Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[74] Regulae Magistri Thomae Walsingham de figuris compositis et non compositis, et de cantu perfecto et imperfecto, et de modis incipiunt.

Capitulum 1

De figuris non compositis

L 98v

Cum sit necessarium iuvenilibus ad facultatem organicam tendentibus notitiam figurarum, scilicet notarum, possidere, ideo notandum quod quaedam componantur et quaedam non: hoc est, quaedam ligantur et quaedam non. Primo dicendum est de illis extra ligaturas, deinde in ligaturis, deinde de cantu perfecto et imperfecto, deinde de modis. De figuris extra ligaturas primo dicendum est quot sunt earum species. Videndum est quod 5, scilicet larga, longa, brevis, semibrevis, minima. Et nunc addita est species sexta quae crocheta vocatur, et ad nil deserviret si compositores utique circumspicerentur, quia ultra minimam non est ulterius de iure divisio facienda.

Sequitur de largis et longis. Omnis larga aut habet tractum descendens vel ascendens ex parte dextra longiorem, ut hic: [3L,3Lcsdx]

Et omnis larga plicata habet duas tractus descendentes vel ascendentes ex parte dextera longiorem, ut hic: [3Lpdsn,3Lpssncsdx]

[75] Et notandum quod eisdem modis figurantur longae, ut hic: [L,Lpssncsdx,L,Lpssncsdx]

Sequitur de brevibus. Omnis brevis recta caret omni tractu vel habet tractum descendentem vel ascendentem ex parte sinistra, ut hic: [B,Bcssn,Bcdsn]

Et omnis brevis plicata habet duas tractus ex parte sinistra longior, ut hic: [Bcdsnpddx,Bcssnpsdx]

Sequitur de semibrevibus. Omnis semibrevis formatur ad modum grani ordei, ut hic: [S,S,S]

Sequitur de minima. Eodem modo formatur minima in corpore, sed habet tractum ascendentem a capite, ut hic: [M,M,M]

Et eodem modo formantur crochetae, sed habent hamos ut hic: [SM,SM,SM]

[76] Capitulum 2

De figuris compositis

L 98v

Sequitur de ligaturis. Omnis nota recta, hoc est quadrata stans, in capite carens omni tractu, habens notam vel notas ex parte post descendentes, larga dicitur ut hic: [Lig2MXdMX,Lig3MXdd,Lig3MXdod,Lig3MXdod]

Et sic tenet eadem regula de longis, ut hic: [Lig2d,Lig3dd,Lig3dod]

Sequitur de largis et longis aliqualiter. Omnis nota quadrata habens tractum ex parte dextera, et si habeat notam ex parte post ascendentem capite adverso, larga vel longa dicitur. Larga ut hic: [Lig2MXcddxaMXrt] longa ut hic: [Lig2Lart]

Sequitur de longis aliis figuris ligatis. Omnis nota quadrata descendens et in ultimo loco stans carens omni tractu, si ad minus habeat brevem praecedentem, longa similiter dicitur, ut hic: [Lig2d,Lig3dd,Lig4cssnddd,Lig3cdsndd,Lig2cdsnd,Lig3cssndd]

Sequitur de brevibus longis interligatis. Omnes notae quadratae inter primam et ultimam breves dicuntur, ut hic: [Lig5dddd,Lig3dd,Lig4ddd]

[77] Et si prima habeat tractum descendentem ex parte sinistra, etiam brevis dicitur, ut hic: [Lig2cdsnd,Lig3cdsndd]

Sed si habeat ascendentem ex parte sinistra, semibrevis dicitur; et natura semibrevis in ligaturis est trahere similiter proximam notam sequentem ad naturam suam propriam, tam figuram longae quam brevis, ut hic: [Lig3cssndd,Lig2cssnd,Lig4cssnddd,Lig5cssnddcsdxdod]

Sequitur quod omnes notae quadratae intermediae habentes tractus ascendentes sunt semibreves, ut hic: [Lig4dcsdxdd,Lig5cdsnddcsdxdod,Lig4cssndcsdxdd,Lig2cssnd]

Sequitur quod omnes notae quadratae ascendentes, si careant tractibus, breves dicuntur, ut hic: [Lig3aa,Lig4aaa]

Sed si habeant tractus ascendentes a parte sinistra, semibreves dicuntur, ut hic: [Lig2cssna,Lig4cssnacsdxaa,Lig5cssnaaaa]

Et si sint 3, 4, 5, 6, vel 7, quaedem earum sunt semibreves, quaedam breves. Et nota quod tractus ascendens in ligaturis similiter facit semibreves; ideo si post notas duas cum tractu plures remaneant sine tractu, breves dicuntur, ut hic: [Lig3cssnaa,Lig4cssnaaa,Lig5cssnacsdxaaa,Lig5cssnacsdxaaa,Lig6cssnaacsdxaaa]

[78] Sequitur de rectis et obliquis intermixtis. Nota quadrata stans, in capite carens omni tractu, habens duas notas obliquas descendentes ex parte post carens omni tractu, longa dicitur, et duae obliquae sequentes sunt breves, ut hic: [Lig3dod]

Sed si prima habeat tractum descendentem, omnes dicuntur breves: [Lig3cdsndod]

Et si prima habeat tractum ascendentem, duae primae sunt semibreves et ultima brevis, ut hic: [Lig3cssndod]

Sed si prima careat tractu vel habeat tractum descendentem, et duae ultimae tractum ascendentem, ultimae dicuntur semibreves, ut hic: [Lig3dcsdxdod,Lig3cdsncsdxdod]

Sequitur: duae notae stantes obliquo modo carentes tractu in capite, prima dicitur longa, secunda brevis, ut hic: [Lig2od]

Set si prima habeat tractum descendentem et secunda caret tractu vel habet tractum, ambae sunt breves, ut hic: [Lig2cdsnod,Lig2cdsnodcddx,Lig2cdsnodcsdx]

[79] Et si prima habeat tractum ascendentem et secunda caret tractu vel habet tractum ascendentem, semibreves sunt, ut hic: [Lig2cssnod,Lig2cssnodcddx,Lig2cssnodcsdx,Lig2cssnodcsdx]

Sequitur de obliquis ascendentibus. Si duae ascendunt et prima nota habeat tractum descendentem vel careat tractu, dicuntur breves, ut hic: [Lig2oa,Lig2cdsnoa,Lig2cdsnoacddx]

Et si prima nota habeat tractum ascendentem, dicuntur semibreves, ut hic: [Lig2cssnoa,Lig2cssnoacddx,Lig2cssnoacsdx]

Sequitur de ideo. Nota sic quadrata habens tractum ascendentem, et duae obliquae secuntur ascendentes vel descendentes, primae duae semibreves et ultima brevis, ut hic: [Lig3cssnaod,Lig3cssnaod,Lig3cssnaoacddx]

Sequitur: omnes illae et tales sunt breves, ut hic: [Lig11cdsndodaadodaoadod]

Sequitur: quod quaedam istarum sunt breves et quaedam semibreves, ut praenotatur et ut patebit in multis exemplis ut hic: [Lig13cdsndodacsdxdodcsdxaaaodacsdxdod]

[80] Sequitur: quod quando duae notae stant obliquo modo, habentes tractum ascendentem cum una nota ex parte post quadrata capite adverso, est longa ut hic: [Lig3cssnodart]

Et si illa nota ex parte post stet quadrata cum capite non adverso, brevis dicitur, ut hic: [Lig3cssnoda]

Sequitur: quod quando semibreves habeas, et si ultima formatur ad modum longae, quod prima est recta et secunda est altera, ut hic: [Lig2cssndcddx,Lig2cssnd,Lig2artcssn,Lig2cssnacddx]

Longa cum longa ligata ascendente patet hic: [Lig2Lart,Lig2Lacddx]

Capitulum 3

De contentu longissimarum perfectarum et inperficientium, et longiorum inperficientium et perfectarum, et longarum inperficientium et inperfectarum, et brevium inperficientium et perfectarum, et semibrevium inperficientium et perfectarum, et sic de ceteris.

L f.99v

[81] Perfecta longissima continet 9 longas perfectas, 27 breves perfectas, 81 semibreves perfectas et 243 minimas: [9L] Inperficiens longissima continet 6 longas perfectas, 18 breves perfectas, 54 minores perfectas et 162 minimas: [6L] Inperficiens longior et vocatur inperficiens quia inperficit longissimam, et potest dici perfecta longior eo quod est in se perfecta, quam aliqui vocant largam perfectam; continet 3 longas perfectas, 9 breves perfectas, 27 minores perfectas, 81 minimas: [3L] Inperfecta longior sive semilongior, quam aliqui vocant largam inperfectam sive semilargam, continet 2 longas perfectas, 6 breves, 18 minores perfectas, 54 minimas: [2L] Inperficiens longa et vocatur inperficiens quia inperficit longiorem sive largam, et dicitur longa perfecta; continet 3 breves perfectas, 9 minores perfectas, 27 minimas: [L,L,L] Inperfecta longa sive semilonga et dicitur semilonga a semis quod est inperfecta et longa, quasi inperfecta longa; continet 2 breves perfectas, 6 minores perfectas, 18 minimas: [L,L,L]

Inperficiens brevis et dicitur inperficiens quia inperficit longam, et dicitur brevis perfecta; continet 3 minores perfectas, 9 minimas: [B,B] Inperfecta brevis sive semibrevis et dicitur a semis quod est inperfecta et brevis; continet 2 minores, 6 minimas: [B,B] Inperficiens brevior sive perfecta brevior sive minor perfecta et dicitur inperficiens eo quod inperficit brevem; continet 3 minimas: [M,M,M] Inperfecta brevior sive semibrevior sive minor inperfecta continet 2 minimas: [M,M] Inperficiens brevissima sive minima perfectans unitatem et est indivisibilem; et dicitur inperficiens eo quod inperficit minorem quae dicitur minor perfecta: [M,M,M] Sed nunc addita est ulterius, id est ultra minimam, scilicet non per artem sed per placitum, quae dicitur crocheta, ut hic: [SM,SM,SM,SM]

[82] Capitulum 4

De perfectione et inperfectione longarum

L 100

Longa quidem in 3 dividitur species, scilicet in longam perfectam et in longam imperfectam et in duplicem longam sic formatam: [2L] Longa vero perfecta valet tria tempora et fit 4 modis. Primo modo fit longa perfecta quando longa sequitur longam, ut hic: [L,L,L] Secundo modo fit longa perfecta quando signum perfectionis sequitur longam, ut hic: [L,pt] Tertio modo fit longa perfecta quando duae breves secuntur longam, ut hic: [L,B,B,L] Quarto modo fit longa perfecta quando tres breves secuntur longam, ut hic: [L,B,B,B]

De longa inperfecta. Longa vero inperfecta valet duo tempora et fit 5 modis. Primo modo fit longa inperfecta quando sola brevis antecedit longam, ut hic: [B,L,B,L] Secundo modo fit longa inperfecta quando brevis sequitur longam, ut hic: [L,B,L,B] Tertio modo fit longa inperfecta quando 2 breves sunt inter duas longas, ut hic: [L,B,B,L] Quarto modo fit longa inperfecta quando tres breves sunt inter 2 longas, habentes signum divisionis inter primam brevem et duas sequentes, ut hic: [L,B,pt,B,B,L] Quinto modo fit longa inperfecta quando plures breves quam 2 vel 3 secuntur longam, ut hic: [L,B,B,B,B]

Capitulum 5

De perfectione et inperfectione brevium

L 100v

Brevis in duas dividitur species, scilicet in rectam brevem et alteram brevem. Recta brevis valet unum tempus, et fit ubicumque [83] est sola brevis vel plures quam duae, ut hic: [B,L,B,B,B,L] Altera vero brevis valet duo tempora, et fit quando duae breves sunt inter duas longas; et tunc prima dicitur recta et secunda altera, ut hic: [L,B,B,L] Vel fit quando tres breves sunt inter duas longas, habentes signum divisionis inter primam brevem et duas sequentes, ut hic: [L,B,pt,B,B,L]

Capitulum 6

De perfectione et inperfectione semibrevium

L 100v

Semibrevium alia minor, alia maior. Minor valet tertiam partem unius temporis, maior vero valet duas partes unius temporis, ut hic: [B,S,S,B] Et notandum quod idem iudicium est de brevibus et semibrevibus sicut de longis et brevibus. Quia sicut pro longa perfecta possunt poni 3 breves quarum quaelibet dicitur esse recta brevis, et valet quaelibet unum tempus et sunt omnes aequales ut hic: [L,B,B,B,L]; ita pro recta brevi perfecta possunt poni 3 semibreves quarum quaelibet dicitur minor semibrevis, et sunt omnes aequales ut hic: [B,S,S,S,B] Et sicut pro longa perfecta possunt poni duae breves quarum prima dicitur recta et secunda altera ut hic: [L,B,B,L], ita pro recta brevi perfecta possunt poni duae semibreves quarum prima dicitur minor semibrevis et secunda maior semibrevis, et valet duas partes unius rectae brevis perfectae ut hic: [B,S,S,B] Et idem iudicium datur nunc de minimis: [S,M,M,[S]]

[84] Capitulum 7

Sequitur de pausis

L 101

[CSM31:84; text: [F]inis punctorum] [WALREG 01GF]

Pausa longae perfectae occupat tria spatia et tangit quatuor lineas, id est regulas, ut supra etc. Pausa longae inperfectae est cuius tractus occupat duo spatia et tangit tres regulas, ut supra. Pausa brevis tam perfectae quam inperfectae occupat unum spatium et tangit duas regulas, ut supra. Pausa semibrevis perfectae occupat duas tertias partes, ut supra; pausa minimae occupat tertiam partem unius spatii ascendendo, ut supra. Finis punctorum omnia spatia occupat et regulas, ut supra.

Capitulum 8

Sequitur de cantu perfecto

L 101

Nota quod cantus perfectus dividitur dupliciter, scilicet in modo perfecto et in modo inperfecto. Et primo sciendum est quae sunt eorum signa. Signum cantus perfecti de modo perfecto est circulus cum puncto medio, ut hic: [Od] Et quare: quia circulus denotat modum, punctus vero temporis perfectionem. [85] Signum vero cantus quae est de tempore perfecto et de modo inperfecto est circulus sine punctu, ut hic: [O] Primo dicendum est de modo perfecto. Et nota quod littera sub notis exponit notas.

Nota quod in cantu perfecto brevis ante brevem est perfecta. Et quando brevis habet punctum a parte post, perficitur hoc modo, videlicet quando minores subsecuntur et nulla illarum pertinet ad brevem praecedentem, ut infra.

[ClefC2,Od,B,B,pt,S,S,S on staff3]

Nota quod in cantu perfecto brevis est de tres semibrevibus. Et quando minores species subsecuntur brevem, et brevis careat punctu, proxima semibrevis vel valor semibrevis et aliquando plures pertinent ad brevem, ut infra patet.

[ClefC2,B,S,B,S,M,B,M,M,M,B,M,S,M,B,SP on staff3]

Nota quod 9 minimae constituunt brevem. Et quando minima vel minimae subsecuntur semibrevem vel semibreves carentes punctus, proxima minima pertinet ad semibrevem; sed si semibrevis punctata sit et minores species subsecuntur, semibrevis perficietur per punctum si sit perfectio, ut patet.

[ClefC2,M,M,M,M,M,M,M,M,M,S,M,S,M,S,M,S,pt,M,M,M,S on staff4]

Nota quod, sicut ex brevi perfecta tertia pars potest subsequi et aliquando plus, ita de longis in 3 semibreves probatur perfectio quando inveniantur in ligaturis sicut extra ligaturas, prout patet inferius.

[ClefC3,L,S,L,S,M,L,M,S,M,Lig7cssnodcsdxaacsdxaoda,pt,Lig2cssnod,S,B,S,Lig2cssnod,M,S,M,B on staff4]

[86] Nota quod illa regula est generaliter quando duae species minores stant inter 2 species maiores, vel inter punctum divisionis et speciem maiorem: prima est recta, secunda altera. Et sciendum quod pausa non potest alterari, sed pausa potest stare propter rectitudinem, ut infra patet.

[ClefC2,L,Lig3cssnoda,S,pt,S,B,B,pt,S,M,S,Lig2acddx,Lig3cssnoda,pt,Lig2cssnod,pt,BP,S,L,Lig6cdsnodacddxaodart,BP,Lig2acddx,Lig2cssndcddx,Lig2cssnd,Lig2artcssn,Lig2cssnacddx on staff4]

Sequitur de semibrevibus alteratis ut superius dicebatur;

[ClefC3,Lig3cssnoda,pt,S,S,B,Lig3cdsnodart,Lig3cdsnodart,S,S,pt,S,S,L on staff4]

et tunc de semibrevibus et brevibus alteratis per signa per ignorantiam, ut patet.

(Ex. om)

Valor brevis de tempore et modo perfectis patet in hiis tribus locis infra.

[CSM31:86; text: primus locus, secundus locus] [WALREG 01GF]

[87] Capitulum 9

Sequitur de cantu de tempore inperfecto et de modo perfecto

L 102

Nota quod in illo quasi in modo praecedenti: brevis ante brevem similiter perficitur; et quando punctus subsequitur, perficit eam ut infra notatur, et etiam 3 semibreves pro brevi perfecta ut infra. Et nota quod in illo modo brevis potest inperfici per semibrevem vel valorem, et per non plus sicut in modo praecedenti.

[ClefC2,Lig2cdsnod,pt,S,S,S,B,S,B,M,M,B,SP,B,MP,MP,B,MP,M,B,pt,2BP on staff3]

Nota quod in illo modo brevis constat ex 3 semibrevibus inperfectis; sequitur: semibrevis inperfectus constat ex 2 minimis, et non ex 3 sicut in modo praecedenti. Et 6 minimae constituunt brevem in illo modo, ut patet inferius.

[ClefC1,S,S,S,M,M,M,M,M,M,Lig2cssnod,S,S,SP,S,S,M,M,S,3BP on staff4]

Nota quod eadem regula de notis alteratis tenetur in illo modo sicut modo praecedenti, et ut patebit in exemplis.

[ClefC2,B,pt,Lig3cssnoda,S,pt,Lig3cssnoda,S,S,S,S,pt,S,S,Lig2Lacddx,Lig3cdsnodacddx on staff3]

Valor brevis de tempore inperfecto et modo perfecto patet in locis subsequentibus.

[CSM31:87] [WALREG 01GF]

[88] Capitulum 10

Sequitur de cantu inperfecto

L 102v

Sciendum est quod cantus inperfectus dividitur dupliciter, in modo perfecto et in modo inperfecto. Et illa sunt eorum signa. Signum cantus qui est de tempore perfecto et modo inperfecto est semicirculus cum puncto in medio, ut patet hic: [Cd] Signum cantus de tempore inperfecto et de modo inperfecto est semicirculus sine punctu in medio, ut patet hic: [C]

Capitulum 11

Sequitur de modo inperfecto

L 102v

Nota quod in cantu inperfecto brevis constat ex 2 semibrevibus et semibrevis ex 3 minimis; constat et brevis ex 6 minimis. Et quando minimae subsecuntur semibrevem carentem punctum, proxima minima pertinet ad semibrevem.

[ClefC2,B,Lig2cssnod,S,S,pt,M,M,M,M,M,M,S,M,S,M,B on staff3]

Nota quod punctus perficit notam quando species minores subsecuntur. Nota etiam quod ultima semibrevis unius series potest inperfici per minimam subsequentem in illo modo, et in eodem modo potest longari.

[ClefC2,S,pt,M,M,M,Lig2cssnod,pt,M,M,M,S,B,Lig2cssnod,S,B,M,L,2BP on staff3]

[89] Nota quod illa regula est generalis. Quando 2 species minores stant inter 2 species maiores, vel inter punctum divisionis et notam vel pausam maioris speciei, prima est recta, secunda est altera.

[CSM31:89,1] [WALREG 02GF]

Valor brevis de tempore perfecto et modo inperfecto patet in istis tribus modis infra.

[CSM31:89,2] [WALREG 02GF]

Capitulum 12

Sequitur de cantu de tempore et de modo inperfectis

L 102v

Nota quod in illo modo brevis constat ex 2 semibrevibus et semibrevis ex 2 minimis, ita quod 4 minimae constituunt brevem. Sed semibrevis stet cum puncto habens minimam subsequentem, constituit brevem. Et illa regula generalis quod nota cum puncto valet 3 species subsequentes et proximiores.

[ClefC1,B,Lig2cssnod,S,S,S,M,M,B,M,M,M,M,S,pt,M,B,S,pt,M,M,M,S,L,Lig2Lptacddxpt,S,M,M,M,S,B,2BP on staff4]

[90] Capitulum 13

Valor 4 brevium

L 103

Nota quod in omni loco semibrevis potest perfici, ut patet hic.

[S,pt,M,M,M,S,S,MP,M,M,S,pt,S,S,B,3BP,S,B,M,M,M,M,S,B,M,MP,S,SP,M,MP,S on staff5]

Et quando semibrevis sic perficitur, illa semibrevis et minima praecedens vel subsequens constituunt brevem inperfectum.

[91] [CSM31:91; text: OMNIS CANTUS AUT EST, De modo perfecto, Vel de tempore perfecto, Aut de minoribus perfectis, Aut de minoribus inperfectis, Vel de tempore inperfecto, De modo inperfecto] [WALREG 03GF]

[92] Capitulum 14

Sequitur de modis

L 103v

Modi sunt infiniti, cantandi similiter et componendi; sed omnes possunt reduci in tres modos, et secundum quosdam in duos, videlicet in modum perfectum et in modum inperfectum, et hoc quia omnis cantus aut est perfectus aut inperfectus. Primus modus constat ex maiori et minori computatis computandis. Secundus modus constat ex minori et maiori computatis computandis. Tertius modus constat ex omnibus aequalibus computatis computandis.

Nota quod primus modus constat ex maiori et minori secundum omnes species, ut inferius patet, primo ex larga et longam, et postea gradatim patebit ex longa et brevi.

[CSM31:92; text: Primus modus, Ex larga et longa, Ex longa et brevi, ut hic, Ex brevi et semibrevi, Ex semibrevi et minima] [WALREG 02GF]

Nota quod secundus modus est e contrarius priori modo, ut patet in exemplis gradatim, sicut in alio, primo ex longa et larga.

[93] [CSM31:93,1; text: Secundus modus, Ex longa et larga, Ex brevi et longa, Duplex alter, Ex semibrevi et brevi, Ex minima et semibrevi] [WALREG 04GF]

Nota quod tertius modus constat ex omnibus aequalibus computatis computandis, primo ex omnibus largis computatis computandis.

[CSM31:93,2; text: Tertius modus, Ex omnibus largis, Ex omnibus longis, Ex omnibus brevibus, Ex semibrevibus, Ex minimas] [WALREG 04GF]

[94] Capitulum 15

De perfectione et divisione

L 104

Cum dictum est de istis 3 modis divisim, nunc dicendum est qualiter duo primi possunt simul stare per divisionem. Videtur quod non duo sed tantum unus modus, et hoc una ratione, quia omnis cantus aut est perfectus vel inperfectus. Sed in istis exemplis patebit de notis alteratis generaliter secundum omnes species excepta prima specie, quae non potest alterari; et secuntur bene exempla. Regula: quia prima species non potest alterari, quia illa est regula generaliter ut supra notatur. Quandocumque duae species minores stant inter 2 species maiores, vel inter pausam speciei maioris vel punctum et speciem maiorem: prima recta, secunda altera, ut patet. Secuntur exempla.

[CSM31:94; text: Perfectio tantum, Divisio tantum, Perfectio et divisio, Perfectio et divisio tantum] [WALREG 05GF]

[BP,L,pt,BP,L,pt,BP,L,pt on staff3]

Nota quod illae 3 longae sunt perfectae, et 3 pausae breves constituunt longam perfectam.

[95] [BP,L,BP,L,BP,L,BP,L,BP,L on staff3]

Nota quod omnes illae longae sunt inperfectae, et pausae brevium perficiunt illas.

[L,2BP,B,B,L,L,2BP on staff3]

Nota quod illa alterata non potuit esse longa, quia in modo perfecto longa ante longam semper perficitur.

[L,pt,BP,L,L,Lig2cdsnd,BP,Lig2acddx,2BP on staff3]

Nota quod illa brevis pausa non pertinet ad proximam longam sed ad secundam, quia longa ante longam perficitur.

[CSM31:95; text: Nota quod punctus supra nihil significat perfectionis, sed quod nichil ab illa descendit. Et est inperfectus, Perfectio tantum, Divisio, Perfectio, Perfectio et divisio] [WALREG 05GF]

[SP,B,pt,SP,B,pt,SP,B,pt,S,S,S,B,pt on staff4]

Nota quod illae 3 breves sunt perfectae et 3 pausae semibreves continent brevem perfectam, ut supra notatur de longa.

[SP,B,SP,B,SP,S,B on staff4]

Nota quod illae breves sunt inperfectae, etc.

[96] [2BP,BP,SP,SP,B,pt,SP,SP,B,pt,SP,SP,B,pt,Lig3cssnoda,pt on staff4]

[SP,SP] pausae perficiunt illas, ut dicitur de longis. Tres pausae semibreves pro breve perfecta. Et hoc est regula prima in modo perfecto species.

[SP,SP,S,Lig3cdsnoda,SP,B,pt,SP,Lig2cdsnod,S,B,SP,S,B,BP on staff3]

Perfectio. Nota quod illae pausae semibreves pertinent ad secundam brevem subsequentem.

[CSM31:96; text: Ad eandem speciem vel maiorem similiter perfectam. Perfectio, Divisio, Perfectio et divisio] [WALREG 06GF]

Nota quod illa regula est generaliter: omnis species ante eandem speciem vel maiorem est perfecta nisi tertio modo, et hoc quia constat ex omnibus aequalibus computatis computandis. Alia regula est illa: punctus post notam positus aliquando tantum perficit, alias tantum dividit, aliquando simul perficit et dividit. Alia regula: punctus supra notam positus denotat quod nihil descendit ab ultima specie illius; ut si longa sit, nil descendit de ultima breve, et sic de singulis. Et quaelibet talis nota est imperfecta. De alteris dictum est superius.

[97] Capitulum 16

Sequitur de varietate colorum

L 105

Nota quod in cantibus ubi sit diversitas colorum, quod si in utroque colore inveniatur eadem species, in uno perficitur, in alio non, vel in uno alteratur et in alio non, ut patet inferius.

[Lv,Lv,L,3BP,Lv,Lv,L,3BP,Lig3vcdsnodba,BP,Lig2va,B,BP; 2BP,2BP,Lig2cdsnd,Lig2art,B,2BP,Lig2a,Lv,Lig2va,Lv,2BP on staff5,Lig2acddx,Lig2cdsnd,B,2BP,Lig2a,Lv,Lig3vcdsnodart,2BP; S,B,S,B,S,BP,Lig2cssnod,Lig4vcdsncsdxdoda,BP on staff4]

Nota quod nigredo et albedo sunt perfectiores omnium colorum; et nota: nigrae sunt perfectae, idcirco sunt nigrae perfectiores quam aliae. Nota quod in istis non est alia diversitas quam illa quod in uno colore, quando duae breves simul concurrunt, ultima alteratur et in alio non, ut patet.

[98] Capitulum 17

De tertio modo

L 105

Nota quod tertius modus constat omnibus aequalibus computatis computandis; et melius potest cognosci per pausas, ut plures testantur, quando duae inperfectae pausae simul concurrunt.

[CSM31:98; text: Nota quod pausa valens 3 breves refertur ad brevem post longam. Et sic illa brevis ad pausam post longam. Et eadem regula est hic.] [WALREG 06GF]

Figurarum simplicium et compositarum protraxiones patent antea in suis capitulis, scilicet de largis, longis, brevibus, semibrevibus, minimis et simplis. Expliciunt regulae Magistri Thomae Walsingham.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License