Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[53] Incipiunt Capitula primi libri Speculi Musice.

I. Prohemium in libro Speculi Musice.

II. Quid sit Musica.

III. Quid sit Musicus.

IV. Vnde dicatur Musica.

V. Musice commendacio et eius utilitas.

VI. De Musice inuentoribus.

VII. De modo inuentionis Musice.

VIII. Cui parte phylosophie Musica supponatur.

IX. Quod mathematice scientie differenter tractant de proporcionibus et mensuris.

X. Musice prima diuisio.

XI. Quod celestis uel divina Musica racionabiliter inter Musice species numeretur.

XII. De quibus sit Musica celestis uel diuina et quare sic nominetur.

XIII. De quibus sit Musica Mundana.

XIV. De quibus sit humana Musica.

XV. De quibus sit instrumentalis Musica et quare sic vocetur.

XVI. Musice Instrumentalis prima divisio.

XVII. Musice Instrumentalis secunda distinctio.

XVIII. Musice Instrumentalis tercia particio.

XIX. Musice Instrumentalis quarta divisio.

[55] In nomine sanctissime trinitatis patris et filii et spiritus sancti. Incipit Speculum Musice.

Capitulum I: Prohemium toti huic operi deseruiens.

Libro tercio de phylosophica consolatione boetius uolens reddere causam, quamobrem omnium hominum genus suam conatur adipisci beatitudinem: Est inquit mentibus hominum veri bonique naturaliter inserta cupiditas, veri dicit, quo ad intellectum, cuius perfectio in veritate consistit. Boni, propter appetitum, qui in bonum tendit. Appetit siquidem ens quodcunque naturaliter suam perfectionem, sicut et suum bene esse. Nam iuxta eustrachii sentenciam imperfecta non stant in se, sed appetunt perfici. Qua in re Conuenienter asserit phylosophus, quod naturaliter omnes homines scire desiderant, Et quod omnia bonum appetunt; Per scientiam quippe cognitio sumitur ueritatis. Et si sit practica et moralis, per eam disponitur quis ad adeptionem bonitatis, que in moralibus consistit virtutibus. Verum cum secundum phylosophum decimo ethicorum Delectabilissimum et optimum sit, vnicuique quod congruit ei secundum propriam naturam, Quale est homini uiuere secundum intellectum, sciencias et virtutes acquirere. Quid est quod temporis homines ita parum de hiis curent, in bonis corperis et fortune potius, quam anime bonis delectantur? Et hos, qui bonis vacant anime, nisi de mundi negociis exterioribus sciant et uelint intromittere se, parum appreciantur, Insuper eos habent contemptui, quasi ad nichil utile huic mundo deseruiant. Sed degenerant tales, bestialem condiccionem imitantes. Nam ut ait boetius humane nature ista condiccio est, ut ceteras res cum se cognoscit excellat, eadem tamen infra bestias redigatur, si se nosce desierit. Hoc enim secundum senecam habet generosus animus, ut concitetur ad honesta, idest ad sciencias et uirtutes. Neminem inquit excelsi ingenii uirum humilia delectant et sordida. Magnarum rerum species ad se trahit. Et cum hominis proprium sit. uiuere secundum racionem uel intellectum, nonne illi ut homines mortui sunt, qui secundum hoc non viuunt. Viuere enim viuentibus est esse. Ad horum etiam grauamen accedit, quod hii magnam iniuriam testante boetio deo faciunt, nec aduertitis inquit, quantam deo facitis iniuriam. Ille genus humanum prestare omnibus uoluit, Vos autem dignitatem vestram infra infima queque detruditis. Hos plangens propheta ait: Homo [56] cum in honore esset, non intellexit. Est homo in honore per intellectum, quo distinguitur a brutis, sed hoc non recognoscit, quando per intellectum non uiuit et perfectiones illius acquirere negligit. Et tunc comperatur iumentis insipientibus et similis factus est illis. Sed iam ad animum reuertamur, qui secundum Senecam in tristi et obscuro corperis domicilio clausus, quociens potest, carcerem apperit et in rerum contemplatione requiescit, tactam abicientes degenerationem, sciencias et uirtutes conemur adipisci. Ad hec precipua nostra sit intentio, ibi amplior nostra sit delectacio. Ibi uacemus, hec amemus, quibus ad beatitudinem consequendam dirigimur. Etiam intellectus delectationes pure sunt, firme sunt, honeste sunt, tristiciam non habent annexam, <2a> sicut corporales habent delectaciones. Quod si sic aliqua sciencia non iam tamen theorica, uerum et quantum ad aliquid moralis et practica, diuersis hominum moribus, uariis ipsorum statibus se coaptans, que non solum intellectum simul et affectum, sed etiam hominem totum, animam atque corpus perficiat. Merito talis ab hominibus cuntis queri debet bene dispositis. Hec autem est Musica testante boetio, qui ait: Cetere sciencie, cum in inuestigatione laborent ueritatis, Musica non modo speculationi verum etiam moralitati coniuncta est. Nihil enim tam proprium humanitatis, quam remitti dulcibus modis abstringiquea contrariis. Huic est, ut Musica multas in se delectationes contineat et uarias afferat utilitates. Hoc approbans phylosophus octauo politice: Musicam inquit, omnes ponunt esse delectabilissimorum et cum melodia ait Miseus esse hominibus delectabilissimum cantare et infra. Habet enim Musica delectacionem in se naturalem, propter quod omnibus moribus usus ipsius amicus est. Idem infra libro eodem dicimus, inquit, non unius utilitatis gratia oportere uti Musica, Sed plurium, uarias enim et mirabiles affert delectationes in tantum, ut hominum rapiat animas dicente phylosopho octauo politice, quod Melodie faciunt animas raptas. Raptus autem eius quasi circa animam *moris* passio est. Et quia secundum phylosophum septimo politice, quod nature deficit ars et disciplina supplere vult, inclinatio autem ad Musicam et si naturalis sit, Musice tamen artem naturaliter non habemus, conati sunt multi libros et tractatus facere, quibus in Musica que continentur ueritates, clarius appareant, et errores enitentur circa eam que latent. Intendenda enim ut ait boetius uis mentis est, ut id quod natura est insitum, sciencia quoque possit comprehensum teneri. Naturale etenim est non solum prosequi [57] bonum, sed fugere malum. Attestatur *hoc* in animalibus duplex appetitus, Concupiscibilis scilicet, quo in bonum suum tendunt, et irascibilis, quo non solum bonum arduum adipisci satagunt, Sed malis et nociuis resistunt ut possunt. Etiam in animalibus Imperfectoribus terre affixis duplicem natura motum indidit, unum dilatacionis, cum precipiunt quod sibi delectabile uidetur, et bonum alium constrictionis, cum iniocundum tristabile est quod senciunt. Qui duplex motus in corde est, uel in eo, quod locum tenet cordis. Ideo sapiens Salomon in suis prouerbiis, cum dixisset, ueritatem meditabitur guttur meum, statim intulit: et labia mea detestabuntur impium. Horum igitur consideratione ego et si minimus *nitere* alios videlicet, etiam cum uacat aliquam operam darem phylosophie, quia secundum senecam ocium sine litteris mors est et uiui hominis sepulcrum, et boecius summum solamen in phylosophie disciplinis edocendis atque tractandis positum existimabat, stilo simplici de Musica tractare disposui, que inter ceteras sciencias a iuuentute mihi grata fuit et in senectute non me deseruit, sed tenuit quasi raptum et possessum nec conqueror. Quin potius dignitatem eius, ut potero datumqe michi desuper fuerit a domino, non abscondam, sed extollam. Hoc autem opus Musice speculum dixerim, In quo mentis oculis alique speculari poterunt ad Musicam tam theoricam quam practicam, generaliter specialiterque sumptam spectantia. Nam hic laudabiles Musice reperientur condiciones. Hic musicalium consonanciarum naturas, Hic ipsarum proporciones numerales, Hic earundem inter se multas et uarias collaciones conuenientias, distinctiones proprias speculari quis poterit et comunes. Hic tetracordum secundum triplex genus cantilenarum dyatonicum, scilicet cromaticum, et enarmioniacum Multiplex ponitur descripcio. Hic tenorum uel modorum ueterum modernorumque tangitur condicio. Hic tocius monocordi ueteris ac moderni scribitur dispositio. Hic venerabilis boecii musica, que nunc magna experte derelicta uidebatur, ad memoriam reuocatur. Nam et si aliqui in suis Musice tractatibus de illa sumant aliqua, illa sunt pauca et de assumptis quedam dicunt, que minime ad intentionem vadunt boecii, ut patebit infra. Item non hic abicitur Guidonis Musica expositorumque suorum, qui multa dixerunt bona de tonis uel modis, de dyapason, dyapente et dyatesseron speciebus, in quibus toni fundantur. Adhuc hic ars franchonis theotonici et alterius cuiusdam ualentis musici contra modernos cantores, vel pocius notatores et scriptores aliqualiter defenditur, qui causa primaria huius fuerunt operis, Contra quos, quantum ad aliqua cum loqui cepissem, ex incidenti aliquarum consonantiarum, in quibus defecisse uidebantur, se obtulit materia. Mutauique [58] propositum et amplius concepi hoc musicum dilatare negocium, Sicque factum est, ut quod primum fuerat in intentione, ultimum sit in executione. Item arismetica non hic negligitur, et quedam alia tanguntur hic, quia sic congruit. Musica enim generaliter sumpta obiectiue quasi ad omnia se extendit, ad deum et creaturas, incorpereas et corpereas, celestes et humanas, ad sciencias theoricas et practicas. Vt autem ordo seruetur hic, et euitetur confusio, opus hoc per septem libros parciales distinctum est, et liber quisque sua per capitula. Sex primi libri Musicam planam respiciunt, septimus autem ad mensurabilem flectitur musicam, adhuc quinque libri primi de natura tractant consonanciarum, sextus vero de natura modorum vel tonorum. Primus liber est de quibusdam, que scire expedit ad consonanciarum musicalium, de quibus Instrumentalis musica principalius tractat, perfectam habendam noticiam. Secundus de consonanciis in speciali, que in nostro continentur monocordo, diuisim disserit. Tercius demonstratiue de illis loquitur <2b> consonanciis, de quibus expressius tractat boecius. Quartus de consonanciis agit collatiue sumptis. Quintus de quibusdam, que dyatesseron respiciunt vt de tribus cantilenarum generibus et de tetracordorum in monocordo distinctis descriptionibus. Sextus de quibusdam, que concernunt dyapason ut de speciebus, modis uel tonis. Septimus de aliquibus, que moderni tangunt cantores, in quibus ab arte discrepant franchonis. Sed iam ad naracionem descendamus, vbi premittemus quedam communia, que scire conuenit, cum ignoratis communibus ars ignoretur, licet illis scitis ars non sciatur, que ex propriis procedit principiis, verum uti plato uult in tymeo, et idem allegatur a boecio, si in minimis rebus deus est inuocandus, multo amplius in arduis et magnis rebus. Opus autem quod assumpsi, laboriosum et longum michi est et multis cogitacionibus est explendum, tardeque nimis est inceptum, Et cum superet uires meas, dicere compellor: Domine ad adiuuandum me festina, Incipe, media, comple et perfice, sine te enim nullum rite fundatur exordium, nichil deducitur ad perfectum, qui ad omnem creature coagis effectum, *cum* benignissimus; sapientissimus, potentissimus et optimus das uelle, das posse, das et perficere, meum uelis supplere defectum, Amen. Suscipiant, si placet, opus hoc deliciosi Musicalis amatores sciencie et orare uelint deum pro compilatore, fiat, fiat. Si autem huius operis compilatoris nomen scire placet, librorum septimo partialium litteras sibi iungat capitales.

Explicit prohemium in libro, qui intitulatur Speculi Musice. Incipit tractatus in Speculo Musice.

[59] Capitulum II: Quid sit Musica.

In principio huius operis, quid Musica, et quis sit Musicus uideatur. Est autem Musica secundum boecium quinto Musice suo libro facultas armonica acutorum sonorum grauiumque concordiam perpendens, idem sciencia, qua quis potens est faciliter acutorum sonorum grauiumque simul collatorum perpendere concordiam et de ea qualis sit iudicare. Scientia enim, cum sit habitus, facilitatem dat in actu suo. Dicit autem sonorum acutorum grauiumque. et non soni acuti grauisque, quia non considerat musica sonum per se sumptum, sed sonum numeratum. Consonancia enim, cum sit passio, principalior in musica quesita non respicit sonum unum, sed plures ad inuicem comperatos. Habet igitur musica perpendere, plures soni simul comperati qualem faciant concordiam, hanc uel illam, bonam uel malam, bonam, meliorem uel optimam, et illarum habet considerare proprietates proprias et comunes et proporciones numerales. Ad hec dicit Sonorum acutorum graviumque, potest aut sonus acutus ad acutum sibi coequalem comperari, uel gravis ad grauem, et fit tunc consonancia uocum equalium, que dicitur vnisonus, uel acutus ad grauem, et fit tunc consonancia uocum inequalium ut sunt dyatesseron, dyapente et huiusmodi.

Ysidorus autem tercio ethimologiarum sicut ait: Musica est pericia modulationis sono cantuque consistens, id est sciencia, qua quis peritus est modulare, id est dulciter cantare. Dicit sono, quantum ad instrumenta artificialia, cantu, quo ad naturalia, quibus uox formatur. Due tacte musice descriptiones differentes satis inter se conueniunt et quoddam determinatum genus musice respiciunt, musicam scilicet Instrumentalem, quam alii sonoram nuncupant. Ideo Musica generaliter sumpta describi uel diffiniri potest aliter sic, ut uult robertus in libro de ortu scienciarum: Musica est sciencialis anime perfectio, quo ad cognicionem armonice modulationis rerum quarumcunque aliqua modulatione inuicem coaptarum. Ponitur hec loco generis, quod Musica est anime perfectio, non quecumque, sed sciencialis ad distinctionem actus secundi et moralis uirtutis, et nichil, quod est sciencia, conuenit in genere cum ceteris scienciis, que omnes animam intellectu mediante perficiunt, cum autem scienciarum quedam theorice, quedam uero sint practice, dicit absolute, quod est sciencialis anime perfectio, principalius enim, cum sit theorica, quia de obiecto non operabili a nobis et ad cognitionem ueritatis ordinata. Potest tamen musica, quantum ad aliquam sui considerationem [60] practica uocitari, quia proxime ad aliqua potest extendi, id est ad aliquod opus, Speculatiuus siquidem intellectus extensione fieri potest practicus. Nam de numero licet sit sciencia speculatiua, ad praxim tamen extenditur in algorismo, et numerus in secundo Arismetice ad figuras extenditur geometricas. Item musica etsi sit anime perfectio racione speculacionis, tamen racione sue praxis corpus respicere potest et ipsum aliqualiter perficere. Quod autem additur, quo ad cognicionem armonice modulationis et cetera, loco ponitur differencie Musicam ab aliis distinguentis scienciis. Item in tacta musice descriptione eius tangitur finis, tam proprius, quam comunis, nec non et eius subiectum, in quo est et obiectum, de quo est sumendum ipsum generaliter. Nam cum dicit Musicam esse perfectionem anime sciencialem, finis ipsius tangitur comunis et remotus, omnis enim sciencia ad hec, ut animam perficiat, ordinatur. Et nichil eius subiectum, in quo est, aperitur, sciencia enim quelibet in anima est intellectu mediante, non in potencia aliqua sensitiua, licet aliqui dixerint hoc. Sed in hoc quod additur, quo ad cognitionem armonice modulationis et cetera, tangitur finis eius immediatus et proprius, ut est sciencia speculatiua precipue, cuius finis est cognicio veritatis eorum, que in tali sciencia speculantur. Et in hoc, quod subditur rerum quarumcumque aliqua armonica modulatione inuicem coaptarum, tangitur subiectum, de quo <3a> est Musica generalissime sumpta uel eius obiectum videlicet, scilicet extendit se Musica ad mundanam, humanam et sonoram. Non est enim Musica generaliter sumpta de numero sonorum uel de sonis numeratis inuicem comperatis solum, sed de numero rerum quarumcumque simul collatarum, prout inter illas attendi potest quedam habitudo cuiusdam proportionis, concordie, ordinis vel connexionis, ut per armonicam modulationem generaliter sumptam intelligatur habitudo sumpta, ut dictum est. Nec considerat numerum rerum absolute, sed prout inter res aliquas plures et distinctas simul comperatas reperitur habitudo cuiusdam connectionis, ordinis, proportionis uel concordie, qualescumque sint res ille sonore, humane uel mundane, corporales uel spirituales, celestes uel supercelestes. Et ideo, si inter res aliquas simul collatas nulla innascitur habitudo, nullus ordo, nulla connectio, nulla concordia, nulla proportio, non pertinent tales res etiam simul comperate ad musicam, quod si non sit possibile, quin ex comperatione debita rerum quarumcumque distinctarum quedam consurgat habitudo, quecunque sit illa habitudinem summendo generaliter, ut est tactum. Videtur quod Musica in sua generalitate sumpta res quascunque inuicem possit comparare, et quam inter se seruent habitudinem intueri.

Et secundum hec musica ad omnia extendere se uidetur.

[61] Capitulum III: Quid sit Musicus.

Mvsicus est qui musicam in se habet, sicut Arismeticus, qui arismeticam, Justus, qui justiciam. Et cum duplex sit musica, theorica scilicet et practica, Ille uere et proprie magis musicus est, qui theoricam habet, que practicam dirigit et sibi imperat, qui autem practicam habet, caret autem speculativa, non <sit> proprie musicus censeri debet, et huius signum secundum boecium est, quod tales non a musica denominantur, sed aliunde, ab instrumentis scilicet musicalibus, quibus utuntur et musice subseruiunt, vt cytharedus a cythara, tybicen a tybia, lyricen a lyria, viellator a viella, organizator ab organo et sic de aliis uariis Musicalibus artificialibus instrumentis. Qui autem naturalibus utuntur Instrumentis, quibus uox formatur, usu quodam consonancias proferre scientes, Musicales causas illarum ignorantes, inter illas sufficienter distinguere nescientes, Non illarum proprietates, non numerales proportiones cognoscentes, quare hec bene, meliores ille, et ille optime; hec consone, hec dissone, hec ameles, tales cantores dicuntur. Qui autem cantare nesciunt uel propter defectum uocis, uel quia talem non habent usum, sciunt tamen consonanciarum naturas et alia ad musicam theoricam spectancia, musici non amittunt nomen. Ideo boecius Musicum sic describit: Musicus est, qui racione perpensa canendi scienciam non seruicio operis, sed imperio speculationis assumit, quasi dicat: ille Musicus est proprie, qui Musicam habet speculatiuam, non sic, qui practicam solam, qui consistit in seruicio operis, quia opere suo speculationi deservit, que sibi imperat et ipsum dirigit. Vnde secundum boecium ibidem tria genera circa musice uersantur artem, vnum quod agitur instrumentis musicis, Aliud quod fingitur in carminibus Metricis et poeticis, tercium, quod diiudicat de illis et rationem reddit de singulis. Prima duo genera secundum boecium ibidem a Musice scientie intellectu seiuncta sunt, famulantur enim, nec quicquam afferunt rationis, sed sunt tocius rationis expertes. Nam genus, quod in instrumentis est, in usu et opere totaliter consumitur, quia ad hec finaliter ordinatur. Finis enim practice sciencie opus est. Nonne qui cytharizant et organizant manibus operantur, similiter et qui cantant naturalibus utuntur instrumentis et hoc intendunt hii et illi, ut bene et perfecte ludere sciant in suis artificialibus instrumentis uel cantare instrumentis naturalibus mediantibus.

Secundum etiam genus non consistit in speculacione et racione; poeta enim, ut ait ibidem boecius, non speculacione et racione, sed quodam naturali instinctu fertur ad carmen; hii igitur non sunt proprie musici sicut speculatiui. Musica enim principalius est speculatiua quam practica, potest tamen is dici musicus cum hac addicione practicus, qui [62] musicam habet practicam, qui uero speculatiuam, absoluto vocabulo musicus dicitur. Cui scilicet adest facultas, secundum speculacionem et racionem propriam musice conuenientem diiudicare de modis ac rithmis, de generibus cantilenarum, de permixtionibus, id est consonanciis, que ex permixtione sonorum generantur et de proportionibus illarum, et que consonancie, quibus congruant hominum generibus et moribus. Lasciuus quippe animus lasciuioribus delectatur modis, et sepe eosdem audiens, qui sibi placent, quamuis iratus turbatusque fuerit, emollitur et frangitur, sedatur et ad bonum statum reducitur; asperior uero mens asperis et incitacioribus gaudet modis. Amica enim est similitudo, dissimilitudo odiosa. Gaudet igitur gens modis et consonanciis suis respondentibus moribus. Hinc quod quoddam hominum genus in melioribus letatur consonanciis, in uocibus uel sonis magis consonis ut in octauis, in quintis decimis, in quintis et quartis. Aliud uero in rudioribus, ut in terciis et septimis, in decimis et undecimis. Hec et consimilia Musicus speculatiuus habet discernere et de illis racionem reddere. Si quis autem musicam theoricam simul et practicam possideret, perfeccior esset musicus eo, qui solum haberet alteram, dum tamen perfecte ambas possideret, videlicet alteram alter possidet.

Capitulum IV: Vnde dicatur Musica.

<3b> Dicitur autem Musica secundum Ysidorum a musis. Muse vero a muson, id est a querendo dicte sunt, quia per eas uis carminum et vocis modulacio per veram musice scienciam ab antiquis quereretur. Et cum sonus sensibilis res sit, preterfluatque cum motu per tempus in preteritum, imprimatur tam memorie, Ideo confictum est a poetis Musas esse jovis Atque memorie filias, nisi enim ab homine in memoria soni teneantur, quia de numero successiuorum sunt, labuntur et pereunt. Alii musas dixerunt *Memnonis et Tierbiae* filias et in numero novemnario posuerunt eas, quia nouem secundum antiquos sunt, quibus uox formatur humana, scilicet duo labia, quatuor dentes principaliores, plectrum lingue, concauitas gutturis, anelitus pulmonis. Vel dicitur musica a mois, quod est aqua, uel quia iuxta aquam amplius placet, Vel quia in ydraulis, id est instrumentis quibusdam musicis aquaticis, primo fuit approbata, uel quia de sonis tractat et uocibus inuicem comperatis, absque homoribus autem non causantur soni. Materia enim sonorum aer est uel aqua. Vel dicitur musica a musa, muse instrumento quoddam musice. Vel dicitur musica a muso *sas*, quod est dubitare, uel [63] cum silencio murmurare, uel potius cogitando aliquid inquirere, quod magis ad musicam pertinet theoricam. Ad inueniendum enim quarumlibet consonanciarum debitas in numeris proportiones, et illarum debitas figuraciones non modicum oportet cogitare, licet Minus ad quasdam quam ad alias. Leue enim magis multum est, consonanciarum in numeris multiplicibus superparticularibusque simplicibus fundatatarum, cuiusmodi sunt dyapason, dyapente cum dyapason, bis dyapason, dyapente, dyatesseron et tocius, proprias in numeris proportiones reperire, quam earum, que in numeris superparcientibus simplicibus uel mixtis suum habent fundamentum, vt sunt cetere consonancie *communiter* a predictis, videlicet semitonia, dyesis et Apotonie, Semiditonus, dytonus, tritonus et multe tales consonancie, de quarum proportionibus numeralibus pauca dicuntur ab auctoribus. Nam etsi boecius tangat, in qua proportione consistant Semitonia Minus scilicet, quod dyesim vocat, et maius, quod apotonie, tangat et in qua proportione consistat comma, quod minima differencia est, quam discernat sensus secundum eundem boecium, tangat nec non in qua proportione fundetur dyatesseron super dyapason. De ceteris tamen consonanciis aliis a predictis non uidi locum, in quo illarum proprias et distinctas numerales proportiones assignaret. Nos autem in hoc opere consonantiarum omnium, de quibus loquuntur autores et quarumdam aliarum, de quibus minime loquuntur, iuxta posse nostrum distinctas inquiremus numerales proportiones, quod sine multis cogitacionibus et numerorum multis collationibus explere nequibimus. Adhoc non est multum facile omnium consonanciarum primos uel minimos numeros uel terminos, in quibus fundantur, reperire. Et si etiam fit aliqualiter facile quarumdam consonanciarum diuisim sumptarum proprias proporciones inueneris assignare; difficile tamen multum fuit, omnium consonanciarum, ut ordinate ponuntur in monochordo ueteri ac moderno, numeros certos inuenire, et quia in talibus et multis aliis ad musicam spectantibus multum opportet cogitare et varias in numeris proporciones inquirere, non absque ratione dictum est Musicam a muso sas, quod est cogitando aliquid inquirere, deriuari. Puto boecium multum cogitasse in his, que de Musica scripsit, et ceteros antecessores suos, de quibus in hoc opere mentionem faciemus. Quod si dicerem me in his, que hic scripsi, parum cogitasse, quis crederet, qui scientiam per inspiracionem non habeo. Nec est propter tales frequentes cogitaciones et labores Musica spernenda, propter multas delectaciones internas annexas sibi; delectabile enim multum est ei, qui peritus est in theorica musica et in arismetica, varias numerorum naturas et proporciones consonanciis congruentes meditari, et cum quis invenit ibi quod petit, interius [64] in anima multum gaudet, conquiescit et letatur, et tanto amplius, quanto plus cogitauit, et quanto subtilius et difficilius est illud, ad cuius noticiam peruenit. Hoc enim secundum phylosophum distat inter intellectum et sensum, ut cum intellectus intellexit excellens aliquod intellegibile, amplius perficiatur et ad intelligendum anima reddatur habilior; sensus autem cum excellens sentit sensibile, debilitatur et impotentior reditur ad senciendum alia, quia uirtus est organica. Talem igitur laborem debet quis modicum reputare, ut multam inueniet requiem et dicat: in labore requies, nec solum subtiles et magis periti in musica delectaciones reperiunt, sed etiam minus periti, rudes et obtusi ingenii, ut non sit, qui a studio Musice excusare se debeat. Due extreme musice tacte deriuaciones, prima scilicet et ultima, ad musicam pertinere uidentur theoricam. Due uero intermedie musicam instrumentalem et practicam respiciunt.

Capitulum V: Musicae commendacio et eius utilitas.

Redditur Musica commendabilis propter nobiles et multas et utiles speciales et comunes quas continet qualitates, que generaliter si sumatur, rerum omnium proporcione qualicumque coniunctarum consideratrix existit et *ut* sic applicabilis est ad omnia etiam ad diuina. Nonne inter diuinas personas proprietatibus distinctas realibus est summa concordia, summus ordo absque priori et posteriori, inseparabilis connexio? In essentia, que simplicissima est, summa vnio; huic musice ciues uacant celestes, hec intuitiue uident, propterea in ecclesia illa triumphante deum incessanter laudant per musicam. Instrumentum enim laudandi deum musica est. Vnde apocalipsi 4: Requiem non habebant die ac nocte dicencia: sanctus, sanctus, sanctus, dominus omnipotens, qui erat, qui est et qui uenturus est. Et Ysaie sexto clamabant alter ad alterurn et dicebant: sanctus, sanctus, sanctus, dominus deus exercituum, plena est omnis terra gloria eius. Est autem <4a> canticum illud comune omnibus ciuibus celestibus, in quo confitentur diuinis in personis trinitatem et in essentia unitatem. Cantant autem continue, quia uix hora uel dimidia fit in celo silentium, non lassantur tamen, non fastidiunt, sine interruptione deum laudare cupiunt, quia ex hoc summas distribuciones recipiunt, habent et cantica propria et distincta pro qualitate meritorum suorum secundum distinctionem mansionum, Aliud martyres, [65] Aliud doctores, Aliud decantant canticum virgines secundum illud Apocalipsis VI.: Nemo poterat dicere canticum nisi illa centum quadraginta quatuor milia, qui empti sunt de terra, hii sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt, nec illa canticorum distinctio aliquam patitur discordiam inter se et ad deum, nullam habent dissonanciam. Omnis ibi reperitur melodia, omnis armonia in deum, quo fruuntur, referunt omnia. Et cum habitus nobilitatem ab obiecto sumat de quo est, et a fine ad quem est, Et illa ciuium celestium musica ceteris nobilior, ceteris perfectior, ceteris commendabilior, ad quam omnis alia musica finaliter ordinatur, et ideo ab illa in musice commendacione sumpsimus exordium. Sed iam musicam generaliter sumptam ad res applicemus mundiales et ibi aliquas eius tangamus commendabiles proprietates. Si rerum creatarum connexionem, proporcionem et ordinem, quem inter se et ad suum seruant principium, studiose uoluerimus intueri, Mirabimur, quia mirabilia opera domini et anima nostra hec cognoscere debet et inde deum laudare, quem laudat omnis creatura, quanto amplius homo, qui commune aliquid habet cum omni creatura. Considerat igitur homo et inde deum laudet, quod non absurde mundus hic sub quadam armonica dicatur esse compositus, et celum sub armonia reuolui, ut ait Ysidorus, Quomodo enim constaret, nisi quadam armonia necteretur? Itaque secundum Ysidorum: sine musica nulla disciplina potest esse perfecta. Nihil enim sine illa, que ambit et extendit se ad omnia. Qua in re utile ualde fuit Musicam inuenire et imprimis eius theoricam quasi oblitam ad memoriam reuocare, quia secundum eundem Ysidorum eam nescire tam turpe est quam litteras, que non iam mundi maioris mirabilem cernit nexionem, sed et minoris mundi puta hominis, quo ad anime eius corperisque et eorum, que ad hec contingunt, notabilem et stupendam ualde rimatur et attendit vnionem. Sed specialiter musicam intueamur instrumentalem uel sonoram, Caret ne hec laudibus minime, Per eam enim, quo ad partem eius theoricam, anima, que multis et uariis fulcitur, repletur et perficitur intrinsecis delectacionibus eorum, qui in ea periti sunt et eam, ut exposcit, diligunt. Insuper et eius practica ad multa se extendit commendanda, per quam nos uiatores in ecclesia militante deum laudare habemus. Interponebatur enim ut dicit Ysidorus antiquitus omnibus sacris et diuinis solemnitatibus, omnibus letis et tristioribus rebus, vt enim in ueneracione diuina himni, ita in nupciis ymenei, et in funeribus treni canebantur. Hec est igitur, que fores ecclesie ausa est subintrare principaliter. Nam si intret aliqualiter grammatica, que legentibus debitum accentuandi [66] pronunciandique docet modum, habet hoc, ut ornetur Musica. Illa enim grammatice pars, que prosodia nuncupatur, Musice subalternatur. Accentus enim quidam cantus est in moderato pronunciandi modo, graui, circumflexo acutoque obseruatus. Praehibeant igitur officia diuina, quibus deum in se et in sanctis laudamus suis, quibus etiam ad sempiternam prouocemur gloriam, ut ad musicam peruenire finaliter mereamur celestem, quibus etiam propitius ad deuocionem prouocetur in ecclesia cottidie celebrantur. Hec inter scientias liberalior, curialior, Jocundior, Letior, solacior, socialior, amabilior et diuersis hominum statibus coaptior comprobatur. Reddit enim hominem liberalem, curialem, iocundum, letum, socialem et cunctis bene dispositis amabilem. Aptat se diuersis hominum moribus, tristibus et letis, Infirmis et sanis. Nonne pythagoras, vt ait boecius, multos male dispositos Musicis curabat Instrumentis? Hec iracundiam fugat, lassos recreat, desolatos et timidos confortat, Iuuenes allicit et senes reficit, vigilantes sopientes reddit, Sompnolentos excitat, operantes in labore suo continuat, placet intellectui, placet auditui, hec auaros facit largiores et inuidos facit letiores. Quid plura; secundum boecium omnis etas omnisque sexus, licet suis distributa sint actibus et moribus, una tantum musice delectacione coniuncta sunt. Hec in preliis, in nupciis, in conuiuiis et statibus aptat se singulis. Ex quibus, ut ait boecius, nec dubitanter appareat Ita nobis musicam naturaliter esse coniunctam, vt ea, ne si uelimus quidem, carere possumus. Rapit enim hominem et eum totum possidere contendit, sed non solum; solus enim homo sibi non sufficit, quin etiam bestias et serpentes, uolucres et delphinos, et qui sunt in achileo pisces ad auditum suum iocundum Musica prouocat et alicit. Et quod admiratione dignum est, animalia quedam non uociferancia et auditu carencia delectari uidentur in Musica ut cykada et quedam animalia exanguia in sono, quem faciunt in quiete manencia, quia secus est de apium sono, quem uolando causant, non audiunt autem sonum illum, quia imperfecta sunt animalia talia, quia sunt sensu carencia, generale cum sit animalibus exanguibus nec respirare nec audire, licet pisces sunt sanguinem habencia, etiam tangit ysidorus de orpheo, quod omnia traheret ad se per musicam, et ideo: qui per musicam non allicitur, bestialis uel plus quam bestia fore uidetur, et quia de orpheo mencio facta est, ponatur hic eius descripcio.

Capitulum VI: De Musice inuentoribus.

<4b> Moyses secundum ysidorum repertorem musice artis dicit fuisse tubal de stirpe chaym ante diluuium. Hic enim genesi V. dicitur fuisse [67] pater canencium in cythara et organo, non quia dicta reperit instrumenta, at ibidem dicit Magister in hystoriis, que longo post tempore reperta sunt, sed quia aliquas repererit musicales consonancias illis applicatas postmodum instrumentis. Et cum pastor esset, musicam inuenit, ut labor pastoralis per musicam in deliciis verteretur, et quia, ut ibidem magister Petrus commestor prosequitur, Audierat adam prophetasse duplex futurum esse diluuium uel iudicium, vnum per aquam, alterum per ignem, Musicam in duabus scripsit columpnis, in qualibet totam, ne dicta periret ars inuenta, illarum una marmorea erat, ut non dilueretur aque diluuio, altera uero latericia, ut salueretur incendio. Sic autem fuisse Josephus *astruit* hystoriographus. Greci autem dicunt phytagoram huius artis inuenisse primordia, id est principaliores primas consonancias siue dyapason, dyapente, dyatesseron et tonum, si tonus consonancia dici debeat, uel pocius consonanciarum pars secundum antiquos, vel quia pythagoras repererit in malleorum ponderibus dictarum consonanciarum proporciones, non quod dictas consonancias primo inuenerit, quibus longe ante homines utebantur, non etiam, quod primo Musicalia repererit instrumenta. Dicit enim petrus comestor super librum judicum, quod temporibus Gedeonis Mercurius syringas inuenit, id es musicalia quedam instrumenta, que sic uocauit ab vxore *cadim* armonica, que syrniga uocabatur; hec propter celum armonie a viro suo recessit. Adhuc hic Mercurius lyram inuenit hoc modo: Repperit enim concham testudinis mortue, cuius nerui desicati extensi remanserant in ore conche, illique moti per auram uel uentum tenuem reddebant sibilum, quod aduertens Mercurius libram adinuenit, sed forsitan phytagoras noua quedam, que antea non erant, reperit Instrumenta. Alii alios in arte Musice claruisse ferunt yt Aristozenum et phylosaum architan, nichomachum et ptolomeum, quorum meminit boecius in musica sua, que ex illorum dictis composuit cum hiis, que ex proprio sensu addidit. Et hii quidem auctores musice fuerunt theorice, quorum excellencior fuisse videtur boecius. In Musica autem practica plana floruit Guido monachus, qui nouas adinuenit notas et figuras et de monocordo et tonis multa scripsit. De mensurabili autem Musica multi tractauerunt, Inter quos amplius florere uidetur Quidam, qui Aristotiles in titulo libri sui nominatur et francho teutonicus. Hii satis in arte sua sunt [68] concordes, sed ab illis moderni cantores multum sunt discordes in ipsorum tractatibus, in cantuum operibus, in suo modo mensurandi nouo, in cantus suos figurando uel notando, sicut ultimus huius operis liber dante deo reserabit, in quo quedam ad excusationem tangentur antiquorum.

Capitulum VII: De modo inuentionis Musice.

Cvm duo sint sensus precipue sciencie seruientes, visus scilicet et auditus, et omne quod quis nouit secundum cursum convenientem et naturalem, quem uidemus, inueniens uel adiscens nouit, Seruit magis visus sciencie habite per inuentionem, videntes enim homines rerum effectus aut admirantes phylosophari ceperunt. Idcirco plato in tymeo libro secundo eos, qui ceci sunt, miseram lugubremque dicit agere uitam, cum celestes effectus aliosque uidere nequeant, qui quoddam, ut ait, ministrant seminarium ad phylosophiam uel pandunt, quantum phylosophia secundum eundem bonum numquam maius ad hominum genus commeavit diuina munificencia. Sensus autem auditus amplius deservit sciencie per doctrinam ab alio acquisite, per illum enim minus intelligens quod per se non capit, audiens ab alio exponente sibi capit et adiscit, verum tamen etsi visus plus faciat communiter sciencie habite per inuentionem, Auditus tamen in inuentione Musice plus videtur profecisse saltem sonore, sonus enim obiectum auditus est. Ideo robertus in libro de ortu scienciarum dicit, quod, licet alie sciencie per uisum reperte sint, Musica solum per auditum reperta est. Ideo auditu carentes Musica tali carent, sicut visu carentes sciencia carent, que de coloribus est. Nec tamen suffecit solus auditus ad inuencionem Musice etiam ad hoc, ut acquiratur per doctrinam, sed ualet ad hoc uisus. Mathematice enim sciencie, quarum Musica vna est, in primo gradu dicuntur esse certitudinis non modo, quia in eis demonstraciones fiunt potissime, verum quia quod audit quis per auditum, sibi indebitis figuracionibus manifestatur per visum.

Capitulum VIII: Cui parte phylosophye Musica supponatur.

Phylosophya uel sciencia, cum in theoricam diuidatur et practicam, Musicalem scienciam *quantum* utramque dictam partem sub se comprehendit, principalius tamen et generalius musica sub theorica sciencia continetur quam sub practica. Et cum sint tres partes principaliores sciencie theorice, ut patet sexto methaphysice siue naturalis, que res motui et materie sensibili coniunctas et secundum esse et secundum intellectum considerat. Mathematica, que res contuetur per intellectum a motu et materia sensibili seperatas, non tamen secundum esse. Et metaphisica, que res non tantum per intellectum, sed etiam quantum ad esse seiunctas [69] a motu et sensibili materia speculatur. Musica in sua sumpta generalitate, quantum ad distinctas suas species, omnibus hiis partibus tribus supponitur. Nam Musica celestis uel diuina sub methaphisica reponitur, mundana <5a> sub naturali, similiter et humana continentur. Instrumentalis uero uel sonora partim sub naturali, partim sub mathematicali sciencia collocatur, principalius tamen sub mathematicali. Ideo mathematicali sciencie subdenda est diuisio. Que cum sit de quantitate, diuiditur secundum diuisionem quantitatis; secantur enim sciencie quemadmodum et res, de quibus sunt. Omnis autem quantitas continua est uel discreta. Continua ut magnitudo, distincta ut multitudo uel numerus. Distinguit igitur boecius in suo prologo arismetice sciencias mathematicales sic: hec enim aut sunt de multitudine aut de magnitudine. Et si de multitudine aut absolute et per se sumpta, ut est ternarius per se sumptus, uel quatrinarius, uel quicumque alius numerus, qui, ut sic nullo alio indiget numero, ad alium nullum refertur numerum. Aut est de multitudine, que per se non constat, sed ad aliud refertur, vt duplum dimidium, sesqualterum, sesquitercium et quidquid tale est, quod nisi relatum sit ad aliud, ipsum stare non possit. Magnitudinis autem alia sunt manencia motuque carencia, alia uero, que mobili semper rotatione uertuntur nec ullis temporibus conquiescunt, horum uero illam multitudinem, que per se etiam arismetica speculatur integritas. Illa uero, que ad aliquid Musici modulationis temperamenta prenoscunt, Inmobilis uero magnitudinis geometria noticiam pollicetur, Mobilis uero magnitudinis scienciam astronomice discipline periciam vindicabit, et sequitur ibidem in boecii textu. Quibus quatuor partibus si careat inquisitor, verum inuenire non poterit, ac sine hac quidem speculacione veritatis nulli recte sapiendum. Est enim sapientia earum rerum, que vere sunt, cognicio et integra comprehensio, qui hec spernit, idest has semitas sapiencie, ei denuncio non recte phylosophantem, Siquidem phylosophia est amor sapiencie. Ex quibus uerbis patet, qualiter boecius scientias commendet mathematicas, vt sine illis nullum dicat inuentorem esse veritatis, nullum dicat esse recte sapientem, nullum dicat esse recte phylosophantem. Sic igitur secundum boecium mathematice distinguntur sciencie, ut duas dicat esse de multitudine vel numero, arismeticam, que multitudinem considerat, absolute et per se sumptam, primo et principaliter, non quin tractet eciam de multitudine ad aliud, sed hoc est secundario, Et musicam, que primo et principaliter de multitudine tractat ad aliud, licet aliqualiter secundario considerare possit de multitudine uel numero secundum se, quia, qui cognoscit terminos alicuius comperacionis ut ad inuicem comperantur, aliqualiter illos per se debet cognoscere, [70] sicut ponens differenciam inter aliqua, cognoscere debet illa. Duas eciam dicat esse de magnitudine ut Geometriam, que magnitudinem speculatur immobilem, vnde a terra nomen sumpsit, que immobilis dicitur localiter, et Astronomiam, que magnitudinem mobilem intuetur, cuiusmodi est celum et corpera celestia, vnde denominatur ab astris. Robertus autem in libro de ortu scienciarum dictas mathematicales sciencias sic distinguit: Mathematica, inquit, cum sit de quantitate, aut est de multitudine uel numero aut de magnitudine. Et si de multitudine uel numero uel simpliciter non concernendo aliquam naturam, et sic est arismetica, aut de numero armonico, qui est numerus concretus cum rebus, que cum numerali modulacione concurrunt ad aliquod vnum apte componendum, et sic est Musica. Que autem de magnitudine aut de Magnitudine uel dimencione simpliciter sumpta non concernendo naturam aliquam, et sic est Geometria. Aut est de magnitudine uel dimencione concernendo naturam corporalem potissimam et primariam corporum, scilicet celestium et secundario aliarum magnitudinum mundi, Et huiusmodi sciencia est Astronomia, que mensurat principaliter celum et ea, que ipsius celi dimencionibus annexa sunt, considerat, vt motus, situs, ortus, occasus et huiusmodi, secundario autem mensurat terram. Sic igitur secundum dictum Robertum quatuor sunt sciencie mathematice, due de multitudine distincte penes abstracturn et concretum et due de magnitudine distincte similiter penes abstractum et concretum. Quod igitur dixit boecius arismeticam esse de multitudine absolute et per se sumpta, potest intelligi dupliciter, vel quia non est de multitudine concreta uel contracta ad aliquam materiam specialem, ut expressius dicit Robertus, considerat enim de numero simpliciter et absolute, non de numero talium uel talium rerum, qui tamen applicabilis est ad has uel illas res suo modo, sicut in libro priorum analethicorum consideratur de syllogismo simpliciter non contracto ad probabilem uel necessariam materiam, uel dicitur arismetica esse de multitudine absolute sumpta, vt distinguitur a multitudine ad aliud dicta, et hunc sensum magis uidentur pretendere boecii verba, non quin arismeticus habeat tractare de multitudine ad aliquid dicta; tractat enim boecius de illa arismetice libro primo, ubi comperat numeros ad inuicem et penes equalitatem et penes inequalitatem, et in secundo tractat de numero comperato ad figuras Geometricas, quia Geometrice figure a numeris denominate sunt, ut triangulus a tris, quod est tres, et angulis et sic de aliis, in quo datur intelligi geometricam ex arismetica sicut et quelibet alia sciencia mathematica dependere, ut declarat boecius in secundo prologo Arismetice. Sed dicitur arismetica esse de numero per se [71] sumpto, quia primo et principalius de tali numero tractat eius inquirens descriptiones, diuisiones et proprietates. Eodem modo exponatur Musicam esse de numero uel multitudine ad aliquid, uel quia est de multitudine concreta uel contracta ad aliquas res speciales vt ad sonos, quantum ad musicam sonoram uel ad alias res, quantum ad alias musice species, vel quia primo et principaliter considerat de numero ad aliquid, ad quem habet recursum ad iudicandum de proportionibus rerum ab ipsa speculandarum uel mensuris, et cum de numero etiam ad aliquid tractet arismeticus subalternabitur musica arismetice, sic patet aliqualiter, cui parti phylosophie Musica subponatur.

Capitulum IX: Quod mathematice sciencie differenter tractant de proporcionibus et mensuris.

Qvoniam de proporcionibus et mensuris mencio facta est, de hiis autem tractat Arismetica, musica, geometria et astronomia, qualiter differentur, uidendum est, et quamuis aliqualiter hoc ex dictis pateat, hec amplius explanare non pigebit. Arismetica igitur principaliter proporcionem inspicit in numeris abstracte sumptis, id est non contractis ad materiam aliquam specialem. Musica uero proporcionem intuetur <5b> in rebus numeratis. Geometria in rebus continuis, id est in dimentionibus abstractiue sumptis. Astronomia in magnitudine contracta et determinata. Dico igitur Arismeticam principaliter intueri proporciones in numeris simpliciter ab hiis uel rebus illis abstractis. Vnde propositis numeris aliquibus equalibus uel inequalibus, quam inter se habeant proporcionem, diudicat arismeticus. Puta quod inter quatuor et quatuor est equalitas, inter quatuor et duo inequalitas, similiter inter quatuor et tria; et que inequalitatis proporcio sit inter octo et duo et inter quatuor et tria discernit, Et similiter iudicat de aliis terminis numeralibus inuicem comperatis, qualis sint proporcionis. Similiter quod tractat de medietatibus uel proporcionalitatibus et transmutatis proportionalitatibus, facit hec principaliter inspiciendo naturas illarum in numeris, licet sint convenientes passiones competentes, non solum numeris absolute sumptis, sed etiam numeris ad res speciales aliquas contractis, competit enim sonis simul numeratis uel consonanciis ut infra patebit. Sed arismetica, cum prima sit inter mathematicales sciencias, nulla illarum egens, sed omnes alie ipsa indigent, ipsam presupponunt, ideo se intromittit de multis, quarum cognicio ad alias pertinet sciencias. Et ut appareant vera esse principia, que tradidit, non nonquam exempla ponit de aliis scienciis, hec de medietate tangit non tantum arismetica, Sed de geometrica et Musica, et illas ad inuicem comperat et proporciones suas ad Musicas consoncias applicat. Eodem modo numeros ad figuras applicat Geometricas, quia ortum habuerunt a numeris, quod ipsorum probat [72] denominacio. Ideo, ut hec denominacio racionabilis censeatur, declarat, quod eadem nomina numeris competant, et quod proprietates figurarum illarum numeris conueniant Etiam respectu diuersarum dimencionum, ideo de numero determinat lineari, de superficiali, de cubico et solido, et quantum ad superficiales rectilineares determinat, de triangulari et quadrangulari et sic de aliis. Arismetica igitur primo et principaliter determinat de proporcionibus, vt reperiuntur in numeris simpliciter sumptis, si autem descendat ad aliquas res speciales, facit hoc intencione secundaria propter ea, que tacta sunt. Musica uero quasi modo contrario proporciones inspicit, quia primo et principaliter considerat eas in rebus aliquibus numeratis ad inuicem comperatis, secundario uero ad proporciones respicit numerorum simpliciter uel abstracte sumptorum, de quibus tractat arismeticus, quia proporciones cercius et clarius apparent in numeris comperatis inuicem, quam in rebus. Si enim clare et certitudinaliter iudicare posset de proporcionibus sonorum quorumcumque inuicem collatorum numeris exclusis, musicus non sic recurreret ad numerorum inuicem collatorum proporciones, sed sic fieri expedit, quia sciencia subalternata ad scienciam debet recurrere subalternantem, neque asserere uolo proporciones rerum nobiliores esse proporcionibus numerorum abstractorum inuicem comperatorum, licet certiores non sint. Propositis igitur duobus sonis, talibus uel talibus, interest musice sonore, qualem inter se faciant consonanciam, et in qua talis consonancia fundetur proporcione, quod si de qualibet consonancia dicere nesciat certam proporcionem, secundaria intencione ad arismetice recurit proporciones non per accidens, sed per se, et si non primo. Et in multis aliis musica ad arismeticam reuertitur et maxime illa, que instrumentalis dicitur uel sonora, Non sic autem alie musice species uel genera, ideo non miretur quis, si in hoc opere multa repetantur de arismetica, sicut et boecius facit in musica sua. Et si musicus proporcionem inspiciat inter aliquas dimenciones, ut inter duas uel plures chordas cythare uel psalterii, facit hoc, quia corde ille sonore sunt numerate et ad inuicem comperate, vt sciant, quam facere habeant consonanciam. Geometria autem primo et principaliter proporciones querit in quantitate continua abstracte sumpta vt in longitudine, latitudine et profunditate. Si autem descendat ad mensurandas concretas et determinatas aliquas magnitudines, hoc est secundario. Et quia dimenciones locum habent in figuris planis, solidis, angularibus, circularibus et spericis, habet geometria tractare de illis, proprietates et passiones talium inquirere et huiusmodi inuicem comperare et mensurare, sicut facit euclides in geometria sua, vbi etiam tractat de hiis, que ad hec ordinantur, vt de puncto, linea, superficie et huiusmodi, que sunt termini finite magnitudinis, quia non de magnitudine se intromittit interminata uel infinita, quia talis non [73] est mensuralis, nec ipsius ad finitam querenda est proportio, finiti enim ad infinitum nulla est proporcio, ut dicit boecius in libro de consolacione. Dicit autem ysidorus, quod ex terrae dimencione hec disciplina cepit in egypto: Geometrie, inquit, disciplina primum ab Egipciis reperta dicitur, quod inundante nilo et omnium possessionibus limo obductis inicium terre diuidendo perrlineas et mensuras nomen arti id est geometrie dedit. Terra enim grece ge uocatur et metra id est mensura. Et cum mensurandi ars primo fuerit applicata terre, terra autem est immobilis, ideo dicitur geometria de magnitudine immobili esse, non quin ars mensurandi ad magnitudines mobiles applicari possit, quantumcumque maiores sint quam sit terre magnitudo, cum ars eadem sit mensurandi quantitatem minorem et maiorem. Vnde dicitur in libro de quadrante, quod, cum theorica geometria sola mentis speculacione quantitatis continue proporciones et earum intueatur mensuras, practica geometria quantitatis alicuius longitudinem, latitudinem profunditatemque experimento sensibili conatur mensurare, ideo in tres diuiditur species, In altimetriam, planimetriam et stereometriam, de quibus prosequi non habemus. Sed et que hic de aliis a musica dicuntur scienciis, propter majorem musice noticiam fit, quia secundum platonem <6a> in principiis sermo debet esse longus. Aliter igitur de proporcionibus et mensuris tractat musicus, aliter geometricus. Ille inspicit eas quantitate indiscreta ad aliquam mensuram specialem contracta, hic in quantitate continua abstracte sumpta, quantum est experte sue theorice speculacionis, licet quantum ad suam praxim ad speciales continuas descendat quantitates. Astronomia autem primo et principaliter proporciones inspicit in magnitudine mobili seu in corporibus mobilibus, cuisdam sunt corpora celestia, et illorum mensurat magnitudines et inter se distancias et ad terram. Ideo tractare habet de celo et mundo. Mundus enim secundum ysidorum a motu dicitur, quia prout ejus auctor uoluerit in continuo manet motu. Quod si musica mundana de corporibus tractet celestibus et de quibusdam aliis, de quibus similiter inquirit astronomia, fit hoc differenter, quia astronomia tractat de illis racione sue dimentionis, et si comparet illa corpera inter se et ad terram, vel quantum ad motus, situs et huius ad dimenciones inspicit. Musicus autem non ad dimenciones tantum inspicit, sed ad qualitates et ad ea, secundum que ut inter se comparantur, innascitur ordo, conexio, proporcio. Nec inspicit Musicus dimentiones illorum absolute, nec quantitatem continuam, sed dimentiones inuicem numeratas, ad aliquam connexionem, ordinem et proportionem applicatas. Quod si ex motibus illis celestibus armonica consequatur modulacio, illam musica principaliter intuebitur, et quantum ad hec musica precedet astronomiam. [74] Vnde dicit boecius: si armonicis modulacionibus motus ipse celebratur astrorum, constat musice vim astrorum cursus antiquitate precedere. Ceterum cum de ratione musice sit omnibus se conformare, et in sua generalitate applicare se ad omnia, quod mirum, cum concurrat cum multis scienciis in rebus consideratis, Si etiam concurrat materialiter cum illis in comparacionibus et proporcionibus multis.

Capitulum X: Musice prima diuisio.

Diuiditur Musica secundum boecium in mundanam, humanam et instrumentalem uel sonoram, et hec omnes de rebus tractant naturalibus, sed mundana de corporalibus simplicibus incorruptibilibus et corruptibilibus, ut de corperibus celestibus et de elementis, et de hiis, que annectuntur eis; et sic tractat de maiori mundo, id est de homine, qui inter mixta nobilior est et perfectior et forme eius ad materiam vnio mirabilior, vtpote ex aliquo mixtus incorruptibili et aliquo corruptibili. Anima enim humana incorruptibilis existens, quia fecit deus animam hominis scilicet inexterminabilem et alibi: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, hec igitur hominis anima incorruptibilis existens, quia non ex materie producta potencia et ad ymaginem dei creata est perfectissima inter formas, que materie et corperi vniuntur corruptibili. De tali igitur vnione mirabili, in qua mirabilis est connexio, mirabilis concordia, et de partibus sic vnitis, vt de corpere et anima est humana musica. Instrumentalis uero musica sonos respicit, qui consonanciis musicalibus sensibilibus materiam prestant et instrumentis artificialibus et naturalibus exprimuntur. Potest autem et alia musice species ut videtur hiis adiungi, que celestis uel diuina dici potest. Hec res intuetur a motu et sensibili materia seperatas et secundum esse et secundum intellectum, Res scilicet transcendentes ad metaphisicam uel diuinam scienciam pertinentes, de qua aliquid tactum est in musice commendacione, et nunc vberius de hac loquendum est primo et deinde de aliis musice speciebus.

Capitulum XI: Quod celestis uel diuina musica racionabiliter inter Musice species numeretur.

Non irracionabiliter, ut arbitror, inter Musice species celestis uel diuina reponitur Musica. Primo racione musice generaliter sumpte descriptionis. Secundo racione sue denominacionis. Tercio racione diuine laudis. Dictum est supra, quod Musica generaliter sumpta extendit se ad cognicionem armonice modulacionis rerum quarumcumque aliqua [75] modulacione inuicem coaptarum, Per armonicam autem modulacionem generaliter sumptam racionabiliter loquendo non potest intelligi sola illa sensibilis modulacio, que in sonis consistit sensibilibus consonanciam auditu aurium perceptibilem causantibus, quia talis armonica modulacio ad solam Instrumentalem musicam noscitur pertinere. Iam igitur alie Musice perirent species, et quod armonica modulacio non sola sonorum dicat modulacionem, patet per boecium. Iam inquit quatuor elementorum diuersitates contrariasque potencias nisi quedam armonia coniungeret, quid fieri posset, ut in unum corpus ac machinam convenirent? illa autem armonia ex commixtione non fit sonorum, sed ex convenienti situ et proporcione qualitatum ipsorum, et ysidorus dicit, quod mundus hic sub quadam armonia dicitur esse compositus. Item secundum ysidorum Musica extendit se ad omnia, quia nihil sine illa, ergo ad res dilatat se transcendentes et diuinas siquidem deus omnia fecit in numero, pondere et mensura, quia omnia, que a primeva *terium* origine processerunt, racione numerorum formata sunt. Adhuc ut videtur non debet armonica modulacio musicam generaliter respiciens ad solas artari res naturales et corporales, que mundanam et humanam musicam respiciunt, sonos et voces, que instrumentalem, sed ad intelligencias orbium motores, Etiam ad primum motorem, quia mundana musica de orbibus tractat celestibus, qui a motoribus mouentur seperatis, id est ab intelligenciis, que secundum phylosophum motores dicuntur <6b> orbium. Etiam inter mouens et motum seu mobile requiratur quedam proporcio, saltem si mouens finite sit uirtutis et moueat motum naturaliter, quod dico propter primum mouens omnino immobile, quod infinite virtutis existens per liberam suam mouet uoluntatem. Insuper si proporcio siue coaptacio anime humane ad corpus suum, quod mouet ut mouens coniunctum, quedam dicitur armonica modulacio, quare non poterit coaptacio illa uel proporcio, que est inter motores illos seperatos ad orbes, quos mouent, armonica uocari modulacio? Ad aliquam igitur musice speciem pertinebit inspicere proporcionem, ordinem, concordiam, quam habent motores illi seperati inter se et ad motorem omnino primum et ad sua mobilia. Et forsitan si boecius de musica mundana prosecutus in speciali fuisset, ipsam ad motores orbium celestium extendisset. Hec enim fuit Aristotili uia, per moturn in cognicionem deuenire substantiarum separatarum. Quid igitur inconueniens, si armonicam modulacionem generaliter sumptam extendamus non solum ad res corperales, naturales et substantiales numeratas, Sed etiam ad methaphisicales, inter quas inuicem numeratas et collatas attenditur quedam habitudo cuiusdam connexionis, [76] ordinis, concordie uel proporcionis, ut contineatur non solum sub duabus partibus phylosophie theorice, sed sub tribus, ut est prius dictum. Secundo declaratur idem ex aliquibus musice denominacionibus. Supra dictum est musicam a musis, quibus sapientia querebatur, nuncupari. Res autem ad habitum sapientie pertinentes sunt res metaphisicales, inter quas precipue sunt diuinae res et intelligencie, ad has igitur musica se extendit. Adhuc dicta est musica a muso sas, quod est cogitando aliquid inquirere. Que autem sunt res, ad quarum habendam noticiam tantum oporteat cogitare, sicut sunt substancie seperate et maxime prima, ad quas intellectus noster, infimus existens in genere intelligibilium, suis relictus naturalibus se habet sicut nicticoratum oculi ad lucem diei, de quibus etiam parum scire multo nobilius est quam multa scire de hiis inferioribus secundum phylosophum, et secundum beatum Augustinum nihil utilius inuenitur. Tercio confirmatur idem inspiciendo ad diuinas referendas laudes, provisum est uiatoribus mundi huius transitorii de quadam musice specie, quare in ecclesia hac militante deus in se et in sanctis suis collaudetur, et vt amplius hoc faciant, ecclesie ministri distribuciones recipiunt temporales. Priuabiturne mundi alterius incorruptibile illa triumphalis ecclesia quadam musice specie competente illius ecclesie ciuibus, quia inappreciabiles adeo recipiunt distribuciones? Minime. In ecclesia igitur illa celestis musica locum suum tenet, qua deus a ciuibus illis incessanter collaudatur, ut tactum est supra. Et hec musice species tanto ceteris excellentior est atque perfectior, quanto de obiecto est perfectiori, et quanto ciues illi hac vacantes in statu sunt alciori, in statu scilicet beatifico. Est autem beatitudo status omnium bonorum agregacione perfectus secundum boecium. Et nunc adhuc aliquid dicamus de hac Musice specie.

Capitulum XII: De quibus sit Musica celestis uel diuina et quare sic vocetur.

Ut pretendunt uerba prius tacta, musica celestis uel diuina numerum inspicit rerum transcendencium, sicut musica instrumentalis numerum sonorum. Res autem transcendentes res sunt methaphysicales. Methaphysica enim dicitur a metha, quod est trans, et phisis, natura, quia de rebus est, res naturales, id est mobiles transcendentibus. Natura enim est principium, Motus et status in eo, in quo est primum per se et non secundum accidens, ut patet secundo phisicorum. Et cum methaphysica considerat de ente secundum quod ens, qui uellet hanc musice speciem generaliter ad res extendere methaphysicales, posset secundum eam substanciam comperare ad accidens et nouem genera accidencium ad inuicem adhuc generales entis inter se et ad ipsum ens passiones vt unum [77] ad ens et ad multa, Idem ad diuersum, potenciam ad actum, simile ad simile et dissimile, equale ad equale et inequale. Vbi autem locum habet equalitas et inequalitas et proporcio suo modo et sic de aliis ad methaphysicam spectantibus. Sed quia rerum methaphysicalium nobiliores et perfectiores sunt substancie seperate, ad quarum cognicionem methaphysica principalius ordinatur, Nam in illa maxime racio seruatur entis, cum plus habeant de actu et simpliciores sint, et maxime deus, qui est purus actus et simplicissimus, ideo ab illis rebus hec musice species nuncupatur, vt diuina dicatur, in quantum deum respicit. Nam methaphysica sciencia dicitur diuina, vt a perfectissimo eius denominatur obiecto, cum a digniori fit denominacio, et a fine iustum est omnia appellari. Sed celestis dicitur, ut alias quis a prima substantias respicit seperatas, non a celis materialibus, de quibus mundana tractat musica, sed a celis spiritualibus, cuiusmodi sunt angeli boni et homines sancti, de quibus dicit propheta: Celi enarrant gloriam dei. Nam cum sint nouem celi materiales et mobiles, vt celum excludatur empyreum, sunt etiam nouem celi spirituales, vt nouem angelorum ordines, cum quibus sociabuntur boni homines. Adhuc ab illis celi ciuibus hec musice species celestis nuncupatur, non tantum, quia de illis est obiectiue, sed quia in eis est subiectiue, ipsi enim perfectissime hanc habent musicam, qui iam non in speculo et in enicmate per aliquod extrinsecum representatum deum contemplantur, sed immediate facie ad faciem deum intuentur, et cum in deo inueniant, quicquid desiderare queant, et nihil omnino mali senciant, nihil terrenum penitus cupiunt, a dei laudibus quomodo cessare possunt, in quo totum et plenum est eorum solacium? Vnde dicit Augustinus libro suo de musica de ciuibus illis, quod non expurgarentur amore rerum temporalium, nisi aliqua suauitate tenerentur eternorum, vbi uentum fuerit ad illud, quod canitur: filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt, Inebriabuntur ab ubertate domus tue et torrentis uoluptatis tue potabis eos. <7a> Et cythareda David, qui multum ad illorum desiderabat uenire consorcium, adhuc positus in terris sepe incitat illos ciues ad cantandum: Cantate, inquit, canticum nouum, laus eius in ecclesia illa sanctorum, In qua non sunt nisi sancti, quia nihil inquinatum in illam intrabit, Ibi iugis solemnitas, continue nupcie, perpetuum conuiuium; In talibus autem musica tenet locum suum, placet enim musica in conuiuio <Sirach XL>VIIII secundum scripturam. Sicut autem domus illius celestis possessores ab ubertate summe uoluptatis potati, que ibi est, inebriati dicuntur, sic et rapti dici possunt. Vnde beatus paulus ad illorum ciuium societatem adsumptus ad modicum de se, quasi de alio quodam ait: scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, [78] siue in corpere siue extra corpus nescio, deus scit, raptum huiusmodi usque ad tercium celum, et pre illius visionis et gaudii magnitudine raptum illum repetens adiungit, Et scio huiusmodi hominem, siue in corpere siue extra corpus nescio, deus scit, quoniam raptus est in paradisum et audiuit archana uerba, que non licet homini loqui. Et quid mirum, si rapti sunt, qui audiunt, que non licet homini loqui, vident, que non possunt ad plenum effari diuinarum scilicet personarum inter se concordiam et societatem inseperabilem et earumdem in essencia una simplicissima et omnibus perfectionibus absolutis summam vnionem, qualiter filius est in patre et a patre per eternam generacionem. Pater in filio, non a filio nec ab alio aliquo, Spiritus sanctus in vtroque et ab utroque per vim unam spirativam, diuinas intrinsecas intuentur emanaciones, personales proprietates, nociones, attributales perfectiones, et qualiter ille distinguntur per comperacionem ad intra uel ad extra, relacionis ad essentiam, qualis sit distinctio externa rei uel secundum solam racionem personarum diuinarum, uident ordinem absque priori et posteriori, ipsarum equalitatem et similitudinem, formas uident ydeales, exemplares et alia nobis inenarrabilia in speculo illo contemplantur uoluntario et eterno, In uite illo libro, nec non uident in eodem angelorum ordinem et trium hierarchiarum distinccionem, Naturales et generosas angelorum proprietates, ipsorum inter se connexionem et stabilem concordiam et ad deum, quod habeant summum amorem, qui ipsorum sint superiores, qui medii, qui inferiores, qui assistentes, qui ministrantes, qui immediacius diuinas recipiant illuminaciones et reuelaciones et ad nos, prout deus uoluerit, per intermedios notificant eas. Vident nec non ibi quorumcumque aliorum naturam specificam, illorum inter se et ad deum ordinem, connexionem et concordiam. In quibus omnibus debito modo comperatis sicut illi comperare sciunt, maxime quantum ad noticiam meridionalem, quam habent rerum in uerbo diuino, que tamen non excludit noticiam uespertinalem uel naturalem, quam habent de rebus in genere proprio. In illis, inquam, debito modo inuicem comperatis sicut inueniunt excellentissimam modulacionem armonicam, sic et perfectissimam musicam. Unde optimi sunt Musici, qui intuitiue librum illum eternum conspiciunt. Nam ibi patet et relucet omnis proporcio, omnis concordia, omnis consonancia, omnis melodia, et quecumque ad musicam requiruntur, sunt ibi conscripta. Hanc autem, de qua nunc loquimur, musice speciem et si ciues illi celestes perfecte habeant, nos [79] tamen uiatores aliqualiter imperfecte habere possumus, quantum nobis uiatoribus permissum est de diuinis et aliis substanciis seperatis cognoscere per scripturam sanctam, per fidem Catholicam, per doctrinam sanam, per phylosophiam. Nec displiceat lectori, si aliqua tetigi in generali de hac musice specie, quia non ad dedecus huius uenit sciencie, quod ad sciencias extendat se seperatas, que sunt obiecta nobilissima, ad que se possit conuertere nec ex hoc minus potens redditur conuertendi se ad alia. Ipsa enim musica generaliter sumpta ad omnia illa conuertere se potest, in quibus repperit obiecti sui generaliter sumpti racionem, obiectum autem suum generaliter sumptum est numerus rerum quarumcumque non absolute, sed ad aliquid, id est inuicem comperatarum. Unde racio formalis obiecti sui generaliter sumpti est, quod inter res aliquas inuicem numeratas et collatas reperiatur armonica modulacio, per quam armonicam modulacionem, ut est prius tactum, intelligo habitudinem, relacionem qualiscumque connexionis, ordinis, proporcionis, concordie, similitudinis, equalitatis uel inequalitatis, coexigencie uel imitabilitatis vel qualitercumque aliam habitudinem. Nam cum secundum ysidorum nisi musica nulla disciplina possit esse perfecta, nihil enim sine illa, cum racio formalis obiecti sui sit armonica modulacio, oportet, ut talis armonica modulacio sumatur ualde generaliter, vt possit extendere se ad quecumlibet encia inuicem comperata, et hec est illa, sumere pro quacumque habitudine rerum inuicem comperatarum. Et secundum hec sicut methaphysica se extendit ad omne ens, in quantum in illo reperitur generaIis entis racio, sic Musica ad omne ens numeratum sub illa racione, que dicta est, consideratur. Et <cum> secundum phylosophum tres sint scienciae laborantes circa totum ens, dyalectica, sophistica et methaphysica, quam vocat phylosophiam, poterit cum hiis coniungi et musica, Sed differenter, quia dyalectica arguendo applicat se ad omnem materiam probabilem, sophistica ad omnem materiam apparenter probabilem, Methaphisica ad omnem rem veram, in qua racionem entis inuenit generalem, sed musica ad rem omnem numeratam, ut est dictum. Si quis autem in rebus, quas celestis musica uel diuina comperare habet, uult amplius informari, theologie sacre telat scolas, humilis et diligens ibi fiat discipulus, illam acquirat scienciam, qua disponatur ad celestem obtinendam uitam, per quam perfecte consequatur hanc, de qua nunc locuti sumus, musice speciem. Que Musice species non incongrue sub mundana posset collocari, quia creatura quecunque in mundi totalis clauditur terminis, finita existens atque limitata in loco est circumscriptiue uel diffinitiue. Deus autem, cum infinitus sit et illimitatus simpliciter, et si in mundo <7b> secundum se non sit, [80] quia vere fuit, antequam esset ab ipso productus, et omnino maneret, si non esset mundus, quia ipsum non capit totus mundus, ymmo nec mille si essent, in mundo tamen esse dicitur secundum ea, que in mundo condidit, ut causa in effectu suo maxime, qui ad conseruacionem sui esse actualem presenciam et influenciam requirit sue cause, et quantum ad hec dicitur, quod in mundo erat, et statim subditur causa, quia mundus per ipsum factus est, Vnde in mundi creacione dicitur, quod spiritus domini ferebatur super aquas. Nam artificis intencio super opus suum fertur et in persona dei dicit propheta: celum et terram ego impleo, Et psalmista David: si ascendero in celum, tu illic es, si descendero ad infernum, ades et cetera. Sicut autem deus omni coexistit tempori, ut dicatur esse semper sine tempore. Deus enim, ut ait plato in tymeo, non est in tempore, sed est quando tempus est, sic coexistit omni loco, et non est secundum se in loco. Dicitur autem deus esse in mundo et in omni creatura, sed tres essendi modos generales, scilicet per potenciam, presenciam et essenciam, specialius tamen dicitur esse in viris sanctis per graciam gratum facientem, et specialissime in natura humana a persona verbi assumpta, scilicet per inexplicabilem vnionem. Sed distinxi hanc musice speciem a mundana, quia mundanam musicam applicat boecius ad solas res naturales, mobiles et sensibiles, ut statim dicetur. Res autem, quas ad hanc musice speciem pertinere dixi, sunt res metaphysicales, res transcendentes, a motu et materia sensibili seperate etiam secundum esse.

Capitulum XIII: De quibus sit Musica Mundana.

Mundana Musica secundum boecium in proporcione quadam consistit orbium et motuum corporum celestium in ordine, connexione, situ, ortu et occasu et naturali coaptacione ipsorum. Adhuc autem in quadam armonia proueniente ex ueloci motu corporum illorum. Quid enim, ut ait boecius, fieri potest, vt tam uelox celi machina tacito silentique cursu moueatur? Voluerunt enim quidam Pythagorici et plato, secundum quorum opinionem loquitur hic boecius similiter et macrobius super sompnium sypionis, quod cum sonus causetur ex motu corporum solidorum se tangencium, orbes autem celestes summe firmi sunt et compaginati tanguntque se ad inuicem uelocissimeque mouentur, causabitur ibi sonus, quem ad musicam posuerunt pertinere mundanam, quorum sentencia confirmari uidetur per id, quod habetur Job. XXXVIII capitulo, vbi dicit sic: quis enarrabit celi racionem, et concentum celi quis dormire faciet? [81] Quare autem sonum illum non percipiamus, dicitur hec provenire, uel propter nimiam distanciam illius ad nos, uel quia connutritus nobis est, congenitus et conplantatus, cuius numquam audiuimus silencium. Nam ut ait phylosophus secundo: celi et mundi auditus fit alicuius, cuius quandoque percepimus silencium soni, id est priuacionem, vnde nutritus in molendino illius sonum non discernit nec eris malleatores sonum agnoscunt. Hec sentencia non placet Aristotili, vnde secundo celi et mundi dicit sic: Manifestum autem ex hiis, quoniam dicere fieri latorum celorum armoniam tanquam sonantibus factis sonis, leuiter quidem hoc dictum est et superflue a discentibus, non tamen sic habet veritas et cetera. Reprobando autem dictam opinionem phylosophus duo tangit: Primo, quod si facerent sonum lati celi, audiretur a nobis et magis quam tonitrus sonus, quia sonus ille multo maior, multo uelocior est motu tonitrui propter magnitudinem mobilium et velocitatem motus illorum. Et ille sonus non tantum inferret passionem et lesionem sensibus audiencium, quorum excellencie corrumpunt sensum propter inproporcionem, sed et inanimata consumeret, sicut facit tonitruum ex magno suo motu lapides et durabiliora consumens corpora. Secundo probat phylosophus, quod orbes ex motu suo nullam causant symphoniam sonoram, ut dixerunt phytagorici. Primo, quia partes in aliquo toto fixe, quantumcumque totum illud moueatur velociter, sonum non producunt, patet de naui, si feratur in fluuio et de clauis affixis circulo moto, que enim sonum ad inuicem faciunt, distincta sunt. Secundo, quia ad canendum sonum tria requiruntur, percuciens, percussum et medium, quod est aer, qui materia soni uel uocis est, non est autem ibi aer, ut phylosopho planum est. Voluit igitur phylosophus ex motu corporum celestium armoniam non causari sonoram. Quid igitur ad excusacionem dicemus antiquorum? Videtur, quod boecius, qui secundum pitagoricorum opinionem loquitur, per armoniam illam non intelligat sonoram et sensibilem symphoniam, quia illa non pertinet ad musicam mundanam etiam nec ad humanam, sed tantum ad instrumentalem, quia si uerus causaretur ibi sonus, cum sonus se faciat cum motu, Motus autem ille orbium et maxime primi mobilis velocissimus est, ideo sonus inde causatus, cum per alios orbes se diffunderet, eos moueret et turbaret, et eodem modo soni aliorum orbium inferiorum orbes inquietarent, sed sub et supra Etiam turbarent, mouerentur et inquietarent ualde totas ignis et aeris speras et forsitan aquam, et cum medium deferendi sonum aer sit uel aqua, cum inter orbes aer non sit, quidquid sit de aqua, quid deferet sonum illum inter orbes, qui non sunt receptiui peregrine uel extranee impressionis? De aquis autem, quas scriptura sacra super firmamentum et sub firmamento ponit esse, uarie doctorum sunt expositiones, sed non habemus in speciali [82] tractare de omnibus, forsitan igitur boecius et pythagorici per symphoniam illam ex corporum celestium motibus prouenientem intelligunt connexionem, ordinem, proporcionem, concordiam uel quamcumque aliam conuenientem habitudinem, quam habent orbes illi inter se in motu, situ, luminibus, virtutibus, in motuum inequalitate <8a> et equalitate. Est enim motuum illorum inequalitas in uelocitate et tarditate, quia cicius mouetur spera superior quam inferiores, et motu firmamenti orbes superiores quam inferiores, ut saturnus quam Jupiter eciam planete moribus propriis inequaliter dicuntur moueri, quam ad uelocitatem et tarditatem, pro quanto planeta vnus cicius peragrat zodiaci circulum alio, vt luna quam sol, sed dicuntur motus illorum equales equalitate temporis, pro quanto motus raptus firmamenti omnes planete in die naturali suum peragrant circulum. Vnde dicit boecius: Alii excellenciores, alii inferiores feruntur atque ita omnes equali incitacione voluuntur, vt per dispares inequalitatis ratus cursuum ordo ducatur, modulacio fit uocalis uel sonora. Nam statim ad elementa descendens dicit: quatuor elementorum diuersitates contrariasque potencias, nisi quedam armonia coniungeret, quid fieri posset, vt in vnum corpus vel machinam convenirent. Et planum est illam elementorum armoniam non esse sonoram. Et infra de duobus tetrachordis disiunctisque disiunccio dyeteuxis appellatur chordas ab hypatemeson usque ad neten diezeugmemon planetis ascribit, vt ordo chordarum illarum sumptus sit exemplariter ex ordine planetarum. Nam ut dicit hypatemeson saturno est attributa, parhypate uero iouiali circulo et cetera. Planum est autem, quod est ibi methaphorica locucio, et sic potest esse, cum ex motibus celestibus dicit sonos et modulaciones prouenire; vtrum autem secundum rei ueritatem ibi veri sint soni et symphonia sonora, deus nouit, cui nihil occultum est, Qui hec et maiora facere potest, licet nobis sint ignota. Et ideo uerbum ipsius Job intelligatur sicut debet ad litteram uel aliter. Non solum autem ad mundanam musicam secundum boecium pertinet astrorum motus, ordo, situs et huiusmodi, sed etiam elementorum nexus et temporis concors varietas; nisi enim elementa inter se quo ad situm et ordinem, quo ad suas actiuas et passiuas qualitates proporcionata essent, naturaliter non constarent, Et quantum in eis esset mundi machina solveretur. Ideo vult phylosophus, quod in vno pugillo terre 10 clauduntur aque pugilli et in vno aque 10 aeris, et in uno aeris 10 ignis elementaris, vt sic sint proporcionata, ne unum aliud totaliter uincat et in se conuertat, et ista elementorum diuersitas et temporum uarietas utilis est et varietatem parit fructuum, vnum anni corpus efficit. Vnde si quid de hiis, que tantam uarietatem in rebus ministrant, subtrahatur, res peribunt naturales, nec ad aliud consonum permanebit. Ideo secundum [83] boecium sicut in grauibus cordis is uocis modus est, vt nulla quantumcumque grauis ad taciturnitatem omnimodam uel silencium perueniat, nulla etiam in accutis quantumcumque fuerit intensa, sua tenuitate frangatur, sic in mundi musica est, ut nulla res creata tante debilitatis sit, vt a ceteris creaturis secundum suam totam speciem penitus destruatur. Creatura enim sic non potest creare, sic nec adnichilare, quamuis possit corrumpere, quantum ad illa encia, que composita sunt ex materia et forma, quia ea, que a materia seperate sunt, ut substancie seperate, incorruptibilia dicuntur et perpetua. Vnde commentator ille dixit, abscisio materie causa est perpetuitatis et incorrupcionis. Sunt tamen talia a materia seperata ad invisibilia non a creature potestate aliqua sed dei, a quo sunt creata, qui si suam retraheret influenciam, qua res in esse suo *demum...* et conseruat, res redirent in nichilum iuxta dictum psalmiste: Auertente autem te faciem turbabuntur, auferes spiritum eorum et deficient et in puluerem suum reuertentur. Vnde Augustinus: omnia in nichilum uerterentur, nisi manutenencia dei tenerentur. Sunt igitur elementa et cetera encia sic inuicem sociata, vt unum alteri prebeat auxilium etiam quo ad temporum vicissitudinem. Nam quod constringit hyemps, ver laxat, torret estas, maturat autumpnus, tempora, que suos uicissim afferunt fructus et aliis, ut afferant, subministrant, ut in cunctis creaturis, quantum est ex parte nature, quam a suo conditore receperunt, quedam innata sit se iuuandi, ut in esse suo conseruentur et maneant amoris et concordie condicio. Musica igitur mundana principaliter in tribus consistit, primo in comperacione corporum celestium, quo ad motum, naturam et situm, secundo in varia comperacione elementorum, quo ad qualitates et situm eorum, tercio in diuersitate temporum, in diebus, in vicisitudinibus noctis et diei, in mensibus, in lune crementis, in annis et eius partibus sibi succedentibus ut hieme, vere, estate et autumpno, Et secundum hoc hec musice species multis subalternatur scienciis ut naturali. Nam quantum ad hoc, quod tractat de corporibus celestibus, continetur sub libro celi et mundi, et quantum ad illud, quod tangit de elementis, sub multis continetur libris naturalibus, sub libris celi et mundi tercio et quarto, sub libris de generacione et corrupcione et sub libro de proprietatibus elementorum. Item continetur hec musice species sub astronomia, quantum ad hoc, quod de motibus, situ et natura corporum considerat celestium illa comperando ad inuicem, et quantum ad cursum solis et lune et partes temporis et anni, aliqualiter sub compoti continetur sciencia. Sub alia tamen racione dicte res in hac considerantur musice specie et in tactis scienciis, ut ex prius dictis aliqualiter patet, et hec de mundana musica in quadam summa dicta sufficiant.

[84] Capitulum XIV: De quibus sit humana Musica. <8b>

Humana musica iuxta nomen suum de his, que ad hominem spectant, qui, ut est tactum, est quasi minor mundus, in quo omnis aliqualiter secundum beatum Gregorium relucet creatura, qui esse habet cum lapidibus, viuere cum plantis et arboribus, sentire cum brutis animalibus, intelligere cum angelis celestibus, et ipse est secundum aliquos omnis creature finis. Vnde sexto die inter creaturas ad ymaginem dei formatus est. Et cum in homine sint tria: anima, corpus et horum ad inuicem vnio, de hiis tribus principaliter est humana musica. Quia ad ipsum spectat potencias, que anime dicuntur partes uel uirtutes, inter se ad animam et ad actus suos comperare, proporcionem elementorum ad corperis humani consistenciam concurrencium inspicere, vnionem corperis ad animam attendere, et quia de hoc ultimo posito tangere uidetur boecius, et nos de hoc primo tangamus, licet de aliis mencionem facere oporteat, quia connexa sunt. Anima, quecumque sit illa, ad hoc, ut corperi quod informare habet uniatur, requirit illud esse tale, vt in ipso suas operaciones ualeat exercere. Vnde requirit corpus aptum sibi atque dispositum. Actus enim actiuorum in paciente sunt et disposito. Anima autem est actus primus corperis phisici organici, potentie uitam habentis et per consequens, quanto anima aliqua perfectior est et plurium et perfectorum operacionum principium, tanto requirit corpus melius dispositum et organizatum. Anima autem humana inter formas corpori vnibiles censetur perfectissima. Ideo requirit corpus melius dispositum et organizatum quam cetera uiuencia, vnde embrio prius dicitur uiuere uita plante, deinde uita animalis, tandem tamen habet debitam disposicionem uita hominis, quia disposicio, que sufficiebat ad uitam plante et ad uitam animalis, non sufficit ad uitam hominis, que est per animam intellectiuam, qua sumus, mouemur, viuimus, sentimus et intelligimus. Igitur inter hominis animam et corpus, quod informare habet, mirabilis requiritur proporcio et eius ad corpus mirabilis est vnio, quia ipsa incorruptibilis existens non educitur, nec de potencia actiua alicuius agentis naturalis, nec de potencia passiua ipsius materie, sed inducitur ab extrinseco, scilicet a deo ipsam inmediate creante et in corpus infundente corruptibile. Sicque componitur homo ex aliquo incorporeo et incorruptibili et ex aliquo corporeo et corruptibili. De hoc sic dixit boecius: Quid enim est, quod illam incorpoream racionis viuacitatem corperi misceat, nisi quedam coaptacio et ueluti grauium leuiumque uocum quasi vnam consonanciam efficiens temperacio, vt corpus typum gerat uocum gravium et anima uocum leuium? Et quamvis homo ex partibus sic disparibus misceatur, tanta est tamen anime ad corpus proprium vnio, [85] tantus amor, vt nonquam naturaliter, si possibile esset, seperari vellet ab eodem, et tamdiu manet in eo, quamdiu suas operaciones potest explere per ipsum; cum autem totaliter redditur corpus ineptum, igitur non sine magno seperatur ab eo dolore, que seperacio mors dicitur. Excluso enim uel excepto dolore, quem incurrit anima per mortale pecatum, quo a deo seperatur, summus dolor ei fit a corpore seperari. Vnde dixit phylosophus, quod finis terribilium mors est, maxime illa, que est per mortale peccatum, secundario ea, que est per anime diuisionem a materiali corpore; cum enim materia nullam recipiat perfectiorem formam anima humana, quid mirum, si tristatur ut sic loquar cum perdit eam? Eciam cum anima seperata est a corpere, licet viuat et maneat sine eo, ita tamen appetit sibi reuniri, vt secundum beatum Augustinum a perfecta sua beatitudine dicatur retardari, donec sibi fuerit reunita, nisi dispensatiue secus fiat, quod dico propter christi animam ab eius corpore in triduo illo seperatam, a sua perfecta beatitudine non tunc retardatam. Adhuc humana musica non solum vnionem et proporcionem inspicit corporis et anime, sed anime et proporcionum suarum, sed prima vnio essencialis est, hec uero accidentalis. Fluunt enim potencie ab anima ut accidentia subiecto suo proprio, que ideo dicuntur potencie, quia illis mediantibus anima suas exercet operaciones, ut intellectu mediante in actum exit intelligendi, cum adest presencia obiecti, et actus uoluntatis ad hoc concurrentis, quia intelligere in nobis est, cum volumus, et cum anima humana principium sit multarum operacionum ut intelligendi, uolendi, senciendi, vegetandi et mouendi, cum illas inmediate non exerceat, sed mediantibus potenciis multas requirit potencias quasdam racionales per essenciam organis non affixas, Alias irracionales organis affixas corperalibus habebit huius musice species. Has ad inuicem comperare potencias seu anime partes et connectionem, quam habent inter se, ad animata et ad obiecta sua conspicere, qualiter in vna simplici anima tot sic distincte connectuntur potencie. Vnde boecius: Quid est, quod ipsius inter se partes anime iungat, que ut Aristotili placet ex racionabili irracionabilique coniuncta est? Item potenciarum anime ordinem, quas boecius partes uocat, Musicus habet inspicere, que sint superiores et nobiliores, quia racionales, que sunt partes ymaginis, quibus homo capax est actuum beatitudinis, ut est memoria, que respondet patri, intelligencia filio, uoluntas spiritui sancto, et quod ceteris debent dominari et secundum eas principaliter debet homo regi. Hec et multa alia potest quis circa animam et eius intueri potencias per hanc musice speciem. Potest eciam per eandem ad hominis corpus descendere et speculari, qualiter ad recepcionem anime, ut est prius dictum, debet [86] esse conuenienter corpus dispositum et ad exercendum operaciones potenciarum organicarum optime complexionatum, et cum componatur ex quatuor elementis, uidere qualiter illa inuicem connexa sint, et sic connexa qualiter permaneant. Vnde boecius: Quid uero est, quod corpus elementa permisceat aut partes sibimet rata coaptacione contineat? Sunt autem in humano corpere inter alia mixta elementa quatuor summe proporcionata, Summe <9a> ad medium, ad concordiam et temperamentum redacta et hinc provenit, ut homo ceteris animalibus melioris sit tactus et complexionis pocioris et organa virtutum sensitiuarum habeat meliora. Sic enim expedit. Est enim homo prudentissimus animalium. Eciam anima, que diu corperi coniuncta est, in operibus intellectus ex uirtutibus dependet sensitiuis, que sibi ministrant species, quia quantum ad naturalem anime coniuncte intellectionem, quod est in intellectu, prius fuit in sensu, et intelligentem oportet fantasmata speculari, quibus turbatis turbatur intelleccio, patet in furiosis, in ebriis, in amentibus et nimis iratis. Et hec de tactis Musice speciebus sumatim dicta sufficiant, qui de illis in speciali prosequi sciret et uellet, multos quaternos implere posset. Sed et boecius de mundana et humana musica se posterius disputaturum promisit, quod non fecit. Etiam nec musicam instrumentalem eius completam reperi, forte morte preventus. Dampnum fuit magnum, quod non impleuit, que facere proposuerat, quia postquam perfecte tractasset de hiis, que ad musicam pertinent, sed tres tactas species forsitan nobis geometriam et astronomiam tradidisset. Tacte musice species pure respicere uidentur musicam theoricam, Instrumentalis enim, de qua statim prosequetur, in theoricam distinguitur ut dicetur et practicam.

Capitulum XV: De quibus sit Instrumentalis Musica et quare vocetur sic.

Est igitur alia Musice species, que Instrumentalis dicitur uel sonora. Hec est Musica proprie dicta, nobis nocior, nobis magis consueta, inspiciens non solum nota per intellectum, sed etiam per sensum; nam de numero tractat sonorum, de consonanciis tractat sensibilibus, que bene Instrumentalis dicitur uel sonora, quia consonancie proprie dicte in instrumentis exponuntur tam artificialibus quam naturalibus. Artificialibus, quo ad sonos flatu, ut in tubiis, tybiis, organis, uel pulsu ut in tympanis, cytharis, psalteriis, cycolis, uiellis generatos. Naturalibus, quo ad uocem ab ore animalis prolatam, lingua, dentibus, palato, pulmone, in arteria aere mediante formatam. Non tacui inter instrumenta musicalia naturalia numerare instrumenta, non solum quia musica non tantum [87] consonanciarum sonis expressas inspicit, sed et uocibus, verum quia naturalia instrumenta perfecciora sunt artificialibus. Ars enim naturam imitatur; non modica melodia continetur in vocibus naturalibus formatis instrumentis, quibus nulla attingunt instrumenta artificialia. Nec dicitur hec musica instrumentalis uel sonora, quia tantum vacet consonanciis, ut applicantur instrumentis, que illas resonant, sed amplius, quia vacat speculacioni circa consonancias, inspiciendo naturas earum communes et proprias, non iam per sensum tantum hoc discernens, sed per racionem, inquirendo etiam consonanciarum proprietates proprias et communes et eorum proporciones et alia multa, de quibus boecius inquirit, et nos ut poterimus inquiremus. Unde potest esse bonus musicus, qui nescit ludere in instrumentis uel consonancias in eis formare, quia musicus simpliciter ab instrumentis non dicitur secundum boecium, sed a racione, et qui illis uacant instrumentis, subsunt musice speculatiue et deseruiunt; in quibus quedam practica uersatur musica, quam dirigit theorica. Tractat autem hec musice species precipue de consonancia, que omnem secundum boecium regit modulacionem, et vniuersaliter omnis musice species de sonis tractans uel uocibus qualitercumque sub instrumentali musica hac uidetur contineri. Et cum de hac musice specie prosequi decreuerimus, que ad ipsam spectant pro posse nostro conabimur inquirere. Et primo aliquas huius musice tangamus diuisiones et subdiuisiones, ut amplius atque se extendat videatur.

Capitulum XVI: Musice Instrumentalis prima diuisio.

Instrumentalis Musica distinguitur in planam et in mensurabilem; plana musica sonorum numerum consonanciam faciencium sic inspicit, quod ibi ualorem temporis sonos mensurantis non attendit. Sed ab ipsius temporis ualore se abstrahens de plano theorice practiceve consonanciarum aspicit naturas atque profert eas. Vacat autem circa consonancie sonos siue simul proferantur a diuersis, vt cum quis protulit re, idem consequenter profert la. Hec igitur de hiis est, que ad ueram spectant musicam theoricam. Hec etiam cantare docet, cantandi principia manifestat. Hec nomina notat, quibus cantores utuntur, numerum earum, nec non et figuras, quibus figurantur, uocum mutaciones, claues docet atque signa. Insuper totam monocordi gammatis compositionem apperit. Hec est illa, de qua boecius atque Guido monachus in suis tractant libris. Sed boecius speculacionem magis insequitur, Guido praxim: hec quantum ad suam theoricam musicum efficit, quantum ad suam praxim cantorem. Qui igitur musici, qui cantores esse desiderant, hanc inquirant. In hac, qui de musica scire uolunt, primitius instruendi sunt [88] et in huius practica informandi sunt primo pueri, ut cantare sciant. Nam qui nimis exspectant, inhabiles et nimis rudes redduntur ad cantandum, quantumcunque in aliis subtiles sint et clerici boni. Musica autem mensurabilis musicam presupponit planam, sed circa sonos consonanciam facientes temporis quemdam attendit ualorem. Hec discantare docet, consonanciarum sonis simul prolatis utitur, quibus conuenienter temporis mensuram adiunxit, quia sonus non causatur sine motu, Motus autem tempore mensuratur. Cum igitur simul proferuntur et a distinctis soni consonanciam facientes puta re et sol quantum ad dyatesseron, si non equali mensurentur tempore, tollitur talis consonancia et consimili modo et de aliis consonanciis. Ideo musice species habet figuras, que note dicuntur, quibus uoces <9b> designantur, debitas et varias temporis imposuit significaciones, vt sciretur notarum ualor, quibus et nomina distincta donantur, vt aliam temporis morulam signilicet longa, alia breuis, alia semibreuis. Hec modos aliquos cantandi reperit et pausas, et alia multa ad hanc artem sunt pertinencia. Hec musice species requiritur in his, qui cantus faciunt menseratos in conductis, in cantibus organicis, in motellis, et hoketis, et hii non solum musicam planam practicam, que cantare plane docet, scire debent, sed consonanciarum non debent ignorare naturam, ut sciant, que bone, que meliores, que optime, que mediocres, que nulle, sciant que sint bone in discancium principiis, que possunt poni in mediis, que in terminis. Requiritur etiam hec musice species in hiis, qui cantare uolunt cantus mensuratos. Et de hac quidem francho teutonicus apte disseruit, sed modernis non sufficit cantoribus, de quibus in fine tangemus.

Capitulum XVII: Musice Instrumentalis secunda distinccio.

Ysydorus tercio ethymologiarum Musicam in Armonicam, Rithmicam distinguit et metricam. Armonica in sonis discernit acutum et grauem. Rithmica uerborum respicit incursionem, an sonus eorum bene maleue cohereat, vt sit in eis eufonia bona uel mala, Atque quamdam uerborum respicere uidetur consonanciam, *leonitatem* et allusionem et maxime in diccionum fine hec non nonquam, et si in diccionum sillabis temporis non attendat ualorem, quo ad breues et longas, quod ad musicam pertinet metricam, numerum tum attendit sillabarum. Metrica uero est, que temporis mensuram diuersorum metrorum probabili racione diudicat, ut est metrum dactilicum, Iambicum, coriambicum et sic de aliis, prout metra denominantur uel a pedibus, quibus conficiuntur, uel a materia, de qua sunt, uel a suis inuentoribus. Hec Musice partes, cum sonum uocemue considerent, sub Instrumentali uel [89] sonora musica continentur theorice uel practice sumpta. Qui enim discernere scit non iam per usum tantum, sed per racionem inter sonum acutum et grauem, qui consonanciam faciunt musicalem hanc uel illam, et ea, que ad ipsius pertinent naturam et ipsius proprietates inquirit, ibi finaliter sistit, ibi delectatur, theoricus est musicus armonicus; qui autem finaliter ibi querit usum, practicus est musicus, et consimiliter de rithmica senciendum est et metrica. Reuertens autem ysidorus ad musicam armonicam, amplius de ea loqui uolens, seperat eam in armonicam specialius sumptam, quam sumeret eam prius in organicam et rithmicam, et hec tres species sub armonica prius sumpta continentur et amplius praxim intendere uidentur quam speculacionem. Distinguuntur autem sic. Sonus grauis et acutus, qui materia est consonancie, aut naturalibus formatur instrumentis aut artificalibus. Si naturalibus, quibus formatur sonus, qui est uox, sic est armonica specialiter accepta, que ex uocum cantibus constat et pertinet ad comedos, tragedos et huiusmodi et communiter ad omnes secundum ysidorum, qui uoce propria canunt. Vnde fit, vt hec musica sit illa, que in homine uox appellatur. Ideo statim ibidem ysidorus uocem describit atque sonum et uocum et sonorum quasdam tangit differencias, de quibus infra loquimur. Hec musica cantum uidetur respicere quemcumque siue planum siue mensuratum, licet forsitan antiquitus modicum cantibus uterentur mensuratis. Quod autem hec musice species ad comedos et tragedos et ceteros poetas dicitur pertinere, venire potest ex hoc, quod hii in plateis et theatris opera sua decantabant forte suo modo, quo nunc layci quidam historias in locis publicis decantant, quibus distinctos adhibent cantus secundum historiarum et rithmorum suorum distinctionem. Vnde opera poetarum in libris redacta carmina dicebantur et poematica, et qui canebant illa, persone uocabantur a personando, sicut qui composuerant illa, poete dicebantur a fingendo. Differt autem hec musice species a metrica, de qua prius mencio facta est. Nam ad metricam illam pertinere uidetur metrorum et pedum scire naturas, proprietates et distincciones, scire ea componere et secundum tesym et posicionem debito modo scire proferre et scandere; sed ad armonicam, de qua loquimur, pertinet quidam cantus, secundum quem talia carmina in plateis coram populo canebantur a comedis et tragedis et huiusmodi, et forte aliqui sciebant illa componere, qui nesciebant illa in theatris debito modo decantare. Si autem sonus grauis et acutus in instrumentis exprimatur artificialibus, aut illa reddunt sonos illos ex quodam flatu, ut sunt tube, tybie, fistule, Muse, organa et huiusmodi, et hoc ad organicam pertinet musicam. Si uero talia sunt Instrumenta, que tactu sonent uel pulsu vt cythare, vielle, lyre, tympana, tymbala, psalteria et [90] huiusmodi, sic est rithmica, que ab illa, de qua prius loquebatur, distinguitur. Illa enim incursionem respicit uerborum, an bene uel male secundum debitam eufoniam coniungantur. Hec uero pulsum respicit digitorum in cordis uel aliis instrumentis, que tactu uel pulsu sonant. Possunt autem hec musice species ad illas tres reduci, de quibus facit boecius mencionem in fine libri primi musice sue, de quibus supra capitulo tercio computando prohemium fecimus mencionem.

Capitulum XVIII: Musice Instrumentalis tercia diuisio.

Potest autem ex boecii uerbis Musice alia Instrumentalis hec adiungi distinccio, vt quamdam dicamus modestam et simplicem, aliam uero lasciuam, mixtam uel multiplicem. Modesta est <10a>, que paucioribus et simplicioribus utitur modis, consonanciis, instrumentis et cantibus paucioribus etiam mutacionibus et sonorum mixtionibus, Lasciua uero que lasciuioribus et pluribus. De prima loquens plato dicit, quod respublica magnam custodiam apponere debet circa musicam, vt sit optime morata, pudenter honesteque coniuncta, simplex et mascula, non effeminata, nec fera, nec varia. Et hanc Musice speciem, ut dicit boecius, Lacedemonii maxima ope seruauerunt, dum gortinus crecensis pueros in musice artis imbueret disciplina. Diuque mansit apud antiquos hec musice species. Vnde quia thimoteus milesius musicus vnum nervum superaddidit in cythara hiis, quibus prius utebantur, et per consequens musicam fecit multiplicem et lasciuiorem, offendit laconienses in tantum, ut amouerent eum a ciuitate sua laconia, et fecerunt edictum, In quo continebatur illius amocionis causa secundum boecium sic: Idcirco thimoteum spartiatas succensuisse, id est offendidisse, quod multiplicem reddens musicam puerorum animis, quos acceperat, officeret, id est noceret, et a virtutis modestia impediret. Nam armoniam quam modestam acceperat, in genus chromaticum, quod mollius est quam diatonicum, inuertisset. Tanta enim apud eos fuit musice diligencia, vt eam quoque animos obtinere arbitrarentur. Tunc autem secundum nichomacum maxime viguit simplex et modesta musica, cum quatuor uterentur cordis in cythara, quatuor quoque consonanciis ut dyapason, quam ipsius quadricordi corde extreme resonabant, diapente, quam altera cordarum extremarum cum tercia sibi proxima sub uel supra resonabat, dyatesseron, quam altera cordarum extremarum cum sibi immediate iuncta personabat. Et tonum, quem due intermedie corde percusse sonabant, ut nihil esset ibi dissonum inter cordas illas. Istius autem quadricordi repertor dicitur fuisse Mercurius et durauit usque ad orpheum, qui in tantum musicam ampliauit Instrumentalem et ita fecit eam delectabilem et allectiuam, ut per eam omnia diceretur ad se trahere, sicut in musice [91] commendacione prius est descriptum. Nunc autem illa simplex modesta musica in paucis regnat locis. Et cum antiquitus Musica lasciua in scenicis ac theatralibus uterentur modis, Ipsa nunc quasi ad omnia se extendit, vt totus mundus ea repletus sit. Nam etsi quantum ad consonanciam specialius locum habeat cantibus in mensuratis et discantibus organicis, in conductis, in Motellis, hoketis et cantilenis, Nunc in multis ecclesiis eadem etiam in plano cantu ecclesiastico cantores uti non verentur, cantum planum et simplicem ad mensurabilem trahunt, ut simplices cantores nesciant, quid illi dicant, et cantum planum non discernant. Hec est musica, que pre ceteris scienciis hominum animos optinet, cuius causam assignans boecius dicit: nulla ad animam in disciplinis via magis patet quam auribus, quo fit, ut cum rithmi et modi varii et lasciui ad animam uenientes dubitari nequeat, quin mentem equo modo afficiant et sibi conforment. Vnde imponitur boecio dixisse, quod si musica hominis animum inueniat letum, facit eum letiorem, si tristem, facit eum tristiorem, ut sunt homines aliqui male dispositi, solitarii et melancolici, qui simplices, tristabiles uel nullos audire uolunt cantus, nec ex hoc musica, quantum in se est, debet increpari, quod diuersis hominum conformet se dispositionibus, sed pocius commendari et quod quidam sic alii aliter moueantur. Nam equi et cerui in vocibus et sonis delectantur, equi in tympanis, trumpis, cymbalis et nacariis. Cerui uero in canuum latratibus et uenatoriis sonis et cornibus. In illis autem canes tristantur forte propter capitis debilitatem defectumque cerebri. Quod igitur pueris hec interdicatur musica, Non uenit ex imperfeccione, que in ea sit, sed ex puerorum condicione, qui nimis inclinantur ad talia leta et iocunda et refrenare se nesciunt, regnantibus in eis passionibus sensitiuis; propterea dicit Aristoteles eos inhabiles esse ad scienciam, que de virtutibus est. Sed quod quid sit de pueris, secus est de aliquibus prouectis viris, qui talem musice speciem inuite admodum audiunt et quasi illicitam fugiunt, cum in ea, si seruentur sciencie documenta, vicium non sit. Si enim virtus omnis habentem perficit et opus eius bonum reddit, Musica autem virtus sit intellectualis, erit opus eius bonum et virtuosum et tanto amplius, quanto habitus, a quo elicitur, perfectior est. Nec solum bonum de genere moris poterit esse, sed et meritorium, si sit debito modo circonstancionatum, ut fiat bono fine in honorem et laudem dei. Ex caritate puto autem, quod Instrumenta musicalia moderni temporis multo perfectiora sint illis, quibus utebantur antiqui, cum regnaret illa simplex et modesta musica. Puto etiam, quod cantores moderni et cantores longe perfecciores [92] sunt, quam essent illi antiqui. Sed quicquid sit de sonora practica musica, theorica eius tucior, securior est et perfeccior, non ab eius acquisicione uidetur quis secludi, non per se, non per accidens, per eam uidetur quispiam ad illicitum aliquod inclinari.

Capitulum XIX: Musice Instrumentalis quarta diuisio.

Adhuc Instrumentalis Musica in theoricam distinguitur et practicam, que et si aliqualiter uersentur circa idem, quia circa sonorum numerum uel sonum numeratum. Si enim alicui scientie competit in speculatiuam practicamque seperari, opportet illas in subiecto materialiter uel qualitercumque conuenire. Vnde de theologia tenent magni, quod est simpliciter speculatiua et simpliciter practica, nec solum musice sic distingui conuenit, sed et ceteris mathematice scienciis ut Arismetice, Geometrie et Astronomie. Quod si generaliter uerum sit practicam scienciam quamlibet de obiecto esse operabili a nobis, sicut theoricalis et speculatiua de non operabili, a nobis saluetur *hoc hoc* quantum potest saluari, uerum est quod, quantum ad practicam musicam, uoces et soni, qui materia sunt armonice sonore modulacionis in Instrumentis naturalibus et artificialibus, aliqualiter a nobis causantur <10b>; ipsa tamen sonorum armonica modulacio hec uel illa formaliter et quidditative non prouenit a nobis, quod bene pythagoras in malleorum sonis expertus fuit. Reddebant enim armonias uel consonancias tales uel tales ut dyapason, dyapente, dyatesseron tonum, non ex aliqua vi intrinseca percuciencium, sed ex debita hac uel illa proporcione malleorum ut duplam, sesqualteram, sesquiterciam et sesquioctauam. Igitur qualitercumque hec due musice partes circa numerum insistant sonorum non absolute, sed inuicem comperatorum, ut est materia harmonice sonore modulacionis. In multis tamen distinguntur et principalius in fine uel a fine. Nam theorica consistit in speculacione ueritatis eorum, que ad hoc genus pertinent musice: principia, proprietates, partes, passiones circa suum proprium subiectum inquirens et demonstrans, ibi sistit, ibi finaliter conquiescit. Practica uero in opere suum finem ponit, Ad hoc tendit, ut sonos armonicos exprimere sciat uel naturalibus uel artificialibus instrumentis; prima respicit animam et intellectum speculatiuum, alia intellectum practicum, corpus et auditum. Sed duplex est practica Musica, quedam mixta, quedam pura. Mixta est illa, que non omnino est expers racionis. Omnis sciencia cum sit in intellectu, racione aliqua utitur. Sed theorica, que intellectum respicit speculatiuum, que nihil dicit de agibili uel fugibili, racionem accipit speculatiuam. Practica uero, cum ad intellectum pertineat practicum, practica utitur racione, sicut principia sua practica sunt et suum scire practicum. Nec distinguuntur intellectus speculatiuus et practicus ut due potencie, sed ut [93] distincta officia, distincte operaciones et distincti fines circa eandem potenciam. Practica autem pura secundum boecium est illa, que est omnino expers racionis, in solo usu, exercitio uel opere consistens, ut sunt multi cantores, qui ex solo usu cantare et consonancias exprimere sciunt, similiter et multi in instrumentis lusores. Unde dicit boecius, quod huiusmodi musica est illa, que in instrumentis agitur et que in rithmis et metricis carminibus exercetur. Comperans autem boecius Musicam theoricam ad talem practicam dicit, quod omnis ars atque disciplina honorabiliorem naturaliter habet racionem quam artificium, quod manu atque opere artificis exercetur. Multo enim maius atque auctius est scire, quid quisque faciat, quam ipsum illud efficere quod sciat. Est enim artificium corperale quasi seruiens, famulatur; racio uero, quasi domina imperat et nisi manus, sed id quod ratio sancit, efficiat, frustratur. Tanto igitur preclarior est sciencia musice in cognicionem racionis, quam in usu operis, quantum anima corpore preclarior <est>, sine qua nec corpus se regere nec moueri potest. Et secundum hoc prima de se iudicat et ipsam regit, quia secunda non racionem, sed nudum opus inspicit. Ad hoc prima est liberior, nobilior, honorabilior, purior, tutior, generalior, vicinior, specialior et perfectior, et prima musicum facit, simpliciter secunda cantorem uel instrumentorum talium uel talium lusorem, vt buchingatorem, organizatorem, citheradam et sic de aliis distinctis instrumentis, uel dictatorem quo ad rithmicam, uersicatorem uel poetam, quo ad metricam. Comperatur autem cantor solum usum habens ad uerum musicum secundum aliquos ut bestia ad hominem; vnde illud: bestia non cantor, qui non canit arte sed usu, non uox cantorem facit artis, sed documentum. Nec tamen sic theoricam extollere uolumus, ut nimis practicam deprimamus, que non caret laudibus, ut tactum prius est de commendacione musice, *igitur* enim multe commendabiles competunt condiciones, ut est ibi dictum. Quod si theorica generalior sit obiectiue, quia ad celestem, mundanam, humanam et Instrumentalem se extendit, practica tamen generalior est subiectiue, si de subiecto loquimur, in quo; speculatiua enim, quecumque sit illa, in solis entibus intellectum habentibus reperitur, practica etiam vero bestias, volucres, serpentes respicit et aliquos pisces, et inter homines multi sunt practici, rari autem theorici. Sufficiant nunc hec generales theorice musice ad practicam collationes, sed que cui conueniat Specialius uideatur.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License