Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[190] Summa Magistri Ioannis de Muris.

Amicorum iusta et honesta petitio coactio reputatur; hac itaque me stimulante super doctrina musicae componenda, scribenda, docenda intendi; quia facile in qualibet insigni ecclesia reperiuntur quidam in hac arte competenter periti: et si nugatorium quidquam de musica dicere praesumerem, id ipsum vel arrogantiae meae vel temeritati mihi assuetae forte adscriberetur ab ipsis, et quando vel absenti vel praesenti mihi quomodo possit fieri, quae stultis et ambitiosis quandoque solent proponi, an scilicet exigant panem meliorem quam triticum, et potum meliorem quam vinum.

Sed cum frequenter animadverterem, sociorum et discipulorum meorum quam plurimos errare graviter in via, id est, in his, quae sunt principia musicae, scilicet in cognitione intervallorum quae ab aequalitate sonorum, vel secundum arsin et thesin cantantur, succurrendum confessae ignorantiae ipsorum fore existimavi, et considerandum maxime, ut regularem cantum cognoscendo cantarent, et cantando inter imperitos honorem contingerent, ut magis provecti.

De musica tamen an sit ars liberalis vel non, et quid habeat pro subiecto et quae sit propria passio subiecti eiusdem, et qualiter secundum proportiones numerorum fundari et institui habeant intervalla, et circa ipsa consistentia, dicere supersedebo; super vires etenim puerorum est hoc negotium, et maioris indigens inquisitionis. Illud vero quemadmodum de his ac de propositis, et quidam moderni et quidam antiqui, et maxime horum Odo, Guido, Salomon, et Hermannus magis probabiliter tractaverunt, scribere attentabo, ab altioribus quidem quaestionibus abstinens. Simpliciores vero mediocriter coniectans, plurima tamen omittam, [191] quae illi dixerunt, et aliqua illis intacta ex ductu ingenioli mei adiungam, secundum quod mihi visa fuerint expedire.

Et pro isto quantulocumque labore nec a famae susurro, nec alieno quoque marsupio remunerari vel spero vel posco, sed ab illo, qui nullum bonae intentionis laborem inremuneratum dimittit, cui nihil praeteritum, nihil futurum, sed omnes actus humanos in suo aeterno praesenti absque oblivionis tempusculo comprehendit. Faveat ergo debili meae phaselo et ad portum usque perducat, quia teste Augustino, quamvis ad malum ex nobis sufficimus, nemo potest bonum facere sine Deo; et Salomon: omnis sapientia a Domino Deo est.

Metrum Eiusdem.

Congrue dicatur, dum iusta precatur amicus,

Tunc rogat, hortatur quem se monstraret iniquus.

Sic sceleris clamor mihi frigida pectora praestat,

Sed virtutis amor pellit, quodcumque molestat.

Forsitan audacem faciet, Deus ipse iuvabit.

Parvis parva loquor, nec me labor iste gravabit.

Musica subiectum quod habet, quo passio fertur,

Qualiter ad mathesim tamquam pars quarta refertur.

Maxima quid resonant inter secreta polorum

Corpora, cur discors concordat motus eorum:

Hoc non est facile describere; nam nimis altum

Hoc ultra vires pueris, faceret quoque saltum.

Qui de proposito non sunt, dormire sinamus,

Qui nimis alti sunt fructus, pendere sinamus;

Intervallo tamen referamus, quaeque sequuntur,

Et quae praecedunt, et qualiter haec oriuntur.

Sed praecedentis candelam cum comitatur

Practica theoricae, sine qua tenebrosa vagatur,

Hinc erit et cur si dicantur singula scire,

Vocibus ut notis contingat longius ire.

Adsis ergo Deus, ad portum duc mea vela,

Et mihi, quae possim benedicere, praesto revela.

Nec mihi sit pretium scribenti fistula famae:

Non aliud quodvis terrenum poscitur a me.

Tu mihi sis pretium, sine quo nihil esse probatur

Usquam, quod speciem bonitatis habere sciatur,

Nil mihi praeteritum, nihil et valet esse futurum;

Quolibet in fluctu, Deus, eligo te palinurum.

[192] Praefatio Capitulorum.

Cum inter artes omnes musica prae caeteris distinctionibus multis indigeat, ut facilius inveniatur lectori, de quo magis intenditur (multis enim sufficit pars pro toto) cum ea, quae postea dicentur, per capitula sint distincta, expedire videtur, ut nunc tituli capitulorum pariter proponantur, eumdem ordinem observantes, quem et capitula post in suo loco disposita videbuntur habere. Quod musica prae caeteris distinctionibus multis indigeat, et signis, quibus error possit averti, ex hoc manifestum est, quia peccatum quanto apertius, tanto deterius esse probatur. Cantus autem inter artes caeteras clamore magno perficitur, et ita peccatum illius longius et citius percipitur, et magis infamat.

Capitula sive tituli Capitulorum.

I. Quid sit musica, et a quibus sit inventa.

II. Ad quid sit utilis musica.

III. Qui primo in ecclesia utebantur musica, et quare.

IV. De divisione musicae in naturalem et instrumentalem, mundanam et humanam.

V. De musica humana.

VI. De notulis cantus usualis quae sint, et ad quid sint inventae.

VII. De sex notularum vocibus, et sufficientia earumdem.

VIII. De palma seu de manu musica, et lineis vel spatiis eius.

IX. Quare manus potius est instrumentum musicae, quam aliud membrum.

X. De intervallis et speciebus illorum.

XI. Quare plura non sunt intervalla quam novem, et quare non plures articuli quam novemdecim.

XII. De signis intervallorum a diversis diversimode ordinatis.

XIII. De cautelis, quibus novus cantor et rudis cantum addiscat.

XIV. De inventione tonorum et numero eorum secundum antiquos et secundum modernos.

XV. Quae sint claves et viceclaves finales tonorum.

XVI. Quae sint claves initiales tonorum, et qualiter ascendatur et descendatur, et quantum.

XVII. Qualiter cantus plagalis distinguitur ab authento per claves discretivas.

XVIII. De tropo, et tenore, et cauda, quae attenditur in cantu.

XIX. Qualiter et ubi Gloria tonorum inchoatur, et de hemitoniis etc.

XX. Qualiter et quot modis error fiat in cantu.

XXI. Qualiter novus cantus habet fieri et diversificari.

XXII. Quae sint vitia in novo cantu cavenda.

XXIII. De Polyphonia, et divisione ipsius.

[193] Capitulum I.

Quid sit Musica, et ad quid sit inventa.

Musica secundum quod de ipsa intenditur, est ars modulandi sonos discrete. De qua primo videndum est, unde dicatur, et a quibus fuit inventa: postea dicendum est, quae sit eius utilitas: postea qualiter musica dividatur, et quae antecedunt, et quae sequuntur ad ipsam; et sic ob honorem ternarii pro tribus praedictis principaliter investigandis, in ternario tractatus iste consistit. Ternarius primus est impar numerus in duo aequalia indivisibilis: primus numerus est, qui habet medium, in quo unitas consistit, unde et a philosophis dictis Superis consecratur.

Cuius mentione relicta sciendum est, quod de hac nunc musica diversi diversa sentiunt. Quidam dicunt, quod musica dicitur quasi moysica a moys, quod est aqua, eo quod aqua pluvialis, vel quaecumque alia, dum cadit super diversam materiam, nunc super tecta, nunc super lapides, nunc super terram, nunc super aquam, nunc super vasa vacua, nunc super arborum folia, sonos diversos reddere videatur, a quibus ad invicem comparatis antiqui dicuntur musicam invenisse. Alii dicunt, quod musica dicitur a musa quodam instrumento, quod excellens et perfectissimum dicunt inter omnia musicae instrumenta, et quod ab ipso per antonomasiam tamquam a digniori musica nominetur. Alii dicunt, quod a Musis poeticis propter diversos modos scribendi, quos ministrare dicebantur poetis: sed ante usum poetarum musica fuit inventa. Propter hoc dicatur, et melius, quod musica dicatur a musa, quodam simplicissimo instrumento, quod a pastoribus gregum circa mundi principium primo fuit inventum: et hoc de palustri arundine, vel de calamo segetum erat factum, et pastores in hac musa propter diversam eius magnitudinem, et longitudinem, et foraminum impositionem perpendebant diversitatem tonorum. Ethymologice vero bene dicitur musica, quasi muniens usu canentem. De hac inventione musae a pastoribus dicit poeta ut pastoralis gaudeat inde labor. Et quia hoc primum fuit musicum instrumentum, merito musica denominatur ab ipso.

Huius inventionem fistulae Moyses adscribit ipsi Iubal, de quo propter hoc, quod dicitur, quia erat pater canentium in cithara. Alii dant musicae primam inventionem et adscribunt ipsi Mathusalem, aquarum puteos fodienti, qui cum ibidem audiret malleorum sonos multimodos, traxit eos in exercitium cantandi. Boetius adscribit eam Pythagorae iuxta fabricam gradienti, et malleorum sonos multiplices audienti; ipse vero quod in sono differrent notavit, et plures malleos apposuit in quantitate dispares, et in pondere differentes; et ita sonorum differentiis multiplicatis traxit eas in exercitium canoris. Quidam etiam Amphioni Thebano, quidam Orpheo Cretensi adscribunt inventionem canendi. Ad quae omnia dici potest convenienter cum Aristotele, quod principia omnium artium et instrumenta tempore primae inventionis [194] rudia fuerint et pauca: quibus auctor quisque succedens aliquid novi adiecit. In hunc modum etiam de rivulo supremi fontis fit per collectiones aquarum fluvius portans naves; ita et poterat esse, quod Iubal primus esset, ut dicit Moyses, a quo et iubilus et iubilare dicitur, et quod alii subsequentes praedicti novum aliquid addiderunt. Et sic usque hodie contingit, quod sicut dicitur, in provenientibus licet nomina fingere, sic et dici potest de novo modo canendi, quod aliquid a modernis adiicitur, quod ab antiquis non fuit inventum: quare teste Priscilliano quanto iuniores, tanto perspicaciores.

Metrum Eiusdem.

Musica dicatur ars, quae recte modulatur

Discreteque sonos, hoc nomine iure vocatur:

Fistula musa fuit olim pastoribus apta,

Illiusque sono fuit auris, mens quoque capta.

Discant longa, brevis, maiorque minorque patenter,

Primi pastores hoc audivere libenter,

Et concordantes has coniunxere frequenter;

Quamvis discordes videantur sintque decenter.

Hanc alii dicunt a musis nomen habere,

Corda poetarum assuetis multa docere.

Sive moys, quod aquam signat, caput huius habetur,

Multisono strepitu cuius nova prima docetur.

Iubal, Mathusalem cum Pythagora docuerunt,

Orpheus, Amphion illam, primique fuerunt.

Unus erat primus, non primi tempore cuncti,

Prima sed augendo poterant omnes fore iuncti.

Sic hodie multi vivunt hoc munere functi,

Sic nova protrahitur ab origine littera puncti.

Usu cantantes, quia munit musica nomen,

Hoc habet; et faustum dat ab incantantibus omen.

Nomen et auctores per dicta patent manifeste.

Cuius et utilitas post hoc succedit honeste.

Finis enim, pigros monet, excitat, approbat artis

Totius seriem tantillae muneri partis.

Tertia pars sequitur, quae dividit et docet uti,

Et qui sint, quibus imprudens consuevit abuti.

Sic ternarius hoc tenet, occupat omne volumen,

Felici felix designans omine numen.

Hic numerus primus infames deserit ante,

Nec vacut a medio virtutem significante.

[195] Capitulum II.

Ad quid sit utilis musica.

Utilitatem musicae investigantes attendant, quid dicit Horatius de bono poeta, nimirum commendans eum ait:

Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci.

Haec vero reperiuntur in musica. Dulcis est, quoniam inter omnes artes nulla tam velociter, nulla tam oblectat: utilis, quoniam eius artifex, qui est musicus, novi et regularis cantus inventor, et eiusdem iudex, et irregularis potest esse corrector.

Ex iam dictis diligenter intuenti patet differentia inter musicum et cantorem: omnis enim musicus est cantor, sed non e contra. Cantor enim, qui est musicus, et theoricus et practicus est in hac parte: cantor vero, qui non est musicus, nec etiam dici debet practicus, nisi nomine usurpato, quia practica tenetur procedere secundum praecurrentis theoricae rationem, sicut in isagogis continetur. Cui ergo cantorem artis expertem comparare possumus, nisi ebrio versus locum propositum currenti, vel caeco alicui canem verberare volenti? Sed cum plurimos tales cantores perceperimus et noscamus, in eis contingere videmus, quod dicit Boetius de minus provectis in libro consolationis, quod ipsi tales vestem philosophicam lacerant, et cum sibi rapuerint ex ea panniculum, sibi cedere et se habere vestem eius integram gloriantur. Sed ad propositum redeuntes, musicae utilitatem breviter perstringamus.

Musica itaque medicinalis est et mirabilia operatur, per musicam morbi curantur, praecipue per melancholiam et ex tristitia generati: per musicam prohibetur, ne quis incidat in desperationis exitium et moerorem. Musica viatores confortat, fures et latrones exanimat, et in fugam convertit. Per musicam in bello timidi confortantur, dispersi revocantur et victi: et de Pythagora legitur, quod luxuriosum quemdam per musicam ad continentiam revocabat. Est enim quaedam species cantilenae, qua luxuria effugatur, et est alia, qua luxuria provocatur: quemadmodum etiam est quaedam species, quae sopit vigiles, et est alia, quae excitat dormientes. Musica mitigat iracundos, tristes laetificat, varias cogitationes dissipat et ab eis dissolvit. Musica etiam, quod maius est, spiritus malignos perterret et fugat, sicut et David citharista in libro Regum legitur e Saule rege obsesso a daemone daemonium effugasse. Et nihil mirum est, hominem utpote animal rationale in musica delectari, cum et greges quadrupedum, quaedam aves, et quidam pisces musicae videantur oblectamine permulceri.

[196] Metrum de Eodem.

Artis praesentis frugem si noscere quaeris,

Flaccum dicentem verbis cognoscito veris:

Utile qui miscet cum dulci, laude fruetur.

Ars praesens tenet hoc, laudari iure tenetur.

Aures demulcet, menti blanditur, et eius

Utilis est usus, removetque suo bene peius.

Musicus est cantus iudex, inventor, et harum,

Quae sunt distortae, corrector in arte viarum.

Musicus est cantor, quod non convertere debes

Subito quaevis pro signo si tibi praebes.

Cantor non debet laudari, qui caret arte,

Decipitur credens totum visa sibi parte.

Cantor ut ebrius est vadens per compita villae,

Musicus at bene scit, quae cantat per loca mille.

Cantorem caeco similem dic arte carentem,

Hunc simul ac illum fortuna regit gradientem.

Musica quid valeat et quantum, qui bene scire

Vult, per synodochen quaesita potest reperire.

Aegrotum sanat, confortans musica sanum,

Exhilarat parvum, iuvenemque, brevem quoque canum.

Praecipue cerebri morbos, mentisque timores

Lenit, et alleviat, fugat, ac facit esse minores.

Sic et Pythagoras curavit luxuriosum,

Cum fuit illecebras cantu liquisse lucosum.

Carminis id genus est, per quod lascivia crescit,

Est aliud, quod eam compescens ludere nescit.

Musica confortat tristem, solatur euntem,

Oblitumque viae facit hunc ascendere montem.

Fures exanimat, latrones cogit abire;

Curas depellit, facit et quandoque perire.

Adiuvat in bello timidos, revocat fugientes,

Fortes protrudit palmam bellando petentes,

Insuper et buciphal ad cantum saltat in hostes,

Hos quoque prosternit immotos quasi postes.

Spiritus immundus etiam fugit hac mediante,

Signans, quod discors est nunc, velut et fuit ante.

Sic David in Saule sedavit daemonis iram,

Ostendens citharae virtutem carmine miram.

[197] Capitulum III.

Qui primo utebantur musica in ecclesia, et quare.

Cum itaque tot et tanta, imo innumerabiliter plura musicae reperiantur praeconia, statuerunt primo Ignatius, et post beatus Ambrosius Mediolanensis archiepiscopus, ut in ecclesia Deo serviretur per cantum propter maiorem eius reverentiam et honorem. Ordinantes igitur, quid et quantum, et quando, et qualiter cantandum esset in ecclesia, praeceperunt, ut non ioculando, ridendo vel saltando, sed humiliter ac devote in divino quoque officio coram Domino in sancta ecclesia cantaretur. Idem Ambrosius cantum fecit cuilibet diei totius anni proprium et specialiter assignatum, et per suae iurisdictionis omnes ecclesias eum instituit solemniter observandum.

Abinde sanctus Gregorius Romanae sedis antistes, super cuius humerum Petrus diaconus vidit sedere columbam, quando idem Gregorius utilitati ecclesiae praevidendo scribebat, cantum composuit per totam Romanam ecclesiam promulgandum, et primo eum ad ecclesias cathedrales transmisit; sed prolixum eum non fecit, quemadmodum sanctus Ambrosius dictus est cantum suum fecisse: et hoc ut quidam asserunt, propter fatigationes morborum, fuit enim semper quartanarius, et praeterea urgebat eum syncopis et podagra. Alii dicunt, et melius forte, quidquid scripsit Gregorius tam in cantu quam prosa, et materiam et quantitatem et qualitatem a Spiritu sancto accepit.

Auctoritatem autem in ecclesia cantandi causa devotionis traxit a cantu religiosorum antiquorum tam in novo quam in veteri testamento. Legitur in Daniele et tribus pueris laudem Deo canentibus in fornace: legitur etiam in Exodo, postquam Hebraei mare transierant et viderant Aegyptios involutos aquis submersos, Maria soror Moysis cum fratre suo in cantico suo laudes Deo psallebant, cantando narrantes magnalia salvationis. Item rex David et citharando cantavit coram arca et coram Domino, et alios cantare monuit in diversis instrumentis musicis, dicens: cantate Domino canticum novum et reliqua, et iterum: cantate, et exultate et psallite; et iterum: Domino in tympano et choro, in psalterio et cithara, in cymbalis benesonantibus, in chordis et organo, in tubis ductilibus et voce tubae corneae. In novo etiam testamento postquam unus angelus nuntiaverat pastoribus Christi nativitatem, ne parum videretur unius auctoritas, multitudo angelorum simul cum illo cantavit Gloria in excelsis Deo etc. Praeterea reperitur canticum Zachariae, scilicet Benedictus; canticum Mariae Magnificat; canticum Simeonis Nunc dimittis, quae non sine causa cantica nuncupantur. Modus itaque canendi et ipsius cantoris devotionem ostendit, et in auditore, si bonae voluntatis est, suscitat devotionis affectum, et propter hoc in ecclesia merito frequentatur humiliter ac devote.

[198] Metrum de Eodem.

Fructus cantandi magnus perpenditur usque,

Hoc attendentes Ignatius Ambrosiusque,

Decrevere, Deo quod in ecclesia celebretur

Cantu, qui mentem devotam concomitetur.

Ambrosius dedit officium speciale diei,

Cuilibet in cantu prolixe materiei.

Inde Gregorius est Romanus papa secutus,

Cui placuit modus hic quod non stet homo quasi mutus,

Nam decet, ut mundi salvator trinus et unus

Obsequii trinum nostri capiat sibi munus.

Cor cupiat, sonet os, et machina tota laboret

Corporis ad Dominum, quod sic devotius oret.

Qui bene mente sono factis orans operatur,

In Domini templo merito citharista vocatur.

Cantum papa novum distinxit in ordine factum,

Spiritus hunc sanctus docuit, quod in hoc fuit actum.

Nam Petrus aspexit, quod pulcra columba sedebat,

Aures quae Papae tangens quandoque monebat.

Morbis adscribunt quidam cantus brevitatem

Quidam pro causa ponunt Domini bonitatem.

Nam quamvis brevis est, quidam nescire videntur,

Magnos cantores sese tamen esse fatentur.

Est melius, quod non currit confusio multa,

Aestimo, quod fuit haec Domini pietate sepulta.

Syncopis et podagra quartana silere iubebant,

Hunc quandoque brevi nec eum cantare sinebant.

Quaeritur a tergo, quod praecantaverat ergo,

Quo decet impleri vacuum, quod nescit haberi.

Traxit in exemplum tres in fornace canentes,

Et Moysen, quando sub aquis periere sequentes.

Rex David omnimodo cantu servire docebat

Ante Deum, citharamque tenens hanc percutiebat,

Multotiens cantare iubens, psallens iterabat

Verbum cantandi, signans quod abinde vocabat.

Nec non et Christo nato sub tempore noctis

Civibus angelicis hoc in modulamine doctis

Gloria cantatum pastoribus est recitatum

Et nobis per eos dictum scriptumque relatum.

[199] Cantus in ecclesia si sit devotus honestus,

Et placet, et magnus est illius illico quaestus.

Hunc amat auditor, mens cuius tollitur orans.

Cantibus angelicis quasi praesens esse laborans.

Quod si non bonus est, huic displicet, estque molestus,

Aut dolet iratus, aut conqueritur quoque moestus.

Capitulum IV.

De divisione musicae in naturalem, instrumentalem, mundanam et humanam.

Musica quaedam est naturalis, quaedam instrumentalis; naturalis quaedam est humana, et quaedam mundana. Musica mundana fit per varietatem et concordiam sonorum a motibus supercoelestium corporum causatorum. Sicut enim testantur philosophi, non fuit possibile, tanta corpora tam velociter moveri et tam continue absque sono. Cum igitur firmamentum et planetae speciales et differentes motus habeant, a quibus et speciales et differentes cantus harmoniam quamdam ex se generant, quae musica mundana vocatur.

Artificialia vero instrumenta musica plurima sunt, quae ternario dividuntur; quaedam enim chordalia, quaedam foraminalia, quaedam vasalia esse dicuntur. Chordalia sunt ea, quae per chordas metallinas, intestinales vel sericinas exerceri videntur; qualia sunt citharae, viellae et phialae, psalteria, chori, monochordum, symphonia seu origanistrum, et his similia. Foraminalia sunt, quorum diversitas in sonis a foraminum diversitate creatur; qualia sunt musae, syringae, flauta, tibiae, cornua, fistulae, tubae, et similia. Vasalia sunt, quae et foraminibus carent et chordis per modum vasorum concavorum formata; qualia sunt cymbala, pelves, campanae, ollae, et similia, quae secundum materiae et formae diversitatem diversos sonos emittunt. Sed inter caetera instrumenta musicalia instrumentum vocis humanae est dignissimum, eo quod profert et sonum et verba, cum caetera de sono tantum serviant, non de voce, et universalis est.

Metrum de Eodem.

Ut naturalis, instrumentalis habetur

Musica; sic species binas proferre videtur.

Et naturalem binas genuisse decebit,

Mundanam, velut humanam sub se retinebit.

Motu mundanam coelestia corpora causant

Magno continuo, quae nullo tempore pausant.

Haec humana parum nos expectando monetur:

Instrumentalis plus inspicienda videtur.

Huic tres dant species tria, chordaque, vasque, foramen,

Chorda praeit, reliquis mage digne suumque notamen,

[200] Intestinales, sericinas atque metalli

Vidi, quas credo meliores, nec puto falli:

Psalterium, chorus, et sistrum, citharae socientur,

Impulsu quoniam simili haec resonare videntur.

Arcus dat sonitum phialae rotulae monochordae

Concava dicta quidem sunt, sed resonantia chordae

Multa forata simul sunt instrumenta sonora.

Nec solum forma distant maiora minora,

Tibia, flacotum et fistula, musa:

Utitur his modo plebs, et eis quondam fuit usa.

Organa sive tubae, cornua sonitu vehementi

Aures percellunt valido sufflamine venti.

Musica fit nobis etiam per vascula nota,

Pondere quae distant, et forti verbere mota,

Cymbala, campanae, pelves, ollaeque videntur

Talia quae resonant, quando pulsata moventur.

Humanum tamen huic videas praestantius esse,

Dum quae significant voci dat verba subesse.

Capitulum V.

De musica humana.

Dicto de musica instrumentali fiat recursus ad humanam, de qua principaliter intenditur, ut de ipsa dicatur. Cum itaque musica sit modulatio sonorum discreta, stricte sumi debet haec dictio discreta. Si enim large sumeretur, ut discreta idem diceret quod distincta, id est, cum distinctione facta, sic etiam musica rebus irrationabilibus conveniret, sicut a verbis quibusdam, quae sonos diversos in cantu suo satis distinguunt. Si vero stricte sumatur, idem est discreta, quasi cum discretione facta, et musica sic accepta tantum habet homini convenire; homo enim inter animalia caetera cum discretione cantat, et alias operationes exercet. Cantare dicitur philomela, psitacus, laudula, merulae, grus, hirundo, et gallus et his similia, sed haec sola natura impellente seu cogente cantum suum exprimunt: homo vero cum discretione cantat, seu cantui suo perfecta serie verba coniungit.

Cantus dicitur quasi sonorus actus; canor autem quasi cum anhelitu labor. Inventores itaque cantus et primi doctores consideraverunt trocheam arteriam, id est, organum vocis humanae, secundum triplicem dispositionem triplicem cantum posse proferre. Quandoque enim dilatatur multum, et emittit sonum gravem: quandoque constringitur multum, et reddit sonum peracutum: quandoque medio modo se habet, et reddit sonum acutum. Et hunc triplicem cantum diatonicum appellabant, quasi de proprietate tonorum. Cantum quoque, qui est gravi gravior, postponebant propter sui mollitiem [201] parum et nihil valentem, et hunc organicum appellabant, eo quod organum vocis est deficiens in illo. Similiter illum, qui est acuto acutior, non curabant propter intolerabilem eius laborem, in ipso etiam nulla dulcedo invenitur, et cantum hunc enarmonicum appellabant, eo quod extra diatonici cantus harmoniam positus, et cantorem et auditorem fatigat, et laedit, per nullam recreationem delectationis oblectans.

Metrum de Eodem.

Dictis postpositis decet humanam repetamus,

Est de proposito magis, et magis hanc videamus,

Haec modulare sonos discreta mente docebit,

Verbaque subiungit, volucres nil tale decebit.

Nam per naturam volucres cantare docentur,

Nil rationis habent, quoscumque sonos modulentur.

Sic philomela canit, sic laudula, gallus, hirundo,

Et plures aliae, quarum nec nomina fundo,

Qui cantare tamen dicantur corde profundo.

Plus valet his humana satis, quia plus operatur,

Cantum animi verbis docet, hanc ratio comitatur.

Qui vitiosa canit, non curat, ut illa sequatur.

Organicum mutat, enarmonicumque rescindit,

Obscurus nimis est, hic alter guttura findit.

Inter utrumque gravis et acutus, et est peracutus,

Estque tonos proprios proprie modus iste secutus.

Est et abinde diatonicus de iure vocatus.

Iste placere potest cunctis recte modulatus.

Capitulum VI.

De notulis cantus usualis, quae sint, et ad quid inventae.

Cantores antiqui maxime in cantu delectari non solum curaverunt, sed ut alios cantare docerent, sollicite studuerunt. Ingeniaverunt ergo figuras quasdam, quae unicuique syllabae dictionum deputatae, singulas vocum impulsiones tamquam signa propria denotarent; unde et notae vel notulae appellantur. Et quia cantus multiformiter procedit, nunc aequaliter, nunc ascendens, nunc vero descendens, propter hoc et diformiter sunt notae praedictae formatae, et diversa nomina sortiuntur. Quaedam enim notula dicitur punctum, quaedam virga, quaedam clivis maior vel minor, quaedam plica maior vel minor, quaedam pes vel pedatus maior vel minor, quaedam quilisma maius vel minus, quaedam pressus, maior vel minor. Et punctus ad modum puncti formatur, et adiungitur quandoque virgae, quandoque plicae, quandoque pedato, [202] quandoque unum solum, quandoque plura pariter, praecipue in tonorum descensu. Virga est nota simplex ad modum virgae oblonga. Clivis dicitur a cleo, quod est melum, et componitur, ex nota, et seminota, et signat, quod vox debet inflecti. Plica dicitur a plicando, et continet notas duas, unam superiorem et aliam inferiorem. Podatus continet notas duas, quarum una est inferior et alia superior ascendendo. Quilisma dicitur curvatio, et continet notulas tres vel plures quandoque ascendens et iterum descendens, quandoque e contrario. Pressus dicitur a premendo, et minor continet duas notas, maior vero tres, et semper debet aequaliter et cito proferri. Sed cantus adhuc per haec signa minus perfecta cognoscitur, nec per se quisquam eum potest addiscere, sed oportet, ut aliunde audiatur, et longo usu discatur; et propter hoc huius cantus nomen usus accepit.

Metrum de Eodem.

Olim cantores cantu sic complacuere,

Heredesque suos voluerunt scita docere.

Contigit ergo novas has ingeniare figuras,

Ut possent varias vocum figurare tenuras:

Quas dixere notas cantus, qui abinde vocatur

Cursus cantandi, qui vocali sociatur;

Clives, plicae, virga, quilismata, puncta, podati,

Nomina sunt harum; sint pressi consociati.

Pes notulis binis vult sursum tendere crescens;

Deficit illa tamen, quam signat acuta liquescens.

Vult notulis binis semper descendere clivis,

Obscurumque sonum notat illius nota finis.

Praecedit pausam, vel stat pausantis in ore,

Ac si perfectae notulae fungatur honore.

Virgam si tollis numeri pluralis habetur,

Caetera, namque minor vel maior saepe videtur.

Sed tamen hinc oculi nequeunt perpendere cantum,

Si non auris adest et voces, praemodulantum.

Et quia sic tali pro consuetudine crescit,

Usus habet, non cantus, quem musica nescit.

Capitulum VII.

De sex vocibus notularum, et sufficientia earum.

Cum itaque, sicut dixi, et sicut quotidiana experimenta ostendunt, quidam sunt cantores, qui musici appellari non debent, eo quod musicis rationibus non utuntur, et qui cantum non possunt addiscere, nisi a saepe cantante alio, ut magistro vel socio. Propter hoc musicae [203] inventores plurima indagatione ad hoc obtinendum diligentissime studuerunt, ut qui musicam nescit, et scire desiderat, secundum regulas musicae artificialiter procedens, cantum musicum, id est musice scriptum discat absque docente, examinet, iudicetque, confirmet rationalem, corrigat incorrectum.

Adinvenerunt ergo primi doctores musici sex syllabas, ut, re, mi, fa, sol, la, quae sunt nomina sex notarum, si considerantur absque alternatione et mutatione ipsarum, si cogente necessitate alternantur supra et infra omnes notas usque in infinitum, significant, et nomina sunt earum. His nominibus, notae, ut dictum est, appellantur a Gallicis, Anglicis, Teuthonicis, Hungaris, Slavis et Dacis, et caeteris Cisalpinis. Itali autem alias notas et nomina dicuntur habere, quod qui scire voluerit, quaerat ab ipsis.

Sex praedicta notarum nomina sufficiunt, non solum propter senarii dignitatem, sed etiam ut in arte superfluitas evidetur. Senarii dignitas est, cum sit primus numerus perfectus, sicut arithmetici dicunt; et probatur, dicit enim Moyses in Genesi, quod Deus creavit coelum et terram, id est, quatuor elementa, diei primae in spatio, per quinque dies continue sequentes ipsa ornavit, in die septimo quievit ab omni operi, quod patrarat. Et ait Moyses: igitur perfecti sunt coeli et terra etc. Postquam enim Deo placuit, non die una, sed pluribus opus mundanum perficere in spatio sex dierum, hoc bene debebat, contingere, cum senarius numerus sit et dicatur perfectus, ut ex hoc ostenderet opus suum esse perfectum. Et propter hoc merito subiungitur, et requievit.

Necessitas etiam sive oportunitas pluralitatem notarum avertit, cum superfluitas in arte vitium reputetur. Quod sic probatur: cum ab ut incipiendo perveniatur in musica, de quo postea dicetur, usque la, si ulterius ascensus fuerit, ponetur semitonium, de quo postea dicetur. Sed semitonium habitum fuit prius; sic ergo idem bis poneretur inutiliter et pro vitio reputatur in arte. Sed forte quaeret aliquis, quare semitonium sic locatur in medio sex notarum praedictarum, quod nec in primo nec in fine? Ad hoc dicendum est cum philosopho, quod ars imitatur naturam; in naturalibus autem sic est, quod membra mollia in medio sunt locata et intra reclusa, ut cerebrum in granio, intestina et sputalia in cavitate costarum, medulla in osse: et cum semitonium mollem habeat sonum reliquarum aliarum notarum, in medio illarum potius, quam in extremitate locatur.

Quaeri etiam potest, quare illae syllabae potius, quam aliae, nomina sint sex praedictarum notarum, id est, quare litterae istae in syllabis ponantur? Ad hoc dicendum erit secundum quosdam, quod absque ratione fortuito hoc evenit; quo non aestimo, verum esse: dicit enim Persius, quod quidam imperitiae suae solatium quaerentes fortuitas aestimant partium orationis positiones, et caeterarum ordinem non posse percontari; quod dicere stultum est, et potest [204] probari. Sciendum itaque, cum syllabae praedictae signa sint vocum, et vocales multum de voce habeant, a qua nomen acceperunt, ut vocales dicantur, recte in his syllabis omnes quandoque ponuntur. Sex autem syllabae sunt, unde oportet, quod prima vocalium in ultima syllaba reputatur; et non ordinantur hae vocales in his syllabis, quemadmodum in orthographia; ibi enim ordinantur secundum situm organi vocalis, hic autem secundum quod minus et plus habent de sono, et sic ut a minus aperto sono fiat processus ad magis apertum quemadmodum dictum est, quod prius est cantus gravis, post acutus, ultimo peracutus. Et sic patet inquirenti, quod potius cum sexta syllaba repetitur una vocalis, quam aliqua reliquarum, quia plus habet de sono.

De consonantibus dicendum est, quod ibi ponuntur et mutae secundum quod in syllabis duo plus habent de sono, scilicet c. et f. continent etiam quatuor semivocales, et sic omnes species litterarum ad signandum, quod generaliter pro omnibus differentiis notae accipiantur in cantu; et sic patet numerus et sufficientia dictarum notularum. Quod autem vocales vicinae non continue ponuntur, sed mixtim, hoc factum est, ne sonorum vicinia, quae a fere simili cantatur, hiatu cacophaton ac taedium introducat.

Metrum de Eodem.

Artis doctores, cui musica nomen habetur,

Cantum laudabant, qui cum ratione docetur:

Usum spernebant, quasi saepe nimisque gravantem,

Dicentem, quia sic, sed nulla per ergo probantem.

Protinus errorem removebat regula talem,

Cursum cantandi certum dedit et specialem.

Quadrupla cum spatiis fiebat regula certis,

Certis cum notulis certa ratione refertis:

Ut, re, mi, fa, sol, la, notularum nomina sena,

Sufficiunt notulae, per quas fit musica plena.

Nec mirum, numerus idem perfectus habetur,

Machina mundana per eumdem facta docetur.

Quod sex sufficiunt, potes hac ratione probare,

Ultima la, notulam si tentas continuare.

Nam magis ascendens quod erat positum replicabis,

Sive quod est minimum, quod abundat in arte locabis,

Semitonus quoniam praecessit, et hoc sequeretur,

Est ergo melius, quod praecedens iteretur.

Sex notulae, medium quae semitonum posuerunt,

Si bene perspicimus, usi ratione fuerunt;

[205] Ut decet, in mediis clauduntur mollia duris:

Hoc natura facit praeservans a nocituris.

Mollisonum mi, fa, poterit bene tale videri,

Et mediam sedem notularum iure tueri.

Si quaerat quicumque velit, cur haec elementa,

In dictis notulis sunt, hoc et in ordine tenta.

Primo Grammaticus a. profert, b. que supremo,

Navigat hoc resonans et verso musica remo.

Organicum notat ille situm, speciesque sonorum

Ista, quamvis prior est, et primus ponitur horum.

Quod magis os aperit, magis et sonat, inde locatur:

Mutae vel liquidae vocalis consociatur.

Si prior hinc alia quam plus resonare notatur,

Quintaque vocalis in quarta sede locatur;

Conveniens tamen est, in sexta quod repetatur.

Mixtim ponuntur similis ne peccet hiatus,

Euphonia iubet, ne sit sonus immediatus.

Tres elementales species haec nomina poscunt,

Nam triplicis cantus Gades migrantia noscunt.

Capitulum VIII.

De palma, et lineis et spatiis eius.

Dictum est de sex notulis, quae ad signationem cantus uniuscuiusque sufficiunt, et quod in lineis et spatiis habent poni. Sed quae et quot sint nomina linearum et spatiorum, interpositorum, nondum vel tactum est vel expressum. Interpositorum dico, quia infra lineam, quae est infima linearum, et supra supremam spatium notabile non habetur. Ad cuius rei evidentiam praeconsiderandum est, quia solerti animadversione antiqui doctores posteriores suos erudire studebant: considerabant enim, quod artifex quisque per instrumentum bene dispositum propositi sui facilius potest obtinere effectum. Ingeniabant ergo musicae principia ponenda esse in interiori parte manus, et habilius sinistrae quam dextrae, sic tamen, si natura effigians non peccavit in ipsa, id est, si manus eadem in abundantia vel penuria non peccat digitorum. Cum itaque 19. sint articuli digitorum, ut palpare vel frontes vel summitates eorum, quod pro eodem accipio, artificialiter esse dicantur, dicti doctores 19. sedes numerorum locaverunt in ipsis, unicuique unum proprium assignantes, compositum ex littera, quae est nomen, clavis et notulae, vel nominibus notae vel notularum, quam vel quas insinuat ipsa clavis. Et primi articuli lineam secundum spatium esse dixerunt, et caetera usque in finem; linea tamen et spatium retro paginae alicuius magis differunt, quam manus.

In pulpa itaque sive in fronte pollicis locaverunt sedem notabilem, id est, notae [206] convenientem, et eam Gamma, ut, G. ut appellabant, quod dicitur compositum a C. quod est littera graeca, quae apud Latinos dicitur G. quod est clavis illius articuli, et a nomine cuiusdam notae, quae dicitur ut, quae domestica est illi clavi; plures etiam notas non habet. Ulterius in gremio ipsius pollicis posuerunt A re, et est A. nomen clavis, et re nota quae debetur eidem, et clavis ista plures notas non habet. Item in radice pollicis positum est B. mi. B. nomen clavis, mi nota, quae debetur eidem, et haec sedes, seu iste articulus plures notas non habet.

Item in radice indicis posuerunt C. fa, ut. C. est nomen clavis, fa, et ut sunt nomina duarum notarum, quae illi clavi debentur, fa in comparatione ad claves inferiores, ut vero superioribus comparatur. Item in radice medii D. sol, re. locatur, et est D. figura et nomen clavis; sol et re notae, quae debentur eidem, sol inferioribus, re superioribus comparatur. Item in radice medici posuerunt. E. la, mi, et est E. nomen clavis, la et mi notae, quae debentur eidem, la inferioribus, mi superioribus comparatur. Item in radice auricularis vel minimi, quod idem est, locatur F. fa, ut, et est F. nomen clavis, fa et ut notae, quae debentur eidem, fa inferioribus, ut superioribus deputatur.

Item in gremio ipsius minimi situm est G. sol, re, ut. G. est nomen clavis, sol, re, et ut nomina sunt notarum, quae debentur eidem, sol inferioribus, re superioribus prope, ut longe sperioribus est affine. Item in sinu minimi ponitur a. la, mi, re, a. nomen clavis; la, mi, re, nomina sunt notarum, quae ipsi clavi debentur; la inferioribus, mi prope superioribus, re longe superioribus est assignatum. Item in pulpa vel in fronte minimi situm est b. fa, [sqb] mi. b. et [sqb] nomina sunt clavium, diversimode tamen acceptae, quia per b. rotundum figuratur fa, et per [sqb] quadratum figuratur mi. Item in fronte medici ponitur c. sol, fa, ut. c. nomen clavis est; sol, fa et ut sunt notae, quae eidem debentur, sol longe inferioribus, fa prope inferioribus, ut superioribus famulatur. Item in fronte medii d. la, sol, re locatur, d. nomen clavis, la, sol et re nomina sunt notarum, la longe inferioribus, sol prope inferioribus, re superioribus comparatur. Item in fronte indicis ponitur e. la, mi. e. nomen clavis. la et mi nomina sunt notarum, quae clavi debentur, la inferioribus, mi superioribus assignatur. Item in sinu indicis, f. fa, ut collocatur; f. nomen clavis, fa, et ut nomina sunt notarum, fa inferioribus, ut superioribus est additum. Item in gremio indicis g. sol, re, ut, est impressum; g. nomen est clavis, sol, re et ut nomina sunt notarum, quae clavi debentur; sol inferioribus, re prope superioribus, ut longe superioribus deputatur. Item in gremio medii ponitur aa. la, mi, re. aa. nomen clavis; la, mi et re nomina sunt notarum, la inferioribus, mi et re superioribus debentur, sed differenter, si continue fuerint, supra b. rotundum in dicto aa. la, mi, re, dicetur mi; si vero continue post [sqb] quadratum fuerint, re in aa. la, re, dicetur.

[207] Item in gremio medici ponitur b. fa, [sqb] mi; utrumque b [sqb] nomen est clavis unius, sed differenter, si enim fuerit b. rotundum, in eo dicetur fa. si vero [sqb] quadratum, mi solum. Item in sinu ipsius medici C. sol, fa. collocatur; c. nomen est clavis; sol et fa nomina sunt notarum, et utrumque debetur inferioribus, sol prope ponitur, fa. longe positis condescendit. Ultimum d. la, sol, in sinu medici radicatur, d. nomen clavis, la, et sol, nomina sunt notarum, et comparantur inferioribus differenter, la clavibus longe positis, et sol vult prope positis adiungi.

Inter caetera sciendum est, quod sedes ipsa sive articulus dicitur in linea, ut est C. B. D. etc. articulus vero pariter in spatio, ut est A. re, C. fa, ut. et similia. Clavis autem cuiusque articuli dicitur esse in linea, eo quod est principium lineae, quae tota usque ad finem, vel usque ad sui mutationem nomen illius articuli sibi observat. Similiter et clavis ista dicitur esse in spatio, quia signum est articuli et principium spatii, quod ab ipso articulo denominatur usque ad finem spatii, vel usque ad sensibilem mutationem eius. Spatium vero dicitur superficies articulum parem designans a C. ut. usque dd. la, sol. Ex hoc videndum est, quod supra la, sol. et infra C. ut. dd. spatium notabile, ut dictum est, non habetur, quia spatium in musica nihil aliud est, quam superficies duabus lineis proximis actualiter vel intellectualiter interclusa. Intellectualiter dico, quia contingit quandoque lineam supremam vel infimam quatuor linearum actualiter poni, et aliam quae potest poni, et non ponitur, subintelligi; et spatium tale interpositum notabile, id est, notis assignabile dicitur dici.

Sciendum est etiam, quod antiqui primo inter claves A. re. et postea B. mi. et sic ascendendo invenerunt secundum cursum litterarum in abecedario, postquam vero considerabant cantum aliquem usque ad A. re descendere, sicut antiphonam O sapientia et similia etc; sed non potuit esse notabile spatium nisi certis limitibus interclusum: et propter hoc adinvenerunt. Gamma ut, quod replicare suppositum remonstrat errorem: videtur enim errare, quisquis itineris vel cuiusque sui laboris finem vel ignorat vel non proponit. Amplius considerandum est, quod claves dictis articulis appropriatae per tres limites distinguuntur. Primus limes continet has claves G. A. B. C. D. E. F. G. et hae graves dicuntur, quia sono gravi et respectu aliarum obtuso utantur. Secundus limes etiam continet a. b. c. d. e. f. g. et hae dicuntur acutae, quia sonum acutum respectu praemissarum reddere consueverunt. Limes tertius continet has claves aa. bb. cc. dd. et dicuntur peracutae, quia sunt acutiores acutis. Et haec de clavibus ad praesens sufficiant.

Metrum de Eodem.

Artis principiis non notis nemo scit artem,

Illa sciens ideo totum non scit, quia partem.

Scire manum cupiens, quam musica poscit habere,

Doctorum poterit subtilia corda videre.

[208] Articulos denos digitorum iunge novenos,

Hi distinxerunt notulis et carmine plenos.

Gamma ut in summo posuerunt pollice graecum,

G tibi sibi clavis, ut sit nota sic erit aequum.

Pollicis in gremio statuerunt A. re priores;

A. clavis, nota re sit, sic docuere minores.

Radix dat B. mi. resecat B. mi. notulabit

C. fa, ut, hinc sequitur, sed et indicis in pede stabit.

C. clavis tibi sit, fa respicit inferiora:

Ut nota, quae sequitur, tantummodo posteriora,

Sic est in reliquis, fit clavis littera prima.

De notulis quaedam scandit, quaedam petit ima.

Hinc tamen excipias cc. sol, fa. dd. la sol altum,

Supra se quoniam non possent addere saltum.

Respiciunt tantum claves gradiendo retrorsum,

Deficiente via non est fuga, vertere dorsum.

In b. fa. [sqb] mi non sic tamen esse videtur.

Namque duplex ibi b. duplici pro clave tenetur,

Molle rotundum b. fa. praecipit esse futurum,

B ([sqb]) si quadratur, poscit mi. sic quoque durum.

Quodque rotundum sit, vel quadrum, linea praebet

B. molli spatium, duro quoque musica debet.

Articulus cum par fuerit, spatium retinebit;

Impar si fuerit, tunc linea nomen habebit.

Suntque novem spatia, sed abundat linea dena,

Extra quam spatium non sit tibi querere poena.

Interclusum sit spatium vel mente vel actu

Omni vel careat notularum tegmine tactu.

Cum sapiens fueris, finem praenosce viarum,

Quo sine si gradieris, confusio laedet earum.

Linea vel spatium currit quasi pagina tota,

Ut clavis docuit, quae non est clave remota.

Quaeritur, in palma cur linea non variatur.

Pagina saepe tamen, cum scribitur, hoc patiatur

Solvitur ad totum, quia palma stat integra tantum,

Nec posset facile dare quadrupla linea cantum.

An multi paucis plus possint, non dubitatur;

Hinc est in magnis, hominum quod turba rogatur.

[209] Capitulum IX.

Quare manus potius fit instrumentum, quam aliud membrum.

Dispositionem manus sive palmae musicae et utilitatem considerantes, non est mirum, si quaeratur, cur doctores primi non fundaverunt principia musicae in quocumque instrumento exteriori, sed potius in manu, quae humani corporis organum et pars esse docetur? Sed quaestio prima primo per interpretationem, secundo per rationem solvatur; non enim est verum, quod solum per manum huius principia cognoscantur, sed etiam per monochordum. Sed id nec habetur a quolibet, nec semper est praesto: habilius etiam et promtius per manum habentur ista, et etiam exercentur. Considerabant igitur praedicti doctores, quia, ut dicit Aristoteles, inter quosvis sensus duo tantum reperiuntur disciplinares, scilicet visus et auditus, quorum uterque doctrinam apprehendit; quod fieri habet per manum; hoc enim videns et audiens, et hanc diligenter attendens multum in ea capit profectum. Per visum enim discernit figuras, et diversitates, et distantias articulorum; et per auditum discernit et comparat diversitatem sonorum. Unde Horatius in poetica: legitimumque sonum digito callemus et aure.

Notandum est etiam, quod musica valet videnti et surdo, sed parum, ut si ante surditatem participabat auditum, et si tunc non ignorabat. Similiter caeco et audienti valet hoc artificium, quia tactu praeambulo potest manum discere, quamvis prius nesciverit. Si vero fuerit surdus, et numquam audivit, nihil ei valet musica neque manus, quia, ut dicit Aristoteles, caecus non syllogizat de coloribus, et sic possumus addere, quod nec surdus de sonis. Sonorum enim proprium est subiectum auditus, quemadmodum coloratum ipsius visus. De instrumentis exterioribus musicis dicendum est, quod surdo non valent, quamvis ante peritus fuerit in arte exercendi musica instrumenta. Caecus autem et audiens quibusdam musicis instrumentis uti potest, quibusdam vero minime, quod facile est cognoscere, nec eget exemplis.

Metrum Eiusdem.

Utilis ista manus reliquis magis esse docetur,

Quanto plus habilis et praesto semper habetur.

Sensus praecipui prosunt hac arte iuvante,

Auditus tactu, visusque situ mediante.

Surdo nil valet haec, caecus tamen hac operatur,

Discens atque docens, quoniam cantare notatur.

Pone sonum surdo, caeco propone colorem,

Si libet in vanum consumere forte laborem.

Instrumenta ferunt caeci resonantia multi,

At surdi recitent nullo modulamine fulti.

[210] Capitulum X.

De speciebus intervallorum.

Dicto de articulis, qui et sedes esse notarum dicuntur; habito etiam de notis, quae articulis assignatae sunt, secundum quod unicuique articulo vel nota una debet adscribi, vel duae vel tres, et non plures,quod nihil aliud sit, quam soni unica percussio seu ictus: ulterius autem considerandum est, quod si melodia fiat composita ex duabus notulis, quo nomine censeatur, et quot modis habeat variari. Notandum igitur, quod haec combinatio notarum dicitur generali nomine intervallum. Intervallorum novem sunt species, scilicet unisonus, semitonium, tonus, semiditonus, ditonus, diatessaron, diapente, semitonium cum diapente, tonus cum diapente: ad haec ultimo coniungitur diapason. Unisonus autem est quasi primum et fundamentum intervallorum, nec est unum novem intervallorum, quia non constat ex ascensu vel descensu notarum, unde et dicitur unisonus, eo quod plures notae uniformiter sonant, dum continue in eadem linea vel in eodem spatio continentur, sicut est re, re. fa, fa. sol, sol. et similia; et dicitur unisonus a soni unitate.

Contra dicendum est de semitonio, secundum quod semitonium minus est quam tonus, et sicut ad modum privationis se habens, tonus autem ad modum habitus; et cum privatio non cognoscatur nisi per habitum, prius dicendum est, quid sit tonus, sed hoc nomen tonus conveniens est ad multa. Tonus enim in grammatica est accentus, qui ab antiquis dividebatur in acutum, circumflexum et gravem, moderni vero in acutum, moderatum, et gravem. Tonus in musica aequivoce adhuc dicitur; et dividitur in tonum duarum, et in tonum plurimarum notarum, et in tonum (minorem), et in tonum maiorem. Tonus minor nihil aliud est, quam consonantia duarum notarum dissimilium perfecta et prima, et huius consonantia dicitur intervallum, quasi interstitium sive distantia. Consonantia dicitur tonus quasi simul sonantia, quia si melodia toni scinditur per interstitium diuturnum, virtutem et naturam toni amittit, nec tonus est appellanda. Consonantia igitur in hac definitione sumitur ut genus, dissimilium notarum, ut unisonus excludatur: haec differentia perfecta excludit semitonium, et haec particula prima excludit semiditonum et alias species intervallorum sequentes.

Sciendum itaque, quod semitonium non dicitur a semis, quod est dimidium, sed a semus, sema, semum, quod est imperfectum, eo quod non perfecte est tonus, est enim plusquam toni medietas: sic dictum est de Troianis Semiviri phryges, et iterum Nos phryga semivirum etc. vestibus nimirum utebantur ad modum mulierum, unde et semiviri dicebantur. His dictis de tono minori, restat dicere de tono maiori. Tonus maior est melodia plurimarum notarum unius cantus, proprietas eius maxime attenditur penes finem. Sed ne citius properanti fiat interruptio, mentio huius cesset ad praesens, quia de ipso postea multa dicentur. Semiditonus dicitur a semis, quod est imperfectum, et ditonus, [211] quemadmodum re, fa, et e contrario. Ditonus dicitur quasi duplex tonus, sicut est mi, ut, vel e contrario. Diatessaron dicitur a dia, quod est de, et tessaron, quod est quatuor, vel quadratum, quia procedit de quarto articulo in quartum, ut est la, mi, fa, ut. mi, la. sol, re. et e contrario.

Diapente dicitur a dia, quod est de, et penta, quod est quinque, quasi de quinque notis facta, prout in re, la. et similibus apparet. Semitonium cum diapente dicitur, quia semitonium cum diapente adiungitur, quemadmodum si fiat processus a fa, quod est in c. sol, fa, ut. ad mi, quod est in E. la, mi gravi. Tonus cum diapente est consonantia constans ex tono et diapente, quemadmodum si iungitur la. in a. la, mi, re. cum ut, quod est in C. fa, ut gravi; et sic de aliis.

Nonum et ultimum intervallum est diapason, et dicitur a dia, quod est de, et pan, quod est totum, et son, quod est sonus quasi continens omnes consonantias, eo quod transit omnes articulos omnium aliarum consonantiarum. Alii dicunt, quod dicitur a dia, quod est de, et pasin quod est simile vel aequale, quia procedit de simili ad simile; quamvis enim articuli sint diversi, unaque littera initialis articuli, qui est clavis illius, habet alia littera sibi consimilem octavam supra vel infra; quod quidem constituit diapason, quemadmodum C. ut. habet c. sol, re, ut. A. re, a. la, mi, re. B. mi, b, fa, [sqb] mi, et similia; unde sonus transiens de clavi quaque ad sibi consimilem, seu ascendat seu descendat, sicut dictum est, constituit diapason.

Metrum de Eodem.

Unam vel binas vel tres habet articulorum

Quisque notas, plures non continet ullus eorum.

Fit nota, fit totiens, quotiens fuerit sonus ictus

Hoc fine. Continuus etiam non est nota dictus.

Contingit notulas geminari; si geminantur

Intervalla novem, fieri non plura, sciantur.

Unisonus prior est, quem semitonus comitatur,

Hunc tonus insequitur, tamen aequivoce variatur.

Est tonus accentus, modulatio certa notarum,

Aut minor, aut maior; tantum minor esto duarum.

Quod sint dissimiles, perfectae, continuaeque,

Semitonus minor est, et ab his non dissidet aeque.

Dum tonus est maior, plures notulas retinebit,

Finem praetendens, a quo sibi nomen habebit.

Dormiat iste tonus: et ad intervalla redire

Nos praedicta monent, et eorum nomina scire.

Ditonus esse duplex tonus a lectore sciatur,

[212] Ditonus et praeit hunc, sed semi tamen sociatur.

Quarta coit quartae, diatessaron hinc veniente,

Quintam cum quinta socies, fiet diapente.

Continue sequitur cum semitono diapente.

Est diapente tono iungens octava repente.

Nona subit species diapason, vel quia cunctas

Continet haec alias, vel consimiles sibi iunctas.

Capitulum XI.

Quare plura non sint intervalla quam novem, et articuli quam novemdecim.

Cum duae notae combinari habeant novem modis, ita ut ex eis novem intervalla formentur, non absurde quaeret aliquis: quia notae pluribus modis et supra diapason et infra habeant coniungi, quare, musicus tantum novem contentus est intervallis? Ad quod dicendum est, quod in qualibet arte sic est: quidquid impedit finem artis, illud maiori iure debet ab arte removeri. Sicut in grammatica, quae finaliter intendit congruum, errare dicantur barbarismus et soloecismus, et quod magis mirum est, etiam cacophaton evitatur.

Sic et dialectica, quae intendit facere de re dubia, dum venatur syllogisticam necessitatem, inutiles coniugationes propositionum extricat, qualis est coniunctio duarum assumtarum in secunda figura, et caeteras huius modi paralogisticas phantasias; et in singulis artibus est aliquid huius reperire. Sic et in musica, cum praecipue delectationem intendat, quidquid eidem contrarium videtur, abigit et contemnit. Iuncturae autem notarum quinque quia non constituunt aliquod intervallorum, quod sit unum ex novem praedictis, merito a musico debent vitari, quod non sint de genuino melodiae, sed odiosam dissonantiam operantur, quae proposito musicae (f. contraria) iudicantur. Tale est fa in b. molli acuto cum E. la, mi. inferiori et superiori, si per modum intervalli fuerit ei coniunctum. Tale est a. la, mi, re cum b. mi, et e contrario: et de similibus simile iudicium habeatur.

Sed dicendum est de intervallo, quod sonat diapason: item quod 19. articuli seu sedes notarum ab antiquis doctoribus habebantur: quorum an plures esse possint, an debeant inveniri. Ad quod potest dici, quod 19. sufficiunt, sed plures bene possunt haberi; cum enim cantus distinguatur in gravem, acutum et peracutum, et cum octo claves deserviant gravi, septem acuto, et quatuor peracuto, vix contingit aliquem habere vocem tanti vigoris, ut sine vocis mutatione istas claves canendo transcurrat, et plures ascendat, licet essent inventae. Quodsi forte cantor aliquis cantum inferius non inceperit opportune, sed eum incompetenter sublimius inchoando superiores claves ascenderit in numero clavium, se non conqueratur habere defectum; loco enim prioris clavis quaesitae et non inventae, sumat inferiorem proximam [213] eidem litterae servientem, et per diapason in ea sonum inveniet exoptatum; quod patet in instrumentis musicis, quae non habent nisi septem vel octo notarum differentias, in quibus quilibet cantus invenitur.

Quidam praedictum decem novenarium adscribunt 19. ipsius manus articulis, qui dum plures non reperiuntur in manu, dicunt, quod plures notarum sedes non possunt inveniri. Sed aestimare talia stultum videtur, quoniam extra manum, sicut et intra, diversae et differentes figurae articulorum habentur. Sciendum est etiam, quod Guido in musica sua tres articulos notabiles praedictis 19. superaddidit, et minimum C. sol, fa. c. sol, fa, ut appellavit, et minimum D. la, sol. d. la, sol. re appellavit, et superadiecit clavi f. fa. et g. sol. Et rationem huius assignat: cum habeamus diapason in gravibus a G. ut, usque G. sol. re, ut. et similiter in acutis a G. sol, re, ut, quod est finis gravium, usque ad g. sol, re, ut. quod est finis acutarum, in peracutis dixit Guido tot habendos articulos, ut etiam diapason in eis possit compleri, vel quod musica in hac parte pateretur defectum. Ad quod responderi potest, ut diximus ante, quia cum tribus articulis praedictis carere possumus, quodammodo superflue videntur apponi. Ars enim ut desiderat supplere diminutum, sic et eius est, quaecumque superflua resecare.

Metrum de Eodem.

Intervalla novem faciet iunctura duarum,

Apte quae resonent, fuerit si facta notarum.

Extendi numerus poterit tamen amplius horum,

Et quaeri posset, cur non placet usus eorum.

Sed quae praepediunt finem turbare videntur:

Ars ea secludit fors talia dicta putentur.

Fa b. molle sonans E la, mi contemnit habere,

C. fa, ut, et supra non aspiciens a. la, mi, re.

Quodlibet istorum resonabit more luporum,

Hinc excluduntur, nec nomen habetur eorum.

Si quid transcendas, diapason forsitan edas,

Garritum potius quam cantum promere credas.

Denis iunge novem, sunt articuli notularum.

Quaeritur, augeri numerus si possit earum.

Guido refert, quod sic, docuit nos addere dictis

Et tres articulos aliis post terga relictis,

Proximus est E. la, mi post fa. G. solque sequatur,

Addidit hos, ut eis diapason perficiatur.

Nam sic in gravibus et acutis et peracutis

Hoc reperire potes tribus his in fine secutis.

[214] Cum tamen his aliqua liceat ratione carere,

Non opus est, quod eos teneamur in arte docere.

Raro cantorem contingit scandere tantum,

Clavibus in reliquis ut non mutet sibi cantum.

Capitulum XII.

De signis intervallorum a diversis diversimode ordinatis.

Ex praedictis patet, quod intervalla, quae habentur in cantu, secundum arsin et thesin procedunt: quare opportunum est, ut certis limitibus mensurentur, alioquin distantiae minoris ad maiorem nulla differentia videretur. Unde signa sunt inventa, per quae species intervallorum possint agnosci. De signis igitur musicalibus aliquid dici potest. Sed in sonoris musicae instrumentis diversimode se habent signa notarum secundum instrumenti proprietates diversas. Nam foraminalia instrumenta maiora non habent continua quam tonum et semitonium, secundum quod progressive disposita ordinantur. Talia sunt organa, tibiae, cornua, musae, siringae, flaiota etc. Chordalia etiam quaedam progressive temperantur, ut citharae et psalteria, organistrum, monochordum, et similia: et haec habent signa propria suarum notarum. Talia sunt etiam vasa sonora, quae secundum situm et ordinem cognoscuntur ut cymbala, et similia. Sunt et alia chordalia, quae solum auditu discernuntur, temperantur autem per consonantias diapason, diatessaron, et diapente, et per diversas digitorum interpositiones artifices ipsorum formant sibi tonos et semitonos; et sic de aliis. Sed qui cantat, in manu ipsos articulos et sonorum differentias habet pro signis: quibus autem placuerit in pagina vel cantu scribere, vel scriptum addiscere, vel cantare, signis indigent manifeste, quae sonorum certificant quantitatem; antiqui signis diversis diversimode utebantur.

Et ad subsequentium evidentiam notandum est, quod primi doctores claves articulorum omnium diversimode formare solebant; G. ut, enim per [Gamma]. graecum signabant, postea vero A. B. C. D. E. F. G. simplices litteras pro clavibus posuerunt, et has gravibus adscribebant. Secundum autem claves acutas a. b. c. d. e. f. g. litteras capitales fecerunt. Ultimo peracutas cum duplo ventre aa. bb. cc. dd. claves quatuor formaverunt, ex quibus nimirum est, quod clavis uniuscuiusque articuli propriam suam formam tenebat. Exinde quidam antiqui absque lineis cantum sibi potius quam aliis notulare volentes ipsam figuram clavis pro nota scripserunt. Qualiter autem cantus super dictiones per litteras notulatus fuerit, ex praedictis facile est videre. Sed constat, quod iste modus canendi labore utens duplici, nimium difficultatis habebat.

De clavium difficultate seu diversitate ab antiquis inventa dicimus, quod non est opus claves omnes adeo diversimode figurari. Quamvis enim post C. simplicibus litteris et graves et acutae scribuntur, satis hoc operatur differentiam, quod littera vel clavis, quae in gravibus est in [215] linea, in acutis in spatio invenitur, et e contrario: in peracutis autem figurae capitales apte scribuntur ad differentiam gravium, ne forte error pro eorum similitudine generetur. Post praedictos cantores Hermannus Contractus cantum absque lineis vel aliter notulabat: nam pro aequali sono vel unisono, quod est idem, c. posuit, pro semitonio S., pro tono T., pro semiditono T. et S. seu S. supra T. hoc modo: TS., pro ditono duo t. t., pro diatessaron d., pro diapente N., pro semitonio cum diapente NS., pro tono cum diapente NT., pro diapason Aa capitale, et haec signa intervallorum, dum punctis carebant, signabant ascensum. Sed cantus talis adhuc multum obscuritatis habebat; propter hoc Salomon, Odo, Guido ingeniabant alias cautelas canendi, ut scilicet articulos musicales per lineas in superficie paginae protractas, et per spatia interposita designarent, et per notulas, quibus utebantur, usualiter canentes lineis et spatiis iam dictis interpositas intervallorum differentias demonstrarent. Ponebant igitur in principio linearum claves ipsos articulos designantes, vel usque ad finem, vel usque ad mutationem ipsarum. Item alia distinguentia signa ponebant; notificabant enim per colores: c. sol, fa, ut per citrinum, a. la, mi, re, per viridem, f. fa, ut, per rubeum ostendentes. Sed decoloratio propter linearum mutationem et in cantu vel superiori vel inferiori varietatem multotiens fit causa erroris.

Metrum de Eodem.

Est thesis, est arsis, est unisonus: videantur

Signa prius, per quae species tot certificantur.

Quidam pro notulis claves posuere priores,

Credentes, quod eis vellent cantare minores.

Signabant alii post intervalla figuris:

Hermannus per eas voluit prodesse futuris.

Utraque dicta prius parvis obscura fuerunt.

Post alii melius notulis documenta dederunt.

Linea cum spatiis affixis clavibus ante

Certificat notulas nobis Guidone iuvante.

Amplius et voluit varios addendo colores,

A supra positis quod distent inferiores.

Sed quia vel cantus, vel linea, dum renovatur,

Errorem generat, modus hic non semper amatur.

Capitulum XIII.

De cautelis, quibus novus cantor et rudis cantum addiscit.

Signis musicalibus visis et intervallis, qui cantum ignorat et modum cantandi, et eum scire in brevi desiderat, consideret primo claves, et utrum prima nota in linea vel spatio teneatur, et quot notae uni vocali debentur; vocali dico, et non consonanti, quia sic est in grammatica, [216] non consonanti sed vocali principaliter debetur accentus; sic et in musica nota vel notae. Item cantor clausulam sive congeriem notularum per se canat distincte, et anhelitum recipiendo pausans nequaquam syllabam incipiat post pausam, nisi forte prima pausa fuerit dictionis; talis enim scissio in cantando faceret barbarismum, etiam incongruam offensionem. Item cantor hic puerilis circa semitonium caute procedat, ne vel ipsum pedem postponat, vel proferat negligenter, et maxime circa b. molle et [sqb] durum caveat, ne oberret; haec enim figuris propriis debent assignari de iure. Quodsi forte per negligentiam signata non fuerint, saepe inducit errorem in illo, qui cantum corde non scivit. Item hoc praecipue novus cantor attendat, ut notam unam tamdiu teneat, donec perfecte consideret, ubi et qualiter alia sequens debeat inchoari. Item rudis cantor cum alio frequenter studeat, et mutationes et intervalla consideret diligenter, et ut melius per se cantare valeat, cantum corde addiscat. Visitet etiam cantilenam suam extra intervalla, vel cuius sit modi. Et si flexibilem vocem non habeat, sed dissonus fuerit, et si favorem forte, vel etiam adiutorium doctoris obiectum omiserit, curam impendat, instrumenta musica exerceat, et saepius eis utatur, qualia sunt monochordum, symphonia, quae dicitur organistrum, in organis etiam cantare laboret. In his etiam instrumentis nota de facili errare non potest, et a sono suo longius distorqueri, eoquod notae per claves certas et signatas facile possunt considerari, et promte proferri absque socio vel magistro cantore.

Metrum de Eodem.

Si rudis est cantor, qui vult cantare libenter,

Ut cantum discat solitus cantare patenter,

Cum socio cantet, vel cum doctore frequenter.

Ut cantans cantor possit cantare decenter,

Claves prospiciat, discernat, sit melior harum,

Donec mutentur, vel duret cantus earum.

Post hoc inspiciat notulam, quae primo locatur,

Linea vel spatium si sit, cui iuncta notatur.

Et discat notulas vocali continuare

Quae debent eius voci de iure vacare.

Congeries notulas fert plures clausula dicta,

Quas cantet pariter, sit earum nulla relicta.

Distincte cantet nova, non tamen incipietur

Syllaba post pausam, nova dictio ni comitetur.

Circa semitonium caveat, ne fiat ineptus,

Artis notitiam rigide dum non sit adeptus.

Optima cantori cuius cautela probatur.

[217] Ut notulas teneat, donec post visa sciatur.

Intervalla sciat tunc terni saepe canendo

Non manibus tantum, quod sit, sed corde tenendo.

Scire putans totum vix novit denique partem,

Exerce studium, quamvis perceperis artem.

Forsitan est discors, et perdit abinde favorem

Doctoris, frustra qui non vult ferre laborem.

Non tamen hic cesset, colat instrumenta sonora,

Clavibus et tactis iungat concorditer ora.

Capitulum XIV.

De inventione tonorum, et numero eorumdem.

Dictum est supra, quod hoc nomen tonus est aequivocus ad tonum maiorem et tonum minorem. De minori dictum est supra. Nunc dicere de maiore sequitur. Unde videndum est, quid sit et qualiter dividatur. Supra tactum fuit in parte, quid sit, quia, ut habitum est, tonus maior est regularis modulatio cantus plurimarum notularum, quae maxime attenditur penes finem. Modulatio ponitur, ut genus, regularis additur ad differentiam cantus, quae diatonicum vel supra vel infra extendit: plurimarum notularum dicitur ad differentiam toni minoris, qui consistit tantum in melodia duarum, Quae maxime attenditur penes finem, additur ad removendam opinionem illorum, qui existimant, cantum penes principium iudicandum.

Habita definitione toni restat videre, qualiter dividatur. Unde sciendum est, quod antiqui musicae doctores tonum in partes quatuor dividebant, scilicet in protum, deuterum, tritum et tetrardum, id est, primum, secundum, tertium et quartum. Sed potest quaeri, qua ratione fuerunt inducti ad ponendum quaternarium in speciebus praedictis? Ad quod dicendum est, quod iidem dicti doctores studiose et sollicite considerabant, quod musica in maxima et admirabili concordia sonorum fundatur. Unde rationabiliter est inventum secundum numerum et proportionem eorum, quae amicabilem, et maximam et primam concordiam habere probatur in rebus mundanis, quae sunt elementa, quorum colligantia et ad invicem concors discordia constituit macrocosmum, id est, mundum maiorem. Ignis enim est summe calidus, aer humidus, terra sicca, aqua frigida. Hinc rationem numeri sui trahentes primi doctores musicum tonum per quaternarium diviserunt. Idem quaternarius etiam ab elementis causatus, sed non sic ordinatus reperitur in microcosmo, id est, in mundo minori, qui est homo. Constat enim ex quatuor humoribus, scilicet cholera, sanguine, phlegmate et melancholia: Et hi participant quatuor elementares qualitates praedictas, sed non disponuntur secundum ordinem, qui est supra et infra. Elementaris autem complexio et etiam ordo reperitur in quatuor quadris anni, mensis, diei.

[218] Statuerunt etiam, quod cantus proti finem acciperet in D. sol, re. deuterus in E. la, mi. tritus in F. fa, ut. tetrardus in G. sol, re, ut. Sed quaeri potest, quare in his articulis, et non in aliis, ut superioribus vel inferioribus, cantus decentius terminatur, et quare in articulis continuis et non interpolatis? Ad hoc dicendum est, quod cantus inventus est propter delectationem principaliter, et propter hoc potius gravibus, quam acutis vel peracutis finem suum committit, quia nimirum opus hoc rationabiliter ac delectabiliter finire proponit. Sed contrarium huius videntur intendere, quoniam per notam finalem videntur in diapente conscendere. Ad quod dicendum est, quod hoc fit per accidens, ad ornandum videlicet finem cantus in gravibus, qui principaliter est intentus; in cuius rei evidentiam cum plures cantum firmiter servent in gravibus, pauci possunt ascendere diapente, quod si sit e contrario, irregulare probatur. Cum itaque in gravibus cantus omnium tonorum regulariter finiantur, potius claves gravium superiores quam inferiores admittunt; quoniam sicut postea dicetur, cantus persaepe infra suum finalem descendit, quod non liceret eidem, si finem in infimis gravium aliquatenus attentaret. Quod autem non in uno articulo, sed in quatuor, et non interpolatis, sed continuis terminantur, hoc est ideo, quoniam elementa, quibus toni proportionantur, non similia sunt, sed quatuor habent loca, terra infimum, aqua secundum, aer tertium, ignis quartum; et sic elementa non interpolate sed continue sociantur, unde et toni.

Post dictos tonorum quatuor inventores alii successerunt perspicaciores antiquis, considerantes, quod cantus tonorum quatuor praedictorum, quandoque multum ascendit, quandoque multum descendit, propter quod vitantes confusionem unumquemque ipsorum discreverunt in duos, protum, in protum authentum, et protum plagalem: deuterum in deuterum authentum et deuterum plagalem: tritum in tritum authentum, et tritum plagalem: tetrardum in tetrardum authentum, et tetrardum plagalem. Et dicitur plagalis a plaga, quod est positio vel depressio, eo quod in articulis inferioribus plurimum conversatur. Authentus dicitur quasi alte extentus, quia superiores claves magis ascendit: vel dicitur authentus quasi authenticus, quia dignior est plagali, et quasi dominus est illius. Et notandum, quod authentus quilibet est impar, et si fuerit par, est plagalis. Protus autem authentus, et protus plagalis eamdem habent clavem finalem D. qui sunt primus et secundus. Deuterus autem authentus et deuterus plagalis, id est, tertius et quartus habent E. Tritus autem authentus et tritus plagalis, id est quintus et sextus F. Tetrardus authentus et tetrardus plagalis, id est, septimus et octavus G.

Et forte quaeret aliquis, quae sit ratio istius octonarii, et an aliud sit in naturalibus, in quo numerus iste et proprietas eius fundetur? Ad quod dicendum est, quod ab eadem causa exigitur iste octonarius, a qua et quaternarius praedictus, sed aliter quaesita. Quamvis enim sint quatuor elementa, et quatuor tantum [219] elementares qualitates primae, una illarum uni convenit elemento principaliter, et alia tamen eidem convenit minus proprie, non aeque primo, verbi gratia: ignis enim principaliter calidus est, secundario siccus: terra principaliter sicca, per posterius frigida; sed aqua proprie frigida, per accidens humida invenitur; aer principaliter humidus, secundario calidus esse dicitur; et exinde trahitur octonarius tonorum numerus praecedens. Et sicut una qualitas principaliter, et reliquae secundario; eidem elemento debentur, sic et duo toni clavi conveniunt uni finali, principaliter authento, secundario vero plagali.

Metrum Eiusdem.

Quatuor antiqui species dixere tonorum,

Quilibet unde fuit numerus detectus eorum.

Hoc sunt contenta numero, quae sunt elementa

Mundi maioris; humores adde minoris,

Et partes anni, mensis, magnaeque diei.

His conferre, tonos potes eiusdem speciei,

Contiguas partes et habent et in ordine certas.

Quatuor inde toni species perpende repertas.

Supremas gravium claves pro fine tenebunt,

Non alibi proprio finiri iure valebunt.

In numero primos iuvenes peccare notabant,

Qui nunc inferius nunc alta voce tonabant.

Authentum quemvis dictorum sive plagalem

Dicebant unum dictorum non fore talem.

Dicitur authentus tonus hic, alte quasi tentus,

Inde plagalis erit pressus, quia scandere lentus.

Est par, et famulus peditat serpitque plagalis,

Est impar dominus authentus praevolat alis.

Sic numerus crescit, sic octonarius exit,

Unus nempe duos quasi sub velamine texit.

Par imparque tonus notulam venantur eandem,

Ut possint cantum pariter concludere tandem.

Quamvis ad mensam non combinantur onusque,

Pernoctare solent pariter dominus famulusque.

Dicto cur fuerint duo bis, iam nunc referatur,

Cur modo sint octo, quia sic numerus duplicatur.

Arbor producit ramos magnosque priores,

Finditur in geminos magnus quandoque minores.

Ignis cum calidus sit, post siccus abinde,

[220] Et per posterius ignem sic in duo finde.

Terraque sicca prius, post frigida iure docetur.

Sic est in reliquis, aqua sic, aerque dupletur,

Octonarius hinc solum surgit esse duorum

Primum principium, reliquum famulatur eorum.

Authentis claves finis dantur, quasi primo:

Post per posterius paribus debentur ab imo.

Dicit Aristoteles, quod non possint fore plura.

Sed nunc pauca magis elementa: per haec sua iura.

Circulus hinc factus cum sit perfecta figura,

Non plus non minus est, quam quod satis est habitura.

Hinc patet, et quod sit perfectio musica digna,

Quae fundatur in his, et haec certissima signa.

Capitulum XV.

Quae sunt claves et viceclaves tonorum finales.

Dictum est, quia protus finitur in D, sol, re; deuterus in E. la, mi; tritus in F. fa, ut; tetrardus in G. sol, re, ut, et hae claves proprie et regulariter tonis iam dictis debentur: proprie dico, quia cantus quandoque improprie terminatur. Contingit enim quandoque, quod cantus, qui regulariter et proprie terminari deberet in gravibus, terminetur superius in acutis; et hoc fit propter necessitatem praecipue a semitonio venientem. Cantus enim hic si locaretur in gravibus, vel semitonio careret, ubi deberet habere, vel ipsum haberet, ubi deberet carere. Cum itaque cantus talis in acutis ascensum et descensum inveniat exoptatum, nec impediatur propter semitonium, postpositis gravibus in acutis locatur. Sed hoc de gratia, non de iure; licentia quoque ista non datur, nisi proto, deutero et trito, quia D. sol, re, quod proprium est proti, tam simillime vicarium habet a. la, mi, re. E. la, mi, etiam, quod proprium est deuteri, vicarium habet [sqb] durum in b. fa. [sqb] mi. Sic et F. fa, ut, quod proprium est trito in gravibus, vicarium habet c. sol, fa, ut, in acutis. Tetrardus autem finem suum G. sol, re, ut, non evitat, quia propter vicinitatem semitonii supra et infra non incumbit ei necessitas, quae in aliis reperitur, et ideo vicarium non debet habere; unde et proprium sum officium in loco suo exercetur. Si ergo cantus tetrardi aliquotiens quantum ad situm exorbitare videtur, imputetur ignorantiae vel primi eius cantoris, vel forte scriptoris, et subiacet correctioni cantoris periti.

Et ne nullum praedictae necessitatis habeatur exemplum, cantus proti fallit in gravibus in hac antiphona secundi toni magnum haereditatis mysterium, quam necessitas compellit in a. la, mi, re, finiri. Et notandum, quod si cantus finitur superius, debet secundum finis exigentiam et superius inchoari huius cantus translatio; cum propter defectum semitonii [221] saepe, ut dictum est, habeat evenire. Quidam artifices in instrumentis musicis locant semitonium inter G. sol, re, ut, et F. fa, ut. quidam inter G. sol, re, ut, et a. la, mi, re. et clavem istam clavem formae appellant; et in cantu illud commoditatem operatur praecipue in instrumento, quod organum appellatur; verumtamen in musica vocali humana locum non habet. Guido enim in arte musica peritissimus, qui et in musica sua quaedam posuit, quibus bene caremus, dum claves tres novas addidit peracutis propter diapason habendum in illis, ipse quidem hanc clavem semitonii facile apposuisset, si necessaria nobis fuisset. Necessitate itaque dum cantus hic finiri non potest in gravibus, petamus auxilium ab acutis. Cantus proti cum in gravibus D. sol, re, non possit attingere in hoc responsorio: Sancta et immaculata es virgo; ascendens ad acutas finem vicarium sibi postulat a. la, mi, re. Item cantus deuteri cursum proprium non observat in communione: Quod dico vobis in tenebris etc. sicut quandoque et cantus triti proprium cursum evitans C. sol, fa, ut, pro F. fa, ut, sibi adaptat, ut in hoc responsorio: Tua sunt haec Christe etc. Haec omnia si quis in clavibus vicariis seu affinibus inceperit, et cantaverit, ad finem perveniet absque errore; tetrardus tamen sedem propriam non mutabit.

Metrum de Eodem.

In gravibus cantus finitur iure tonorum,

Tres in acutis sunt viceclaves, clavibus horum,

Protus D. sed deuterus E. sibi poscit habendum;

F. trito, sed G. tetrardo crede colendum.

Sunt tribus his primis a. b. c. collaterales,

Forma dissimiles in cantu sunt bene tales.

G. solam tetrardus habet, solamve teneto:

Cantor qui negat hoc, sese peccasse doleto.

Si cantus proti proprio male desinit in D.

Ascendas ut in a. per acutas desinat, inde

Deuterus E. perdens [sqb] durum quaerit habere.

F. tritus fugiens vult per c. fine placere.

Septimus, octavus propriam retinent sibi sedem.

Nam vicinus eos aliam non ducit in aedem,

Est melius claves cantus licite variari.

Capituluum XVI.

Quae sint claves initiales tonorum, et qualiter et quantum ascendant vel descendant.

Dictum est, quia cantus uniuscuiusque toni maxime penes finem attenditur, et etiam iudicatur: et hoc est dicere, quamvis cantus aliquis in principio toni speciales alicuius proprietates habeat, et in medio magis assimiletur adhuc [222] eidem, in fine tamen ei praecipue adaptatur. Et cum dictum sit, de clavibus, quae et quot sint finales tonorum, nunc ulterius est dicendum de clavibus initialibus, cantus eorum, et quantae notae transeant finalem suum supra vel infra.

Sed quaeri potest, quare prius dictum est de finalibus cantus tonorum clavibus, quam de initialibus eiusdem, vel de his quae circa medium attenduntur? Ad quod dicendum est, quod hoc fit propter finis dignitatem maiorem, eo quod per principium cantus vel per medium minus discernitur, quam per finem. Protus itaque authentus quatuor habet propriae claves initiales, C. D. F. a. Nam omnis cantus primi toni aut proprie incipit in C. fa, ut, sicut in hac antiphona post excessum beatissimi etc. aut in D. sol, re. ut in hac antiphona: Ecce nomen Domini etc. aut in F. fa, ut, sicut: Invenit lumen; aut in a. la, mi re, sicut: exi cito etc. In E. la, mi, aut in G. sol, re, ut, non incipit principium huius toni. Et invenitur cantus primi toni descendere usque ad A. re. ad quatuor notas sub suo finali, sicut in principio Responsorii: laetetur omne seculum etc. Ascendit in g. litteram, scilicet decem claves super suum finalem, uti in eodem responsorio ibi: aeternus amor etc. a quibusdam autem iudicatur cantus idem irregularis propter inconvenientes ascensus: quibus responderi potest, quod ascensus iste delectabilis est, et ita finem non excedit musicae, quae propter delectationem praecipue fuit inventa.

Protus plagalis quatuor habet initia seu principia: A. C. D. F. A. re, ut: ecce advenit etc.; C. ut hic: fuit ad tempus etc.; D. ut: O sapientia etc.; F. ut: consolamini. Et descendit cantus huius toni in C. quod in aliis non reperitur, ut in collegerunt, et in principio sequentiae Eia dic nobis etc. et invenitur ascendere in d. acutum, ut in responsorio omnis plenitudo etc. septem claves super suum finalem.

Deuterus authentus tria habet principia propria: E, F, G. E. ut hic: haec est quae nescivit etc.; F. ut O gloriosum. G. ut: te semper idem. Et descendit tantum in C. ut in hoc responsorio magnum mysterium etc. et ascendit in G. acutum, ut in hoc responsorio Virtute magna, ibi: testimonium. Deuterus plagalis quinque habet claves initiales: C, D, E, F, G. C. ut: frange esurenti; D. ut: tuam domine; E. ut: vigilate animo; F. ut: tota pulcra; G. ut: post partum virgo. Descendit autem in B. mi. ut in hoc responsorio tanto tempore. Ascendit in C. acutum, ut hic: Exurge etc.

Tritus authentus tres habet proprias claves initiales: F. ut: paganorum multitudo; a. ut: solvite templum; c. in linea, ut: sanctus, sanctus, sanctus. Et ascendit in g. linea, ut in hoc responsorio quod cum audisset etc. Sub finali autem suo nisi rariter descendit, quod in aliis non invenitur. Tritus plagalis ascendit quandoque in d. perventam supremam, sed tunc improprie terminatur in c. clave vicaria in acutis, ut in sequentia: Verbum de Deo natum, habet autem, quando in gravibus terminatur claves duas initiales D. et F. D. ut: hodie scietis; [223] F. ut: O admirabile. Et notandum est, quod toni dicti claves habent proprias initiales, quae dictae sunt, quando proprie terminantur; verumtamen si propter necessitatem contingit, eas proprias finales mutare, et alias etiam initiales sibi accipere oportebit. Sed haec clavium variatio in septimo et octavo non reperitur, ut dictum est supra.

Tetrardus authentus quatuor habet claves initiales, G. ut: angelus ad pastores; [sqb] ut: misit dominus; c. ut: populus Sion; d. ut: omnes sitientes. Et non descendit, nisi ad F. fa, ut, ut in praedicta antiphona: angelus ad pastores. Ascendit autem in g. acutam, ut in antiphona praedicta omnes sitientes, ibi: quaerite. Tetrardus autem plagalis sex habet initia.C. ut: sapientia clamitat; D. ut: Spiritus domini; F. ut: alleluia nativitas; a. ut: quodcumque ligaveris; g. ut: repleti sunt omnes; c. in linea, ut: Erat enim. Et ascendit in a. peracutam, ut in graduali Miserere ibi: omnia ossa. Descendit autem in c. in quo incipit praedicta antiphona sapientia clamitat. Et semper in eodem terminatur, scilicet in G. sol, re, ut. sicut dictum est supra.

Metrum de Eodem.

Finis praecessit mage dignus, principiique

Sed non praecipui modo mentio fit mediique

Incipit in C. D. primus tonus, F. fa, ut, aut a

Ductus et ecce probant, venit, exi fit quasi cauda.

G. petit ascendens, sed descendens petit A. re.

Cantes Laetetur, potes hic utrumque notare.

A. re secundus amat C. D. subtus F. fa, ut idem

Quidam C. volunt iam dictis addere pridem.

Ecce sed introitus hic, O, genuitque probabit,

Eia dic nobis proti per G que notabit.

Natus natalis multi per C. que sonabunt,

Et cum re multi, quod dixi, principiabunt.

Ecclesiae mores prudens ad parva sequetur,

Compatiens aliis, ne saepe lite gravetur.

In collegerunt concedis Gamma ut, isti,

Omnis forte canens in acuta d. cecinisti.

Tertius initiat E. vult F. vult G. sociari,

Hoc est O Paule te semper habet comitari.

In C. descendit, scandens G. tangit acutum,

Quo te cantantem ducit virtute secutum.

Quartus quinque tenet C. D. post E. subit F. G.

In B. descendit, sed in e. bene scandit in altum,

Exemplo careo, cum sit leve, do quoque saltum.

Quintus tres habet, F. a. c. quod linea scitur,

[224] Subtus nil graditur in acuto g. reperitur.

Sextus in F. capiens finem primum capiet D.

Aut F. principium, descendens E. petit imum.

Hinc sunt introitus Hodie testes Benedictus.

Claves mutantur sursum dum sumitur a. c.

Sic fit et in dictis, fuerit si forte necesse.

Sed non tetrardum propria de sede movebis

In G. finitum quem semper ubique videbis.

Septimus initiat G. post [sqb] c. d. quoque iunges.

Hoc caput, hoc misit, populus testatur et omnes.

F. sibi vicinum premit, et G. scandit acutum,

Angelus ac omnes facient tibi psallere tutum.

Octavus reliquis est ditior incipiendo,

Si petit hospitium, sex aspicit in gradiendo.

Intrat C. vel D. simul F. G. poscit et a. c.

In E. descendit, sed in a. super ardua tendit.

Hoc sapientia dat, illud miserere ministrat.

Capitulum XVII.

Quantum toni authenti ascendant et descendant, et quantum plagales.

Dictum est in speciali de cursu et lege tonorum; secundum hoc vicinus teneri potest per regulas generales et approbando cursum sive legem in cantu certum ascensum vel descensum per claves, id est, quantum unusquisque tonorum intendi potest vel remitti, hoc est, quantum ascendere vel descendere possint proprie vel improprie, id est, secundum regulam vel permissionem. Notandum igitur, quod cantus authentus rariter potest ascendere per diapason, id est, usque ad octo notas super suum finalem, de licentia vero usque ad nonam, et tandem usque ad decimam, sed hoc raro: quod enim quis de iure possidet, usui suo deputare potest frequenter, concessis autem sapiens utitur caute et raro. Cantus autem plagalis rariter potest ascendere per diapente et usque ad clavem sextam, de licentia vero usque ad septimam, et tandem usque ad diapason, sed raro. Descendunt autem plagales usque ad quatuor notas, id est, per diatessaron, et etiam usque ad quintam, sed raro, infra suum finalem. Authenti vero descendunt usque ad diatessaron, quod est plagalium. Excipitur tertius, qui non transit infra proximam inferiorem, et quintus, qui nil tenetur descendere infra suum finalem. Considerandum est etiam, quamvis dictum sit, quod authenti ascendant per diapason et quandoque ulterius, et plagales per diapente et quandoque ulterius, non est intelligendum, quod semper sic fiat, sed quod fieri possit hoc modo; sicut dicimus, quod episcopus in quatuor temporibus celebret ordines et maiores et minores, non intelligitur, quod omnibus quatuor temporibus hoc faciat, sed quod possit.

[225] Metrum de Eodem.

Legem vel cursum te credas scire tonorum,

Dum scis quo quantus cursus praecedat eorum.

Authenti poterunt diapason scandere iure,

Una potest addi, vel binae forte figurae,

Concessis raro sapientem condecet uti,

Sed propriis potius secure probatur abuti.

Iure plagalis habet conscendere per diapente,

Gratia dat notulam vel binas, tres quoque lente.

Bis binas notulas sub fine plagalis habebit,

Additur una magis, raro sed quinque videbit.

Quatuor authentis da, tertius excipiatur

Uni se iungens, quintus nulli sociatur.

Sic ascendere sic descendere nemo putabit,

Quod semper fiat, fieri sed posse notabit.

Capitulum XVIII.

Qualiter cantus authentus discernitur a plagali per claves discretivas.

Cum tamen quatuor sint claves propriae tonorum, scilicet D. E. F. G. propriae dico, quia necessitate urgente protus, deuterus et tritus, ut dictum est, collaterales habent sibi claves vicarias per diapente quasi ipsius convenientiam habentes a. [sqb] c. acutas, per quas excusatur defectus, qui fit in D. E. F. gravibus prius dictis. Dubitabit aliquis, qualiter primus a secundo possit discerni, quorum uterque finem accipit in D. sol, re. Similiter quaeri potest de tertio et quarto, quorum finis est E. gravis; sic et de septimo et octavo, quorum uterque G. sibi finem adoptat. Sed cum scire, et posse in praedictis differentiam assignare, et bonum sit et difficile, arte indigere probatur. Dicit etiam Aristoteles, quod multum dissimilium differentiam assignare non est difficile, sed inter ea, quae maxime convenire videntur.

Ad quod notandum est, quod sicut quatuor sunt claves finales, sic et quatuor sunt claves discretivae tonorum. Quid sint claves finales, supra pluries dictum est. Claves discretivae tonorum in digito minimo continentur, quae sunt F. fa, ut; G. sol, re, ut; a. la, mi, re [sqb] durum. Sunt autem quatuor, nec plures nec pauciores, quia cum toni sint octo, quaelibet clavis discretiva differentiam operatur duorum tonorum: F. fa, ut, enim primum a secundo discernit, g. tertium a quarto, a. quintum a sexto, [sqb] durum septimum ab octavo.

Forte quaerit aliquis, quare claves discretivae istae, et non aliae sunt statutae? Ad quod dicendum est, quod cantus plagalis magis perambulat claves inferiores, et superiores authentus, et propter hoc merito claves discretivae sic ordinantur, [226] ut duae ipsarum ultimae sint gravium, et aliae duae primae sint acutarum. Itaque per hanc regulam cum exemtione quadam, quae iam dicetur, intelligendam cantum authentum a sua plagali disceres. Si cantus proti plures habet notas super F. fa, ut, quantum ad hoc, est authentus et primi: si plures infra, quantum ad hoc est plagalis, et secundi. Et si cantus deuteri plures habet notas super G. quantum ad hoc est authentus et tertii: si plures infra, quantum ad hoc est plagalis, et quarti. Item si cantus triti plures habet notas super a. la, mi, re. quantum ad hoc est authentus et quinti: si plures infra, quantum ad hoc est plagalis et sexti. Item si cantus tetrardi plures hahet notas super [sqb] durum, quantum ad hoc est authentus et septimi: si vero plures infra, quantum ad hoc est plagalis et octavi.

Et notandum, quod haec determinatio, quantum ad hoc, additur idcirco, quia pluralitas notarum praedicta super clavem, discretivam quantum in se est, ipsum cantum trahit in proprietatem toni authenti; pluralitas vero notarum, si reperitur sub clave discretiva, quantum in se est, ipsum cantum trahit in proprietatem toni plagalis: quantum in se est dico, quia sicut dictum est contingit, si tropus cum cursu cantus concordat: si vero tropus et cursus cantus discordant, prohibito cursu tropo cedere nos oportet.

Sed quia nondum dictum est, quid sit tropus, de quo postea satis dicetur, quantum ad praesens notandum est, quod cantus authentus essentialiter et paullatim declinat ad finem: finis autem denominat actum; et propter hoc hae antiphonae iudicantur primi toni et non secundi: volo pater. Reges Tharsis. Circumdantes. cum tamen plures notas habeant sub F. fa, ut. quam supra, cantus vero plagalis cadendo sive praecipitando magis tendit ad finem, sicut per semiditonum vel per maius aliud intervallum, et ideo derogando authento tantum trahit in proprietatem toni plagalis, sicut contingit in cantione: Tu puer propheta. Dicunt etiam Odo et Guido quiddam notabile de differentia et distinctione tonorum; quod si cantus quinquies vel plures clavem super suum finalem percutit per diapente, authento et non plagali debet adscribi, quamvis currat contra legem plagalis; et hoc manifestum est in hac antiphona: ecce tu pulcra es, et in hoc responsorio sicut omnium etc. et in aliis quampluribus ita se habet. Et haec regula non invenitur per omnia generalis: mentionem tamen eius fecimus, ut sciatur, quia cantus plagalis raro debet attingere diapente, quod ideo fit, ut praerogativae ascensus in clavibus authentis quasi dominis plagalium attribui videatur. Notandum est etiam, quod cantus, qui a quibusdam dubius appellatur, de quo minus bene cognoscitur, utrum sit authentus vel plagalis, semper authentus dicetur; a digniori enim denominatio fit de iure. Quod patet in hac antiphona: Circumdantes et in similibus; et in hoc introitu: Deus in adiutorium; quod septimi potius quam octavi esse dicatur; maior enim honor et potior attribuendus est domino, et non servo.

[227] Metrum de Eodem.

Quatuor ut claves finales esse feruntur,

Sic discretivae bene quatuor inveniuntur;

Suntque graves F. G. sed acutas dicimus a. b.

Sufficit hic numerus, quia clavis quaeque duorum.

Quatuor istarum fit discretiva tonorum.

Primus vult notulas plures super F. fa, ut, esse,

Atque secundus ei vult plures rite subesse.

Tertius a quarto distat, sed G. mediante:

Quintus et a sexto differt a. clave iuvante.

Septimus octavo per [sqb] differre docetur.

Impar stat supra, sed par depressus habetur.

Si numeras recte, satis est data regula certa,

Si fuerit concors finalis neuma reperta.

Si forsan prope finem principiatur,

Lex perit authenti prior, et plagis inde locatur.

Evenit aeque, locus ille morosius exit.

Lexque plagalis abit, quam neuma subultima texit.

Sic nisi Dominus primus tonus intitulatur,

Sic a fine tonum concedere neuma probatur.

Odo tamen, Guidoque refert, si forte canatur,

Et sub lege plagis cantus currendo gravatur.

Si tamen hic sursum quantumvis in diapente trahatur,

Pluribus aut vicibus authentus iure vocatur.

Regula ne fallat, sic tandem verificatur:

Concors authento si finis neuma sciatur.

Si cantus dubius fuerit, si noscere quis sit,

Non potes in notulis, hic authentus fore gliscit.

Nam decet, interpres ut in ambiguis meliorem

Partem confirmet, contemnens deteriorem.

Sic volo, sit primi quamvis sub lege plagalis.

Hoc et neuma facit cantus fini socialis.

Et breviter, finis si non a lege recedit,

Scire tonum facile poteris, cui cantus obedit.

At si discordant fini, credatur honeste:

Lex fini cedit, quod nescit ferre moleste.

[228] Capitulum XIX.

De tropo, tenore et cauda, quae attenduntur in cantu.

Habita quaestione tonorum in eo quod omnes proprie terminantur in gravibus, per accidens autem in acutis, praeter septimum et octavum, qui non variant locum suum: notandae sunt aliae tres proprietates in cantu secundum quod in ecclesia solet cantari, quarum nomina sunt haec, tropus, tenor et cauda, quantum quidem a fine appellant. Tropus enim aequivoce multa signat: grammaticus et rhetoricus tropum figuram appellant, modum seu quamdam figurationem loquendi. Tropus vero in musica est proclamatio quaedam vocis, quae speciali tono cantatur, adaptata maxime circa finem qualemcumque, et cum principium cantus fuerit aut medium, intentio tamen artificiose cantantis retorquet semper cantilenam ad finem proprium toni alicuius specialis specialiterque intenti: et haec retorsio sive proclamatio tropus appellatur in cantu, quasi conversio ad tonum a cantore intentum. Tropus iste quandoque incipit in principio cantus, et nusquam discordat a lege vel cursu: sicut in antiphona: Omnibus Deum timentibus, et ibi vel nulli vel stulti de tonis dubitare videntur. Quandoque tropus oritur in cantus medio, quandoque ante finem non longe a fine, sicut patet in hoc responsorio praeparate corda vestra Domino, quod in principio videtur authenti proti, id est primi, in fine autem desinit in E. la, mi. et proto deutero, id est, tertio deputatur. In responsorio etiam gaude Maria quod in principio et medio est deuteri authenti, id est tertii, in fine autem datur plagili tertio, id est, sexto. Nam sicut dicit Aristoteles: finis est optimum in re et item: Finis est, cuius gratia, sic igitur merito contingit in cantu, ut per finem optime cognoscatur. Caveat ergo velociter iudicare, qui non vult poenitere post iudicium. Unde Salomon: Fili esto velox ad audiendum, tardus autem ad iudicandum.

Notandum est etiam, quod cantus quidam non ex ratione, sed quadam consuetudine detorquetur a quibusdam ad proprietatem toni unius, et ab aliis aliter, et per clavem aliam finiuntur, et tunc, ut dictum est, propter controversiam litigantium evitandam sequi, vel ad minus pati debemus consuetudines ecclesiarum. Et hoc non habet fieri, quia in cantu tali diversi diverse contemplabuntur in comparatione ad tonos diversos; verbi gratia haec antiphona: Et respicientes, a quibusdam ita finitur, ut sit tertii, et a quibusdam, ut sit octavi. Sicut aliqui finalis antiphona ut Benefac. ita quandoque finiunt ut sit quarti, quandoque ita ut sit octavi. Sicut haec antiphona: Germinavit. quandoque ita finitur, ut sit primi, quandoque ita ut sit quarti, quandoque ita ut sit octavi. Exempla horum, quia invenire etiam cantori sunt facilia, in littera non ponimus.

Ex praedictis diligenter animadvertenti manifestum est, quod divisio de cantu quantum ad diversitatem tonorum duobus modis contingit: quandoque enim utriusque puncti divisionis eadem est linea finalis in cantu, et tunc dubitatur, [229] utrum cantus contineatur sub tono authento, vel sub suo plagali; et in his pluralitas notarum plerumque discernit. Quandoque autem dubitatur de cantu, qui apud quosdam habet clavem unam finalem, et reducitur ad tonum proprium tali fini. Apud alios idem cantus alia utens clave finali, imo et initiali, iudicatur per tonum, qui est domesticus illi fini. Verbi gratia ut de hac antiphona Gloriosi principes, dubitatur, utrum sexti vel octavi, secundum quod incipit et finit in F, fa, ut, vel in G. sol, re, ut, sed magis tamen proprie est sexti: sicut contingit de hac antiphona nemo te condemnavit mulier: si enim incipitur et finitur in F. fa, ut, sexti sit toni; si autem incipitur et finitur in G. sol, re, ut, sit octavi, et magis proprie est octavi. Sicut hoc responsorium genti peccatrici, dubius cantus est... et in his consuetudini ecclesiae consentiendum est et libro inspecto, vel signo principalis.

Tenor etiam aequivocus est ad multa; dicitur tenor alicuius orationis summa. Tenor autem in musica est aptitudo quaedam modulationis tenens cantum infra terminos toni sui. Tenor cantus observatur per has duas dictiones seculorum amen, et maxime per has et non per alias, quia sunt finis versiculi, qui frequentissime solet proferri. Differentia est inter tropum et tenorem, quia ipse tropus incipit quandoque in principio cantus, quandoque in medio, quandoque prope finem, etiam patet, quod neuma finalis, de qua supra dictum fuit, et tropus sunt idem, et quilibet tonus proprium habet tropum prope finem; prope finem dixi, et non in fine, quia plagalis et suus authentus notam habent unam finalem, non igitur distingui possunt per eam. Et quamvis tot sunt tenores, quot toni, principium tamen unius est tenoris pluribus continue quandoque, quandoque non secundum principium tenoris secundi; quandoque a .vero acuta est principium tenoris primi, quarti et sexti; c. acuta tertii, quinti et octavi; d. acuta septimi etc.

Sed quaerit aliquis, quare secundus et septimus prae caeteris tonis litterales habeant speciales initiales suorum tonorum? Ad quod dicendum est, quod hoc fieri potest ad significandum, quod hi duo toni longe aliter se habent quam caeteri; secundus enim prae caeteris magis descendit, et septimus secundum se totum magis caeteris ascendit; secundum se totum dico: quia sextus alicubi, sed raro, supremam d. tangere invenitur, ut dictum est supra, sed septimo inferior saepe invenitur.

Cauda vel finis in cantu est modulatio quaedam, quae ad sui toni distinctionem, et ad commendationem tenoris eius fieri solet cantu finito, et quia cauda finis est animalis, et finis ex re nomen habere videatur, propter hoc finali antiphonae finis vel cauda haec solet adiungi: et hac de causa in completorio, cum unica sit antiphona super psalmos, caudam habere non debet, et si quod magis videtur non est, neque quod minus. Et propter hoc, quia caudata non debet esse antiphona in completorio super psalmos, neque super nunc dimittis; sicut et eadem de causa in horis antiphonae non debent esse caudatae.

[230] Metrum de Eodem.

Dicto quid tonus est, et quorsum possit abire,

Cantor adhuc alia sapiens debet tria scire.

Quid tropus aut tenor est, quid cauda novissima noscit,

Dividat: aequivocum videat, quod musica poscit.

In cantu tropus est vocis conversio quaedam,

Intentum finem qua cantum tangere credam.

Nunc prius exoritur, prope finem nunc habet ortum,

Hoc mediante solet sibi cantus quaerere portum.

Posterior tropus hic finalis neuma sciatur,

Quae praedicta toni sibi ius pro fine lucratur.

Quidquid praecedit, quod pristina pondera portet,

Dum tropus accedit, tropus et dare nomen oportet.

Verborum tenor est, vocum tenor esse docetur,

Intra rara toni cantus per eum retinetur.

Secula dant illi nomen, si nunc genitivo

Amen iungatur, sed eumdem carmine privo.

Saepius haec reliquis vox est cantoris in ore;

Debet et ergo frui bene nominis huius honore.

Fine prior tropus est, finemque tenor comitatur.

Approbat ipse tonum quasi legitimum teneatur.

Cuique tono proprius tropus atque tenor tribuatur;

Caudaque, finalis modulatio, rite sequatur.

Non pungit retro fallacis acumine teli.

Quidquid agat coram, quae retro fidelis amicus

Inventus fuerit, non est dicendus iniquus.

Cauda malum quandoque notat, fraudis quoque cladem;

Pavo, capo, volucris rapax ornatur eadem.

Sic fit in cantu, quia nescit cauda nocere,

Hunc probat, hunc ornat; sic debet iure placere.

Capitulum XX.

Qualiter et ubi Gloria inchoatur, et de hemitoniis et differentiis tonorum.

Cum tenor cuiuslibet toni, qui est seculorum amen, sit finis versiculi, qui est Gloria patri, ex praedictis patet, qualiter finitur praedictus versiculus. Unde ergo videndum est, qualiter debet inchoari, et praecipue secundum quod psalmus debet. Psalmodia enim ecclesia frequentissime debet uti, et hoc est investigare, qualiter psalmus secundum tenorem uniuscuiusque toni habeat modulari.

Sciendum est ergo, Gloria primi quinti et sexti incipit in F. fa, ut, secundi in C. gravi, quarti in E. gravi; tertii et [231] octavi in G. sol, re, ut; septimi in [sqb] duro. Et notandum est, quamvis tantum unum seculorum uni tono assignavimus pro tenore, tenor tamen uniuscuiusque toni vel unam habet differentiam vel plures praeter secundum, absque differentia sufficit ipse tenor. Quod autem unus tenor plures habeat differentias quam reliquus, hoc est ideo, quia antiphonarum principia unius plus diversificantur, quam alterius, et ideo pluribus indiget differentiis, et habilius fiat accessus ad principium antiphonae, psalmodia sita secundum tenorem vel differentiam talem vel talem. Secundum consuetudines tamen ecclesiarum diversas plures vel pauciores differentiae tenoribus assignantur: unde et tu si fueris Romae, Romano concine more; si fueris alibi, concine sicut ibi.

Et notandum, quod sicut sunt octo toni et octo tenores tonorum, sic et octo sunt hemitonia, quae dicuntur ab hemis, quod est dimidium et tonus. Sicut enim consideratur modulatio tonalis circa principium et circa finem, sic et penes medietatem ipsius: magis tamen ab usu quam a ratione duo principia et duo hemitonia dantur octavo, quoniam differentiae huius antiphonae nos qui vivimus et consimilibus assignatur hemitonium speciale differens ab hemitonio sui tenoris, et aliarum differentiarum ipsius. Differenter etiam modulantur hemitonia secundi, septimi et octavi secundum diversarum ecclesias regionum. Quod non videtur mirum, cum vestium quoque et conversationum commercia varientur. In universis autem tolerabilibus cui talibus commorari placuerit, placeat et converti; nam temporibus mores sapiens sine crimine mutat.

Considerandum est etiam, quod in Benedictus et in Magnificat hemitonia differunt a psalmorum hemitoniis, in primo tono, quarto, sexto et octavo; in reliquis concordant cum hemitoniis psalmodiae: quorum exempla ponerentur in littera, si non fastidiosum esset cantum pro se misceri. Sed tu ingenio verbis concipe plura meis; horum tamen si experientiam habere volueris; transferas te ad libellum tonorum, et ibi exerce studium, quamvis perceperis artem, donec dispositio in habitum convertatur. Diligenti etiam animadversione considerandum est, quod quemadmodum secundum varietatem tonorum variantur modulationes psalmorum, sic et versus Responsoriorum. Sic et psalmus et Gloria introitum variantur secundum tonos diversos. Sed quia talia fieri in quibuslibet ecclesiis fere demonstrantur ad oculum per libellum tonalem, decet ut supersedeamus quidquid diffusius determinare de ipsis, quia dicit Horatius: Nec circa patulum, vilemque moraberis orbem.

Metrum de Eodem.

Dicto, quid tenor est, quid finis dicitur esse,

Gloria principium merito non debet abesse.

F. dat principium primo, quinto, quoque sexto,

C. que secundus habet grave, quartus in E. capit ortum;

[232] Tertius, octavus G. septimus inchoat in [sqb].

Qui semel aut multis vicibus tenor est variandus

Cuiuscumque toni, tamen exit abinde secundus.

Gloria finiri variata voce docetur,

Antiphonae capiti quod eo magis assimiletur.

Nec solum primum cantor distinguat et imum,

Pausam quod praebet, medium distinguere debet.

A reliquis distant primus, quartus, quoque sextus.

Additur octavus in Magnificat, Benedictus.

Responsoria dant Versus, dant Gloria quaeque,

Claves finales non aspiciunt tamen aeque.

Hoc fit post Versum, quia cantus pars iteratur,

Cuius principio finis Versus famulatur.

Introitus et habent Versus et Gloria cuncti,

Cum quibus in clavi finali sunt bene iuncti.

Tertius exeritur quarto quinto sociatis,

Propter principium claves mutare paratis.

Quem Versum cantus quod Gloria debet habere,

Absque notis facile nequeo per metra docere.

D. grave principium primus dabit, a. quoque sursum,

C. D. vel F. aut a. subdit alter, et a. sit acuta.

G. quoque dat pro C. clavis mutata necesse.

Tertius intra c. sursum, quartus tamen a. G.

A. cum c. quintus, dat sursum c. quoque sextus.

Octavus per c. sed septimus incipit in d.

Hoc licet ecclesiae, satis edocet atque patenter.

Quod qui scire volet, quaerat cantetque libenter.

Si tibi scire placet, breviter differre tonorum

Qualiter et quantum varietur quivis eorum.

Primus ut ecce leva, ductus spe, vel Lazarus exit;

Estque secundus ut O. nunc cum tibi plus variabo.

Tertius est quinque, quoniam Dominus Simeonem.

Quartus post rubum fidelia Sion.

Quintus vox alma, sextus notum Benedictus.

Septimus Afferte Ioseph. Omnes. caputque.

Octavus Petrus hoc hodie. Veniet quoque nos in

Plenius hoc notulis liber hic docet ipse tonalis,

Saepius ille tibi, tibi consulo, sit manualis.

[233] Capitulum XXI.

Qualiter et quot modis fiat error in cantu.

Cum saepe cantus proprietas non observetur ab omnibus, videndum est, quot et quibus modis error fiat in cantu. Fit enim error quandoque ex impotentia, quandoque ex negligentia, quandoque ex obstinatia, quandoque ex incuria. Ex impotentia male cantatur a senibus, pueris et infirmis, et hoc est veniale, quoniam tales excusat impotentia naturalis, propter quod Persius docet: Naturale vitium non est deridendum. Ex negligentia male cantatur ab ebriis, et ab illis, qui pigritantur, vel contemnunt cantum diligentius usitare, et etiam ab illis excusant, qui totum a parte iudicant improvise; et isti autem vix excusantur, aut omnino venia non sunt digni. De primis horum dicit Aristoteles: Ebrius duplici poena punietur; de aliis bene dicitur: quia Ignorans ignorabitur; contra ultimos dicitur: careat successibus opto, quisquis ab eventu facta notanda putat. Contingit enim diversos cantus modo eodem inchoari et diversimode terminari, sicut has antiphonas: antiphona Benedictum sit etc. et Gloriosi principes; et hanc: Cantabant sancti; et hanc Sub throno Dei. sicut et has Iste puer. In odore. Tamen haec omnia differunt secundum tropos tenorum, quod ex fine cognoscitur evidenter.

Ex obstinatia male cantatur ab illis, qui cantus propria lege relicta propter motum animi sui excedunt, et rite composita pervertunt, et sic perversa docent alios, et in usum incorrigibilem deducunt ea adeo, ut non usus eorum, sed potius abusio pro auctoritate videatur teneri. Contra tales dicitur: qui peccat peccare docens bis peccat et in se, qui reus est, et in hos, quos facit esse reos. De talibus dicit Aristoteles: quod quidam nati sunt ad contradicendum; et hi tales tunc primum exultant, quando sinistram opinionem suam cum clamore defendunt.

Ex incuria male cantant, qui sive taedio affecti sunt, in labore quoque defessi, quae in cantu levanda sunt deprimunt, non cantui, sed sibi parcentes; vel petulantia quadam inducti, quae deprimenda sunt levant inepte, et cantum in comparatione ad praemissa perficiunt inconcinne. Exemplum primi graduale Qui sedes Domine; ibi super Cherubim, cum superius dicendum sit, inferius dicunt et errant. Item aliud: Cum principes persecutis, ibi concupivit; altius enim in c. acuta dicere deberent, quod dicunt in b. molli. Item aliud graduale: probasti domine, ibi igne me etc. cum enim in e. acuta incipere deberent, incipiunt in F. gravi. Aeque quaedam, quae deprimenda sunt, levant, ut in antiphonis cum appropinquaret dominus Ierusalem, ibi si cognovisses et tu. sicut in terribilis ibi et porta coeli; in gravibus enim canendum est, quod levant inepte.

Item per incuriam peccant, qui voce insulsa et rudi cantum incipiendo a cursu legitimo eum detorquent; quod solet contingere in his antiphonis: Cum inducerent puerum. Cum audisset Iohannes; [234] cum enim sint primi, si nota nimis inflectitur, videntur concordare cum his: qui de terra est: antiphona Quando natus es. quae sunt tertii. Item per incuriam plurimum damnose peccant, et alios quam plurimos faciunt peccare scriptores, qui claves initiales et finales cantus non observantes, dum cantum inepte incipiunt, dum ad finem legitimum pervenire non possunt, vel in cursu corrumpunt eum, vel a fine suo proprio ipsum distorquent, et quandoque ad alium tonum eum procurant; pro exemplo huius peccati revocetur in memoriam cantus alius, qui necessitatis causa transfertur a gravibus ad acutas, quem si quis aliter inciperet, oberraret scribendo, et ante post cantando.

Item per incuriam peccant in cantu, qui credunt et dicunt, quod nota non peccat. Tales autem omnibus attribuunt unum tonum, et hi tales potius cum equis hinniunt, cum bobus mugiunt, quam cantare aliquid videantur. De talibus in poesi dicit Horatius, quod ridetur, chorda qui semper oberrat eadem. Tales ignorant, quod iterum caetera nota idem operatur in cantu, quod figura in metro. Est enim intentio actoris in cantu et actoris in metro una in genere, scilicet ut vox cum materia dictaminis sui (concordet). Si enim materia dictaminis in cantu fuerit gaudiosa, notam decet esse levem et laetam, sicut est cantus de S. Maria, de S. Iohanne Baptista, de Epiphania, de Resurrectione et de similibus. Si vero dictamen rem laboriosam vel secundum virtutem vel secundum apparentiam significat, nota debet esse gravis, et transire de b molli in [sqb] durum, et e contrario. Hoc satis patet in Fabiane, et in collegerunt, et in prolixitate versuum Responsoriorum S. Stephani, et his similibus. Dum vero materia medio modo se habet, et cantus medio modo se debet habere; quod stulti putant ratione carere.

Metrum de Eodem.

Errant in cantu, nec sunt cantare potentes

Infirmi graviter, pueri, senioque trementes.

Hoc nemo culpet, quia naturale videtur;

Naturae vitium nemo ridere tenetur.

Sic dum negligitur cantus, fit durus, ineptus,

Plus aloes quam mellis habens est aure receptus.

Ebrius, ac studium qui non exercet in arte,

Ac totum qui scire putat visa sibi parte,

Cantant et cantus maculant errore decorem.

Sic cantans cantor cantoris perdet honorem.

Et obstinati quidam cantare volentes

Cantum depravant rationis iure carentes,

Erroremque suum valido sermone tuentur,

[235] Nec cessant moniti, bene se cantare fatentur,

Et credunt multi: sic talis abusio crescit;

Scribitur, et scriptam ratio deponere nescit.

Per tales in G. Deus misit suscipit ortum,

Et tunc inferius dant enormem sibi portum.

Quod male cantatur facit hoc incuria, quando

Taedia praecedunt aut cura labore gravando.

Saepius illa premunt, quae debent iure levari,

Sed levat hoc petulans, quod debet rite gravari.

Sic et qui mutare tropum dum turpiter audent,

Qualicumque modo finem contingere gaudent.

Quod nota non peccet, quidam dixisse feruntur;

Sic et nunc dicunt etiam, sed falsa loquuntur.

Namque figura Dei decet ut similis videatur,

Sic nota materiae quantumlibet assimilatur,

Laeta notat laetam, non difficilique labore

Signabis medii mediam mediante colore.

Capitulum XXII.

Qualiter novus cantus habet fieri et diversificari.

Cognita cantus proprietate non satis videbitur alicui, quod potest ea cantare, quae sunt ab aliis et prius inventa, sed forte vel propriae virtutis alacritate, vel precibus aliorum inductus cantus dictamen cum notis condecentibus curabit componere; vel ad minus dictamini aliunde accepto cantum adiungere competentem.

Considerandum est igitur huic cantori, qualiter cantum proprium suo tono praecognito adaptet, quia sicut homines non omnes delectantur in cibis eisdem, sed quidam in dulcibus, quidam in amaris, quidam vero in his, qui medio modo se habent; sic et in cantu quosdam nonnisi morosas et terminales vagationes primi toni audire delectat, alios vero praecipites et obscuras gravitates secundi toni: quosdam vero quasi severa et indignans praesultatio tertii magis iuvat: alios quosdam sonus quarti quasi mulcens et adulatorius trahit: alii petulanti lascivia quinti mulcentur: alii voce sexta veluti quadam dulci amantum querimonia, vel sicut a cantu philomelae moventur. Aliis quoque liberi saltus toni septimi iocundi videntur; alii seriositatem octavi quasi generalem vel primam doctrinam prae caeteris libenter attendunt. Unde et Terentius diversas diversorum intentiones considerans ait: Quot capita, tot sententiae, suus cuique mos est.

Igitur si musicus ad preces alicuius cantum componat, si voluerit satisfacere intentioni petentis, ab eodem scrutabitur, in qua specie cantus praecipue delectetur, et secundum hoc proposito tono cantum adaptet. Si vero mores petentis [236] non tantum advertit, quantum proprietatem ipsius materiae, consideret, quid dicit Horatius in poetica, quia cuilibet materiae non convenit modus unus metrificandi. Unde dicit: quod Fortia maeonio gaudent pede bella referri; et iterum: peccat in Andromachem, Thaida sis quis agit. Sic et in cantu componendo cautela consimilis debet apponi, ut materiae dictaminis tali vel tali suus cantus proprius adiungatur. Si enim materia tristis fuerit, cantus erit proprie humilis et depressus, ut in responsorio Libera me Domine, et in antiphona, quae planctum David insinuat: Doleo super te; similiter et in planctu Didonis: O decus o Lybiae regum; quare Tractus missarum secundi toni sicut et octavi, Tractus vero vel in missa, vel pro animabus, vel in die ieiunii debet cantari, et in his vel cantus proprie erit lugubris, vel seriosus ad minus; et propter hoc isti toni prae caeteris Tractibus de iure debentur. Si autem materia laeta fuerit, cantus etiam se conformet in acutis eidem. Sic fit in pascha, dum cantatur Alleluia, surrexit pastor bonus; cum rex gloriae, et similia. Si vero materia fuerit laeta et iocosa, cantus cum saltu convenit, sicut in Epiphania Veterem hominem etc. de sancto Ioanne. Propter inseparabilem etc., et de S. Maria: Gaude mater. Si autem materia medio modo se habet, eidem et cantus proprie se conformet. Contingit enim, cantum a quibusdam fieri talem, ut singulos tonos percurrat. Itaque prima eius particula primo, secunda secundo reddatur, et sic de aliis: et hoc fit, ut ipse musicus peritiam sui magisterii ostendat in cantu, vel quia considerant, identitatem esse matrem fastidii, cum diversitas incitet appetitum. Secunda huius diversitatis causa potest accidere habita consideratione ad materiam, in qua sunt quaedam prospera, et quaedam adversa, sicut patet in cantu de S.Catharina, de S. Gregorio, de Transfiguratione Domini, et similibus.

Notandum etiam, quod quidam cantus inventores cantui suo signum aliquod speciale apponunt; unde quidam repetitionibus et inferiorem notam specialem concedunt, quam primum non habuit, quod praecessit, quemadmodum in responsorio Descendit de coelis. Talis est cantus S. Lamberti per totum. Alii structuram sui cantus erigere nolunt nisi super bases rhythmi vel metri, quorum exempla facile occurrunt quaerenti. Alii tenorem toni antiphonae per versiculum, qui antiphonam comitatur, declarant. Sic videtur in cantu S. Laurentii, S. Pauli, Sanctae Trinitatis. Opportunum est etiam cantus compositori, si delectabiliter cantum componere et ordinare voluerit, ut pausas in cantu ordinet, ubi pausandi tempus exigit ipsum dictamen; haec doctrina bene observatur in hac antiphona: Cum esset desponsata etc. sicut in illa: Cum inducerent puerum Iesum; et de similibus similiter iudicetur. Alioquin dum sensus dictaminis notam impedire videtur, et e contrario, taedium non solum subinfertur cantori, sed etiam auditori. Notet etiam cantus inventor, delectabilia esse cantus intervalla diatessaron et diapente, quod patet per Alleluia, vox exultationis; et haec saepius possunt poni; diapason etiam, si extrema eius firmiter observantur, cum delectatione interseritur: sed propter eius difficultatem raro ponatur.

[237] Metrum de Eodem.

Est aliquis cantare sciens, cantatque libenter;

Et satis est illi, quod scit cantare decenter.

Non satis est alii certo procedere calle,

Vultque sub umbrosa tempus deducere valle.

Qui cantare cupit, quod non prius audiit ullus,

Si non arte canit, mihi cantor erit quasi nullus.

Musicus attendat, qui cantum fingere curat,

Cantum propositum, quem formula iure figurat.

Materiae docet hoc virtus dictaminis ante,

Qui sequitur cantus, hac prodeat insinuante,

Tristis dat tristem submissum, laetaque laetum.

Qui manet in medio, cantum iubet esse quietum.

Cum planctum signet vel saltem seria tractus,

Iure secundus erit, huic octavus quoque tactus.

Vox exultantis cum rex. vult sextus habere,

Maxima per cantum vult gaudia nempe docere.

Sed tamen os quodvis non laudat quemque saporem:

Vocem, quam fugit hic, probat et docet hic meliorem.

Est aliud speciale tono, quem diligit unus,

Alter amans aliud, cantum rogat hoc dare munus.

Musicus idcirco faciens quodcumque rogatur,

Materiam cantans non semper concomitatur.

Excusat sese precibus fortasse petentis:

Sed plus laudo modum quidquam peccare timentis.

Est cantor quandoque novus dum carmina fingit,

Congregat ipse tonos, omnesque per omnia pingit,

Sic tamen, ut sedem primus teneat sibi primam,

Et reliquas reliqui, donec veniatur ad imam.

Forsitan ostendunt, quia sunt hac arte valentes,

Aut aliter, quia multa placent, probo per comedentes.

Pontica sic dulci iunguntur tristia laetis,

Stat rosa cum spinis, abies corilique rubetis.

Laude suum cantum credunt quidam fore dignum:

Ac in eo proprium gaudent ostendere signum.

Scriptores etiam libris quandoque metrorum

Affigunt etenim signum speciale decorum.

Persius et Petrus hoc observare docentur,

Qui versus ornare suos per signa videntur.

[238] Capitulum XXIII.

Quae sint vitia in novo cantu cavenda.

Ex iam dictis patet, qualiter novus cantus habeat inveniri, et qualiter propriae materiae suae debeat intendere, nisi forte propter causam quamque extraneam aliter informetur. Sed teste Aristotele in topicis, eiusdem moris est diligere amicos, et odio habere inimicos, sicut et intendere proprietatibus, quae cantui iure debentur, et evitare vitia, quae cantum depravando corrumpunt. Sed cum non facile caveatur nisi cognitum, opportunum est, ut ea, quae in cantu vitiosa sunt, a magistro novi cantus caute et studiose vitentur.

Caveat itaque novus magister in cantu, ne cursu cuiusque toni tropus contrarius adiungatur, id est, ne in principio et medio cantus uni tono appropriatus in fine alii tono positus deputetur. Haec doctrina olim observata est in cantu de Trinitate; male autem in communione Principes persecuti sunt me, quae legem et cursum habet quandoque tertii, quandoque sexti, ultimo tropum habet primi, et sic manet primi toni. Vitium illud in musica proportionaliter assimilatur soloecismo in grammatica, qui causatur ex discohaerentia accentuum dictionum.

Item aliud vitium in cantu novo debet caveri, ne interveniat in eo intervallum irregulare, et aliud a novem superius assignatis: quemadmodum si transitus fieret ab E. la., mi. ad B. molle, vel e contrario. Et assimilatur hoc vitium propositioni falsae, quae a dialectico multum vitatur. Musica irregularis et talis iure musica falsa vocatur, et multum vitetur. Item in formatione cantus novi non apponitur inutiliter repetitio intervalli eiusdem, quemadmodum invenitur in hoc tractu: Qui habitat et refugium meum Deus meus, et similiter in hoc Introitu: miserere mihi Domine. Sciendum tamen, quod intervallum vel clausula repetitione una cum delectatione auditur; semel igitur potest repeti, sed raro, sicut in Alleluia, surrexit pastor bonus, ibi, pro ovibus, et in cantu de S. Nicolao Clementiam. Et considera, quod hoc vitium simile est nugationi, quam rhetor plurimum detestatur.

Item cantor novus et mutilatam brevitatem et fastidiosam prolixitatem diligenter evitet. Et haec duo vitia cum eclipsi et macrologia similitudinem habere videntur, haec duo removet Horatius a bono poeta, unde dicit: brevis esse laboro, obscurus fio: Sectantes levia nimium deficiunt. Quod si quaedam praedictorum vitiorum, vel omnia in libris ecclesiasticis quotidie videantur, talis excessus primis eorum cantoribus imputetur, qui etiam auctoritate ipsorum potest aliquatenus excusari. Sciendum tamen est modernis, quod eis non licet, quidquid antiquis licebat; quod patet in libris veterum, tam in constructione prosarum, quam in figuris metrorum.

[239] Metrum de Eodem.

Dicto quid deceat, dum cantus principiatur,

Quid maculet cantum, lateraliter hoc habeatur.

Nam foveam saltem prudens vult scire viator,

Hanc ut transiliat directi callis amator.

Non de sede tropus cursum detrudat inique.

Est melius, concors quod ei sit semper ubique.

Est aliud vitium saltus, quem regula spernit;

Hic modus est falsus, dicat qui talia cernit.

Et nota plusquam bis eadem numquam repetatur,

Unisonum demas, quia saepius hic iteratur.

Et brevis et longus nimium sine laude recedit:

Cantus nil movet hic, alius per taedia laedit.

In medio virtus vitiorum visa placere,

Nos docet in cantu medium quoque iure tenere.

Est alius quaerens, cur talia nunc prohibentur,

Cum satis antiquis prius observata notentur?

Audiat hic, licita quia non sunt multa modernis,

Quae prius antiqui posuerunt scripta quaternis.

Multos nempe modos posuerunt saepe loquendi,

Qui modo sunt vitium, quia sunt vitiosa canendi.

Capitulum XXIV.

De polyphonia.

Hactenus de cantu simplici dictum est, qui simplex dicitur, quia vel cantatur ab uno, vel a pluribus uno modo. Nunc autem huic operi finem proponentes imponere, ne polyphoniae videamur penitus ignari, de ipsa quid sit, et qualiter dividatur, aliquid parvum dicemus. Polyphonia dicitur a polis [polus] quod est pluralitas, et fonos [phonos], quod est sonus, quia nihil aliud est, quam modus canendi a pluribus diversam observantibus melodiam. Dividitur autem in tres species, scilicet dyaphoniam, triphoniam, et tetraphoniam, id est, in cantum duplicem, triplicem et quadruplicem.

Dyaphonia est modus canendi duobus modis; et dividitur in basilicam et organicam. Basilica est (modus) canendi duobus modis melodiam, ita quod unus teneat continue notam unam, quae est quasi basis cantus alterius concinentis; alter vero socius cantum incipit vel in diapente, vel in diapason, quandoque ascendens, quandoque descendens, ita quod in pausa concordet aliquo modo cum eo, qui basin observat. Organica dyaphonia est melodia duorum vel plurium canentium duobus modis, ita quod unus ascendat, reliquus vero descendat, et e contra; pausando tamen conveniunt maxime vel in eodem, vel in diapente, vel in diapason. Dicitur [240] autem organica ab organo, quod est instrumentum canendi, quia in tali specie cantus multum laborat.

Triphonia est melodia sive modus canendi a tribus vel a pluribus; et modis tribus, ita scilicet, ut ab uno vel pluribus teneatur pro basi continue nota una; et ab alio uno vel pluribus idem cantus incipiatur in diapente, et in eodem cursu cantetur usque in finem; a tertio uno vel pluribus idem cantus in diapason continue incipiatur, et in prima voce cursus eiusdem cantus legitime finiatur: et hic modus triphoniae sicut basilicae triphonia incipiatur. Organica triphonia est melodia vel modus canendi a tribus vel pluribus, modis tribus divisis ita, ut unus vel plures basim teneant in gravibus notis pausarum; ab alio uno vel pluribus cantus distertius organicus incipiatur in diapente, vel forte in diatessaron; et a tertio uno vel pluribus cantus incipiatur organicus diformis in diapason, et pars tertia secundae organicae obviando cum ea; et cum prima utatur aliqua pausatione concordi vel in diapente, vel in diapason, potest etiam esse, ut organica et dissimilis triplex nota simul ab his tribus partibus decantetur: et hic modus bene dicitur organica triphonia.

Similis est doctrina de tetraphonia, in qua diversae partes quatuor variantur: pars nimirum inferius incipit in gravibus; secunda pars cantum eiusdem incipit in diapente; tertia respectu primae incipit in diapason, et quarta respectu secundae incipit in diapason similiter; et sic partes quatuor cantum pariter percurrendo pariter pausent, et pariter cantum finiant, ita ut parti cuilibet modo suo praedictum. Organica, ut dictum est, ab organo vocali nomen accepit, eo quod diversa organa diversimode resonent, quemadmodum et singuli homines singulas habent formas diversas. Organica nihil aliud est, quam dispar concordia cantus diversimode sibi occurentis; dum enim in tali specie cantus pars una multum ascendit, reliqua vero multum descendit, et e contrario, et pausat pariter, ut dictum est, vel in eadem clave, vel in diapente, vel in diapason. Si autem eos alibi pausare contigerit, quod raro videtur, non debet vocem diu tenere, sed reptim resilire a pausa. Saepe tamen contingit in organica, quod pars inferior pausans habet notas, et superior multas: tunc vero paucae tractim sunt, multae canendae velociter, donec tandem in fine concurratur vel in eodem, ut dictum est, vel in diapente, vel in diatessaron.

Metrum de Eodem.

Est cantus simplex, qui per praedicta notatur,

Nec duplici, triplici, nec quadruplici sociatur.

Si modus est unus, simplex de voce vocatur,

Qui propter plures cantantes non variatur:

Estque quia duplex, non quod duo sint hoc more canentes.

Imo duplex modus est, quem servant arte fruentes.

[241] Pars tenet una notam, pars altera concinit apte,

Et placet hoc auri multa dulcedine captae:

Vel canit utraque pars discors concorsque sodali.

Organicum genus hoc dicas modulamine tali.

Inde triplex cantus triplici modulamine crescit,

Non quia tres cantant numero maiore tumescit,

Vel pars prima notam reticet, binaeque sequentes

Conveniunt varie, sed primae convenientes.

Vel canit organice prior, et cantum triplicando,

Non differt, nisi per claves, cantumque gravando.

Est pro quadruplici cantus modulamine quartus,

Nec praemissorum quisquam fit in ordine tantus.

Attamen in triplici magis est cautela canoris,

Dum canit organice pars quaeque, magisque laboris.

Pars prior in gravibus canit, altera cum diapente,

Tertia, quarta duplex diapason addit neque lente.

Tertia respondet primae, sed quarta sequenti,

Talia non cantet, nisi cantans mente libenti.

Et pausent pariter, pariter finire notati.

Et nos hunc librum sumus hic finire parati.

Capitulum XXV.

Integumentum musicae.

Teste philosopho, simile congaudet suo simili, et aspernatur contrarium. Cum itaque de musica dictum sit, a quibus, et qualiter sit inventa, quid sit, et quae sit eius proprietas, et quis finis; non videtur inconveniens, quod praedictis adiungatur, si aliud est in rebus exemplum, cui similis videatur. Musica etenim, ut tropologice loquamur, ecclesiae similis esse videtur, quod patet per ea, quod utrobique in eisdem speciebus numeri radicantur.

Musica scientia est una; quamvis in diversis partibus sit fundata; sicut et cum ecclesiae multa sint membra, ecclesia tamen una est, in unitate fidei catholicae radicata. Unde Salomon in Canticis: Una est columba mea, formosa mea etc. sic enim figurative de sancto Spiritu, de sanctitate et unitate ecclesiae fuit locutus. In musica binarius reperitur, in quantum dividitur in mundanam et humanam; sicut et in ecclesia binarius esse probatur, in quantum possidet habens duo testamenta, qui legit et considerat comparando, per quae operatur et coniungit eorum parietes per lapidem angularem, qui Christus est, innuendo. Item alius binarius est in musica, in quantum dividitur in naturalem et instrumentalem; sicut et in ecclesia reperitur et alius binarius, in quantum vita contemplativa utitur et activa: naturalis contemplativae similatur, et instrumentalis [242] activae. Musica etiam contemplativae assimilatur, quoniam qui traxit in habitum, ut corde et absque libris eam valeat exercere: sicut et activae assimilatur musica, quoniam sine instrumentis exterioribus, ut libris, cantor exercere non potest. De hoc tamen dicitur, quod optimam partem elegit sibi, quae non aufertur ab ea: sic nec usus musicae ab eo, qui habitudinaliter servat eam. Et sicut vita Marthae, quae activam signat, periculosior est quam Mariae, quia maiori periculo subiacere videtur, sic et illi, qui cantum nesciunt absque libris, velociori subiacent detrimento in eo, quod libris vel non praesentibus vel in promtis obmutescere videantur, et quasi nihil scire de cantu. Sed quia non cuivis hominum contingit adire Corinthum, consulo, ut qui Maria non potest esse in cantu, saltem et affectum ipsius Marthae sibi studeat obtinere. Item binarius adhuc reperitur in musica, secundum quod in ea cantus vel authentus vel plagalis; sicut et huic similis in ecclesia est binarius, amor scilicet Dei, qui similis est authento, et proximi, qui similis est plagali: quoniam amor et cantus authentus aspiciunt ea, quae sursum esse videantur; amor vero proximi et cantus plagalis in inferioribus assignantur.

Amplius ternarius invenitur in musica; dividitur enim cantus in gravem, acutum et superacutum: sicut et in ecclesia reperitur ternaria cordis contritio, quae gravibus, oris confessio, quae acutis, et operis satisfactio, quae peracutis comparatur, quia sicut haec tria, sic et ista secundum gradus comparationem se habent. Item est alius ternarius in musica, secundum quod musica instrumentalis vel consistit in vasalibus, vel in foraminalibus instrumentis, vel in chordalibus. Sicut est et in ecclesia alter ternarius, scilicet fides, spes et charitas, in quibus debite concordantibus ecclesia solemnizat, et per modum citharizantis festive laetatur. Item et in musica est tertium ternarium reperire, prout principium, finis et medium considerantur in illa: sicut contingit in ecclesia invenire ternarium, in quo Pater ut primus, Filius ut secundus, Spiritus sanctus ut tertius esse creditur et probatur, quorum nullus absque alio vel est, vel erit, vel fuit; et sicut ista tria cantum unum constituunt, sic et hi tres unam substantiam Dei solius.

Amplius in musica est quaternarius, in quantum toni dividuntur in protum, deuterum, tritum et tetrardum. Sic et in ecclesia quaternarius est numerus virtutum, scilicet prudentia, temperantia, fortitudo et iustitia, in quarum significatione in tabernaculo extra ornando fecit Moyses vela et saga quatuor colorum, quae sunt purpura, byssus, hyacinthus et coccus. Item in musica ut plurimum solet fieri, quod in superiori parte dictaminis cantus quatuor lineae protrahantur, sine quibus notae cantorem certificare non possunt: sic et in ecclesia quaternarius praecipuorum est Evangeliorum, per quae operationes fidelium ad beatitudinem diriguntur.

Item in musica sunt septem claves finales; sicut et in ecclesia sunt septem horae officiatae. Amplius in musica sunt septem litterae initiales omnium articulorum, [243] scilicet A. B. C. D. E. F. G. Sic et in ecclesia septem sunt Sacramenta, quae nominantur hoc modo vel ab effectu, vel quia sacrant ecclesiam, vel rei sacrae sunt signa; res enim una corporeo sensu percipitur, et res alia sacra sub ipsa intelligitur; haec sunt Corpus Domini, baptismus, confirmatio, inunctio, ordo, coniugium et confessio. Item alter est in musica septenarius, in quantum in septem articulis cantus acutus fundatur. Sic in ecclesia septem dona Spiritus sancti septenario continentur; est enim Spiritus timoris, pietatis, scientiae, fortitudinis, consilii, intellectus et sapientiae.

Amplius in musica octonarius reperitur in tonis, qui fundatur super quaternarium tonorum praedictum: sicut et in ecclesia octo sunt beatitudines, quae radicantur in quatuor virtutibus paullo ante dictis; diligenter enim consideranti manifestum est, quod unaquaeque beatitudinum a Domino praedicatarum ad aliquam quatuor dictarum virtutum potest reduci.

Amplius in musica distinguuntur intervalla novem sonorum, de quibus competenter dictum est supra et qui sint, et qualiter ab invicem distinguuntur: sicut et ab ecclesia novem ordines angelorum considerantur, et qualiter ab invicem sunt distincti, qui sunt angeli, archangeli, throni, dominationes, principatus, potestates, virtutes coelorum, Cherubim et Seraphim. Item in musica novem sunt spatia, sicut et in ecclesia quantum ad id, quod frequentius et generalius invenitur, novem sunt lectiones, novem responsoria, et novem psalmi: quod frequentius invenitur, dixi, propter consuetudines monachorum, qui pristinam consuetudinem in maiorem convertunt.

Amplius in musica decem lineae possunt videri: sicut et in ecclesia decalogus, id est, decem legis praeceptorum continentia reperitur, quae propter imperitiam minus provectorum hic scripta sunt et leguntur: peritis enim lectoribus multa pariter inutilia, imo superflua esse videntur, quae utilia sunt minus provectis. Non habebis deos alienos coram me, id est, me solum habebis Deum: non assumas nomen Dei tui in vanum, id est, nec facile nec superflue iurabis: memento, ut diem sabbathi sanctifices, id est, eum pro sancto habeas, nec opus servile in eo facias. Honora patrem tuum et matrem tuam, scilicet reverentiam eis et ministeria attribuendo. Non occidas, supple tuo arbitrio vel manu vel consilio vel consensu, sententia enim iudicis hoc potest. Non moechaberis, id est, nullam mulierem carnaliter vel affectionaliter cognosces non legitimam. Non furtum facies, supple voluntate vel opere aliena latenter et indebite subtrahas. Non feres falsum testimonium contra proximum; unde non licet facere quandoque. Non concupisces uxorem proximi tui; si non licet concupiscere, non licet habere. Non servum, non ancillam, non bovem, non asinum vel quidquid illius est, mobile vel immobile, scilicet affectes.

Amplius in musica sunt articuli novemdecim, octo in gravibus, septem in acutis, [244] et quatuor in peracutis: sicut in ecclesia sunt gradus quidam inferiores, quidam superiores, quidam vero medii praedictorum, in quibus ab orthodoxis Deo iugiter ministratur. Primus gradus est fidelium et in caritate manentium laicorum: secundus gradus est itinerantium, peregrinorum etc. tertius est ordo fratrum cum gladio: quartus templariorum: quintus hospitalariorum: sextus ordinis S. Trinitatis: septimus domus Teutonicorum: octavus ordinis leprosorum; et hi octo articuli in gravibus comparabiles esse videntur. Item sunt septem ordines in ecclesia septem articulis consimiles in acutis: primus est ordo secularium clericorum; secundus S. Augustini; tertius S. Benedicti; quartus S. Bernardi; quintus Praedicatorum; sextus ordo S. Guillielmi; septimus S. Francisci: hi iam dicti acutis merito comparantur, quia sunt gravibus altiores. Item gradus sunt comparabiles in ecclesia quatuor peracutis articulis: primus est barbarorum, secundus anachoretarum, tertius eremitarum, quartus christianorum a paganis vel haereticis captivatorum; hi habent similitudinem cum peracutis, quia superexcellunt praedictos in tribulatione et in austeritate poenarum. Claves in musica sunt signa specialium suorum articulorum: sic et in ecclesia sunt habitus dictorum ordinum speciales, per quos ipsi ordines praedicti ab invicem discernuntur.

Item musica finaliter delectationem intendit, sicut ecclesia singulis diebus ad delectationem, quae in sola beatitudine reperitur, anhelat et dicit: Adveniat regnum tuum; de qua delectatione Paulus adiecit: Opto dissolvi et esse cum Christo. In musica est clavis media discreta cantum plagalem dividens ab authento; sicut et in ecclesia Christus mediator dividens hoedos ab agnis, malos a bonis. Est etiam consideratione dignum in musica, quid principium vel medium operetur in cantu, tropus cantum denominat, et in toni sui proprietate conservat: sicut et in ecclesia, quomodocumque se habeat principium vel medium vitae humanae ultima intentio vituperat vel commendat, et homini statum bonum vel malum confirmat. Item musica naturali sua virtute praeservat ab aegritudine imminente, curat praesentem, daemonia terrens in fugam convertit: et haec omnia in ecclesia manifeste possunt videri. Cum igitur musica in talibus, in tot et in tantis habeat similitudinem cum ecclesia, nihil mirum, si usus musicae et solemnis eius memoratio in ecclesia observetur.

Metrum de Eodem.

Ecclesiam signat, similisque videbitur ipsi

Musica, quae deceant hanc illam plurima scripsi.

Partibus in multis est, ars tamen una sciatur;

Una columba mea Salomon ait, ista probatur.

Mundus, homo duplicem speciem dant insuper arti;

Testamenta duo reliquae potes addere parti.

[245] Alter in hac arte binarius esse videtur,

Quo naturalis, instrumentalis habetur:

Contemplativam docet ecclesiae fore vitam,

Atque per activam pariter videas redimitam.

Tertius hinc binarius est, fit namque plagalis

Cantus et authentus, dum forsitan est specialis.

Sic et in ecclesia duplicem solfamus amorem,

Vultque Deus primum, sed proximus ulteriorem.

Hinc trinarius est utrobique repertus, acutus

Namque gravem sequitur, quem consequitur peracutus:

Est et in ecclesia cordis contritio primum

Ob peccasse dolens, venit hinc opus, exit ad imum.

Haec tria dant arti, vas, chorda, foramen, honorem:

Sed tria sunt spes atque fides, si iungis amorem.

Sicut habet primum, medium, finem quoque psalmus;

Sic tres sunt Genitor, Natus, quoque Spiritus almus.

Protus habet socios, cum quartus sit sociorum:

Ecclesiae libri tot sunt Evangeliorum.

Quatuor ut claves proprias cognoscimus horum:

Tot quoque virtutes hominum cognosce bonorum.

Sit prudens, iustus, sit fortis, sit moderatus,

Qui per virtutes desiderat esse beatus.

Hinc signant coccus, hyacinthus, purpura, byssus,

Quodlibet istorum fuerat color ad saga missus.

Septem litterulae claves sunt articulorum:

Hunc et in ecclesia numerum dic esse sacrorum,

Corpus, baptismus, confirmat, inungit, et ordo,

Coniugiumque sacrum, postremum confiteor do.

Septem sunt claves, quae sufficiunt in acutis:

Dat Deus ecclesiae septem sua dona salutis.

Siste tonos octo, bene si fuerint numerati:

Sic et in ecclesia scio, quod sint octo beati.

Musica dicta novem tenet intervalla sonorum:

Tot quoque spirituum sunt agmina sancta bonorum.

Articulis denis ut linea consociatur:

Qui liber est Moysi tot praecepta famulatur.

Iunge novem denis, sic articulos numerabis:

Totque modis homines nunc ecclesiae variabis.

Est laicus, peregrinus, eques gladii, bonus hospes,

[246] Templum, Teutonicus, trinus, post hos male sospes.

Hos similes gravibus praedictis octo notabis.

Nunc septem videas, et acutis assimilabis.

Augustum clerus praeit, et sequitur Benedictus,

Bernardus post hunc, qui non vult cedere victus;

Praedicat alter, et hunc Guillelmus concomitatur.

Hinc pede Franciscus nudo, nodisque gravatur.

Barbarus in fovea, silvis iacet anachorita,

Ultima captivis patitur, praeit hunc eremita.

Est delectari quod musica quaeritat, ergo

Sentio dum canto nova gaudia, tristia tergo.

Sic facit ecclesia quocumque labore prematur,

Hoccine proponit, quod laeta pace fruatur.

Annicius dicit, quod delectabile summum

Est Deus, ecclesia pretium petit hunc sibi numum.

Est clavis media, quae discretiva vocatur,

Christus discernens pravosque bonosque sciatur.

Hoc tropus in cantu tribuit, quod sit tonus unus:

Laudat seu vitiat sic hora novissima funus.

Hoc facit ecclesia, quod musica, plus quoque multo

Mundat, munda facit, salvat moerore sepulto.

Talia, tanta potes praeconia, totque videre

In cantu, per quae debet de iure placere.

Estque nihil mirum, si se bene compatiantur,

Quae praedicta duo concorditer hoc operantur,

A Domino quidquid bonitatis habere sciantur,

Est his collatum, Domino laudes referantur.

Laus tibi summe peto, tua summa potentia fortis,

Quem nihil poterit clausis excludere portis;

Cuncta domat, nihil est, quod forte resistat eidem.

Omnia fecisti verbo cum tempore pridem

Nate patris tanti summi sapientia patris,

Materie carens quod sis natus, placuit tibi matris.

Tu cum patre polos potuisti condere sursum,

Tu sub molli solis voluisti subdere cursum.

Uxorem genitor nescit, virumque maritum.

Tu patre matre cares, talem nusquam scio ritum.

Filius et tamen es patris aeternumque fuisti,

Filius et matris, hominem fore quem voluisti.

[247] Quod sis naturae princeps, per facta patescit,

Quod natura negat, miratur, denique nescit,

In te coniungi contraria cum videantur,

Non ut mixta solent, medium causare notantur.

Christus verus homo, verus Deus esse probatur:

Sic non diminui pars haec aut illa sciatur.

Spiritus alme patris ac nati, tu pietatis

Fons, tu principium per quod fit gratia gratis,

Tu lux in tenebris, tu lucis continuator;

Consolans miseros, confractis es reparator.

Errantes revocas, et das requiescere fessis.

Ducis et inducis inopes in gaudia messis.

Da pater, ut simus vitio virtute rebelles;

A nobis poenam sic iudex iuste repelles.

Da fili, stolidae quod mentis nube fugata

Hoc sapiant famuli, quod sint de forte beata.

Spiritus alme veni, bonitatis complue rore

Pectora, ne sterili maneant arentia more.

Non hi sunt idem, sunt quos tres, non tria credo.

Regia sic via me teneat, nec abinde recedo.

Qualiter haec fiant, patris huius in arce videbis;

Simpliciter credens hac nunc in valle tacebis.

Quodque superfuerit agni paschalis edendo,

Igni comburas, lex praecipit ista monendo.

Committas fidei, quidquid dubitabile crescit;

Quod supra vires fuerit, sic laedere nescit;

Spirituique sacro da quidquid fortiter urget:

Crede mihi, si credis ei, mens credula surget.

Saepius haec loquimur, sed tale per omnia munus;

Ut bene credamus, det nobis trinus et unus.

Portus adest, proram tenet anchora, cymba movetur.

Sed quoties aderunt fluctus, aperire rogetur.

Cymba quidem fragilis, pauper quia cymba Iohannis,

Quae rimosa carens costis, obstructaque pannis,

Primo servivit tibi virgo parensque beata,

Teque iuvante fuit cum prosperitate relata.

Pondus erat magnum, fuit impar viribus istis:

Sed tu naufragio pia promta rogata resistis.

Tu mare postremas tenebras fluctusque retundis.

[248] Nec mirum, si stella maris dominatur in undis.

Te mediante fuit, quidquid de te fuit actum,

Me rege, me salva, super hoc mihi postulo pactum.

Hinc onus et levius chartam navicula vexit,

Quam dictae Dominae, Domini quoque gratia texit.

Illic scripta docent varie, quod epistola poscit,

Et quid dictamen, quod testis promere nescit.

Tertius iste labor de cantu servit amicis,

Non reprobis sed simplicibus, puerisque pudicis.

Nam reprobus reprobat, non iuste dicta remordet:

Vix antiqua placent, cui cuncta recentia sordent.

Quodlibet hoc operum nostrorum quando videbit,

Affectum mentis numquam culpare valebit.

In tenui mensa mens pinguis pinguia coenat.

Hoc opus auctoris mens ipsa serena serenat.

Da Deus, ut scriptor, lectores quique benigni

Coram te fiant coelesti carmine digni.

Da nobis iuste modo vivere menteque munda;

Da post in coelis tibi psallere voce iocunda.

Detractor dabit isti forsitan arti,

Perpendens opus hoc, spatium quaeque temporis arcti.

Quatuor hoc menses a principio genuerunt,

Nec tamen a studio cessandi causa fuerunt.

Hoc octingenti sunt sexagintaque versus:

A primo folio liber hoc docet ipse reversus.

Explicit summa magistri Iohannis de Muris.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License