Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[66] <TRACTATUS FIGURARUM>

<PROLOGUS>

Incipit tractatus figurarum per quas diversimode discantatur non sequentes ordinem tenoris sed alterius temporis. Quoniam sicut domino placuit scientiam musice in corde desiderantium gratiose perlustravit. Et licet magistri nostri antiqui primum intellectum musicalem habuerunt, et hoc satis grosso modo sicut adhuc patet in motetis ipsorum magistrorum videlicet Tribum que non abhorruit, et in aliis et cetera. Tamen ipsi post modum subtiliorem [68] modum considerantes, primum relinquerunt, et artem magis subtiliter ordinaverunt ut patet in Apta caro. Sic nunc successive venientes, habentes et intelligentes que primi magistri relinquerunt maiores subtilitates per studium sunt confecti ut quod per antecessores imperfectum relictum fuit per successores reformetur.

CAPITULUM PRIMUM

DE FIGURIS A MAGISTRIS TRADITIS

Nunc itaque figure a magistris nostris relicte sunt quasi omnibus manifeste, videlicet duplex longa [2L] longa [L] brevis [B] semibrevis [S] et minima [M].

[70] CAPITULUM SECUNDUM

DE PAUSATIONIBUS

Pausa duplicis longe [2LP] longe [LP] brevis [BP] semibrevis [SP] et minime [MP]. Ex istis quedam perfecte et quedam imperfecte reperiuntur ubique quasi scripte. Et licet magistri instruxerunt nos in his figuris ac etiam in quatuor mensuris principalibus, videlicet in tempore perfecto maioris prolationis et in tempore imperfecto ipsius, in tempore perfecto minoris prolationis et in tempore imperfecto ipsius. Tamen non docuerunt quomodo super tempus imperfectum minoris discantare deberemus perfectum minoris, et e converso, et sic de singulis temporibus quod clare singulariter inferius patebit. [72] Quia esset multum inconveniens quod illud quod potest pronuntiari non posset scribi et clare ostendere tractatum hunc parvulum ordinare curavi. Ac etiam que superius dixi ad effectum cum dei adiutorio producam quod intelligentibus patebit.

CAPITULUM TERTIUM

DE DIMINUTIONE FIGURARUM

Primo ostendam figuras ordinatas cum quibus diversimode discantatur non sequentes ordinem tenoris sed alterius <temporis> quam fuerit tenoris. Consideret ergo unusquisque per viam rationis quod omnis res plena atque perfecta si ad plenitudinem eius evacuetur non est dubium quin propter evacuationem accipit diminutionem atque imperfectionem. Verbi gratia, semibrevis [74] perfecta ut hic [S] si inventa fuerit vacua ut hic [Sv] accipit diminutionem atque imperfectionem et iam perdidit tertiam partem sue virtutis quia primo valet tres minimas nunc vero valet tantum duas quod intelligentibus clarum est. Et sicut res perfecta per diminutionem imperficitur, sic simili modo res imperfecta per additionem augmentatur. Verbi gratia, si brevis fuerit caudata a parte dextra superius vel inferius accipit augmentationem quod non est dubium sed est multum clarum. Et ita intendo cum dei adiutorio per augmentationem et diminutionem procedere. Et sicut ostensum est de semibreve, ita ostendam per viam evacuationem de duplici longa, de longa, de breve, de semibreve et de minima.

[76] CAPITULUM QUARTUM

DE EVACUATIONE FIGURARUM

Duplex longa de modo perfecto de eius proprietate valet sex tempora, et si evacuetur amittit tertiam partem sue virtutis quemadmodum semibrevis ut superius dictum est et valet quatuor temporum ut hic [2Lv].

Item longa perfecta que de sua proprietate valet tria tempora, si evacuetur amittit tertiam partem sue virtutis et non valet nisi duo tempora ut hic [Lv].

Item brevis perfecta que de sua proprietate valet tres semibreves, si evacuetur amittit tertiam partem sue virtutis et non valet nisi duas semibreves ut hic [Bv].

Item semibrevis perfecta que de sua proprietate valet tres minimas, si evacuetur amittit tertiam partem sue virtutis et non valet nisi duas minimas ut hic [Sv].

Minima similiter si evacuetur merito etiam debet perdere tertiam partem sue virtutis et de eius valore infra declarabo.

[78] Item punctus perfectionis, si vacuus fuerit, accipit diminutionem per dimidietatem et non per tertiam quia nichil habet sub se, id est nullam figuram sicut alie figure iam dicte. Et sic numerando minus corpus dividitur in duas partes et est minor prolatio que potest fieri, id est in duas semiminimas quando est in minori valore, id est quod valet minimam, sicut puncto quia aliquando valet brevem, aliquando semibrevem et aliquando minimam. Et tunc dividendo in duas partes id est evacuando punctum valet tantum quantum una pars minime divise in duas partes; id est semiminima ut hic [ptv]. Et isti duo tunc faciunt minimam ut hic [ptv,ptv].

[80] CAPITULUM QUINTUM

DE AUGMENTATIONE FIGURARUM

Nunc videndum est de augmentatione figurarum. Et considero tamen non fore necesse gradatim descendere de augmentatione sicut de diminutione, videlicet de duplici longa vel etiam longa, sed tantummodo de breve et infra, quia esset quedam dilatio vel evasio si cantor plus requiesceret se quam super brevem. Et primo volo dicere de semiminima quia sine ipsa factum est nichil in musica. Et licet aliqui magistri dicunt quod non est dare ultra minimam, quod ego teneo, tamen oportet quod per signa cognoscantur qualitates ipsarum figurarum. Verbi gratia, si longa et brevis ligate sunt ut hic [Lig2od] apponendo proprietatem efficientur id quod vis, quod si proprietas a parte sinistra inferiori descendat fient ambe breves ut hic [Lig2cdod] quod si a parte [82] sinistra superiori ascendat fient ambe semibreves ut hic [Lig2csod] et sic de aliis. Sic et nunc minime plene vel vacue aliquando per signum et aliquando per proprietatem suscipiunt diminutionem vel augmentationem sicut inferius patebit. Et hec est que vocatur semiminima [SMvvxrt] et due istarum valent unam minimam. Et minor prolatio non potest fieri si recte consideras. Et ista adiuncta aliis figuris dat augmentationem taliter quod diversimode potest discantari et hoc alio modo quam sit tenor.

CAPITULUM SEXTUM

DE AUGMENTATIONE ET DIMINUTIONE FIGURARUM

Brevis autem que perdidit tertiam partem sue virtutis ponuntur ex illis tres pro duobus temporibus perfecti maioris ut hic [Bv,Bv,Bv]. Potest autem tempus dividi in duas partes equales ut hic [Ssvcdvxrt,pt,Ssvcdvxrt,pt] quia semibreves perfecte atque punctate valent quelibet quatuor minimas, et [84] sibi adiuncte valent quelibet seminimimam et iste due figure perficiunt novem minimas.

Item semibrevis imperfecta perficitur per punctum ut hic [S,pt,S,pt].

Item minima caudata superius et inferius valet tantum quantum semibrevis imperfecta, id est duas minimas, et hoc satis commune ut hic [F,F,F].

Abstrahe autem a qualibet tertiam partem id est evacua, et invenies quatuor minimas si recte computes ut hic [Fv,Fv,Fv] et sic iste tres valent quatuor minimas.

Sunt autem et alie figure que vocantur minime imperfecte ex quibus ponuntur quatuor pro tribus minimis. Et habent maiorem effectum quam semiminime quia sunt plene, et habent minorem effectum quam minime quia habent signum atque proprietatem semiminime ut hic [SMvxrt,SMvxrt,SMvxrt,SMvxrt]

[86] Possunt autem aliquando poni rubee figure diversimode figurate. Et quando homo non habet cum quo possit scribere rubeas figuras, tunc est licitum ipsas evacuare. Sed hoc est tantum de tempore imperfecto maioris prolationis super tempus perfectum minoris prolationis et e converso.

Item figure superius et inferius caudate vel cauda inferius retorta, quatuor ex istis valent septem minimas ut hic [Fcdvxrt,Fcdvxrt,Fcdvxrt,Fcdvxrt].

Quod si adiungatur eis punctus vacuus qui valet tantum quantum semiminima, tunc iste quatuor valent novem minimas si recte computes ut hic [Fcdvxrt,ptv,Fcdvxrt,ptv,Fcdvxrt,ptv,Fcdvxrt,ptv].

[88] Item minima superius semiplena et inferius semivacua in uno corpore superius et inferius caudata et inferius retorta valet minimam cum semiminima ut hic [Fsvcdvxrt,Fsvcdvxrt] quia superius sunt figure minime et inferius semiminime.

Item minima evacuata amittit tertiam partem sue virtutis ut superius dixi et sic tales tres faciunt duas minimas ut hic [Mv,Mv,Mv].

CAPITULUM SEPTIMUM

QUALITER IPSAS FIGURAS ORDINABIS PRO TEMPORIBUS

De tempore perfecto maioris prolationis.

Superius dictum est de diminutione atque augmentatione figurarum, nunc ostendam qualiter ipsas ordinabis pro temporibus. Et primo de tempore perfecto [90] maioris prolationis quod si super ipsum discantare volumus ad modum imperfecti temporis minoris, appone tales quatuor figuras [Fcdvxrt,ptv,Fcdvxrt,ptv,Fcdvxrt,ptv,Fcdvxrt,ptv].

Item si ad modum temporis imperfecti maioris dividendo tempus in duas partes appone has figuras [Fsvcdvxrt,pt,Fsvcdvxrt,pt].

Item si vis dividere duo tempora istius temporis perfecti in tres partes equales appone istas figuras [Bv,Bv,Bv]. Item si secundum eundem actum iterum temporis perfecti maioris vis dividere in quatuor partes appone has figuras [S,Fsvcdvxrt,Fsvcdvxrt,S].

[92] Item si vis discantare ad modum minimarum secundum eundem actum appone tales sex figuras [Fsvcdvxrt,Fsvcdvxrt,Fsvcdvxrt,Fsvcdvxrt,Fsvcdvxrt,Fsvcdvxrt] vel per istum modum [Fsvcdvxrt,Fsvcdvxrt,Fsvcdvxrt,Fsvcdvxrt,S]

Item si vis discantare ad modum temporis perfecti minoris, similiter possunt apponi tales sex figure sicut dictum est de tempore imperfecto maioris.

CAPITULUM OCTAVUM

DE TEMPORE IMPERFECTO MAIORIS PROLATIONIS

Sequitur de tempore imperfecto maioris prolationis quod si vis discantare super ipsum ad modum temporis perfecti maioris appone tales figuras [Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv]

[94] Item si vis discantare desuper ad modum temporis perfecti minoris per minimas appone sex minimas rubeas [Mr,Mr,Mr,Mr,Mr,Mr]

Item si vis discantare secundum eundem actum temporis perfecti minoris appone tres semibreves vacuas ut hic [Sv,Sv,Sv] vel tres rubeas ut hic [Sr,Sr,Sr].

Item si vis discantare desuper ad modum temporis imperfecti minoris appone tales quatuor figuras ut hic [Fsvcdvxrt,Fsvcdvxrt,Fsvcdvxrt,Fsvcdvxrt].

CAPITULUM NONUM

DE TEMPORE PERFECTO MINORIS PROLATIONIS

Sequitur de tempore perfecto minoris prolationis quod si vis super ipsum discantare ad modum temporis perfecti maioris appone tales novem figuras ut hic [Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv].

Item si vis discantare desuper ad modum temporis imperfecti maioris per semibreves dividendo tempus in duas partes tunc appone duas semibreves [96] punctatas ut hic [S,pt,S,pt] item secundum eundem actum ut hic [Sr,Mr,ptr,Mr,Sr].

Item si vis ad modum minimarum tunc minime debent esse rubee ut hic [Mr,Mr,Mr,Mr,Mr,Mr].

Item si vis discantare super istud tempus ad modum temporis imperfecti minoris appone tales quatuor figuras ut hic [Fsvcdvxrt,Fsvcdvxrt,Fsvcdvxrt,Fsvcdvxrt].

CAPITULUM DECIMUM

DE TEMPORE IMPERFECTO MINORIS PROLATIONIS

Sequitur de tempore imperfecto minoris quod si vis discantare desuper ad modum temporis imperfecti maioris, appone tales figuras ut hic [Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv].

Item si vis discantare desuper ad modum temporis perfecti minoris ad modum semibrevium appone tales figuras [Fv,Fv,Fv].

[98] Item si vis discantare ad modum minimarum appone tales figuras sicut in tempore imperfecto maioris [Mv,Mv,Mv,Mv,Mv,Mv].

Item si vis discantare desuper ad modum temporis perfecti maioris tunc accipe modum temporis perfecti minoris quia in equalitate minimarum non potest cantari, et per consequens nec scribi si recte consideres, quia non potest dividi nisi in duas partes et sic quatuor ascenderet usque ad octo et numerus sic deficeret. Sic itaque ad complementum huius operis consecutus sum ideo refero gratias deo, Amen.

<EPILOGUS>

Nunc videndum est qualiter ipsas ordinabimus ad discantandum diversimode sic quatuor tempora. Et primo de tempore perfecto maioris, postea de singulis temporibus sicut inferius patebit. Ponendo rubeas de modo discantandi [100] qui dicitur secundum illos de francia vulgariter trayn vel traynour est fortior modus quam sincopare. In primo de tempore perfecto maioris ponuntur pro duobus temporibus novem semibreves rubee vel vacue ut hic

[Tractatus figurarum, 100,1] [TRAFIG 01GF]

Item de tempore perfecto minoris

[Tractatus figurarum, 100,2] [TRAFIG 01GF]

Item de tempore imperfecto maioris

[Tractatus figurarum, 100,3] [TRAFIG 01GF]

[102] Item de tempore imperfecto minoris

[Tractatus figurarum, 102,1] [TRAFIG 01GF]

Item de semibrevibus perfectis

[Tractatus figurarum, 102,2] [TRAFIG 01GF]



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License