Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[72] Regula de Monocordo. In primis...

[Gamma], A, B, C, D, E, F, G, a, b, h, c, d, e, f, g, aa, bb, hh, cc, dd. Quarum dispositio a doctoribus aut tacita aut nimia obscuritate perplexa adest et ita pueris breviter et plenissime explicata. Gamma itaque in primis affixa, ab eo usque ad finem subjectum cordae spatium per novem partire et in termino primae nonae partis A litteram pone, in qua omnes antiqui fecerunt principium. Item ab A ad finem, nona collecta parte, eodem modo B litteram pone. Post haec ad Gamma revertens usque ad finem metire per quatuor et in primae partis termino invenies C. Eademque divisione per quatuor, sicut cum Gamma inventum est C, simili modo, per ordinem, cum A invenies D, et cum B invenies E, et cum C invenies F et cum D invenies G, et cum E invenies a, et cum F invenies b rotundam. Quae vero sequuntur, similium et earundem omnes per ordinem medietate facile colliguntur utputa a B ad finem, in medio spatio pone aliam h; similiterque [73] C signabit aliam c, et D signabit aliam d, et E aliam e, et F aliam f (et G aliam g) et reliquae eodem modo. Posses in infinitum ita progredi sursum et deorsum, nisi artis praeceptum sua auctoritate (te) compesceret. De multiplicibus diversique monocordi divisionibus unam apposui, ut cum de multis ad unam intenderetur, id est sine dubitatione, sine scrupulo caperetur. Praesertim cum sit tantae utilitatis ut et facile intelligatur, et intellecta vix obliviscatur. Alius vero dividendi modus sequitur qui, etsi memoriae minus adjungitur, eo tamen monocordum velociori celeritate componitur hoc modo. Cum primum a [Gamma] usque ad finem novem passus, id est particulas, facis primus passus terminabit in A, secundus vacat, tertius in D, quartus vacat, quintus in a, sextus in d, septimus in a, reliqui vacant. Item (cum) ab A usque ad finem novenis partiris, primus passus terminabit in B, secundus vacat, tertius in E, quartus vacat, quintus in h, sextus in e, septimus in hh, reliqui vacant. Item cum a [Gamma] ad finem quaternis dividis, primus passus terminabit in C, secundus in G, tertius in g, quartus finit. A C vero ad finem similiter, quatuor passuum primus terminabit in F, secundus in c, tertius in cc, quartus finit. Ab F vero quatuor passuum (primus terminabit in b rotundam, secundus in f).

(Tractatus cantus mensurabilis secundum Philippum de Vitriaco)

Cum de mensurabili musica sit nostra praesens intentio, eam propter faciliorem apprehensionem erudientium in figura pro parte declarare intendimus, ne procedamus ex principiis ignoratis, quia ignoratis principiis ignorantur ea quae post principia sunt.

Videamus primo quid sit figura, quid simplex, quid composita vel ligatura, quod idem est in musica. Figura idem est quod nota vel forma notae. Figurarum aliae simplices, aliae compositae. Simplicium tres sunt species, scilicet longa, brevis et semibrevis, et dicuntur simplices quando non ligantur. Compositae vero quando plures ad invicem ligantur. Et quia simplex praecedit compositum, primo dicitur hic de figuris simplicibus, dividendo eas in tribus, sic: figura vero longae est punctus quadratus habens solum tractum ascendentem vel descendentem a parte dextera, sic [Bcsdx,Bcsdx,L,L] vel duos tractus ascendentes vel descendentes, dexteris tractibus longioribus sinistris, et tunc dicitur proprie plicata, sic [Bpssncsdx,Bpssncsdx,Lpdsn,Lpdsn] (quia pro duobus tractibus ascendentibus vel descendentibus proprie nomen plicatae habere meretur). Figura autem brevis est punctus quadratus sine aliquo tractu, sic [B,B] vel habens (unum tractum ascendentem vel descendentem a parte sinistra) sic [Bcssn,Bcssn,Bcdsn,Bcdsn] et tunc simpliciter dicitur plicata, quia pro solo tractu ascendente vel descendente minus proprie dicitur, (vel habens duos tractus ascendentes [74] vel descendentes, sinistris tractibus longioribus dextris sic [Bcssnpsdx,Bcssnpsdx,Bcdsnpddx,Bcdsnpddx]). Semibreves quidem formantur sic [S,S,S,S].

In prima parte dividitur longa in tribus modis. Primo longa dicitur hic perfecta eo quod tria tempora sub uno accentu includit et hoc quia perfectio ternario numero secundum philosophum attribuitur, et est ternarius numerus inter omnes perfectissimus quia a summa Trinitate quae est vera et pura perfectio nomen assumpsit. Et notandum quod tria tempora tam sub uno accentu quam diversis prolata unam perfectionem constituunt. Item ad longam praedictam videlicet referri debet per quod imperficiatur. Item longa ante longam vel ante pausam longam dicitur perfecta ut hic [L,L]. Item si duae breves vel tres vel earum valor inter duas longas immediate ponantur tractulo divisionis non interposito brevibus: tunc prima longa dicitur perfecta ut hic [L,B,B,L,B,B,B,L,L]. Item quando signum perfectionis illi additur, perfecta est. Et est signum perfectionis quidam parvus tractulus qui alio nomine divisio modi vocatur, sic [L,pt]. Imperfecta vero dicitur quando duobus temporibus mensuratur et sine brevi praecedente vel subsequente vel ejus valore non invenitur ut hic [B,L,L, BP,L,L]. Duplex longa dicitur eo quod duas longas sub uno accentu includit, sic [2L]. Item duplex longa inter duas longas vel ante longam vel ante pausam longam valet sex tempora, sic [2L,B,B,2L,B,B,B,2L]. Item quando brevis est ab illa relativa per divisionem modi sive praecedat sive sequatur, ipsa valet quinque tempora ut sic [2L,B,pt,B,2L]. Item quando ponitur inter duas breves ad ipsam relatas, valet quatuor tempora et potest plicari ascendendo vel descendendo sic [B,2Lpssncsdx,B; B,2Lpdsn,B]

Recta brevis est illa quae non valet nisi unum tempus, quod (est) minimum in plenitudine vocis. Fit autem recta brevis tripliciter: primo quando refertur ad aliquam longam ante eam vel post eam brevis recta dicitur, sic [B,L,L,B]. Secundo cum duae breves tantum inter duas longas de modo perfecto inveniantur, prima dicitur recta, secunda brevis altera vocatur sic [L,B,B,L] nisi inter duas breves divisio modi apponatur, sic [L,B,pt,B,L] et tunc utraque erit recta et referri debent ad aliquod praecedens vel subsequens. Tertio quandocumque tres breves inter duas longas inveniuntur nullo tractulo divisionis illis interposito, vel quando tres breves computari debent pro longa perfecta, tunc quaelibet illarum recta brevis erit sic [L,B,B,B,L].

Altera vero brevis similis est longae imperfectae in valore. Differt tamen in figuratione. Quare dicitur altera brevis? Quia a sua recta proportione [75] alteratur. Item altera brevis duas rectas includit et fit tribus modis. Primo quando duae breves tantum inter duas longas de modo perfecto sine tractulo divisionis inveniantur, tunc ultima illarum altera dicetur, sic [L,B,B,L]. Secundo quando tres breves inveniuntur, et si inter primam brevem et secundam fit modi divisio, prima ad longam praecedentem referri debet et secunda erit recta; ultima vero altera vocatur, sic [L,B,pt,B,B,L]. Tertio quando multae breves adjunctae concurrunt ita quod tres pro perfectione computantur, et si in fine duae remaneant tantum, tunc ultima erit altera, sic [B,B,B,B,B,L]. Et si una tantum remaneat illa erit recta, et longam imperficiet sequentem, sic [B,B,B,B,L]. Item quando duae breves inter duas longas de modo imperfecto inveniantur, utraeque erunt aequales sine alteratione, et sive modus sit perfectus sive imperfectus, tot tempora continent duae praedictae breves quot longa praecedens. Item sicut in veteri arte, ut praedictum est, quando duae breves inter duas longas de modo perfecto inveniuntur (prima recta dicitur) et secunda alteratur, sic in nova arte, quando duae semibreves inter duas breves de tempore perfecto vel inter brevem et longam inveniantur, prima unum tempus habebit et secunda erit altera, sic [B,S,S,B; B,S,S,L]. Eodem modo quando duae minimae inter duas semibreves de majori prolatione inveniuntur, sic [S,M,M,S]. Et sciendum quod nulla notula alteratur nisi in secundo loco, quando duae notae accipiuntur pro numero ternario et (ponitur) ante suam majorem vel ante ejus valorem sic [B,S,S,LP,BP,S,M,M]. Item sicut in veteri arte longa ante longam de modo perfecto valet tria tempora, sic in nova arte brevis ante brevem de tempore perfecto valet tres semibreves. Item sicut in veteri arte longa imperficitur per brevem a parte ante vel a parte post et valet duo tempora, sic in nova arte brevis imperficitur per semibrevem a parte ante vel a parte post et valet duas semibreves, et similiter semibrevis per minimam et valet duas minimas quia sicut se habet brevis ad longam sic semibrevis ad brevem et minima ad semibrevem ut hic [B,S,pt,S,B; S,M,pt,M,S].

Pro brevi recta minus quam duae semibreves accipi non possunt, quarum prima minor, secunda major appellatur pro tanto quod duas minores includit, et propter hoc patet quod tres semibreves secundum artem (novam) possunt poni pro brevi recta sic [S,S,S]. Tamen ex aliqua velocitate vocis ponuntur quatuor vel quinque vel sex vel novem. Et tunc quaedam sunt minores perfectae, quaedam minores imperfectae et quaedam sunt minimae. Et secundum modum cantandi diversimode possunt figurari (vel) uno modo, sic [S,S,M,S,BP,S,M,S,M,S,BP,S,M,S,M,S,M,BP,M,M,M,M,M,M,M,M,M,L].

Item minor semibrevis in minimas dividitur duas vel tres quas per tractum a termino superiore ascendentem signamus sic [M,M,BP,M,M,M]. Item alio [76] modo quando in tres dividitur, per tractum a sinistra parte ab angulo obtuso praecedentem primam signamus sic [Scd,M,M].

Quandocumque duae semibreves ponuntur pro brevi recta vel tres, vel quatuor, vel quinque, vel sex et sine figuratione (propria) tunc debet tractulus divisionis illis interponi ad signandum quando duae ponuntur pro ipsa vel tres vel quatuor etc.

Item quandocumque duae semibreves de tempore perfecto inter duas longas vel duas breves vel inter brevem et longam inveniantur prima semibrevis unum habebit tempus, secunda vero duo tempora, sic [L,S,S,L; B,S,S,B; B,S,S,L]. Si autem tres inter praedictas inveniantur, erunt aequales, si quinque, quatuor pro brevi recta computentur. Possunt autem semibreves plicari sic [Lig2cssnod,Lig2cssna,Lig2cssnoa]

De divisione brevis notae.

Item sciendum est quod brevis perfecta in tres dividitur semibreves aequales et quaelibet illarum in tres minimas et quaelibet illarum minimarum in duas semiminimas. Item brevis imperfecta in duas semibreves et quaelibet illarum semibrevium in duas minimas et quaelibet illarum minimarum in duas semiminimas. Minima est quae habet tractum a parte superiori ascendentem sic [M]. Semiminima est quae habet tractum ascendentem in obliquum versus dexteram partem sic [Scsodxvxdx] vel sic [SM] et non possunt poni impares. Sciendum quod omnis notula perfecta potest imperfici a tertia parte ante vel post, et ex quibus componitur, ex illis imperfici debet. Triplex longa ex simplicibus componitur longis et a simplici longa imperfici debet. Simplex longa perfecta componitur ex tribus brevibus et ideo a brevi imperfici potest. Brevis perfecta componitur ex tribus semibrevibus et ideo a semibrevi imperfici debet.

Item sciendum est quod nulla notula imperfecta potest imperfici quia perfectio constat in numero ternario.

Proprietas est nota primariae inventionis ligaturae a musica plana data in principio. Perfectio vero est idem, sed in fine ligaturae. Unde ligaturarum aliae ascendentes aliae descendentes sunt. Ascendens ligatura est illa cujus secunda nota vel secundus punctus, quod idem est, altior est primo puncto, sic [Lig2art,Lig2a,Lig3ad]. Descendens vero ligatura est illa cujus secundus punctus inferior est suo primo in corpore recto et obliquo, sic [Lig2cdsnd,Lig2cdsnod,Lig3cdsndod].

Omnis ligatura descendens habens tractum a sinistra parte primi puncti dicitur cum proprietate, sic [Lig3cdsndd,Lig3cdsndod,Lig4cdsndodart], et si punctus primus careat omni tractu, tunc sine proprietate dicitur, sic [Lig3dd,Lig3dod,Lig4dodart].

Omnis ligatura ascendens si careat omni tractu a primo puncto ascendente [77] cum proprietate dicitur, sic [Lig3aacddx,Lig4aodart]. Sed si tractum gerit a dextera parte primi puncti sine proprietate dicitur, sic [Lig3Lad,Lig3Laod].

Omnis ligatura ascendens vel descendens habens tractum a parte principii ascendentem cum opposita proprietate dicitur, sic [Lig3cssnoda,Lig3cssnaod,Lig3cssndod,Lig3cssnaacddx].

Unde omnis ligatura cum proprietate primam facit brevem. Quaevis ligatura sine proprietate primam facit longam. Omnis vero opposita proprietas facit duas primas notas semibreves.

Item sciendum quod figura ligabilis non ligata vitiosa est, sed magis figura non ligabilis ligata. Plures longae ligari non possunt ad invicem sine proprietate et cum perfectione nisi in binaria ligatura sic [Lig2d]. Breves vero ligabiles sunt in principio, medio et in fine [Lig3cdsndod]. Plures semibreves quam duae ad invicem ligari non possunt et semper in principio ligaturae sic [Lig3cssndod,Lig3cssnaacddx]. Haec sufficiunt de principiis ligaturarum.

Quando ultimus punctus in fine ligaturae recte stat supra penultimam ascendendo ultima cum perfectione dicitur sic [Lig3aart,Lig3cssnodart,Lig3cdsnodart]. Sequitur: omnis perfectio longatur. Item quando ultima nota in fine ligaturae stat quadrata descendendo similiter cum perfectione dicitur sic [Lig2cdsnd,Lig3cdsndd,Lig3cssndd]. Item quando ultimus punctus in fine ligaturae habet quadratam plicam ascendentem vel descendentem, tunc ultima longatur sic [Lig2acsdx,Lig2dcddx,Lig2cdsndcsdx]. Quando vero ultimus punctus averso capite stat supra penultimam ascendendo sine perfectione dicitur sic [Lig2a,Lig3cssnaa]. Vel quando duae notae in uno corpore obliquo in fine ligaturae ascendendo vel descendendo inveniatur similiter.

[CSM8:77; text: Modus imperfectus de tempore imperfecto est quando longa valet duas breves et quaelibet brevis duas minores. Modus perfectus de tempore perfecto et minori prolatione. Modus imperfectus de tempore imperfecto et de minori prolatione. (Pausationes), Larga perfecta, Larga imperfecta, Longa perfecta, Longa imperfecta, Brevis perfecta, Brevis imperfecta, Minor perfecta, Minor imperfecta, et minima, Longa recta, Longa erecta, Longa plicata ascendens, vel descendens] [REGDEM 01GF]

[78] Sciendum quod ubicumque longae erectae inveniuntur, per solum semitonum eriguntur et nunquam plicari possunt. Item sciendum est de brevibus erectis.

[CSM8:78; text: Brevis recta, Brevis erecta, Brevis plicata ascendens, B. quadrata, vel descendens. De tempore perfecto et de maiori prolatione. De tempore imperfecto et de maiori prolatione. De tempore perfecto et de minori prolatione. De tempore imperfecto et de minori prolatione] [REGDEM 02GF]

Item secundum antiquos modi sunt quinque cantandi quorum primus constat ex longa et brevi, sic [L,B]. Secundus ex brevi et longa, sic [B,L]. Tertius ex longa et duabus brevibus, sic [L,B,B]. Quartus ex duabus brevibus et longa, sic [B,B,L]. Quintus ex omnibus brevibus et semibrevibus sic [B,B,B,S,S,S,B,B,B]

Item sciendum est quod octo sunt concordantiae, videlicet prima in tertio loco a tenore; secunda in quinto; tertia in sexto; quarta in octavo; quinta in decimo; sexta in duodecimo; septima in tertiodecimo; octava in quintodecimo loco, etc.

Falsa musica est quando id in clavi recipitur quod non est, quia aliquando propter concordantias vocum necesse est recipere id in clavi quod non est. Sicut, in gesolreut, fa, ubi non est nisi sol, re et ut, et sic dicitur falsa musica, quia scire debes quod b non mutat claven sed mutat tonum faciendo de semitono tonum et e converso. Eest autem tonus ut hic: ut re, re mi, fa sol, sol la. Fa mi, mi fa semitoni sunt. Sed duo semitoni faciunt plusquam tonum et ideo dicitur et est b quia non dicis vel cantas per h vel per naturam. In C fa per h cantas; quando fa mutatur in sol, tunc est b et sic mutatur tonus. Si ergo a simili (modo) pono in g b, tunc necesse est ibi recipere fa quia de tono propter b debet fieri semitonus, et sic erit falsa musica etc...



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License