitur separatam, ut hic:

[ClefC2,M,S,M,pt,M,M,S,M,M,M,M,M,M,M,M,ClefC3,M,M,M,M,M,S,M,pt,M,M,B,M,L; S,S,S,S,M,S,M,S,M,S,pt,Lig2cssnod,pt,Lig2cssnod,pt,S,M,L on staff4]

Item notandum quod nunquam nota per sincopam debet reduci ultra pausam majorem, utpote minima ultra pausam semibrevis vel majoris, nec semibrevis ultra pausam brevis vel majoris, et sic de aliis, licet aliqui dicant contrarium, sed nescio quo modo; et hec sufficiant de sincopa.

Tractatus octavus.

Capitulum primum.

De pausis.

Pausa dicitur vocum omissio seu aspiratio mensurata, per tot tempora quot fuerint spatiis mensurata, quoniam pausa valet tot tempora quot occupat spatia. Sicut, si tria spatia tenet, talia tempora valet; si duo tenet spatia, duo valet tempora; et si unum, unum valet tempus.

Et notandum quod major pausa trium temporum non est ponenda, nam aliter reduplicari deberet pausa secundum exigentiam modi; et hinc essent frustra duplicationes et immensurabiles. Ulterius notandum quod pausa semibrevis debet [58] incipere in linea a descendere usque ad medium spatii, et pausa minime e contrario debet incipere a linea et ascendere ad medium spatii. Et pause semiminimarum fiunt ut pause minimarum, sed cum semicirculo, ut hic omnium exempla apparent:

[CSIII:58] [MURLIB 01GF]

Insuper notandum quod non debet poni pausa semibrevis neque major, nisi in completa prolatione; nec debet poni pausa brevis nec major, nisi in completo tempore; nec debet poni pausa longe, nisi in completo modo.

Item notandum quod pause non possint imperfici, nec alterari. Et hec de pausis dicta sufficiant.

Tractatus nonus.

Capitulum primum.

De diminutione motettorum.

Diminutio motettorum semper fit in tenoribus, circa quam notandum est:

Primo, quod pro maxima sepe in diminutione ponitur longa, pro longa brevis, pro brevi semibrevis, pro semibrevi et minima;

Secundo notandum quod, quando tenor est de modo imperfecto, sive fuerit de tempore perfecto vel imperfecto, diminutio fit solum directe per medietatem notarum et pausarum;

Tertio notandum quod, quando tenor est de modo perfecto et tempore imperfecto, etiam diminutio fit directe per medietatem, sicut: pro longa valente tres breves ponuntur breves valentes tres semibreves.

Quarto notandum est quod, quando tenor est de modo perfecto et tempore perfecto, diminutio fit per tertium et non per medium. Et hec de diminutione sufficiant, exempla patent in motettis.

Tractatus decimus.

Capitulum decimum.

De colore.

Color in musica vocatur similitudo figurarum unius processus pluries repetita positio in eodem cantu. Pro quo notandum quod nonnulli cantores ponunt diversitatem inter colorem et taleam.

Nam vocant colorem, quando repetuntur eedem voces; taleam vero quando repetuntur similes figure; et sic fiunt figure diversarum vocum. Que diversitas, licet servetur in quampluribus tenoribus motettorum, non tamen servatur in ipsis motettis; exempla patent in motettis.

Et predicta rudibus sufficiant in arte practica mensurabilis cantus volentibus introduci.

Amen.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License