Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[150] 1. Monacordum tuum sic dividas. Primo totum spatium interceptum inter primum C et punctum scabelli in novem partes equales dividas, et in fine prime partis pone primum D.

2. Deinde totum spatium interceptum inter primum D et punctum scabelli iterum in novem partes dividas, et in fine prime partis pone primum E.

3. Postea totum spatium quod est inter primum C et punctum scabelli in quatuor partes equales dividas, et in fine prime partis pone primum F.

4. Deinde totum spatium quod est inter primum C et punctum scabelli dividas in tres portiones equales, et in fine prime partis pone primum G.

5. Deinde totum spatium quod est inter primum D et punctum scabelli iterum dividas in tres partes equales, et in fine prime partis pone primum <A>.

6. Deinde totum spatium quod est inter primum E et punctum scabelli iterum dividas in tres partes equales, et in fine prime partis pone secundum [sqb] quadrum.

7. Et si assumas versus primum C ab ipso secundo [sqb] quadro unam partem equalem spatio intercepto <inter> ipsum secundum [sqb] quadrum et punctum scabelli, habebis in puncto terminante talem partem versus primum C locum primi [sqb] quadri infallanter.

8. Deinde totum spatium interceptum inter primum C et punctum scabelli dividas in duas partes equales, et in fine prime pone secundum C.

9. Deinde totum spatium interceptum inter primum D et punctum scabelli iterum dividas in duas partes equales, et in fine prime partis pone <secundum> D.

[152] 10. Nec ulterius desinas a tali divisione in duas partes equales, et apponi <similes> littere in fine cuiuslibet prime partis donec ad finem tui monacordi pervenias, et habebis omnes voces monacordi principales, que numero esse debent <xviij>, dimissis intermediis.

11. Sed ut voces intermedias diligenter habeas, sumas totum spatium interceptum inter secundum [sqb] quadrum et punctum scabelli, et ipsum dividas in tres partes equales, quibus addes unam quartam partem versus primum [sqb] quadrum equalem cuilibet trium predictarum, et in puncto terminante hanc quartam partem versus ipsum primum [sqb] quadrum pone signum quod comuniter taliter figuratur sub modo crucis, [signum], et habebis vocem mediam interceptam inter primum F et primum G.

12. Deinde totum spatium interceptum inter hanc vocem mediam <ultimo> inventam et punctum scabelli iterum dividas in tres partes equales, ipsis addendo versus ipsum [sqb] quadrum unam quartam partem cuilibet predictarum trium equalem, et in puncto terminante hanc quartam partem versus primum [sqb] pone unum signum simile priori, et habebis vocem mediam interceptam inter primum C et primum D.

13. Postea totum spatium inter hanc vocem mediam ultimo inventam et punctum scabelli dividas in novem partes equales, et in fine prime partis pone unum signum de dictis, scilicet crucem superius ostensam, et habebis vocem mediam interceptam inter primum D et primum E.

14. Deinde totum spacium interceptum inter vocem mediam que est in medio primi C et primi D et punctum scabelli dividas in tres partes equales, et in fine prime partis pone unum de signis dictis, et habebis vocem mediam interceptam inter primum G et primum A.

15. Deinde totum spatium inter primum F et punctum scabelli dividas in quatuor partes equales, et in fine prime partis pone primum b rotundum, quod cadit in medio primi A et secundi [sqb] quadri.

16. Deinde sumas totum spatium interceptum inter vocem mediam que est in medio primi C et primi D et punctum scabelli, et ipsum dividas in duas partes equales, et in fine prime partis pone unum de signis dictis et ...



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License