Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[58] D-Tübingen, Mc 48, f. 64v-67r

De vera et compendiosa seu regulari constructione contrapuncti et de pluribus viciis a pluribus ignaris comittendis seu commissis ab autoribus prohibitis.

Prima regula contrapuncti est quod omnis contrapunctus debet perfecte incipi et finiri per unam speciem perfectam.

Secunda regula [est] quod nullus contrapunctus a tenore debet incipi aut finiri infra octavam nisi tenor alte incipiatur ut interdum solet, sic potest contrapunctus cum tenore incipi in unisono vel in quinta si placet. Similiter et dum tenor alte finitur ut interdum contingit quavis ratione, potest tamen discantus secum finiri in unisono seu in quinta si placet, sicut secum incipi. Sed aliter infra octavam a tenore, contrapunctus, scilicet discantus, non debet incipi aut finiri, sed bene ultra octavam multum si placet, sed non infra nisi conditione praescripta.

Tertia regula [est] quod omnis contrapuncti tenor primo componi debet regulariter de aliquo tono hoc modo ad placitum compositoris dum regulariter componitur sic intelligendo ne ambitum, id est ascensum vel descensum eiusdem toni a finali clave, id est ab ultima nota, non transcendat et unde contrapunctus, scilicet discantus, ad tenorem de omni nota ad notam consonanter dari debet et concordanter, id est consonantia perfecta seu imperfecta, omnem dissonantiam cautissime evitando; non omnis perfecte dari debet nec omnis imperfecte sed mixtim, perfectae cum imperfectis et econtra ut clarius inferius declarabitur.

Quarta regula est quod quando tenor descendit in aliquo cantu, discantus debet contrarie ascendere et econtra; et omnis contrapunctus ad punctum contrario motu dari debet, per quem motum contrarium consonanter datum specialis melodia generatur et auri complacencia.

Quinta regula est quod numquam in aliquo contrapuncto plano aut figurativo potest aliqua quinta quintam in proximo sequi in ascensu aut descensu vel octava octavam aut duodecima duodecimam vel quintadecima quintam decimam, necque aliqua perfecta aliam perfectam [59] nisi in motu contrario, quamvis consonantiae perfectae, dum insimul dentur, non dissonent. Tamen talis processus valde simplex et indelectabilis est et quasi unum et idem apparens. Et ergo prohibentur duae species perfectae insimul in proximo se mutuo sequentes dari. Imperfectae autem consonantiae ut duo terciae, sextae, decimae vel tredecimae, insimul dari non prohibentur. Immo quod plus est, tres tertia insimul dari possunt dum necessitas requirit et praecipue in medio choro, [id est] in contratenore quo ad tenorem, non autem tot in discantu, nec etiam plus quam tres non debent dari.

Sexta regula [est] de vera mixtura seu mixtione consonantiarum perfectarum cum imperfectis et econtrario quia, ut clare praescribitur, nullus cantus de choro ad chorum contrarius potest componi solummodo ex consonantiis perfectis absque imperfectis aut econtra, sed imperfecta consonantia post perfectam in proximo dari debet et econtra post imperfectam perfecta proximo sequi debet in quantum cursus tenoris petit, et caetera.

Septima regula [est] quod omnis contrapunctus debet componi ex pluribus variis speciebus praescriptis nouem quibus contrapunctus componi potest sic quod compositor cedat quod cantantes tam alte in voce attingere possint, non obstante quid non potest unus bene potest alter sic intelligendo multi quindecim claves seu voces seu ad omnes maius ad sedecim componi debent propter defectum praescriptum, immo vanum esset cantum altius componere quam vox attingere potest, sicut etiam balistam portare quam tendere non potest.

Octava regula [est] quod numquam debent duo chori bis insimul dari sub unisono, aut unisonus unisonum in proximo sequi sed semel tantum, et ab ea immediate ad aliam speciem recedere imperfectam in quantum potest. Unde unisonus perfecta consonantia est, post se imperfectam petit iuxta superius dicta et caetera.

Nona regula est de compositione vera et regulari trium chorum insimul, scilicet tenoris, medii et discantus. Prima regula est quod primo debet tenor componi a prima nota ad ultimam. Illo finito et regulariter completo, debet discantus, id est supremus chorus, de omni puncto ad punctum, id est de omni [nota] ad notam concordanter dari seu componi, ut regulae praescriptae docent, etiam ut autores musicae [60] constituerunt. Et illo choro finito, scilicet discantu, debet medium componi in omni puncto ad punctum, id est nota ad notam quo ad tenorem consonanter sicut et discantum. Et si aliqua sola nota in discantu aut medio cum tenore dissonaverit, false et vitiose datur, nisi fuerit data in veloci seu minuta nota in quantitate, scilicet ut praescribitur in minima, semiminima vel fusiel. In quibus dissonantia si datur, minus percipitur ratione velocitatis seu velocis pronuntiationis. Sicut breviter concludendo hanc regulam, [dicendum est] quod discantus atque medium in omni nota cum tenore concordari debent in tantum ut possit, particulariter vel etiam universaliter cum tenore proferendo consonare. Unde non sufficit nec satis est quod discantus vel medium singulariter cum tenore proferendo concordare debet, sed oportet etiam quod universaliter seu simul etiam concordant et econverso.

Decima regula [est] quod saltus sex clavium in tenore aut discantu dari non debet nec septem clavium, et ratio est quia tales saltus seu species in se non sunt ita melodiosae aut dulces audiendo sicut et ceteri, etiam proferendo sunt contra mores, ideo rara dantur. Verumtamen in medio seu contratenore non prohibentur, immo etiam in contratenore aliquando saltus novem vocum datur. Unde medius chorus seu contratenor pro repletione sonorum seu vocum cantus, etiam pro specialiori melodia [fit] quia quanto plures chori sunt prolati seu insimul cantati, [tanto] melodiosior cantus est; dummodo saltim ut praescribitur compositio regulariter fiat.

Undecima regula est quando in contrapuncto de tribus choris composito tenor alte incipitur, discantus potest cum tenore incipi cum unisono vel in quinta supra tenore[m], potest medium sub tenore dari et incipi, et sic tunc medium, cum subest, sumitur pro tenore in loco ubi subest, et caetera.

Duodecima regula est quando discantus prope tenorem est, ut in quinta vel in tertia, sic potest medium seu medius chorus supra discantum dari et discantus mediatur, et sic capitur medium in loco quo supra discantum est ut versus discantus, quamvis non dicitur nec dici debet discantus propter talem casualem ascensum, etiam et discantus, cum mediat inter tenorem et medium, capitur loco quo mediat pro medio, quamvis non sit.

[61] Notandum quod dum discantus sub tenore est ut regulariter contingi potest si placet, quamvis non multum, sic capitur discantus ut verus tenor loco quo subest, sed tenor non dicitur propter talem rarum casualem descensum sub tenore, et verus tenor capitur ut medium loco quo mediat, sed sic non dicitur medium. Pro conclusione illius regulae notandum [est] quod tenor in contrapuncto aut alias in cantu de tribus choris composito non semper tenetur subesse, nec medium mediare, nec discantus superesse, sed pro maiori parte sic debent fieri.

Notandum pro regula quod penultima nota debet in propinquo dari et non remote ab ultima, et in consonantia imperfecta melius datur quam in perfecta; sed ultima semper debet esse perfecta ut prius dictum est.

Alia regula est pluribus idiotis ignota et saepe a scientificis neglecta haec videlicet: numquam in aliquo contrapuncto plano aut figurativo potest vox fa contra vocem mi pro quinta dari aut vox fa contra vocem mi pro octava dari; et quia cum sic datur quinta, falsa quinta est, ac semidiapente dicta. Similiter et tam falsa octava est dum vox fa contra vocem mi pro octava datur, semidiapason dicta. Unde quando datur b molle contra b durum pro quinta aut octava, talis semper erit consonantia disproportionata, quamvis multi credant quod dare debeant immo dare possunt, sed prohibetur. Nota quod duae dissonantiae insimul nullo modo dari debent, nec in minimis nec in semiminimis quod plus est, quamvis duae semiminimae unius minimae quantita[ti]s equivalentes sint, tamen nulla duo corpora, quantumcumque minuta fuerint, insimul dari debent; immo nec duae fusiel, quae tamen medietas unius semiminimae sunt, tamen insimul dari non debent nec regulariter possunt, sicut nec minima in specie potest.

De sincopa. Ulterius est notandum de sincopa quae absque dissonantia dari non potest, sed ita dari debet ne percipiatur. Et sincopa potest dari in minima seu per quantitatem minimae vel in semibrevi sed in altiori specie non, quia dissonantia in altiori specie nullo modo, id est in morosiori nota, abscondi potest, et ideo in maiori nota dari non potest. Et dum datur sincopa in semibrevi vel per quantitatem semibrevis, debet dari per diminutionem vel sub diminutione, sic intelligendo quod cantus in quo datur talis sincopa, videlicet sub semibrevi [62] vel in semibrevi, debet per medium cantari per festinationem per quam dissonantia minus percipiatur. Item sincopa est processus obliquus cantando ac extraneus et rarus et auri multum placabilis notae remotio seu retranslatio a proprio loco compositionis et contrapunctionis temporum. Haec est eius diffinitio. Et sincopa ultra septem vel octo tempora numquam dari debet. Notandum etiam de sincopa [quod] secundum principales autores sincopa non debet dari ultra notam perfectam, sicut semibrevis in prolatione maiori vel brevis in tempore perfecto aut longa in modo perfecto. Etiam simili modo sincopa non debet dari aut regnari ultra pausam. Item sincopa secundum antiquos est divisio cuiuscumque figurae per partes separatas quae ad invicem reducuntur. Et fit aut in modo aut in tempore aut in prolatione. Sed in modo [perfecto], est reperire tres breues separatas quo ad perfectionem in numerando et reducuntur ad invicem. Item si in modo imperfecto, est reperire duas partes separatas.

Notandum in cantu figurativo omnes note alicuius figurationis servantur mutationem. Unde quando figuratio mutatur in notis vacuis aut rubeis, talis mutatur aut modus aut tempus aut prolatio. Unde si mutatur in longis talis mutatur in modo, si in brevibus talis mutatur in tempore, si vero in semibrevibus et etiam in minimis mutatur in tempore et prolatione, et sic si prima figuratio est de perfecto, secunda erit imperfecta.

Nota quod duae species perfectae de seipsis non possunt poni insimul, id est quod unisonus bis non debet poni nec quinta nec octava nec duodecima. Nota quod cantus et discantus non debent ascendere insimul nisi cum speciebus imperfectis.

Ulterius [notan]dum [est] quod quando cantus ascendit et discantus incipit in quinta, tunc quinta debet habere post se tertiam et tertia unisonum. Sed quando cantus ascendit et discantus incipit in duodecima, talis duodecima debet post se habere decimam et decima octavam. Nota quando tres voces in una linea vel in uno spatio inveniuntur insimul et discantus incipit in octava, talis octava debet post se habere quintam et econtrario octavam. Et si discantus inciperet per quintam, talis quinta debet post se habere octavam et econtrario quintam. Nota quando cantus descendit et discantus incipit per [63] unisonum, talis unisonus debet post se habere tertiam et tertia quintam, et talis ille discantus potest elevari per octavam et cantare istas notas praedictas equaliter.

Sciendum ulterius quod quando cantus ascendit per ditonum vel per semiditonum et tunc discantus sit in octava, talis octava debet post se habere unisonum. Et si incipit in quinta, discantus talis in quinta debet post se habere unisonum. Nota quod ille cantus potest elevari per octavam et contari per notas equaliter. Nota quod quando descendit per ditonum et talis discantus sit in quinta, talis quinta debet post se habere octavam. Et si discantus sit in unisono, talis unisonus debet post se habere quintam, et talis ille cantus potest elevari per octavam vel duodecimam et cantare [istas] duas notas. Et notandum quod tres notae vel quattuor, quinque vel sex de linea ad spatium vel econtrario [descendant] et talis discantus sit in quinta, talis quinta debet post se habere sextam vel sextas et post sextas octavam.

Et si [cantus ascendit in diatesseron et si discantus] esset in octava, talis octava deberet post se habere quintam, et si esset in quinta talis quinta debet post se habere unisonum. Et si descenderet in diatesseron, tales praedicte species debent poni in contrario modo, scilicet quod octava post se habeat duodecimam et quinta octavam et unisonus quintam.

Nota si cantus ascenderet in diapente et discantus esset in duodecima, talis duodecima debet post se habere quintam, et si descenderet in diapente et discantus esset in quinta, talis quinta debet post se habere quintam super octavam, id es duodecimam, ita quod quinta ad quintam reducitur ascendendo vel descendendo in cantu.

Et si cantus ascenderet per ditonum vel semiditonum et postea descenderet per tonum vel semitonium et talis discantus sit in duodecima, talis duodecima potest post se habere decimam et dicima duodecimam. Et si veles descendere cum discantu, talis duodecima debet post se habere sextam et sexta octavam.

Et si cantus ascenderet in diapente et postea descenderet per tonum et talis discantus esset in duodecima, talis duodecima debet post [se] habere sextam et sexta octavam, et si discantus esset in octava, posset habere post se sextam et sexta octavam. Et si discantus descenderet in [64] diapente et postea ascenderet per tonum vel semitonium et cantus sit in quinta, potest post se habere duodecimam et duodecima octavam.

Sciendum quando cantus ascendit per tonum vel semitonium et tunc discantus sit in octava, talis octava debet post se habere sextam et econtrario sexta octavam. Et si discantus sit in duodecima, talis debet post se habere decimam et econtrario decima duodecimam. Et si sit discantus in quinta, talis quinta debet post se habere tertiam et econtrario. Et si descenderet in tali et tunc discantus inciperet per octavam, talis [debet] post se habere decimam et decima duodecimam et duodecima tertiam decimam et tertia decima duplicem octavam. Et si velles descendere cum discantu, tunc octava debet post se habere sextam vel sextas, et sexta vel sextae octavam.

Et si cantus ascenderet in diatesseron et tunc discantus esset in duodecima, talis duodecima debet post se habere octavam.

Et notandum quod quilibet potest ponere duas, tres vel quattuor species dictas imperfectas insimul, cantu ascendente vel descendente, sed ultima nota in cantu debet descendere per tonum vel semitonium. Et quaelibet species imperfecta debet habere perfectam suam post se verbi gratia. Si velles ascendere vel descendere per tertias, talis tertia retinet quintam. Et si velles ascendere vel descendere per sextas, talis sexta retinet octavam. Et si velles ascendere vel descendere per decimas, talis decima vel decimae retinent duodecimam. Nota quod omnis finis contrapuncti sit in duodecima vel in octava, et similis actus numquam replicetur, ut est dicere sol mi sol mi vel fa re fa re et sic de similibus actibus in ascensione vel descensione. Sit tibi vitandum de simili nota, ne dictas ut ut re re, et [sic] de aliis notis quod numquam reiterentur a percutiendo cantum; quamvis varietur contrapunctus, tamen non conceditur repercutere cantum in una voce, nisi ex necessitate in simili voce, et potius variantur voces et actus ut sint dissimiles et diversi unus ab altero. Et est pulchrior cantus suavior atque amenior auditoribus quam repercutere cantum in una voce et caetera. (1)

Item post sextam et tertiam decimam oportet ascendere vel descendere per unam vocem tantum, et post alias consonantias omnes licet ascendere et descendere per plures voces et etiam in eodem loco manere. [65] Item discantus potest ascendere vel descendere cum plano cantu per unam vocem tantum ad faciendum consonantiam perfectam. Sed ad faciendum consonantiam imperfectam potest ascendere et descendere cum tenore discantus per tot voces quot voluerit. Item post unisonum potest fieri quaelibet alia consonantia praeterquam decima. Item post quintam potest fieri quaelibet alia praeterquam duodecima. Item post sextam debet fieri dupla, potest etiam fieri duodecima post ipsam, etiam si tenor descendat ad quartam vel tertia similiter si tenor ascendat ad quintam vocem. Item post duplam potest fieri quaelibet alia consonantia praeterquam unisonus et quintam decimam. Item post decimam potest fieri quaelibet alia consonantia praeterquam unisonus et dupla. Item post quamlibet consonantiam perfectam melius expedit imperfectam consonantiam habere quam perfectam et caetera.

[CSM41:65; text: 1.] [ANODVC 01GF]



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License