Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[33] ANONYMVS

COMPENDIVM MVSICAE MENSVRABILIS TAM VETERIS QVAM NOVAE ARTIS

De modis

Capitulum 1

P 129

Si quis artem musicae mensurabilis tam veterem quam novam sub compendio exemplo prospicere desideret, in huius puncti sedulo dicta tam veterum quam modernorum et opiniones eorundem, si idem sedulo studeat, complete reperiat.

Primo sciendum est quod sex sunt modi, quorum primus ex longa et brevi, secundus ex brevi et longa, tertius ex longa et duabus brevibus, quartus ex duabus brevibus et una longa, quintus ex omnibus longis, sextus ex omnibus brevibus et semibrevibus, ut patebit.

Primus sic incipit:

[L,B,L,B,Lig2od,L,B,Lig3dd,B,L,B,L,B on staff3]

Secundus sic incipit:

[B,L,Lig2cdsnd,Lig2art,Lig2cdsnd,Lig2acddx,B,L,B,L,Lig2cdsnd,B,L on staff3]

Tertius modus sic incipit:

[L,B,B,L,Lig3ad,L,B,B,L,Lig4dodacddx,L on staff3]

Quartus modus sic incipit:

[B,B,L,Lig3ad,B,B,L,B,B,L,B,B,L,B,B,L on staff2]

[34] Quintus modus sic incipit:

[L,L,L,L,L,L,L,L,L,L,L,L,L,L on staff3]

Sextus modus sic incipit:

[B,B,B,Lig6pdsnodaaaod,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S on staff3]

De figuris simplicibus

Capitulum 2

P 129

Duplex longa valet sex tempora in modo perfecto, in imperfecto valet quatuor. Sed in perfecto modo duobus modis imperficitur: vel cum sola brevi et sic valet quinque tempora, vel cum duabus brevibus et sic valet quatuor. Corpus ultra modum consuetum valet tot longas quot caudas sive breves in se continet diversas ut hic:

[CSM30:34] [ANO4CMM 01GF]

Simplex longa habet caudam a dextro latere et corpus quadratum. Quae vero a sinistro latere habet caudam, illa dicitur brevis et debet cani sine plica; quae vero habet duas caudas cantatur cum plica. Unde si sinistra sit longior, brevis est; si vero dextra sit longior, longa dicitur ut hic:

[35] [L,L,L,Bcsdx,Bcsdx,Bcsdx,Bpssncsdx,Bpssncsdx,Bpssncsdx,Bcdsnpddx,Bcdsnpddx,Bcdsnpddx,Lpdsn,Lpdsn,Lpdsn,L,L,L on staff4]

De longa

Capitulum 3

P 129v

Longa fit trium temporum quatuor modis. Primo si longa longam sequatur, tunc valet semper tria tempora, quicquid praecedit si sit in numero perfecto. Secundo si punctus perfectionis sequatur, tunc etiam, quicquid praecedat vel sequatur sive sit in modo perfecto sive in modo imperfecto, semper valet tria tempora. Tertio si duae breves sequantur, nulla brevi praecedente. Quarto si tres breves sequantur, nulla breve praecedente, ut patet in hoc exemplo:

[[L],L; B,L,pt,L,B; L,Lig2a,L; L,Lig2a,B,L,Lig3aod,L,Lig3aod,L on staff4]

Tot modis cognoscitur longa esse duorum temporum. Primo si longam sola brevis sequatur. Secundo si sola brevis praecedat. Tertio si duae vel tres breves vel plures ponantur post longam, ita quod punctus divisionis ponatur post primam brevem, ita quod prima brevis ordinetur cum prima longa. Quarto et ultimo si plures breves quam tres sequantur, si tamen non sequantur quinque vel sex; quia tunc longa praecedens erit trium temporum nisi sola brevis praecedat, et quinta erit altera, id est duorum temporum, ut patet hic:

[L,B,Lig2od; Lig2cdsnd,Lig2art,B,L,B,L; L,B,pt,B,Bcsdx,L,B,[pt],Lig2a,L on staff4]

[36] [L,B,Lig5cdsndddd; L,B,[pt],Lig2d,L; L,B,MP,B,B,B,B,B,B,L,Lig3ad on staff4]

De brevi

Capitulum 4

P 129v

Brevis est duplex, scilicet recta et altera. Quoniam quotienscumque duae breves ponuntur inter duas longas vel inter longam et pausam, vel quando aequipollens brevi et brevis ponuntur inter duas longas, vel quando inter longam et punctum ponuntur duae breves vel e converso, secunda illarum brevium vocatur altera et valet duo tempora, ut patet hic in exemplo:

[L,Lig3ad; Lig2a,L,B,B,L,Lig2a; L,S,S,S,B,L,Lig4adod,L on staff4]

De ligaturis

Capitulum 5

P 129v

Quando secunda alicuius ligaturae ascendit sine tractu, prima brevis. Si habeat tractum descendentem, longa fit. Si vero secunda descendat, prima est longa. Si signum ponatur descendens, brevis fit. Si autem signum ponitur ascendens, sive secunda illius ligaturae ascendat sive descendat, primae duae non valent nisi unum tempus quia quaelibet est semibrevis, ut patet in hoc exemplo:

[Lig3aa,Lig3Laa,Lig3dd,Lig3cdsndd,Lig8cssnddddddod,Lig5cssnaaaa,Lig3cssndd,pt,Lig4cssnaaa,Lig2art,Lig2art,Lig2art,Lig2art on staff4]

[37] Omnes mediae sunt breves nisi tantum duae vel quinque essent, quia tunc secunda vel quinta alteratur. Omnis finalis ascendens est brevis nisi habeat caudam vel nisi ponatur ordine praepostero, id est situatur adverso capite, quia tunc fit longa. Omnis finalis descendens est longa nisi sit configurata, quia tunc est brevis ut patet hic:

[Lig7cdsndddddd,Lig4Laaacddx,Lig6cdsnddddod,Lig4cssnaaa,Lig3aacddx,Lig4cdsnddd,Lig4cdsnddod,Lig5cdsndddod,Lig4cdsnddod on staff4]

De pausis

Capitulum 6

P 130

Pausa valet tot tempora quot continet spatia. Pausa quae continet dimidium spatium cum sola linea valet unam semibrevem. Pausa longa in modo perfecto fit trium temporum ante pausam duorum temporum, ut patet in hoc exemplo:

[CSM30:37] [ANO4CMM 01GF]

De semibrevibus et minimis

Capitulum 7

P 130

Sicut se habet brevis ad longam, sic semibrevis ad brevem et minima ad semibrevem. Sicut secunda duarum brevium in modo perfecto inter duas longas positarum alteratur, sic secunda duarum semibrevium inter duas breves pro tempore perfecto maioratur, [38] ita quod valet duas semibreves si non ponatur pro secunda brevi aequipollens.

Prima brevis imperficiet primam longam, aequipollens vero secundam nisi alia longa secunda sequatur. Et sic est de semibrevibus, quia si pro secunda semibrevi ponantur minimae vel aequipollens, prima semibrevis imperficiet primam brevem, aequipollens vero secundam nisi alia longa sequatur. Quia sicut longa ante longam est trium temporum, sic brevis ante brevem est trium semibrevium, ut patet in hoc exemplo:

[L,B,B,S,S,M; L,Lig2a,L; O,B,S,S,B,L,B; L,B,M,M,M,B,L,B,S,M,M,M,B,S,r,B,S,pt,SP,S,B,B,L,MX on staff4]

Sicut longa imperficitur a brevi, sic brevis a semibrevi et semibrevis a minima. Brevis perfecta dividitur in tres semibreves, et quaelibet semibrevis in tres minimas, et sic tempus perfectum continet novem minimas. Tempus autem imperfectum dividitur in duas semibreves et quaelibet semibrevis in tres minimas, et sic tempus imperfectum continet sex minimas ut hic:

[L,B,B,S,S,M,O,B,S,S,S,pt,M,M,M,M,M,M,M,M,M; C,B,S,S,M,M,M,M,M,M on staff4]

In nova arte non ponuntur alica puncta inter semibreves nisi causa alterationis. In veteri autem arte omnes semibreves quae ponuntur inter duas quadratas, vel inter punctum et quadratum, vel inter duo puncta, ponuntur pro uno tempore ut hic:

[S,S,S,S,pt,S,S,B,pt,B,S,S,S,B,S,S,pt,S,S,S,pt,S,S,S,L,S,S,L on staff4]

[39] Si post tales semibreves vel breves ponatur brevis vel semibrevis quam velimus alterare, oportet quod punctus ponatur ante ultimas semibreves quae aequipollent brevi, sive breves quae aequipollent perfectioni. Qui quidem punctus ponitur causa divisionis, et aliter ponitur causa alterationis; et sic duos punctos necesse est ponere ibidem ut hic:

[S,M,S,S,pt,S,M,S,S,L,B,B,[pt],B,B,B,L on staff4]

Sicut duplex longa imperficitur per solam brevem, sic simplex longa per solam semibrevem, et brevis imperficitur per solam minimam. Sicut duplex longa imperficitur a duabus brevibus, sic simplex longa duorum temporum perfectorum a duabus semibrevibus, sic simplex longa duorum temporum perfectorum a duabus semibrevibus, ita quod non valet nisi quatuor semibreves quae primo valebat sex. Sic brevis imperficitur a duabus minimis, ita quod non valet nisi quatuor minimas ut hic patet:

[Lig2cdsndMX,Lig2MXcddxa,L,S,C,B,M,pt,M,B,Lig3cdsndMXa,S,L,S,pt,M,B,M,pt on staff4]

Si duae minimae semibreves ponantur pro tempore perfecto, secunda debet dici maior et valet duas semibreves, nisi prima signetur. Si tres, omnes sunt aequales. Si quatuor, prima minor, secunda minima et aliae semibreves. Si quinque, prima et tertia minores, secunda et quarta minimae, quinta semibrevis. Si sex, pares minimae, inpares minores. Si septem, quarta et sexta minores, reliquae minimae. Si octo, septima minor, reliquae minimae. Si novem, omnes sunt minimae ut hic apparet:

[S,S,pt,M,S,pt,S,S,S,pt,S,M,S,S,pt,S,M,S,M,S,pt,S,M,S,M,S,M,[pt] on staff4]

[40] [M,M,M,S,M,S,M,MP,M,M,M,M,M,M,S,M,[pt],M,M,M,M,M,M,M,M,M on staff4]

Si pro tempore imperfecto ponantur duae, aequales sunt. Si tres, prima semibrevis, secunda minor, tertia minima. Si quatuor, pares minores, impares minimae. Si quinque, quarta minor, reliquae minimae. Si sex, omnes sunt minimae.

De signis tempus perfectum et imperfectum denotandis

Capitulum 8

P 130v

Pro tempore perfecto denotando, ponitur circulus rotundus vel tres tractuli; pro imperfecto vero ponuntur semicirculi vel duo tractuli ut hic patet:

[CSM30:40] [ANO4CMM 01GF]

De modo perfecto et imperfecto

Capitulum 9

P 130v

Modus perfectus vocatur quando tria tempora capiuntur pro qualibet perfectione; et tunc secunda duarum brevium alteratur et pausae trium temporum fiunt in uno corpore, et longa ante longam valet semper tria tempora. Modus autem imperfectus est quando duo tempora ponuntur pro una perfectione; in quo nulla brevis alteratur nec ulla longa fit trium temporum, nisi maior pausa duobus temporibus fiat in uno corpore, vel nisi punctus [41] postponatur. Duplex longa valet quatuor tempora in tali modo. Unde quotienscumque duae pausae reperiuntur immediate quarum quaelibet non est nisi duorum temporum, modus est imperfectus; si trium in uno corpore, modus est perfectus.

[B,Lig2a,L,B,B,L; L; B,B,L; Lig3aod,L; Lig2MXd,L,L on staff4]

De notis rubeis

Capitulum 10

P 130v

Rubeae ponuntur duabus de causis: vel quia cantantur de alio modo vel tempore quam nigrae, vel quia dicantur in octava, ut hic patet: [[B,B,S],L,2LP,2LP,L,L,L,2LP,2LP,[L,L,L,2LP],L,L,L,L,2LP,2LP,[B,B,S],Lig3aod on staff4]

EXPLICIT ARS CANTUS



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License