Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

This is a multipart text     Previous part    Next part   

Actions

Back to top

[f.26v] In superioribus particulis dictum est de divisione Musicae, de ejus etiam inventione ac de proportionibus ad Monacordi divisionem pertinentibus, in ista parte declarandum est de plano cantu qui in quinque consistit. Primum est de Signis et nominibus vocum. Secundum de lineis et spatiis Tertium de proprietatibus. Quartum de mutationibus et Quintum de octo tropis seu modis. Primo est sciendum quod Septem sunt literae Latinae quibus voces exprimuntur, videlicet a, b, c, d e, f, g. quae etiam claves vocantur, et bene dicuntur ille Septem literae claves, quia sicut per clavem reseratur Sera, ita per has literas reseratur totius Musicae melodia et sicut revolvitur clavis, [f.27r] ita totus annus et totius anni cantus in istis Septem literis replicantur, quibus tamen [Gamma] id est g. Graeca in capite praeponitur et literae subsequuntur Latinae, per quod datur intelligi, quod a Graecis fuit Musica inventa, et a Latinis consummata. Deinde est notandum, quod istis Septem literis Sex nomina vocum tantum a Guidone conceduntur, videlicet, Ut, re, mi, fa, sol la, quibus tota Musica conformatur. Ordinavit etiam inter. ut. et re. tonum esse. Inter re et mi tonum. Inter mi et fa semitonium. Inter fa et sol tonum, Inter sol et la tonum permanere ut totius Monacordi decursus in diatonico genere se haberet Unde versus hii Sex formantur Sex voces et variantur Ut cum replia modulatur mi quoque cum re. Datque semi mi fa nec fit plenus tonus in fa. Sed quia plures sunt literae monacordi quam voces et bis vel ter praedictae literae in Monacordo repetuntur et non potest quis supra la ascendere nec sub ut descendere nisi in aliquo praedictarum vocum incurreret cum tantum sint Sex. Ideo Septem deductiones ordinatae sunt quatinus per ipsas ascensus et descensus ad omnes consonantias per totum Monacordum competenter ostendatur. Deductionum autem locum nominat ubi ista vox ut in Monacordo reperienda est ubicunque enim est reperire C. F. G. in Monacordo ibi est reperire istam vocem ut et in sequentibus literis sequentis vocis videlicet re mi et caetera praeterquam in C. superacutam, quia si esset ibi ista vox Ut vel oporteret quod illa deductio esset incompleta vel quod fieret Signorum additio et isto modo in infinitum procedere, quapropter pro humana voce Septem sufficiut deductiones. Quaelibet enim litera Monacordi aut duas vel tres ocupat voces ut per eas patet ascensus supra la et descensus sub ut exceptis ultima -- et tribus primis literis. Dicunt enim quidam Beatum Gregorium.

[f.27v] [London, British Library, Add. 4909, f.27v; text: [Gamma], A, B, C, D, E, F, g, a, b, c, d, e, f, g, aa, bb, cc, dd, ee, ut, re, mi, fa, sol, la, prima presens demonstratio, prima deductio, secunda deductio, tertia deductio, quarta deductio, quinta deductio, sexta deductio, septima deductio] [QUAPRIA3 01GF]

Superior figura demonstrat Septem esse in Monacordo Tetracordas in Gamma incipiendo et in ae superacuto finiendo isto ordine, videlicet ubi primum tetracordum finem fecerit secundum tetracordum ibidem incipit per totum Monacordum excepto in b fa [sqb] mi et potest esse quadruplex causa. Prima causa est si inciperetur ibi deductio non foret inter b fa [sqb] mi et e sub se diapente consonantia nec inter b fa et e supra se diapason consonantia. Alia causa patet esse quia si ibidem deductio inciperetur non deberet dici b fa [sqb] mi sed b fa ut. Tertia causa est quia si in b fa [sqb] mi inciperetur deductio tota Monacordi dispositio in diatonico genere non discurreret, et sic magna insufficientia in Monacordo remaneret. Quarta est causa quia omnis deductio Monacordi semper habet incipere in C F vel G. Albinus autem quinque tantum ponit tetracorda ut ait Boicius, libro primo capitulo vicesimo octavo quae secundum eundem sic nominantur Latine videlicet principales, mediae, conjunctae, disjunctae et excellentes, ex quibus octo tropi seu modi exordia sumpserunt. A Modernis autem et etiam a Guidone aliter vocantur, videlicet literae seu voces graves, acutae et superacutae. Graves literae secundum Guidonem sunt Septem et majoribus literis scribi debent, hoc modo A B C D E F G. sed [Gamma] Graeca praeponatur ad diatonicum genus perficiendum, [f.28r] ut patet [Exemplum deest in cod.] Post has graves sequuntur Septem literae acutae, quae minoribus literis debent scribi, hoc modo a b [sqb] c d e f g. sed cur dissimiles [dissimiles corr. supra lin.] b [sqb] ponuntur in secundo principali capitulo declaratum est. Post literas acutas sequuntur superacute variis figuris secundum Guidonem sic aa bb [sqb][sqb] cc dd ee. In praedictis autem literis sunt quinque tetracorda, videlicet in Septem literis gravibus sunt duo tetracorda, in acutis duo, et in superacutis unum. Tetracordum dicitur a tetra quod est quatuor et cordis, id est ex quatuor [o corr. supra lin.] vocibus continentibus diapason consonantiam.

Habito de Signis et Nominibus Vocum, nunc dicendum est de Lineis et Spatiis et qualiter voces et literae Monacordi in eis disponuntur unde Linea vel spatium nichil aliud est quam paritas vel imparitas et quando dicitur in Lineis dicitur inparitas et quando in spatiis dicitur paritas quia quodlibet signum quod sumitur in linea est in loco inpari et quodlibet signum quod sumitur in spatio est in loco pari quae enim voces inter se sunt pares et quae inpares et quae in linea et quae in spatio satis docet figurae inmediate praecedens. Pro Pueris vero informandis Monacordum in Sinistra manu potest assignari, ut incipiatur a summitate pollicis A gravis in junctura proxima illi In tertia G. gravis et caetera secundum hanc figuram.

[London, British Library, Add. 4909, f.28r; text: [Gamma] ut, A re, B mi, C fa ut, D sol re, e la mi, f fa ut, g sol re ut, a la mi re, b fa [sqb] mi, c sol fa ut, d la sol re, c sol fa, d la sol] [QUAPRIA3 01GF]

Sciendum, quod duplex est proproprietas, videlicet Monacordi et Cantus mensurabilis sed de hoc nichil ad presens sed de cantu Monacordi, id est de plana Musica dicendum est unde proprietas ut hic sumitur nichil aliud est quam doctrina plani cantus et sit tres, dicere a quibus omnis cantus habet denominationem scilicet [f.28v] [sqb] dura seu quadrata b mollis et natura unde [sqb] duram dicitur habere tonum sub se et semitonium supra se b molle e contraria natura dicitur cantus sumptus sine alia doctrina et hoc proprie quia omnis cantus naturalis in ejus confinio principium habet et finem et ideo vocatur proprius cantus. Et est sciendum quod sicut deductiones in C. F. et G. initia sua ponunt, et in sequentibus literis cursum suum perficiunt, ita in eisdem literis praedictae proprietates habent principia sua ponere et in sequentibus literis suas proprietates demonstrare unde regula omnem ut incipiens in C. cantatur per naturam cum suis sequacibus In F. per b molle. In g. per [sqb] duram. Sive quadratam unde versus C. per propechaunt F. duo b moll ter G. [sqb] quadratam.

Sequitur de mutationibus quae duplici ratione fiunt, videlicet vel ratione proprietatis, vel ratione vocis. Ratione proprietatis fit quando mutatur de .Ut. per [sqb] quadratam in re, per b. molle, vel in sol. per naturam, et [et corr. supra lin.] e contrario, ut patet in G. sol. re. ut. Ratione vero vocis fit causa ascentionis vel descentionis, sicut manifeste apparet in C. fa. ut, in qua si quis sumeret istam vocem .fa. ad tertiam posset ascendere et usque ad quartam descendere sine mutatione nisi inpediret proprietas quod si a praedicta fa, ad quartam vocem vellet ascendere necesse haberet, fa, in, ut, mutare at improprie sumere et similiter suo modo descendendo de, ut, in fa, mutare quia non potest quis supra la, proprie ascendere, nec sub .ut. descendere nisi mediante mutatione et sic causa ascensus vel descensus est una vox dimittenda et alia assumenda unde mutatio ut hic sumitur nihil aliud est quam dimissio unius vocis propter aliam sub uno signo et in eodem sono facta ratione proprietatis vel vocis, unde ubicunque est mutatio ibi sunt plures voces In [Gamma] ma ut a re [sqb] mi et in e la non est mutatio eo quod quaelibet istarum unam tantum continet vocem. Similiter in b fa [sqb] mi non est mutatio quia ibi diversae sunt voces et diversa signa quarum una altior est alia et quia non ponuntur sub una voce, nec se habent sub uno sono, ideo non potest esse mutatio quia si essent sub uno [f.29r] sono tunc deberet dici .b. fa. mi. ubi nunc dicitur b. fa. [sqb]. mi. quod esset contra diffinitionem. Et sciendum est, quod ubicunque sunt nisi duae voces ibi sunt nisi duae mutationes, et ubi sunt tres voces ibi sunt Sex mutationes. Omnis mutatio desinens in .ut. re. mi dicitur ascendendo et ratio est, quia plus habent ascendere quam descendere. Omnis mutatio desinens in .fa. sol. la. dicitur descendendo, quia plus habent descendere quam ascendere unde versus Ut. re. mi. scandunt descendunt fa. quoque sol. la. unde compositio Gammatis nichil aliud est quam compositio signorum Monacordi et vocum. De mutationibus vocum unius in aliam inferius docetur per figuras et sicut est de istis ita est de quocunque alio signo quod videlicet continet in se vel tantum unam vocem, vel duas, vel tres voces.

[London, British Library, Add. 4909, f.29r; text: per [sqb] quadratam [Gamma]ma ut in gammaut non est mutatio nec in alico alio virtutum est una vox, ut patet superius. fa per b mi per [sqb] b fa [sqb] mi non est mutatio quia sunt ibi diversa signa et diverse voces. fa per [sqb] ut per naturam habet duas mutationes, b fa ut, fa ut, ut fa. re per b, ut per [sqb], sol per naturam, g sol re ut, sol re, re sol, ut sol, sol ut, re ut, ut re] [QUAPRIA3 01GF]

In hac igitur figura et in aliis hic positis patet quod Viginti sunt claves sive signa in numero quorum octo praecedentes, videlicet [Gamma] A B C D E F G. dicuntur graves, eo quod omnis cantus in eis versantes graves proferuntur. Septem vero sequentes literae acutae dicuntur, quia omnis cantus qui in eisdem versatur acuitur reliquae vero literae dicuntur superacutae, quia acutiorum sonum reddunt et accutis excellunt. In illis quidem viginti signis sex sunt voces tantum ut praedicitur, id est .ut. re. mi. fa. sol. la. quorum a quibusdam duae dicuntur graves quae sunt .ut et fa. eo quod habent ascendere per tonum et descendere per semitonum, mi. et la. dicunt esse acutas eo quod habent descendere per tonum et ascendere per semitonium re et sol dicunt esse circumflexas eo quod habent ascendere et descendere per plenos tonos et sic per eos omnis vox Monacordi aut est gravis acuta vel circumflexa.

Nunc autem consequenter de Musicae specibus quibus omnis cantus texitur dicendum est quae sunt Tredecim, videlicet Unisonus, Semitonium, Tonus, Semiditonus, Ditonus, Diatessaron, Tritonus, Diapente, Semitonium cum diapente, Tonus cum diapente, Semiditonus cum diapente [f.29v] ditonus cum diapente et diapason. Ut autem praedictae Species ad claram perveniant notitiam, ubi Tonus, ubi Semitonium et reliquae species sedeant per lineas et spatia demonstrandum est, unde quot in Monacordo sunt liniae et spatia tot dicuntur vocum intervalla, et quotquot voces in una consistunt linea sive in uno spatio omnes uno sono pronunciendae sunt, et quot lineis et spaciis vox ascendit vel descendit tot sonis constare firmabitur ita tamen ut una principalis Monacordi litera in capite cantus praefigatur, id est C. vel F. vel G. pro gravibus autem vocibus F. pro acutis C. et pro superacutis .G. ponatur ut sic scire queamus in qua proprietate sit cantus et ubi incipi debeat et finiri.

Iam ad praedictas speties redeamus et qualiter in lineis et spaciis disponuntur manifestandum est, et Primo de Unisono. Unisonus autem dicitur sonus unius vocis a qua non fit processus sive progressio semper habet esse vel in linea vel in spatio eodem sive interpretatione altera concurrente per illam lineam sive per illud spatium et dico sive interpretatione et caetera quia si progrediatur a quadam voce vocem tangendo propinquam tunc aliquando fit tonus et aliquando semitonium ut hic:

[London, British Library, Add. 4909, f.29v,1] [QUAPRIA3 02GF]

Semitonium est inperfectum intervallum duarum vocum, quod secundum vocem hominis non licet dividi vel ponere medium, tamen secundum Arithmeticos dividitur ut patet in secundo principali capitulo.

Unde sciendum est quod Semitonium semper cadit inter fa, et mi, et e contrario, ut hic: [London, British Library, Add. 4909, f.29v,2] [QUAPRIA3 02GF]

et dicitur Semitonium a semis, ma, mum, quod est inperfectum et tonus quasi inperfectus tonus. Semitonium dicitur dupliciter Semitonium [dicitur dupliciter Semitonium corr. supra lin.] majus et Semitonium minus, ut patet in secundo principali capitulo. Tonus est perfectum intervallum inter duas voces duo Semitonia continens non aequalia, ut patet in secundo principali capitulo, est enim Tonus quaedam [quaedam corr. supra lin.] percussio Ayeris indissoluta usque ad auditum et e contra: cum quo concordat Boicius libro primo, capitulo [f.30r] secundo et fit tonus per totum Monacordum tali modo. Et dicitur tonus a tono as, eo quod perfecte tonat

[London, British Library, Add. 4909, f.30r,1] [QUAPRIA3 02GF]

id est perfecte ostendit distantiam inter duas voces et ubicunque duae voces a linea in spacio continantur ibi est tonus praeterquam in semitonio et habet fieri semper per totum Monacordum in sesqueoctava proportione ut enim in numeris videmus quod alius numerus continet alium numerum et octavam ejus partem quae est unitas sic quandocunque vox una super aliam in octava parte elevatur hoc proprie tonus appellatur ut patet in secundo principali capitulo sexto. Tonus secundum Jeronimum, est acuta enuntiatio vocis est enim totius armoniae doctrina et quantitas quae in vocis accentu vel tenore consistit. Semiditonus est spatium inter duas voces continens Semitonium et tonum et e contrario et fit duobus modis, id est re. fa. et mi. sol et contrario ut patet hic.

[London, British Library, Add. 4909, f.30r,2] [QUAPRIA3 02GF]

Et nota, quod quando duo cantores simul cantant unus autem planum cantum et alius discantum Si qui discantat discenderit et gravis ascendit et tertia intersit illa tertia habet fieri ex Semiditono Sed si cantat in unisono et unus recedit ab alio per unam tertiam vocem illa tertia esse debet in ditono: Ditonus aut spatium suum intervallum inter duas voces continens duos tonos Sed ut mi. et caetera et dicitur ditonus a dia quod est duo et tonus, eo quod continet in se duos tonos, ut hic:

[London, British Library, Add. 4909, f.30r,3] [QUAPRIA3 02GF]

Diatesaron est quaedam consonantia quae quidam consonantia continet in se tantummodo ditonum cum Semiditoneo et dicitur a dia quod est duo et tetra quatuor et saron quod est vox inde diatesaron quasi vox duarum in quatuor constituta, ut hic. Tritonus est intervallum duarum vocum secundum [f.30v] assensum et descensum continens in se tres tonos diversas voces manifestas, et dicitur a tri quod est tres et tonus quasi de tribus tonis constituta ut hic

[London, British Library, Add. 4909, f.30v,1] [QUAPRIA3 02GF]

Diapente est quaedam consonantia quae inter duas voces tres continet tonos cum Semitonio intermixtos sine ascendendo et dicitur a dia quod est de et penta quod est quinque quasi de quinque vocibus constituta ut patet hic.

[London, British Library, Add. 4909, f.30v,2] [QUAPRIA3 02GF]

Semitonium cum diapente est quoddam transcendens per spatium trium tonorum et duorum Semitonorum per medium intermixtorum, ubi enim talis modus evenerit erit Semitonium cum diapente, ut hic patet manifeste.

[London, British Library, Add. 4909, f.30v,3] [QUAPRIA3 02GF]

Tonus cum diapente est spatium duorum vocum secundum ascensum et descensum continens in se contratonos cum Semitonio. Et notandum, quod Semitonium cum diapente raro invenitur propter gravem accentum sed tonus cum diapente quae est sexta vox a gravi ut manifeste patet ex alia parte folii.

[London, British Library, Add. 4909, f.30v,4] [QUAPRIA3 02GF]

Semitonus cum diapente est intervallum sive spacium duarum vocum secundum ascensum et descensum continens in se quinque tonos dempto comate, ut hic inferius satis patet.

[London, British Library, Add. 4909, f.30v,5] [QUAPRIA3 02GF]

Ditonus cum diapente est spatium sive intervallum duarum vocum secundum ascensum et descensum continens in se quinque tonos cum semitonio, ut patet hic.

[f.31r] [London, British Library, Add. 4909, f.31r,1] [QUAPRIA3 03GF]

Diapason est quaedam consonantia quae inter duos aequitonos a qualibet litera ad consimilem literam elevatur et deponatur et e contrario et dicitur diapason a dia quod est de, et pa quod est totum vel omnis, et son quod est vox, eo quod in se omnes voces sive consonantias retinet, videlicet unisonum et caeteras omnes Musicae species alias a se, ut hic:

[London, British Library, Add. 4909, f.31r,2] [QUAPRIA3 03GF]

Ex praedictis vero Tredecim speciebus [speciebus corr. supra lin.] nulla in numerorum Musicalium proportione recipitur praeter Tonum quae est in sesqueoctava proportione, et dyatessaron quae est in sesquetertia proportione, et diapente quae est in sesquealtera proportione et diapason quae semper duplam proportionem, ut superius in Secundo principali Capitulo et caetera.

[London, British Library, Add. 4909, f.31r,3; text: minima, duplex minor, minoralis simplex, simplex minor, simplex medius, semibrevis, brevis, simplex longa, duplex longa, sesquitertie, sesquialtere, omnino imperfecte, omnino perfecte de imperfectis, omnino imperfecte de perfectis, omnino perfecte, duplares, triplares, 1, 2, 3, 4, 6, 9, 8, 12, 18, 27, 16, 24, 36, 54, 81, 32, 48, 72, 108, 162, 243, 64, 96, 144, 216, 324, 486, 729, 128, 192, 288, 432, 648, 972, 1448, 2187] [QUAPRIA3 03GF]

Prima. Omnis nota praeter simplam carens puncto omnino inperfecta est.

Secunda. Omnis nota quae supra se punctum habet semel perfecta est quia ipsa perfecta est ex proxima nota oblique ascendente, id est tres tales valet, et tamen ejus illa pars non est perfecta aut [f.31v] quia minima perfecta quae prima species perfecta cadit in compositionem ejus.

Tertia. Omnis nota quae sub se punctum habet bis perfecta dicitur quia et ipsa et proxima oblique ascendente perfectae sunt sicut prius, aut quia tam Semibrevis quam minima perfectae cadit in compositionem ejus.

Quarta. Omnis nota quae supra se et sub se simul punctum habet tripliciter perfecta dicitur, quia et ipsa cum duabus speciebus [e corr. supra lin.] ex quibus ipsa componitur perfectae sunt, aut quia tam brevis, Semibrevis et minima perfecte omnino cadit in compositioni ejus.

Quinta. Omnis nota quae sub se simul duo puncta habet quater perfecta dicitur quia et ipsa perfecta est ex tres proxime species obliquae ascendentes ex quibus ipsa componitur, aut quia longa, brevis Semibrevis et minima omnino perfecte cadit in compositionem ejus.

Omnis nota quae post se punctum habet omnino perfecta dicitur, quia et ipsa perfecta est, et omnes partes ipsam oblique componentes omnino perfecte sunt excepta sola simpla quae est inpartibilis.


Previous part    Next part   



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License