Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[505] Compendium de discantu mensurabili compilatum a fratre Petro dicto Palma ociosa.

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis et intemeratae virginis Mariae totiusque curiae celestis necnon ad devotionem fidelium excitandam quandam [506] artem sive doctrinam compendiosam de discantu mensurabili edere proposui, quatinus regi regum omnium salvatori subtiliter ac melodiose psallere cupientes dimissis instrumentis quibuscumque manufactis ex instrumentis naturalibus aliunde deifico natura mediante compositis ad psallendum convenientibus cum intentione cordis debita et vocis modulatione omni saecularitate et vana gloria postpositis harmoniam suavissimam Deo etiam hominibus acceptabilem impendere non differam divina officia celebrando. Quam quidem artem sive doctrinam in tribus capitulis divino mihi pneumate auxilia impendente percipere faciam complementum. In primo igitur capitulo agetur de discantu simplici et eius speciebus, in secundo de falsa musica, in tertio de floribus musicae mensurabilis.

[507] Primo igitur videndum est de simplici discantu. Sed antequam ulterius procedamus, primo et principaliter videamus, quid sit musica in generali et in speciali, deinde quid sit musicus et quis dicitur esse musicus et quis non et ulterius, quid sit cantus et discantus.

Musica est ars sive scientia bene et recte modulandi sono cantuque congrua vel musica secundum quod dicit beatus Isidorus est peritia modulationis sono cantuque consistens. Et dicitur musica a moys, quod est aqua, et ycos scientia, quasi scientia aquatica. Unde musica interpretatur achates ideo quod plectrum linguae semper est humidum et nulla vox procedit ab ore modulantis nisi aquatice, vel musica a musis per derivationem. Novem enim dicuntur esse musae. Nota, quod novem sunt instrumenta quae vocem humanam operantur scilicet duo labia, quatuor dentes principales, palatum linguae, concavitas gutturis, anhelitus et pulmones. Unde versus:

Instrumenta novem sunt: pulmo, lingua, palatum,

Quatuor et dentes et duo labia simul.

Dicto de musica in generali, dicendum est de eadem in speciali. Unde notandum, quod Musica dividitur in musicam mensurabilem et non mensurabilem. Musica mensurabilis est vere perfecteque canendi scientia, omnium musicantium vocum speculatrix, gubernatrix et magistra. Vel sic: Musica mensurabilis est quae per tempora praecise et recte est mensuratrix. Musica immensurabilis est illa, per quam cantatur divinum officium secundum gamma manus et monocordum et secundum tropos abusive tonos nominatos principales et collaterales, de quibus beati Jeronimus, Gregorius et (fol. 60a) Guido cum pluribus aliis tractaverunt. Et dicitur immensurabilis, quia sine certo numero temporum cantatur; similiter ad voluntatem cantantis pronuntiatur secundum quod sibi melius placuerit et visum fuerit oportunum.

Musicus est qui ratione perpensa canendi scientiam non servitio operis, sed imperio speculationis assumpsit. Non enim dicitur musicus vel cantor sed bestia, qui facile aut praesumptuose plures cantus emendat, nisi prius per omnes modos et regulas artis investigaverit, si forsan in aliquo stare possint. Nec etiam dicitur verus musicus, qui voce vel manibus tantummodo operatur, sed qui de musica noverit regulariter loqui et certis rationibus eius sensum plenius enodare.

Cantus est inflexio vocis ad vocem. Discantus est aliquorum diversorum cantuum duarum vel plurium vocum secundum modum et tempus ad aures pervenientium dulcis melodia. Et dicitur discantus quasi diversus cantus, eo quod illi cantus, ex quibus discantus componitur, debent differre, ita quod, quando unus ascendit, alter descendat et e contrario. Possunt tamen ambo simul ascendere et descendere propter cantus pulchritudinem vel propter defectum vocis et etiam causa necessitatis. Et talis ascensio sive descensio non debet fieri eodem modo. Immo debet quanto decentius potest floribus adornari. Concedo tamen ascendere simul et descendere eodemque modo sive divisione aliqua in speciebus sive differentiis imperfectis sicut est semiditonus, ditonus et tonus cum diapente. Nec etiam in speciebus sive differentiis musicalibus praedictis perfectis aut imperfectis neque in media consulo fieri eodem modo duas vel plures consonantias unisonantes in eodem spatio sive linea existentes.

[508] His visis videamus breviter, ex quibus speciebus musicae discantus valeat ordinari. Unde notandum est, quod omnis simplex discantus, qui nihil aliud est quam punctus contra punctum sive notula naturalibus instrumentis formata contra aliam notulam, simpliciter potest componi et ordinari ex unisono, semiditono, ditono, diapente, tono cum diapente et diapason. Ad evidentiam istarum specierum musicalium discantus praedictarum, ut clarius intelligatur, est scire necessarium, quid sit vox in musica et quid sit tonus et semitonium. Vox in musica, ut dicit beatus Isidorus, est sonorum notarum signorumve coadunatio, vel vox secundum musicam est quaelibet notula naturalibus instrumentis formata tam in cantu mensurabili quam non mensurabili. Et est sciendum, quod 6 sunt notulae sive voces naturaliter formatae secundum musicum. Quae quidem voces in omni musica repetuntur, scilicet ut re mi fa sol la (fol. 60b). Insuper est notandum, quod omnis vox musicalis aut est intensa aut remissa, quia dicit Isidorus: consonantia est dissimilium inter se vocum in unum redacta concordia, et Gregorius: consonantia est acuti gravisque soni mixtura universaliter uniformiterque auribus accidens. Tonus consonativus ut dicit Papyas est legitimum acuminis vel gravitatis [spatium] de sono ad sonum. Item Boetius: Tonus est legale spatium elevationis seu depositionis continens in se duo semitonia. Vel sic: Tonus est distantia unius vocis ad aliam tam ascendendo quam etiam descendendo sibi propinquiorem, ut si dicamus ut re, re ut, re mi, mi re, fa sol, sol fa, sol la, la sol. Et dicitur tonus a tono tonas, eo quod perfecte et distincte dicit distantiam inter duas voces. Semitonium est elevatio seu depositio solius mi ad fa et e contrario dicendo mi fa, fa mi. Et dicitur semitonium de semi indeclinabile, quod signat idem quod dimidium, et tonus toni Unde semitonium quasi dimidium toni.

His igitur omnibus diligentia qua decet consideratis, ad primam speciem discantus ordinandam et disponendam adiuvante Domino veniamus.

Unisonus est omnis sonus naturalibus instrumentis formatus sine intentione vel depressione immediate prolatus; vel sic: unisonus est unius et eiusdem vocis immediata repetitio. Et dicitur unisonus ab unus, a, um et sonus, ni quasi unus sonus et immediate repetitus, ut hic:

[SIMG15:508,1; text: exemplum] [PETCOM 01GF]

Possumus enim ascendere ab unisono ad alias species sive differentias discantus supra ipsum existentes, ut hic patet:

[SIMG15:508,2; text: Discantus. Tenor.] [PETCOM 01GF]

Possumus etiam descendere ab aliis speciebus sive differentiis discantus ad unisonum, ut hic patet:

[509] [SIMG15:509,1; text: Discantus. Tenor.] [PETCOM 01GF]

Semiditonus est quaedam alia species discantus, quae alias vocatur tertia minor continens legitimum spatium unius toni cum semitonio et tres voces immediate sequentes tam in elevatione quam in depressione, ut hic:

[SIMG15:509,2; text: exemplum] [PETCOM 01GF]

Et dicitur semiditonus a semus, sema, mum, quod est imperfectus, ta, tum, quasi imperfectus ditonus. Exemplum de duobus insimul:

[SIMG15:509,3; text: Discantus. Tenor.] [PETCOM 01GF]

Vel ubi cantus descendat per quatuor voces divisim et discantus similiter descendat per unam vocem ad diapente vel e contrario, ut hic:

[SIMG15:509,4; text: Discantus. Tenor.] [PETCOM 01GF]

Ditonus est quaedam alia species discantus, quae alio nomine tertia maior nuncupatur (fol. 61a), continens legale spatium duorum tonorum et tres voces simul coniunctas tam ascendendo quam descendendo, ut hic:

[SIMG15:509,5; text: exemplum] [PETCOM 01GF]

Et dicitur ditonus a dia, quod est duo, et tonus, ni, quasi duo toni legitime coniuncti, et non debet fieri, nisi ipsam immediate sequatur diapente vel tonus cum diapente, ut hic:

[SIMG15:509,6; text: Exemplum primi. Exemplum secundi.] [PETCOM 01GF]

[510] Diapente est quaedam alia species discantus, quae quinta alias nominatur continens legitimum spatium trium tonorum et unius semitonii et quinque voces immediate sequentes tam in elevatione quam in depressione, ut hic:

[SIMG15:510,1; text: exemplum.] [PETCOM 02GF]

Et dicitur a dia, quod est de, et penta, quod est quinque, quasi de quinque vocibus constans. Possumus enim ascendere et descendere de diapente ad omnes alias species discantus supra ipsum et sub ipso existentes, licet de natura sua habeat fieri in mediis vocibus inter superiores et inferiores de duobus. Exemplum ut hic:

[SIMG15:510,2; text: Discantus. Tenor.] [PETCOM 02GF]

Tonus cum diapente est quaedam alia species discantus, quae alio nomine sexta vocatur continens legale spatium quatuor tonorum et unius semitonii et sex voces simul coniunctas tam ascendendo quam descendendo, ut hic:

[SIMG15:510,3; text: Exemplum] [PETCOM 02GF]

Et non debet fieri, nisi cantus descendat per unam vocem ad diapason, ut hic:

[SIMG15:510,4; text: Discantus. Tenor.] [PETCOM 02GF]

Vel discantus sit in diapason pro prima voce supra tenorem et pro secunda voce descendat per semiditonum divisim et erit in tono cum diapente et pro tertia voce descendat unum tonum et sic habemus (fol. 61b) diapente tenore non mutato:

[SIMG15:510,5; text: Discantus. Tenor.] [PETCOM 02GF]

[511] Vel discantus pro prima voce sit in diapente supra tenorem et pro secunda voce ascendat unum tonum et erit in tono cum diapente et iterum descendat a dicto tono cum diapente per unum tonum et habemus diapente, tenore tamen non mutato, ut hic:

[SIMG15:511,1; text: Discantus. Tenor.] [PETCOM 02GF]

Diapason est quaedam alia species discantus, quae alias duplum vel octava nuncupatur concordans ad modum unisoni, continens legitimum spatium quinque tonorum et duorum semitoniorum et octo voces immediate sequentes tam in elevatione quam in depressione, ut hic:

[SIMG15:511,2; text: Exemplum.] [PETCOM 02GF]

Et dicitur diapason a dia, quod est de, et pan, quod est totum, et seron (!), quod est vox, quasi in se continens omnes alias voces scilicet species discantus antedictas. Possumus enim descendere de diapason ad omnes alias species discantus praedictas sub ipso existentes, ut hic:

[SIMG15:511,3; text: Discantus. Tenor.] [PETCOM 02GF]

Et habet fieri de natura sua in inferioribus tenoris vocibus. Si forte aliquis supra diapason voluerit discantare, debet ibidem ordinare discantum suum veluti supra unisonum, sicut superius est expressum. Et ideo sicut semiditonus supra unisonum requirit unisonum seu diapente descendendo, ita et per easdem regulas semiditonus supra diapason requirit diapason vel diapente supra diapason descendendo, ut hic:

[SIMG15:511,4; text: Discantus. Tenor.] [PETCOM 02GF]

Et sicut ditonus supra unisonum requirit diapente seu aliam speciem discantus ascendendo, ita per easdem regulas ditonus supra diapason requirit diapente supra diapason sive aliam speciem (fol. 62a) discantus ascendendo, ut hic patet exemplum de omnibus:

[512] [SIMG15:512,1; text: Discantus. Tenor.] [PETCOM 03GF]

Istarum autem discantus [specierum] quaedam sunt perfectae, quaedam imperfectae et una media. Perfectae sunt unisonus et diapason et dicuntur perfectae, eo quod perfectam generant consonantiam et finalem. Imperfectae sunt semiditonus, ditonus, tonus cum diapente et dicuntur imperfectae, quia imperfectam generant consonantiam et infinalem. Et media est diapente, et dicitur media, eo quod mediocriter se habet inter species discantus superiores scilicet et inferiores, et est species finalis et est super omnes audientibus delectabilis et melodiosa. In natura autem specierum discantus praedictarum debet incipi seu fieri discantus praeterquam tantummodo in speciebus perfectis sive in media sicut in unisono, diapason et diapente. Praeterea notandum est, quod omnes species discantus praedictae debet una alteri viciniori quam poterit aptari et etiam ordinari, verbi gratia, ut si cantus ascendat per voces sese immediate sequentes et discantus sit in diapason supra cantum praedictum, post diapason debemus facere diapente descendendo contra cantum dictum semiditonum et ultimo unisonum, ut hic:

[SIMG15:512,2; text: Discantus. Tenor.] [PETCOM 03GF]

Et si cantus descendat gradatim per voces sese immediate sequentes, ut dictum est, et discantus sit in unisono, tunc debemus facere post unisonum ditonum addendo dictum diapente, post tonum cum diapente et ultimo diapason, ut patet in sequenti exemplo:

[SIMG15:512,3; text: Discantus. Tenor.] [PETCOM 03GF]

Insuper nota, quod, licet omnes species discantus antedictae decentius stant et ordinantur in locis praedictis quam in aliis quibuscumque, possunt tamen ordinari et fieri, ubicumque volueris, hoc cautius observato, quod unicuique speciei discantus debitus numerus tonorum et semitoniorum observetur modo et forma superius annotatis.

[513] [SIMG15:513,1; text: Contrapunctum quasi in loco tripli. Contrapunctum loco moteti. Tenor utriusque.] [PETCOM 03GF]

[SIMG15:513,2] [PETCOM 03GF]

Detractato de simplici discantu et de eius speciebus modo restat detractandum de falsa musica. Unde primo notandum (fol. 62b) est, quod omnis species discantus, excepto unisono et semiditono, quandoque reperitur imperfecta propter defectum semitonii, et tunc oportet necessario, quod per falsam musicam perficiatur. Et quia falsa musica cuilibet speciei discantus, unisono semiditono dumtaxat exceptis, ut dictum est, est necessaria, idcirco videamus, quid sit falsa musica et quare fuit inventa et ubi sit necessaria. Falsa musica est quae non potest inveniri in Gamma manus secundum artem plani cantus ab initio sibi imposita. Vel sic: Falsa musica est adventicia scientia inventa causa adiutorii. Falsa enim musica fuit inventa propter defectum semitonii, qui potest accidere in quacumque specie discantus praeter unisonum et semiditonum, ut praedicitur. Est ergo falsa musica in discantu valde necessaria et primo in specie quae dicitur tertia. Ubicunque igitur reperti fuerint re fa vel mi sol et e contrario in tribus vocibus continue ascendentibus sive descendentibus idest semiditonus, si requirat unisonum seu diatonice descendendo, et tunc falsa musica non est necessaria, quia omnis semiditonus descendens non indiget adiutorio, ut hic:

[SIMG15:513,3; text: Discantus. Tenor.] [PETCOM 03GF]

Sed si discantus sit ascendens et requirens diapente seu aliam speciem discantus ascendendo, tunc illa species discantus imperfecta debet perfici in discantu [514] sustinendo semitonium. Et tunc amplius non erit semiditonus, immo ditonus perfectus et debet fieri in signum falsae musicae ante notam taliter elevatam, ut hic patet:

[SIMG15:514,1; text: Discantus. Tenor.] [PETCOM 04GF]

Et si forte contigerit discantum fieri sub tenore, propter hoc minime mutabitur planus cantus, sed bene caveat discantor, ne differentias sive species discantus in quantitate tonorum et semitoniorum sibi de iure debitorum faciat imperfectas, quia ex hoc posset maxima discordia suboriri. Immo cautius quam poterit omnes species discantus sive differentias, prout cuilibet competit, sustineat et disponat:

[SIMG15:514,2; text: Tenor. Discantus.] [PETCOM 04GF]

Ista namque praedicta in omnibus speciebus sive differentiis musicalibus observanda est. Aliquotiens tamen reperitur contrarium in quibusdam motetis et rondellis, in quibus cantus planus in falsam musicam transmutatur. Sed non est intentionis meae in arte illa cantum planum in aliquod devium transmutare, sed pro posse meo communes ipsius regulas observabo. Et sicut diximus de semiditono et ditono supra unisonum, ita et per easdem regulas dicendum est de eisdem supra diapason usque ad duplex vel triplex diapason secundum uniuscuiusque vocis qualitatem.

Dicto de tertia seu de semiditono et ditono, modo dicendum est de quinta sive de diapente. Ubicumque igitur evenerit mi et fa dupliciter in quinque vocibus immediate ascendentibus seu descendentibus, ibi est quinta (fol. 63a) imperfecta ex semitonio. Debet enim perfici in discantu sustinendo semitonium et tunc fiat [sqb] falsae musicae ante notam taliter elevatam, ut hic:

[SIMG15:514,3; text: Discantus. Tenor.] [PETCOM 04GF]

Et sicut diximus de quinta seu diapente usque ad diapason supra unisonum, ita et per easdem regulas dicendum est de eadem supra diapason usque ad duplex vel triplex diapason.

[515] Dicto de quinta seu diapente, restat dicendum de sexta sive tono cum diapente. Unde nota: ubicumque reperti fuerint mi et fa dupliciter in sex vocibus coniunctim ascendentibus seu descendentibus, ibi est sexta imperfecta ex semitonio. Debet enim perfici in discantu sustinendo semitonium et tunc debet fieri in signum falsae musicae ante notulam, ut hic:

[SIMG15:515,1; text: Discantus. Tenor.] [PETCOM 04GF]

Detractato de sexta sive de tono cum diapente, ultimo restat detractandum de octava sive diapason. Igitur diapason potest fieri in discantu, ubicumque volueris, mutando et psallendo vel [per] b vel per [sqb] sicut cantus proprius excepto, quando cantus proprius fit per [b] in b fa [sqb] mi gravi et discantus est sub eodem cantu in B-mi volens idem facere diapason. Quia vero in illis octo vocibus inveniuntur fa et mi tripliciter, idcirco oportet necessario deprimere semitonium in discantu praedicto et tunc debet fieri [b] in B-mi in signum falsae musicae deprimendo semitonium, ut hic:

[SIMG15:515,2; text: Tenor. Discantus.] [PETCOM 04GF]

Praeterea notandum est in generali, quod falsa musica dicitur proprie, quando locabitur [b] molle vel [sqb] quadratum in locis non usitatis. Et ubi ponitur [b], in eodem loco et sub eadem voce deprimitur semitonium ultra cantum consuetum. Et ubi ponitur [sqb], in eodem loco et sub eadem voce sustinetur semitonium ultra cantum consuetum in locis non usitatis. Ponitur enim ad differentiam duplicis b fa [sqb] mi gravis scilicet et acuti, ubi communiter b vel [sqb] situatur, ad denotandum, quis cantus seu discantus per [b] vel per [sqb] debeat modulari.

Iterum notandum est, quod mutationes possunt fieri in falsa musica mutando de vera musica in falsam et e contrario iuxta cantuum variationes. Quae quidem variationes sunt mutationes tam in vera musica quam in falsa. Desinentes in ut vel in re vel mi semper ascendere dinoscuntur; sed omnes aliae mutationes in fa vel in sol vel in la desinentes, ubicumque fuerint, deprimuntur. Ceterum non est oblivioni tradendum, quod falsa musica potest accipi communiter in B-mi dicendo ut ibidem pro voce et ascendendo per voces usque ad G-solreut (fol. 63b) grave vel dicendo la pro voce in G-solreut [516] praedicto descendendo per voces usque in B-mi, mutando tamen per falsam musicam, quando videbitur expedire, et hoc propter diapente vel diapason sub b fa et mi gravi discantando sub tenore in B-mi scilicet et E-lami aliquando exeuntes, ut hic:

[SIMG15:516,1; text: Discantus. Tenor.] [PETCOM 04GF]

Idem est iudicandum de b fa [sqb] mi acuto contra e-lami acutum propter diapente, discantando similiter sub tenore, ut hic patet in exemplo:

[SIMG15:516,2; text: Discantus. Tenor.] [PETCOM 04GF]

Et similiter falsa musica potest communiter accipi in d-lasolre dicendo ut ibidem pro voce ascendente [quod] per voces usque b fa [sqb] mi acuto, descendendo per voces usque in d-lasolre mutando nihilominus per falsam musicam, quando necesse fuerit et hoc propter diapente sive tonum cum diapente supra b fa [sqb] mi grave discantando supra tenorem in f-faut et g-solreut acutum tam in elevatione quam in depressione quandoque similiter exeuntes, ut hic patet in exemplo:

[SIMG15:516,3; text: Discantus. Tenor.] [PETCOM 04GF]

Viso de falsa musica diligenter, ultimo restat videndum de floribus musicae mensurabilis. Sicut videmus arborem tempore aestatis adornatam et decoratam floribus et animam sanctam hominis virtutibus necnon etiam beatissimam virginem Mariam de incarnatione filii sui unigeniti sine corruptione, sic omnis discantus de floribus musicae mensurabilis adornatur et etiam decoratur. Dicunt enim flores musicae mensurabilis, quando plures voces seu notulae, quod idem est, diversimode figuratae secundum uniuscuiusque qualitatem ad unam vocem seu notulam simplicem tantum quantitatem illarum [517] vocum continentem iusta proportione reducuntur. Quamvis autem nonnulli dicant et affirment flores scientiae musicalis fore innumerabiles secundum diversos modos discantus, et de innumerabilibus non valet haberi certitudo, volentes ob hanc causam de floribus huiusmodi aliquam artem componere. Tamen ne iuvenes et alii cupientes in dicta scientia proficere aliquam artem de eadem non habentes ob hoc fiant tepidi et remissi istam scilicet addiscendo, idcirco ego circa capacitatem ingenioli mei XII modos seu maneries de discantu mensurabili floribus adornato compilavi. Qui quidem modi seu maneries, prout (fol. 64a) cuilibet competit, ordinantur sub modo perfecto et imperfecto et sub tempore perfecto et imperfecto et sub prolatione maiori et minori.

Modus in musica mensurabili est, quidquid occurrit per debitam mensuram longarum notarum, brevium, semibrevium et minimarum seu valoris earundem et dividitur in modum perfectum et imperfectum. Modus perfectus est, quando tres breves perfectae vel imperfectae vel valor maioris prolationis vel minoris accipiuntur pro perfectione. Modus vero imperfectus est, quando duo etc.

Maior prolatio est, quando tres minimae vel valor accipitur pro una perfecta semibrevi. Minor prolatio est, quando duae minimae tantummodo vel valor accipiuntur pro una semibrevi imperfecta. Semibrevis perfecta est, quae valet tres minimas. Semibrevis imperfecta est, quando tantum duas minimas comprehendit.

Et quia dicitur a vulgo: omne bonum in commune deductum clarius elucescit, ne illud bonum a Deo mihi collatum in me mortificetur et extinguatur, immo proximis meis in Christo fratribus per me ipsum caritate distribuatur et benigne quidem summis desiderio affectibus, idcirco istos 12 modos, ut clarius elucescant cunctis iuvenibus subtiliter discantare volentibus, isto modo sensui declarandos et etiam ordinandos videlicet [quod] a perfecto modo, qui consistit in una longa perfecta sive in tribus brevibus perfectis de maiori prolatione usque ad unam brevem perfectam minoris prolationis secundum modos seu maneries de tempore perfecto, secundum sui diminutionem ordinariam intendo declarare. Et a modo perfecto, qui consistit in una longa perfecta sive in tribus brevibus imperfectis de maiori prolatione usque ad unam brevem imperfectam minoris prolationis sex alios [modos] sive maneries de tempore imperfecto secundum uniuscuiusque diminutionem ordinariam pro posse meo domino cooperante declarabo. Quod siquidem 12 modi sive maneries ex eisdem speciebus musicalibus, a quibus simplex discantus componitur et ordinatur, et isti similiter ordinati sunt, et nihilominus iste discantus claris, ut dictum est, floribus adornatus una cum speciebus musicalibus ante dictis quandoque descendit et ascendit vicissim per dissonantias, videlicet per semitonium, tonum, diatessaron, tritonum, semitonium cum diapente, [semiditonum cum diapente] et ditonum cum diapente, de quibus dissonantiis per ordinem est videndum.

Quid sit tonus et semitonium, dictum est supra capitulo primo. Diatessaron est quaedam dissonantia continens legitimum spatium duorum tonorum et unius semitonii et quatuor voces immediate sequentes, ut hic:

[518] [SIMG15:518,1] [PETCOM 05GF]

Et dicitur diatessaron a dia, quod est de, (fol. 64b) et tetras, quod est quatuor, quasi de quatuor vocibus constans.

Tritonus est quaedam alia dissonantia continens legale spatium trium tonorum et quatuor voces simul coniunctas, ut hic:

[SIMG15:518,2; text: Exemplum:] [PETCOM 05GF]

Et dicitur tritonus a tris, quod est tres, et tonus, ni, quasi constans ex tribus tonis perfectis.

Semitonium cum diapente est quaedam alia dissonantia continens legitimum spatium trium tonorum et duorum semitoniorum et sex voces immediate sequentes, ut hic:

[SIMG15:518,3; text: Exemplum:] [PETCOM 05GF]

Semiditonus cum diapente est quaedam alia dissonantia continens legale spatium quatuor tonorum et duorum semitoniorum et septem voces simul coniunctas, ut hic:

[SIMG15:518,4; text: Exemplum:] [PETCOM 05GF]

Ditonus cum diapente est quaedam alia dissonantia continens legale spatium quinque tonorum et unius semitonii et septem voces immediate sequentes, ut hic patet:

[SIMG15:518,5; text: Exemplum:] [PETCOM 05GF]

Quid sit ditonus et semiditonus dictum est supra capitulo primo.

Sed sciendum est, quod illae species discantus praedictae dicuntur dissonantiae, eo quod nullo modo possunt se diu compati secundum auditum, quin generent discordantiam. Est autem discordantia diversorum sonorum sibimet permixtorum ad aures pervenientium dura collisio. Nota, quod quamvis in istis dissonantiis non debeamus diutius commorari, possumus tamen ascendere et descendere per eas breviter ad omnes alias species sive differentias discantus tam perfectas et medias quam etiam imperfectas. His igitur omnibus diligenter inspectis ad primum modum de discantu mensurabili floribus adornato disponendum et ordinandum breviter accedamus.

Primus modus discantus mensurabilis floribus adornati constat ex tribus brevibus perfectis ex maiori prolatione. Unde est advertendum, quod illae tres breves perfectae possunt esse in uno solo corpore integro videlicet in longa perfecta. Et ista longa trium temporum potest dividi et diminui in longam imperfectam a tertia parte sui scilicet a brevi praecedente vel subsequente vel valore ipsius sive in breves, semibreves et minimas usque ad 27 minimas vel in valorem aliquarum ipsarum brevium, semibrevium et minimarum scilicet in pausas iuxta voluntatem et possibilitatem sive distinctionem discantantis. Verum sicut discantator potest ordinare discantum in [519] illo primo modo de eisdem notulis et pausis et dividere istam longam in partes praedictas vel in aliquas earundem partium, ita et eadem ratione potest dividere et diminuere in omnibus modis sive maneriebus (fol. 65a) sequentibus omnes alias longas, breves, semibreves maioris et minoris prolationis, prout sibi melius videbitur expedire secundum uniuscuiusque notulae quantitatem. Quae quidem longae, breves et semibreves suis locis debitis cum exemplis, prout quilibet competit, adoptanti plenius exponentur. Quare de divisione et diminutione huiusmodi quoad praesens nihil amplius est dicendum.

[SIMG15:519; text: Exemplum de primo modo discantus mensurabilis floribus adornato. Tenor primi modi. Exemplum primi modi.] [PETCOM 05GF]

[520] [SIMG15:520,1] [PETCOM 06GF]

Secundus modus constat de duabus brevibus perfectis de maiori prolatione. Et possunt istae duae breves existere in uno solo corpore scilicet in longa imperfecta eiusdem prolationis et ista longa potest dividi et diminui in breves, semibreves et minimas seu in valorem earundem usque ad 18, ut hic:

[SIMG15:520,2; text: Exemplum secundi modi. Tenor.] [PETCOM 06GF]

[521] [SIMG15:521,1] [PETCOM 07GF]

Tertius modus constat ex tribus brevibus de minori prolatione perfectis. Possunt enim illae tres breves existere in uno corpore scilicet in longa perfecta eiusdem prolationis et illa longa potest dividi et diminui in longam imperfectam a tertia sui parte scilicet a sola brevi praecedente vel subsequente vel valore ipsius sive in breves, semibreves, minimas vel in valorem earundem usque ad 18 minimas, ut patet in exemplo sequenti: (fol. 65b.)

[SIMG15:521,2; text: Exemplum tertii modi. Tenor.] [PETCOM 07GF]

[522] [SIMG15:522,1] [PETCOM 08GF]

Quartus modus constat ex duabus brevibus perfectis de minori prolatione. Possunt istae duae breves esse in uno solo corpore scilicet in longa imperfecta eiusdem prolationis. Et ista longa potest dividi et diminui in breves, semibreves et minimas vel in valorem earundem usque ad 12 minimas, ut patet hic in exemplo:

[SIMG15:522,2; text: Exemplum quarti modi. Tenor eiusdem.] [PETCOM 08GF]

[523] [SIMG15:523] [PETCOM 09GF]

Quintus modus constat ex una brevi perfecta de maiori prolatione. Potest enim ista brevis imperfici a tertia sui parte scilicet a sola semibrevi a parte ante vel a parte post. Et potest dividi et diminui in semibreves et minimas seu in valorem ipsarum ad 9 minimas, ut hic patet:

[524] [SIMG15:524; text: Exemplum quinti modi. Tenor quinti modi.] [PETCOM 10GF]

[525] Sextus modus constat ex una brevi perfecta minoris prolationis et illa brevis potest imperfici a tertia parte sui scilicet a sola semibrevi etiam cuiuscumque prolationis vel valore ipsius ante vel post. (fol. 66a.) Et potest dividi et diminui in semibreves et minimas et in valorem earundem usque ad 6 minimas, ut hic:

[SIMG15:525; text: Exemplum de sexto modo. Item exemplum sexti modi. Tenor. Exemplum sexti modi.] [PETCOM 11GF]

[526] [SIMG15:526,1] [PETCOM 12GF]

Septimus modus, qui est primus de tempore imperfecto, constat ex tribus brevibus imperfectis de maiori prolatione. Possunt enim illae 3 breves esse in uno solo corpore videlicet in longa perfecta eiusdem prolationis. Et illa longa potest imperfici a tertia sui parte scilicet a sola brevi suae prolationis vel valore ipsius brevis ante vel post, vel potest dividi et diminui in breves, semibreves et minimas vel in valorem earundem usque ad 18 minimas, ut hic patet:

[SIMG15:526,2; text: Exemplum septimi modi. Tenor.] [PETCOM 12GF]

[527] [SIMG15:527,1] [PETCOM 13GF]

Octavus modus, qui est secundus in tempore imperfecto, constat ex duabus brevibus imperfectis de maiori prolatione. Et possunt illae duae breves remanere in uno corpore scilicet in longa imperfecta eiusdem prolationis, (fol. 66b) et ista longa potest dividi et diminui in semibreves et minimas et in valorem earundem usque ad 12 minimas, ut hic:

[SIMG15:527,2; text: Exemplum octavi modi. Item exemplum octavi modi. Tenor.] [PETCOM 13GF]

[528] [SIMG15:528,1] [PETCOM 14GF]

Nonus modus, qui est tertius de tempore imperfecto, constat ex tribus brevibus imperfectis de minori prolatione. Possunt vero dictae breves in uno solo corpore existere, scilicet in longa perfecta eiusdem prolationis. Et ista longa potest imperfici a tertia sui parte scilicet a sola brevi suae prolationis subsequente vel praecedente vel valore ipsius brevis vel potest dividi et diminui per breves, semibreves et minimas vel per valorem earundem usque ad 12 minimas, ut hic:

[SIMG15:528,2; text: Exemplum noni modi. Tenor.] [PETCOM 14GF]

[529] [SIMG15:529,1] [PETCOM 15GF]

Decimus modus, qui est quartus de tempore imperfecto, constat ex duabus brevibus imperfectis de minori prolatione. Possunt tamen esse in uno corpore scilicet in longa imperfecta dictae prolationis, et ista longa potest dividi et diminui in breves, semibreves et minimas vel in valorem earundem usque ad 8 minimas, ut hic patet: (fol. 67a.)

[SIMG15:529,2; text: Exemplum decimi modi. Tenor.] [PETCOM 15GF]

[530] [SIMG15:530,1] [PETCOM 16GF]

Undecimus modus, qui est quintus de tempore imperfecto, constat ex una brevi imperfecta de maiori prolatione. Quae quidem brevis potest existere in uno solo corpore, vel potest imperfici a minima ante vel post vel valore ipsius vel potest dividi et diminui per semibreves et minimas vel per valorem earundem usque ad 6 minimas, ut hic patet:

[SIMG15:530,2; text: Exemplum undecimi modi. Item exemplum undecimi modi. Tenor eiusdem.] [PETCOM 16GF]

[531] [SIMG15:531; text: Exemplum undecimi modi.] [PETCOM 17GF]

Duodecimus modus, qui est sextus de tempore imperfecto, constat ex una brevi imperfecta de minori prolatione. Potest enim ista brevis imperfici secundum quosdam a sola minima a parte praecedente vel subsequente. [532] Dicunt autem alii, quod in ista prolatione minori imperfecta prima notula debet figurari per semibrevem perfectam, cui semibrevi debet attribui punctus perfectionis et subsequi minima. Et utraque regula est bona. Et potest dividi et diminui in semibreves et minimas suae prolationis vel in valorem earundem usque ad quatuor minimas, ut patet hic:

[SIMG15:532; text: Exemplum duodecimi modi. (fol. 67b.) Item exemplum duodecimi modi. Tenor.] [PETCOM 18GF]

[533] [SIMG15:533] [PETCOM 19GF]

Hic igitur habemus duodecim modos sive maneries de discantu mensurabili floribus adornato. Qui quidem 12 modi possunt sufficere ad omnem vocis prolationem secundum artem cantus naturalis, ita tamen quod unusquisque modus tam celeriter proferatur quam amplius ultra numerum sibi superius attributum minime valeat minorari. Praeterea ad declarandum perfectionem et imperfectionem maioris et minoris prolationis cuiuslibet modorum praedictorum est sciendum, quod perfectio tam in brevibus quam in semibrevibus quam in minimis ad ternarium numerum, imperfectio vero ad binarium numerum aequaliter reducuntur. Inde primus modus in omnibus suis divisionibus perfectus est, nam in prima sui divisione longa dividitur in 3 breves, in secunda divisione quaelibet brevis dividitur in 3 semibreves et in tertia divisione quaelibet semibrevis in 3 minimas aequaliter est divisa. Secundus modus, tertius et septimus habent eundem modum et eundem numerum minutarum, sed in hoc differunt, quia secundus modus in prima sui divisione est imperfectus, quia longa dividitur in duas breves, et in secunda et in tertia divisionibus est perfectus, quia brevis in 3 semibreves et semibrevis in 3 minimas aequaliter dividuntur. Tertius autem modus in prima et in secunda sui divisionibus est perfectus, quia longa suae divisionis in 3 breves et brevis in 3 semibreves aequaliter dividuntur, sed in tertia divisione est imperfectus, quia quaelibet semibrevis in duas minimas aequaliter est divisa. Sed septimus modus in prima et in tertia sui divisionibus est perfectus, et in secunda divisione est imperfectus, quia quaelibet brevis in duas semibreves aequaliter est divisa. Quartus modus, octavus et nonus habent eundem modum et eundem numerum minimarum, sed in hoc differunt, quia quartus modus in prima et tertia sui divisionibus est imperfectus et in secunda perfectus, quia quaelibet semibrevis in 3 minimas aequaliter est divisa. Sed nonus in prima sui divisione est perfectus et in secunda et tertia est imperfectus, quia quaelibet brevis in duas semibreves et quaelibet semibrevis in duas minimas aequaliter dividuntur. Quintus modus in omnibus sui divisionibus est perfectus, quia brevis in 3 semibreves dividitur et semibrevis in 3 minimas aequaliter est divisa. Sextus et undecimus modus habent eundem [534] modum et eundem numerum minimarum, sed in hoc differunt, quia (fol. 68a) sextus modus in prima sui divisione est perfectus et in secunda imperfectus, quia quaelibet semibrevis in duas minimas aequaliter est divisa. Sed undecimus est e contrario, quia in prima sui divisione est imperfectus et in secunda perfectus, quia quaelibet semibrevis in tres minimas aequaliter est divisa. Decimus et duodecimus modi in omnibus sui divisionibus sunt imperfecti, nam longa imperfecta suae divisionis in duas breves et brevis in duas semibreves, semibrevis in duas minimas aequaliter dividuntur. Et sic patet divisio dictorum 12 modorum.

Sed quia per istam artem sive doctrinam minimam cognitionem notarum ob ipsarum diversas figurationes et propter alterationes necnon ob divisionem modi et temporis et aliquando propter dictorum modi et temporis perfectionem obtinere non valeas in solidum, eo propter te qui ad perfectionem huius nobilis et gaudentis scientiae pervenire desideras consulo bona fide atque laudo, quatinus, antequam de huiusmodi floribus antedictis intromittas in aliqua arte de discantu mensurabili diversas ipsius figurationes continente et in aliquibus motetis et rondellis utramque perfectionem et prolationem maiorem scilicet et minorem continentibus sufficienter sis edoctus et tunc sine aliqua difficultate artem istam cum gaudio perficies.

Gratias igitur ago cum iocunditate spiritus omnium Salvatori Domino nostro Jesu Christo, qui mihi gratiae suae influentiam dignatus est contulisse, per quam artem sive doctrinam saepe dictando merui producere ad effectum. Omnibus et singulis ipsam intuentibus benigne et humiliter supplicando, quatinus, si in ea quid reprehensibile minus veniae dixisse quam debuerim reperuerit, supportare dignetur quid insipientiae meae, scientes hanc non causa honoris magisterii seu alicuius excellentiae me fecisse, immo verius copulasse dicta quorundam praedecessorum meorum in ea subtiliter inserendo, sed tamen ex intimae dilectionis affectum caritate perfecta quam iuxta praeceptum Domini debemus ad invicem obtinere. Ad cuius sermonem cum psallentes consonanter diebus continuis intentione qua decet insistimus a peccatis omnibus absoluti post decessum huius vitae miseriem ante conspectum divinae maiestatis representari mereamur in regno celorum quae nobis concedat ille qui est benedictus in secula. Amen.

Explicit compendium de discantu mensurabili compilatum a fratre Petro dicto Palma ociosa oriundo de Bernardi Villa in Pontino monacho ecclesiae sanctae Mariae Caricampi Cisterciensis ordinis Ambianensis diocesis anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi 1336o.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License