Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.129r] SI quis artem musice mansurabilis tam ueteram quam nouam sub compendio exemplo prospicere desideret. In huius punti sedulo dicta tam ueterum quam modernorum. Et opiniones eorundem si idem sedulo studeat complete reperiat. Primo sciendum est quod sex sunt modi quorum Primus ex longa Et breui. secundus ex breui Et longa. tercius ex longa Et duabus breuibus. Quartus ex duabus breuibus Et una longa. Quintus ex omnibus longis. Sextus ex omnibus breuibus Et semibreuibus ut parebit [primus add. supra lin.] sic incipit

[L,B,L,B,Lig2od,L,B,Lig3dd,B,L,B,L,B on staff4]

Secundus sic incipit

[B,L,Lig2cdsnd,Lig2art,Lig2cdsnd,Lig2acddx,B,L,B,L,Lig2cdsnd,B,L on staff3]

Tercius modus sic incipit

[L,B,B,L,Lig3ad,L,B,B,L,Lig4dodacddx,L,3LP,3LP,3LP on staff3]

Quartus modus sic incipit

[B,B,L,Lig3ad,B,B,L,B,B,L,B,B,L,B,B,L on staff2]

Quintus modus sic incipit

[L,L,L,L,L,L,L,L,L,L,L,L,L,L,2LP on staff4]

Sextus modus sic incipit

[B,B,B,Lig6cdsnodaaaod,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S on staff4]

Duplex longa ualet sex tempora in modo perfecto. In imperfecto uero quatuor sed in perfecto modo duobus modis imperficitur uel cum sola breui Et sic ualet quinque tempora uel cum duabus breuibus Et sic ualet quatuor.

Corpus ultra modum consuetum ualet tot longas quot caudas siue breues in se continet diuisas ut hic

[Paris, Bibliothèque Nationale, lat. 15128, f.129r] [ANO4SQA 01GF]

Simplex longa habet caudam [f.129v] a dextro latere et corpus quadratum Que uero a sinistro latere habet caudam. illa dicitur breuis Et debet cani cum plica. que uero habet duas caudas cantatur cum plica. unde si sinistra sit longior breuis est si uero dextra sit longior longa dicitur ut hic

[L,L,L,Bcsdx,Bcsdx,Bcsdx,Bpssncsdx,Bpssncsdx,Bpssncsdx,Bcdsnpddx,Bcdsnpddx,Bcdsnpddx,Lpdsn,Lpdsn,Lpdsn,L,L,L on staff4]

Longa fit trium temporum quatuor modis. primo si longam longa sequatur tunc ualet semper tria tempora quicquid precedat si sit in modo perfecto. secundo si punctus perfeccionis sequatur. tunc eciam quicquid precedat siue sequatur. siue sit in modo perfecto siue in modo imperfecto semper ualet tria tempora. tercio si due breues sequantur nulla breui precedente. quarto si tres breues sequantur nulla breui precedente ut patet in hoc exemplo

[L,3LP,B,L,pt,L,B,3LP,L,Lig2a,L,3LP,L,Lig2a,B,L,Lig3aod,L,Lig3aod,L on staff4]

Tot modis cognoscitur longa esse duorum temporum. primo si longam sola breuis sequatur secundo si sola breuis precedat tercio si due uel tres breues uel plures ponantur post [ponun ante corr.] longam ita quod puctus diuisionis ponatur post primam breuam ita quod prima breuis ordinetur cum prima longa. quarco et ultimo si plure breues quam tres sequantur si tamen non sequantur quinque uel sex quia tunc longa precedens erit trium temporum nisi sola breuis precedat et quinta erit altera id est duorum temporum ut patet hic

[L,B,Lig2od,3LP,Lig2cdsnd,Lig2art,B,L,B,L,3LP,L,B,B,Bcsdx,L,Lig3aa,L,3LP,L,B,Lig5cdsndddd,3LP,L,B,Lig2d,L,3LP,L,B,MP,B,B,B<B,B,B,L,Lig3ad> on staff4]

Breuis est duplex scilicet recta et altera. quoniam quocienscumque due breues ponuntur inter duas longas uel inter<longam> et pausa uel quando equipollens <breui> et breuis ponuntur inter duas longas <uel> quando inter longam et punctum <ponuntur> due breues uel e conuerso. secunda illarum breuium uocatur altera et ualet duo tempora ut patet hic in exemplo [exemlplo ante corr.]

[L,Lig3ad,3LP,Lig2a,L,B,B,L,Lig2a,3LP,L,S,S,S,B,L,Lig4adod,L on staff4]

Quando secunda alicuius ligature ascendit sine tractu prima breuis. si <habeat> tractum descentem longa fit <si> uero secunda descendat prima est longa si signum ponatur descendens <breuis> fit si autem signum ponitur <ascendens> siue secunda illius ligature <ascendat> siue descendat prime due <non> ualent nisi unum tempus quia quelibet <est> semibreuis ut patet in hoc exemplo

[Lig3aa,Lig3Laa,Lig3dd,Lig3cdsndd,Lig8cssnddddddod,Lig5cssnaaaa,Lig3cssndd,pt,Lig4cssnaaa,Lig2art,Lig2art,<Lig2art,Lig2art> on staff4]

Omnes [omnis ante corr.] medie sunt breues nisi tm due uel quinique essent quia tunc secunda uel quinta alteratur. Omnis finalis ascendens est breuis nisi <habeat> caudam uel nisi ponatur <ordine> prepostero id est situetur aduerso capite quia tunc fit longa. Omnis finalis descendens est longa nisi sit configurata quia tunc est breuis ut patet <hic>

[Lig7cdsndddddd,Lig4Laaacddx,Lig6cdsnddddod,Lig4cssnaaa,Lig3aacddx,Lig4cdsnddd on staff4]

[f.130r] [Lig4cdsnddod,Lig5cdsndddod,Lig4cdsnddod on staff4]

Pausa ualet tot tempora quot continet spacia. Pausa que continet dimidium spacium cum sola linea ualet unam semibreuam. longa in modo perfecto fit trium temporum ante pausam duorum temporum ut patet in hoc exemplo

[Paris, Bibliothèque Nationale, lat. 15128, f.130r] [ANO4SQA 01GF]

Sicut se habet breuis ad longam sic semibreuis ad breuem et minima ad semibreuem. Sicut secunda duarum breuium in modo perfecto inter duas longas positarum alteratur. sic secunda duarum semibreuium inter duas breues pro tempore perfecto maioratur ita quod ualet duas scilicet si non ponatur pro secunda breui equipollens. prima breuis imperficiet primam longam equipollens uero secundam nisi alia longa secunda sequatur. Et sic est de semibreuibus quia si pro secunda semibreui ponantur minime uel equipollens prima semibreuis imperficiet primam breuem equipollens uero secundam nisi alia breuis sequatur. quia sicut longa ante longam est trium temporum. sic breuis ante breuem est trium [[temporum]] semibreuium ut patet in hoc exemplo

[L,B,B,S,S,M,3LP,L,Lig2a,L,3LP,O,B,S,S,B,L,B,3LP,L,B,S,M,M,M,B,L,B,S,M,M,M,B,S,r,B,S,pt,SP,S,B,B,L,MX on staff4]

Sicut longa imperficitur a breui sic breuis a semibreui Et semibreuis a minima. breuis perfecta diuiditur in tres semibreues Et quelibet semibreuis in tres minimas. Et sic tempus perfcccum continet nouem minimas. tempus autem imperfectum diuiditur in duas semibreues. Et quelibet semibreuis in tres minimas Et sic tempus imperfectum continet sex minimas ut hic

[L,B,B,S,S,M,O,B,S,S,S,pt,M,M,M,M,M,M,M,M,M,3LP,CL,B,S,S,M,M,M,M,M,M on staff4]

In noua arte non ponuntur alica pucta inter semibreues nisi causa alteracionis in ueteri arte omnes semibreues que ponuntur inter duas quadratas uel inter punctum et quadratam. uel inter duo puncta ponuntur pro uno tempore ut hic

[S,S,S,S,pt,S,S,B,pt,B,S,S,S,B,S,S,pt,S,S,S,pt,S,S,S,L,S,S,L,3LP,3LP on staff4]

Si post tales semibreues uel breues ponatur breuis uel semibreuis quam uelimus altare oportet quod punctus ponatur ante ultimas semibreues que equipollent breui siue breues que equipollent perfeccioni qui quidem punctus ponitur causa diuisionis et aliter ponitur causa alteracionis Et sic duos punctos necesse est ponere ibidem ut hic

[S,M,S,S,pt,S,M,S,S,L,B,B,B,B,B,L on staff4]

Sicut duplex longa imperficitur per solam breuem sic simplex longa per solam semibreuem Et breuis imperfecta per solam minimam. sicut duplex longa imperficitur a duabus breuibus sic simplex longa duorum temporum perfectorum a duabus semibreuibus ita quod non [f.130v] ualet nisi quatuor semibreues que post ualebat sex. sic breuis imperfecta a duabus minimis ita quod non ualet nisi quatuor minimas ut hic patet

[Lig2cdsndMX,Lig2MXcddxa,L,S,CL,B,M,pt,M,B,Lig3cdsndMXa,S,L,S,pt,M,B,M,pt on staff4]

Si due minime semibreues ponantur pro tempore perfecto secunda debet dici maior et ualere duas semibreues nisi prima signetur. si tres omnes sunt equales. si quatuor prima minor secunda minima. et alie semibreues si quinque prima et tercia minores secunda et quarta minime quinta semibreuis. si sex pares minime impares minores. si septem quarta et sexta minores relique minime. si octo septima. minor relique minime. si nouem omnes sunt minime ut hic aparet

[Paris, Bibliothèque Nationale, lat. 15128, f.130v,1] [ANO4SQA 01GF]

Si pro tempore imperfecto ponantur due equales sunt. Si tres prima semibreuis secunda minor tercia minima. si quatuor pares minores pares minime. si quinque quarta minor relique minime. si sex omnes sunt minime. Pro tempore perfecto denotando ponitur circulus rotondus uel tres tractuli. pro imperfecto uero ponuntur semicirculi uel duo tractuli ut patet

[Paris, Bibliothèque Nationale, lat. 15128, f.130v,2] [ANO4SQA 01GF]

Modus perfectus uocatur quando tria tempora capiuntur pro qualibet perfeccione et tunc secunda duarum breuium alteratur et pause trium temporum fiunt in uno corpore. Et longa ante longam ualet semper tria tempora.

Modus autem imperfectus est quando duo tempora ponuntur pro una perfeccione in quo nulla breuis alteratur nec ulla longa fit trium temporum nisi maior pausa duobus temporibus fiat in uno corpore uel nisi punctus postponatur. duplex longa ualet quatuor tempora in tali modo. unde quocienscumque due pause reperiuntur immediate quarum quelibet non est nisi duorum temporum. Modus est imperfectus. si trium in uno corpore modus est perfectus.

Rubee ponuntur duabus de causis uel quia canantur de alio modo uel tempore quam nigre uel quia dicantur in octaua ut hic patet

[B,Lig2a,L,B,B,L,3LP,L,3LP,B,B,L,3LP,Lig3aod,L,3LP,Lig2MXd,L,L on staff4]

Explicit Ars Cantus

[B,B,S,L,2LP,2LP,L,L,L,2LP,2LP,L,L,L,2LP,L,L,L,L,2LP,2LP,B,B,S,Lig3aod on staff4]

Ponetis hic notule rubee



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License