Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[82] A-Wn, Cpv 3646, f. 312r-v

De formatione contrapuncti tales dantur regulae

Prima regula. Si discantus ordinatur in unisono cum tenore, contratenor potest ordinari in tertia vel quinta supra tenorem, et bassus ordinari potest in tertia sub tenore. Sic altus est in tertia supra tenorem aut in quinta supra bassum. Si bassus ordinatur in quinta sub tenore, altus ordinari potest in tertia supra bassum. Si bassus ordinatur in sexta sub tenore, altus ordinari debet in tertia supra bassum. Si bassus ordinatur in octava sub tenore, altus ei iungi potest in quinta supra bassum aut in tertia vel etiam in sexta, sed raro, aut in decima. Si bassus ordinatur in decima sub tenore, altus ordinari potest in tertia, quinta, octava aut decima supra bassum. Si bassus ordinatur in duodecima sub tenore, altus ordinari debet in tertia, quinta, octava, decima supra bassum.

Secunda regula. Si discantus ordinatur in tertia supra tenorem, tunc bas-sus ordinari potest in tertia sub tenore. Altus vero ordinari potest in uni-sono cum tenore, aut in unisono cum bassu, aut in unisono cum dis-cantu. Si bassus ordinatur in sexta cum tenore, altus sibi sociari potest in tertia supra bassum. Si bassus ordinatur in octava sub tenore, altus est in tertia, quinta seu sexta supra bassum. Si bassus ordinatur in decima sub tenore, altus ordinandus est in tertia, quinta, octava supra bassum.

Tertia regula. Si discantus ordinatur in quinta supra tenorem, bassus est in sexta sub tenore et altus in tertia aut octava supra bassum. Si bassus ordinatur in octava sub tenore, altus est in tertia, quinta, decima supra bassum.

Quarta regula. Si discantus ordinatur in sexta supra tenorem, bassus ordi-natur in tertia sub tenore et altus in tertia, quinta, sexta aut in decima supra bassum. Si bassus ordinatur in quinta sub tenore, altus est in tertia aut octava supra bassum. Si bassus est in octava sub tenore, altus est in tertia, quinta, decima supra bassum. Si bassus est in decima sub tenore, altus est in tertia, quinta, octava supra bassum. Si bassus est in duodecima sub tenore, altus est in tertia, quinta, octava aut decima supra bassum.

Quinta regula. Si discantus ordinatur in octava supra tenorem, bassus est in tertia sub tenore, et altus in quinta aut octava supra bassum. Si bassus est in quinta sub tenore, altus est in tertia aut decima supra bassum. Si bassus est in octava sub tenore, altus est in tertia, quinta, decima supra bassum. Si bassus ordinatur in decima sub tenore, altus est in tertia, quinta, octava supra bassum.

[83] Sexta regula. Si discantus ordinatur in decima supra tenorem, bassus ordi-nandus est in tertia sub tenore, et altus in quinta, octava, decima supra bassum.

Septima regula. Si bassus est in quinta supra tenorem, altus est in tertia sub bassu, aut in quarta, sexta, octava supra bassum. Item quando discantus et tenor ordinantur per b molle, tunc semper ordinandum est b molle in con-tratenore, scilicet in Bmi graui, alias deperderentur octava et quinta in tenore et in discantu duplex octava et duodecima. Numquam etiam ordinanda est quinta vel quarta in Ffaut quando in Bmi gravi et bfahmi dicitur mi, quia sunt species falsae et prohibitae cantantes tritonum et semidiapenthe. Nota etiam quod in consonantiis perfectis, fa contra mi poni non debet quia deficiunt in semitonio aut superhabundant ut tritonus, semidiapente vel semidiapason.

Consonantiae perfectae: 1. 5. 8. 12. 15. 19. 22. 26. 29.

Consonantiae imperfectae: 3. 4. 6. [10.] 11. 13. 17. 18. 20. 24. 25. 27.

Dissonantiae: 2. 7. 9. 14. 16. 21. 23. 30.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License