Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[78] A-Wn, Cpv 3646, f. 306r-307r

De consonantia et dissonantia

Consonantia est duorum sonorum sibimet permixtorum ad aurem veniens hilaris ac iocunda resonantia. Quocontra dissonantia est duorum sonorum sibimet inpermixtorum ad aurem veniens dura et aspera repercussio. Unde notandum [est] quod quattuor sunt consonantiae ex quibus omnes consonantiae componuntur et derivantur usque ad infinitum, sicut numerus est infinitus. Et sunt duae perfectae, scilicet unisonus et quinta. Aliae duae sunt imperfectae, scilicet tertia et sexta. Item istarum consonantiarum una est fortis et perfecta, scilicet quinta, et alia debilis etiam perfecta, scilicet unisonus. Similiter imperfecta una est fortis, scilicet tertia, et alia debilis, scilicet sexta. Et ideo quarta, quae dicitur consonantia media minus perfecta cum suis compositis sive undecimis, excusari potest per fortiores consonantias praedictas, scilicet perfectam et imperfectam. Item ab unisono componuntur octava, quinta decima, vicesima secunda, vicesima nona, quae omnes perfectae sunt, quia componuntur et derivantur a perfecta, scilicet ab unisono. Item a quinta componuntur duodecima, undevicesima, vicesima sexta, tricesima tertia, quae etiam perfectae sunt quia a perfecta componuntur et derivantur, scilicet a quinta. Et habent compositae eandem virtutem cum quinta. Item a tertia componuntur decima, septima decima, vicesima quarta, tricesima prima, quae imperfectae sunt nam ab imperfecta derivantur et componuntur, scilicet a tertia. Et habent compositae similiter eandem virtutem cum tertia. Item a sexta componuntur tertia decima, vicesima, vicesima septima, tricesima quarta, quae imperfectae sunt quia ab imperfecta oriuntur, scilicet a sexta. Et habent compositae eandem virtutem cum sexta. Et sic de omnibus compositis ad infinitum usque. Item a quarta componuntur undecima, duodevicesima, vicesima quinta, tricesima secunda, quae imperfectae sunt quia ab imperfecta descendunt, scilicet a quarta. Notandum [est] quod plures consonantiae perfectae seinvicem sequi non possunt nec debent una post aliam. Et hoc de eisdem consonantiis, sicut plures unisoni, aut plures quintae vel plures octavae vel plures quintae decimae. Sed de diversis possunt, sicut post octavam quinta ordinari potest, sive post quintam unisonus aut octava. Sed tamen in contratenore possunt quandoque duae concordantiae perfectae seinvicem sequi, scilicet octava octavam et sic de aliis.

[79] Item plures consonantiae imperfectae seinvicem sequi possunt una post aliam de eisdem consonantiis sive de diversis ad autoris voluntatem et cantus exigentiam, sicut plures tertiae vel plures sextae aut plures decimae ascensu vel descensu, et hoc gradatim ascendendo, non multum saltando.

Nota quod fa contra mi in consonantiis perfectis poni non debet quia deficiunt in semitonio aut superhabundant, ut tritonus, semidiapente vel semidiapason.

Item quando discantus et tenor ordinantur per b molle, tunc semper ordinandum est b molle in contratenore, scilicet in Bmi graui, alias deperderentur octava et quinta in tenore, et in discantu duplex octava et duodecima. Numquam etiam ordinanda est quinta vel quarta in ffaut quando in hmi graui et in bfahmi acuto dicitur mi, quia sunt species falsae et prohibitae cantantes semidiapente et tritonum.

Consonantiae sunt: 1 3 5 6 8 10 12 13 15 17 19 20 22 24 26 27 29

Dissonantiae sunt: 2 4 7 9 11 14 16 18 21 23 27 28 30.

Omnis contrapunctus componi debet ex pluribus variisque consonantiis perfectis et imperfectis, scilicet unisonus, tertia, quinta, sexta, octava, decima, duodecima, tertia decima, quinta decima, septima decima, undevicesima, vicesima, vicesima secunda, si placet vicesima quarta, vicesima sexta, vicesima septima, vicesima nona, sed ultra non debet componi aliquis cantus.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - https://chmtl.indiana.edu/tml - 2024
Creative Commons Attribution License