Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[86] A-Wn, Cpv 3550, f. 230v-231r, 302r, 314v

[Excerpta de consonantiis et de contrapuncto]

f. 230v-231r:


Consonantiarum simplicium alia est vel dicitur:
-- unisonus, octava, quinta decima,         |
        vicesima secunda, vicesima nona     |
                                            |  perfectae sunt
-- quinta, duodecima, undevicesima,         |
        vicesima sexta, tricesima tertia    |
-- tertia, decima, septima decima,          |
        vicesima quarta, tricesima prima    |
                                            |  imperfectae sunt
-- sexta, tertia decima, vicesima,          |
        vicesima septima                    |
Consonantiarum simplicium aliae sunt:
-- fortes, scilicet quinta, dicitur perfecta, et similiter compositae.
-- debiles, scilicet tertia, dicitur imperfecta, et similiter compositae.

Notandum quod consonantiae perfectae sunt duplices. Aliquae habent semitonium plus quam aliae, scilicet tertia perfecta et sexta perfecta. Tertia autem imperfecta et sexta imperfecta semitonium minus habent et habent locum determinatum ubi et quo debeant ordinari.

Consonantiarum imperfectarum aliae sunt:

-- perfectae, scilicet ditonus, tonus cum diapente (tertia, sexta) perfectae sunt et similiter compositae.

-- imperfectae, scilicet semiditonus, semitonium cum diapente (tertia, sexta) imperfectae sunt et similiter compositae.

Consonantiarum perfectarum alia dicitur unisonus, 5. 8. 12. 15. 19. 22. 26. 29. 33. Eiusdem naturae perfectae sunt.

Consonantiarum imperfectarum alia dicitur 3. 6. 10. 13. 20. 24. 27. 31. Eiusdem naturae imperfectae sunt.

Discordantiae: 2. 4. 7. 9. 11. 14. 16. 18. 21. 23. 25. 28. 30.

f. 302r:

Omnis contrapunctus debet componi ex pluribus variisque consonantiis perfectis et imperfectis, scilicet unisono, tertia, [quarta], quinta, sexta, octava, decima, undecima, [87] duodecima, tertia decima, quinta decima, septima decima, duodevicesima, undevicesima, vicesima, vicesima secunda, vicesima quarta, vicesima quinta, vicesima sexta, vicesima septima, vicesima nona. Sed ultra non debet componi aliquis cantus. Dissonantia est 2. 7. 9. 14. 16. 21. 23. 28. 30 et caetera.

f. 314v:

Contrapunctus est ars flectendi cantabiles sonos proportionabili dimensione et temporis mensura. Nam melodia ex vocibus constat et intervallis atque temporibus. Omnis contrapunctus componi debet ex pluribus variisque consonantiis perfectis et imperfectis, scilicet unisonus, 3. 5. 6. 8. 10. 12. 13. 15. 17. 19. 20. 22. Et ultra non debet componi aliquis contrapunctus.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License