Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.24r] Nota quod septem sunt semitonia vocum Vnde in quacumque reperiens sic ibi tantum scito fore semithonium et ita in claue precedenti super mi eciam repperitur scilicet fa est repperire sepcies in manv

[De Coniunctis in marg.] Vt autem omnis ambiguitas in manv in cantu figurati uel mensurato totis littera aliquid de coniunctis in musicalibus differendum est Sunt enim nulli cantus in quibus semithoniam quam loca septem premissorum semitoniorum contingit reperire que cantus per coniunctas musicas decantatur sepius quas integro de natura eorum est differendum [Quod coniuncta in marg.] Est autem coniuncta secundum vocem hominis de thono in semitonium et e conuerso de semitonio in thonum transmutacio In eo enim loco in quo solebant fieri semitonia per coniunctam fit thonus Est e coverso Vbi enim cantamus mi fa vel fa mi sepius decantandum re mi vel mi re ut statim patebit in exemplis et sic fit de semithonio thonus et cetera

[De coniuncte prima in marg.] Nota autem intelige quod thonus mutetur in semitonium vel e conuerso scilicet in loco vbi solebant decantari semitonium per coniunctam thonus decantatur et e conuerso Sciendum est ergo quod 8 sunt coniuncte scilicet quattuor superiores et quattuor inferiores quasi et prima capitur A grauem et [sqb] quadrum inferiores et signatur in b graui per be molle et erit ibi fa loco mi per mutacionem [[mi]] vt in sol [in sol vt ante corr.] in CFaut quod tantum est contra naturam maius musice que docet nature vt in fa Mutando enim vt

Mi sol ad Bmi venient mi fa ad re mi ad G vt re et ita patet quomodo de semithonio fit thonus et de tono semithonium ut patet in continenti et sol statim solfare hoc responsorium Sancta et immaculata virginitas Vbi in illo loco non poterit fit sic solfacio incipienti in CFaud vt re fa re fa vt sol mi fa sol fa fa mi re mi fa re et tamen de prima coniuncta [secunda coniuncta in marg.] Secunda coniuncta accipitur inter de et E graves et signatur in E graui per b molle et erit ibi fa vt patet in hoc responsorio Gaude Maria virgo cunctas hereses sola et cetera quod similiter incipitur in desolre sicut precedens responsorium scilicet Sancta et immaculata virginitas in illo loco interemisti ut patet sol si sancti [tercia in marg.] Tercia Coniuncta accipitur inter F et G graues et signatur in F per [Lv] quadratum ut patet in illa communione Beatus seruus in illo loco vbi dicitur vigilate in E graui [quarta in marg.] Quarta coniuncta accipitur inter G grave et acutum mutatur et signatur in a acuto per b molle et erit ibi fa ut patet in premissa illo responsorio quam incipit in F graui Corosit vias in illo loco contra minime [quinta in marg.] Quinta coniuncta accipitur inter C et de minuitas seu acutas [f.24v] et signatur in C acuta per [sqb] quadrum et erit ibi mi ut patet in premissa communione Beatus servus in loco prealegato et hoc si cantatur per dyapente sicut quibusdam placet sed alcius quam primus

Incipiendo scilicet in quinto loco supra scilicet in bfabemi [sexta in marg.] Sexta coniuncta accipitur inter d et e acutas siue minuitas et signantur in e acuta per b molle et erit ibi fa ut patet in illo introitu Adorate Deum vel in alia antiphona Immutemur habitu in illo loco vbi sequitur ille ieiunemus et in alys locis quam plurimis [septima in marg.] Septima coniuncta accipitur inter F et g acutas et signatur in F acuta per [sqb] quadratum et erit ibi mi ut patet in illa antiphona Hodie Maria virgo in loco vbi dicitur Maria vtraque practicanti Octaua et vltima coniuncta accipitur inter g acutum et aa geminatum et signatur in aa gemino superacuto per b molle et erit ibi fa hec autem coniuncta non signatur sed comitatur racionis tantum sit dictum de coniunctis

[De bfabmi in marg.] Nota quod in bfabemi n<ull>a est mutacio quia quamuis sint ibi due voces uero tantum sub vna clave sed sub gravia inculcantur fa siquidem per b molle mi vero per [sqb] quadratum decantatur nam durum est ut in bFabmi prima pars scilicet bfa modico depressius scilicet sub vertice digitti auricularis describantur Bmi vero modico erectus scilicet in cancumine eiusdem digiti coloretur et interea lineam signum discregatorum dictorum vocum ipsarum differenciam immediate protendam eciam non potest fieri mutacio nam in alicuius cantatur quam fa

Triplex est autentus scilicet be duralis vel durus

Et signatur per [sqb] quadrum Eciam [sqb] duralis quam aspperius durum et seueris reddit sonum respectu cantus naturalis uel mollis Cantus autem planus uel mollis dicitur quam suauem dulcem quomodo efficit melodiam et signatur per b rotundum et merito quam sit in rotundo non [[est]] resistendum sit Cantus vero naturalis dicitur quam naturaliter procedit nec nimis aspere vel nimis leviter sed mediocriter

Si vis sapere per quem cantum quis vox cantatur diuidere ab ipsa adhuc et per quem cantum vt capitur per illum eciam vox cantabitur

[Tonus in marg.] Tonus est regula que de omni cantu in fine diiudicat et discernit vel et finalium vocum deposicio Vel est regula Que de omni cantu secundum ipsum medium et finem diiudicat. et discernit non enim potest quis secundum artem iudicare de cantu cui thono subseruiat nisi prius principium ascensum et descensus medium et finem sciat

A finali itaque voce omnis cantus oportet suscipere regulas et suas deposiciones sine eciam principia ac repperiaciones ab ea volunt tamquam a magistre recipere Nota incongrue id est musicorum prouidencia imperitam cantus congrecorum sui ordini

[f.25r] [Modus in marg.] Modus dicitur a moderando siue a modulando quia quelibet per modos cantus modulatur et regitur Quicumque enim musice habens noticiam regularem cantum componere curat prius ad quem tonum omnia conuenire faciat secum deliberat disentit ac destinat

Nota quod sicut greci tres pausas fecerunt scilicet coma

Periodum et colon Similiter enim musici cum cantus in quarta uel in quinta a finali voce per suspensionem pausat colon est/ cum in medio ad finalem reducitur coma est/ cum in fine ad finalem perueniet periodus est ut in hac uel simile antiphona Ecce tu pulcra es amica mea colon est Ecce tu pulcra es coma est oculi tui columbarum periodus est Eciam nota quod illud quod grauium prosa colon comma et periodus Hoc in cantu quadam musici discerna sistema et teleusium

[Ptongus in marg.] Nota quod quidem greci musici ptongos id est thonos [corr.] gencium vocibus efferunt scilicet protus dorius deutrus frigius tritus lidius tetrardus mixolidius dorius est in Capadocia inventus lidius in Lidia frigius in Frigia

Nota quod autenti thoni hiis supradictis uocibus nominantur scilicet dorius et cetera plagales autem ipsorum addita yppo nominantur scilicet ypodorius ypofrigius ypolidius ypomixolidius

Nota quod iam dicti thoni differunt inter se ut numquam unus de sua sede transiens et loco a locus manere preualeat nec cantum vnius alter recipere possint Nam si velles cantum prothi tropi. in deutrum uel tritum transferre uel vnumquamque in quemcumque quantam transformacio et quam grauis dissonancia fieret continuo euidenter agnosceres quia nec thoni nec semithonia in suis locis invenirentur

Nota vbicumque cantus incipiatur et quocumque varietur semper ei modo uel tropo adiudicandus et in cuius finali cessauerit Vnde istud responsorium preparate corda vnam domino liquetsum prothi videatur quia tamen in E graui finali terminatur legittime deutrus audiretur. Istud Item factum est silencium in celo quamuis habeat inceptionem similem cum responsoriis septimi thoni Vt missus Gabriel Ductus et Ihesus cum suis indicat illud thono primo

Nota iste quattuor littere D E F G dicuntur finales Nam proprie et regulare omnem cantum habent terminare dictum autem est proprie et regulare Quia et alios finales interdum de cantus vsurpat quas finales nuncupatus Et sunt tres scilicet a acuta minuita [sqb] quadrum et C minuita Sunt nempe nonnulli [f.25v] cantus qui alienas sibi vsurpant sedes minus proprie siue illegaliter hec autem illegalibus in quibusdam cantibus venialiter in quibusdam vero excusabiliter solet euenire et interdum ex cantorum sit [[vicio]] inicio Vnde sicut maior sunt littere sic eciam tantum septem et non plures cantum terminales in cantu ille predictorum modorum scilicet prothi deutri et trita quociens opus fuerit uice finalium affinas non incongrue et irrogantur

Nota in iam scriptis figuris qui littere vel notule puta tres ipse differencie proprie plagalium troporum et hoc in quacumque harum qua omni [[harum]] figurarum qui vero dicuntur proprie troporum autentorum ut tres postreme littere vero in medio extremorum que semper sunt in dicuntur vterque graues et hec figure date sunt

De ambitu thonorum quantum ad autentorum vel regulam Nota multi sunt cantus iregulares et confusi vt fidelis sermo et omnis et cetera Item latus alme sit et cetera si medius cantat in huiusmodi [corr.] in acutis amplius quam in grauibus commorari eum tropo debet adiudicati autento Sed vero plus in grauibus quam in acutis quantum in grauibus commorari eum denominent indifferentem vel comunem et adhuc in huiuscemodi cantu debet respeci ad principium quia si eius principium est in locis autentorum et principians saltum facit ad diatesseron vel dyapentem autento ascribatur Si autem oppositum fuerit inventum nomen plagalium forciam si vero fuerit cantus indifferens vel grauis sit modulari cui versus annectitur utra responsorium Introitus uel quecumque similis tunc respondendum est aduersum si versus finis incipit autente autento deputetur Si plagaliter inter plagales reponatur

Nota pleri que cantus invenitur ac non per suos finales recte possunt cantari sepius id est ad suos affinales transferuntur

Notandum primus thonus dicitur mobilis et abilis eo quod ad omnis affectus aptus sit Secundus grauis et flebilis quia modula eius connotatur tristibus et miseris Tercius dicitur seuerus et motabilis in cursu fractos habens saltus secundum quem quoddammodo plurimi pronotandum ad furiam Pitagoras namque teste et Boecius quidem furente per secundum adduxerat ab huiuscemodi firma et racione Quartus describitur blandus et garulus que maxime adulatoribus [corr.] conuenit Quintus modestus et delectabilis qui tristes et anxios letificat lapsos et desperandos renouat Sextus dicitur pius et lacrimabilis quia et iste [f.26r] conuenit hiis qui difficile prouidantur ad lacrimas Septimus dicitur lasciwus et iocundus varios habens saltos et est modus adolescens Octauus suauis est et modestus et est modus discretorum

[Wersus in marg.] Nobilis ac abilis dorius tropus esse putatur
Ergo quod aptus fit vinctis affectibus ipse
Huius discipulus grauis et [[flebi]] flebilis ergo
Tristibus et miseris rebus bene conuenit ipse
Frigius augmentans accendit sepius iras
Hic ad bella videlicet et materias sinuosas
Est yppofrigius est blandus mitisque modestus
Ad pacem vellit hic sustentans mitigat iras
Lirus in cantu iocundus dicitur esse
Hic homini mentes tristes quilibet letifficare
Est [[ypolidius]] ipolidius est affabilis atque benignus
Hec valet ut multis homines possint miseri
Huius deuoti fiunt pulsamine crebro
Mixolidus est illarum letus atque superbus
Magnamodos causat adolescens tropus iste
Cuius de illus discretus nosal esse
Est et [[mecso]] merosus senibus tantum valet iste
Cultus diuinus aliis plus suscipit illum

Qua proprius ponendis cantibus musicis prouidere debent eodemmodo de centissime utraquo eos maxime dicitur

Lactari ad [[Jemenima]] Iuuenum videlicet quibus cantum suum placere desiderat si enim rogatus debeat cantum componere cantus ille sit [corr.] iocundus et lasciuus Si vero senum rogatiui cantum componit ille cantus sit seuerus et morosus racionis etatibus commixionibus homini atque naturis respiciat enim statum siue conditorum homini ut scilicet in prosperis alacriter in aduersis vero triste moduletur. Similiter quoque aspiciat [corr.] temporis congruitatem ut scilicet pro tempore festius et solemni a racius et solemnius cognouat sed grauius ad pressius tempore feriato Sicut et beatus Gregorius in suo usus est cantu.

De cognoscendo regulari et irregulari cantu primum considera ascensionis et descensionis siue in autentis siue in plagalibus Secundo ut ibi cantus [f.26v] pausacionem facit ibi eciam speciebus verborum dominum facias Caue igitur ne principia troporum siue eciam diccionum unus supra finales excedant Item decretissime cantum perorat si in cantibus plagalium troporum id obseruare ut finalem sepe repetant circa illam que sepe versentur et in quarta rarissime generit pause ut in quinta vero nomino sed et si quintam aliquando contingerint raptim quasi et formitando eam contingendo properantur vtra cantus ad inferiora In cantibus autem autentorum hoc obseruandum est ut in acutis maxime versentur et postquam a finalibus bis uel ter panam seruit ad finalem retrocedant Rursum que a superiores festinando se transferunt quia sicut plagalium est maxime in grauibus ita autem esse maxime in acutis conuersari

Nota. Caucio circa dicciones obseruanda est hec ut ipse nec nimis rare nec nimis sint frequens sed cum moderacione uel discrecione nec semper in ipsa uocessione et inimicum summant ut semper vnomodo repetantur sed aliquando in hac voce quandoque in alia fiat reposicio et origo Nihilominus obseruandum est ut ares consonancie vltra modum non conntinenti 5 ne tercius utra quattuor dyatesseron uel dyapente iuxta se ponendi nullo alio mediante diapason autem numquam aut raro in cantu et presertim signati vocatur Item satis preliarum est ut per quas uerum notandum ascendit per easdem statim descendit ut Ibi meruit diuina reuelacione Eciam notandum quod in autentis ad finem cantum palatim ducere est commendabile In prolacio in hoc vero ad finem cantum precipitari summe decet Nota quod hoc responsorium Sancta et immacula virginis est de thono secundo secundo ergo deberet finiri in in dsolre vbi est finis secundi thoni et per graues ibidem incipitur quedam tantum in illa diccione Non potauerit Descendit versus C ut per semitonium vbi tamen semitonium non est utraque et ergo ab eundem que eram rem minus sciendus transfferunt hunc cantum ad finalem scilicet ad acutum et est in alamire ibi eum finientes et incipientes [Nota in marg.] Si quis tamen faceret coniunctas posset hec errorem faciliter astringere cum suo loco finali incipere et [[a finalibus]] eoque consimiliter dicendum est de omnibus thonis et de finalibus et affinalibus eorum et anthifonis et gradualibus Sed quam per impericiam coniunctarum huiusmodi cantuum transformacio et cetera

Quare sunt simul coniuncte.

[-f.27r] [Nota de finalibus et quare sunt in marg.] sit scilicet progressus a loco finalium ad locum affinalium non regula sed pocius abusu iudicanda est Nota pre illius cum secundo habent affinalem in a acuta tercius cum quarto habent affinalem quadrum minuitum quintus cum sexto C minuitum septimus cum octauo nullum habent Nota quod thonus quintus sub suo finali potest per semiditonum descendere ut patet in illa antiphona Alma redemtoris mater Omnis tamen antiphona autenti solum vero sub descendere possunt sicut dicitur de finalibus quantum ad arsim et tesim ita eciam de affinalibus est intelligendum [signum in marg.] Nota in anthifonis est sonum de quibus dubium sit an sint thoni autenti uel plagali Si enim sepius reuerberant diapente tunc de thono sunt autento Si vero non sed inferius sepius morantur tunc sunt de thono plagali ut patet in illis antifonis Ecce ego mitto vos Ecce tu pulcra es et cetera

Hec est secundum quod autenti possunt aliquando in loca suorum plagalium ingredi scilicet sub suo finali descendendo per diatesseron quod tamen raro facit ut in illa antiphona Ecce tu pulcra es Similiter in illa cum venerit filius hominis Inuocat que capitur Consequenter restat dicendum de thonis principalibus necnon ipsorum differencionis Sciendum enim quod differenciarum huiusmodi alie sunt competendis et neccessi est [[eciam]] sunt ille ut quas usque cantorum ecclesie Dei sub seruiendum habet admittit ab antiquis maxime modulacionibus institutas Alie vero differencie sunt non neccessarie ut sunt ille que neccessitatis causa sed solius cum aliter capitur a quebusdam et presertim religios affiniuntur de quibus non neccessarium dicere ut sunt peregrini et quidem alii et cetera

Primus thonus finitur in voce quarta proceditque in octauam nonam et decimam in qua de eandem littera D D acutis per thonis et semitonia post finem primum [corr.] thonus occurrit deinde semitonium et duo thoni ac iterum semitonium et duo thoni deponitur uero a fine ad uocem [corr.] terciam thono vnu hoc modo

[Vienna, Nationalbibliothek, cod. pal. vind. 4774, f.27r; text: thonus, semitonium, C, D, E, F, G, A, B, Iste due uero sunt ex regula] [ANOHOL6B 01GF]

Aliquando licet non regulariter ad nonam et decimam intendit sicut in superiori figura declaratur Cui autem decacordum volunt facere edicunt vocem secundam hoc graue sed non est [[est]] in vsu ut ad eam primus thonus deponatur incipit autem cantus eiusdem modi in C ut antiphona O beatum pontificem Sepius autem in dictum principium concordat cum fine ut antiphona Ecce nomen domini In G sed raro ut Gaudete In F ut ipsi soli In E ut quoque Canite tuba In a eciam ut Clamaui

[f.27v] Secundus thonus finitur similiter in voce quarta et ascendit cum eo vsque ad nonam primam id est B rotundum ad decimam non raro ad vndecim non peruenit Deponitur autem a fine tono et semitonio ac tono vsque ad primam A graue alii autem sed raro et alio thono et gamma et sunt corde dictam ita

[Vienna, Nationalbibliothek, cod. pal. vind. 4774, f.27v,1; text: thonus, semitonium, [Gamma], A, B, C, D, E, F, G, Iste due sunt de licencia uero addite] [ANOHOL6B 01GF]

Habet itaque secundus tonus [Gamma] [corr.] A et B quas non habet secundus et primus habet C acutis et d quas non habet secundus Sunt autem horum plurimi cantus qui ad [Gamma] et a et [sqb] non deponis et ad decimam et undecimam acutas non eleuantur De quidem dubium est an primi an secundi sunt toni quorum ista discrecio est Si cantus ad octauam et nonam non ascendit certissime secundus est uel de secundo tono G eunt itaque octaua et nona vtriusque communis ad quas si cantus ascendit si diu in eis permaneat tercio et quarto eas repercucciat aut si in octaua incipiat primi erit modi Et si sequentem antiphone rarissime ad illas ascendit secundi est modi Alii iuxta formularum varietates in differenciis dissonentur principia secundi thoni sunt ista In a ut omnes patriarche In C ut Nonne cor vestrum In d ut Ecce in nubibus celi In F ut quem vidistis In [Gamma] et in B uel in E rarissime reperies de primi et secundi thoni discreto sufficit

Verbi gracia si aliquis cantus solum usque C graue descendit et non ascendit ad a acutum tunc est secundi toni Si vero ascendit ad acutum [[tunc]] quoniam bis uel ter tangens tunc est primi toni

[Vienna, Nationalbibliothek, cod. pal. vind. 4774, f.27v,2; text: prima, secunda, tercia, quarta, quinta, sexta, septima, octaua, nona, decima, undecima, duodecima, terciadecima, quartadecima, [Gamma], A, B, C, D, E, F, G, a, b, [sqb], .c, d, e, g, aa, bb, [sqb][sqb], cc, dd, finalem tonorum] [ANOHOL6B 02GF]

Tercius modus in quinta finitur [E graui supra lin.] proceditque vno diapason vsque ad eandem E acutam tarde uel rarissime ad F vadit per tonos ad semitoniam Ita primo semitonium denum tres tonos et semitonium et duos tonos [d graui in marg.] deponitur autem a fine ad quartam vno tono hoc modo

[Vienna, Nationalbibliothek, cod. pal. vind. 4774, f.27v,3; text: tonus, semitonium, D, E, F, G, a, [sqb], C, d, iste due sunt de licencia non arte] [ANOHOL6B 02GF]

Sane secundam nonam [[sqb] quadrum supra lin.] ideo adamauit quia ad eius finem diapentem est maxime autem ideo ad acutis E dyatesseron reddit quia autem prope [f.28r] finem tercio habet tonos in descensione vel ascensione pocius in saliendo quam gradiendo vadit vsitata vnde sunt principia sunt in E ut Quando natus est in F ut Nunc scio vel in G ut multa quidem In [[E]] C ut tercia dies est

Quartus modus quia planus est non fecit prope finem tres tonos ideoque nonam primam assumit ascenditque ad decimam habens ante finem semitonium et tonum deponitur autem a fine duobus tonos a terciam plerumque ad secundam et primam auctenti semitonio et tono ad suum finem diatesseron eciam et prima consonanciam diapente reddit Fiuntque uoces decem per tonos et semitonos incedere hoc modo

[Vienna, Nationalbibliothek, cod. pal. vind. 4774, f.28r; text: tonus, semitonium, A, [sqb], C, D, E, F, G, a, B, d, iste due non sunt de licencia non arte] [ANOHOL6B 02GF]

In letare Ierusalem illo introitu diuiniter quarte in leuius queritur cuius sit toni cum ibi simul tenet dictis et [rob] molle in bfabmi repperiuntur et non quinta tantum sed tamen ambo succesiue licet ergo contra hanc doctrinam et cetera

Principia eius inveniuntur in C ut homo erat in d ut prope esto In E ut Gaude Maria in F ut recessit igitur in G ut o mors Discernitur autem quartus a tercio quia quartus habet primam secundam et terciam quas non habet tercius et tercius habet undecimam duodecimam quas non habet quartus Quod si aliqua antiphona neque has tercii neque illas quarti habet siue decima incipiat vel secundam nonam B molle amplius diligat tercii modi erit alias in quarto ponetur Si eius formule differencie mutentur volunt autem quidem quarto modo similitudinem tercii secundam tribuere eo quod fit dyapente ad finem eius prima vero nona ad finem eius vna consonancia sit sed nos magis communem vsum secuti sumus Invenimus preterea in difficilioribus cantibus iungi tercio modo terciam vocem ut sit decacordum quod tamen cum rarissime fiat abusiuum esse non dubito neque enim a tercia in duodecimam ter diatesseron secundum predictam decacordi regulam invenitur Item cum multi sunt grammatici aut vix aut numquam veraces inveniuntur libro maxime dum sepe in eorum emendacionem laborent alias laboretur Musici autem perpauci inveniuntur et per multa iam tempora antiphona emendatur non sunt Non est ergo mirum si in multis locis falsitas inveniantur Tantum vsum communem et regulam et cetera equantur Que enim rarissime fiunt melius artis solet regula approbare

[f.28v] Quintus modus in sextam terminatur et acutissima eisdem terciadecima eadem littera figuratur [id est [sqb] quadrum in marg.] Quando ad G sed raro cum surgit deponitur sub semitonio. Cumque sextam ad primam nonam diatesseron et prima nona ad terciamdeciam diapente Quod erit quinto vel sexto prima nona valebit [corr.] Habebit ergo per ordinem tonos duos et semitonium Ac denum tonos tres et vltimum semitonium vocibus octo ita

[Vienna, Nationalbibliothek, cod. pal. vind. 4774, f.28v,1; text: finis, tonus, semitonium, F, G, a, b, c, d, e] [ANOHOL6B 02GF]

Vsitata autem eius principia sunt hec in F ut haurietis [corr.] in G raro ut Non vos relinquam in A Communio Quinque prudentes in C ut Ecce Dominus nam quia tonum non habuit ante finem nec in principiis nec in recessu post se respexit

Sextus modus graditur cum eo usque ad undecimam sed deponitur a communi fine semitonio et duobus tonis ad terciam hoc modo

[Vienna, Nationalbibliothek, cod. pal. vind. 4774, f.28v,2; text: tonus, semitonium, C, d, e, F, G, a, b, c] [ANOHOL6B 02GF]

Et sic quintus habet secundam et terciam quas non habet sextus ita et sextus habet terciam et quartam quas non habet secundus nisi quod aliquando miscetur sexto declinando in quartam et fit decacordum sed hoc inveniri maxime in antifonis raro contingit

Horum autem erit discrecio cum nec disponitur dum nec eleuacio tota fuerit quinti si ipsa incipiat et eam vel in undecimam iuxta quantitatem sepe reperiat secundus erit modus Secundi autem non nisi ascendit ut ad nonam dicentes sexto siue per principia discernatur vix enim sextus nisi in suo fine incipit ut verbum caro aut in voce quarta ut si ego verus

Septimus modus in uoce autem terminatur Cuius acutissima est quatuordecim quecumque fine [[ad]] eodem caractere denotatur Hic assumit nonam secundam et habet duos thonos ante finem post quod semitonium et duos thonos ac iterum semitonium et duos tonus deponitur vero a fine tono vno hoc modo

[Vienna, Nationalbibliothek, cod. pal. vind. 4774, f.28v,3; text: tonus, finis, semitonium, F, G, a, [sqb], C, d, e] [ANOHOL6B 03GF]

[f.29r] Quod si decacordum placet [[fare]] facere vno cum tono a suo adice A non tamen hoc frequenter invenies Notandum quod si ei prima nona concedatur nihil restat nisi ut duodecimam adicias diatesseron fac ad semitonium contra habetur Easque per omnia primus quia habebit tonum et semitonium ac denum duos tonos Et deponitur a fine vno thono sicut in primo dictum est Nam non est 75 et primus Non enim ut stultissimi cantores putant grauitate uel acumine vnum modum

ab alio discrepare Nihil enim impedit quodcumque volueris modum si acute uel grauiter decantaueris d est primus et a secundus et [sqb] quintus in C quando pauciores habet voces Sed tonorum ac semitonorum quibus et alie consonancie sunt diuersa posicio diuersos ab inuicem ac differentes modos constituit Item si vna tantum vox d prima finiatur in octauam rursus sit per omnia primus habebit enim a fine tonum et semitonium et duos tonos et reliqua que sunt primi

Principia sunt hec in F vix exempla reperies si tamen [corr.] multa invenies incipi in F ut Stella ista Et videro celos appertos In G assumta est Maria in celum In a raro communio Dominus mea In [sqb] ut dixit Dominus in C ut Benedicta

Octauus modus uel tonus procedit cum septimo usque ad duodecimam per ratio quod usque ad septimam decimam Deponitur autem ad terciam tono et semitonio et duobus tonis fitque decacordum hoc modo

[Vienna, Nationalbibliothek, cod. pal. vind. 4774, f.29r; text: tonus, semitonium, finis, C, D, E, F, G, a, [sqb], d, e] [ANOHOL6B 03GF]

Supra diximus huius decacordum ter diatesseron non habere Ideoque non facile recipitur Uterque enim acutissima et grauissima tercia eius in vno eodemque cantu ut quibusdam placet per spicuum est autem ut octauus tonus in disposicione a fine per omnia est secundus Quod scilicet ei in eleuacione prima octaua nona semper daretur et non alii ut haberet tonum G et semitonium a ad b et duos thonos a fine eciam in eleuacione permanent secundus Sed deridenda inercia cantorum scurrilitas est quia de modorum discreccione uel sentit Id solum sequitur quidem aliquomodo aurex delinire videtur sicut quod castrimargie inseruiunt per falsam dulcedinem sobrietatis videlicet regulam fallunt. Invenitur preterea cum octauus ad quartam descendens duodecimam E que iure est septimi appetat ac si regulariter [f.29v] decacordum tanta presumpcione licet raro restituat

Principia eius sunt hec In C Dum venerit In d virgines Domini In F Hodie Marie virgo In G dum sacrum In a Completi sunt In C Ecce ancilla Domini Differet autem octauus a septimo quia octauus habet terciam [C supra lin.] quartam [D supra lin.] septimam [e supra lin.] quas non habet septimus Et septimus habet terciam decimam [F supra lin.] et quartam decimam quas iure non habet octauus Sane in hiis cantibus que iure octauum deposicionis [corr.] et septimi [[vero]] elevacionis medii sunt ut in reliquis quoque modis dictum Secundum formularum varietates in quo tono maneant discernantur per ipsas enim varietates vniuscuiusque modi principius liquide pervidebis

Nota vnaqueque vox alicuius suppradictorum modorum similitudinem tenet ut Gama quidem quia habet ante se duos tonos post quos semitonium tonumque apponit non in merito septimi modi similitudinem tenet cum et finis septimi modi Gama diapason concinant prima quoque verorum quia habet post tonum tonum ante se toni et semitonium et duos thonos primi modi legem custodit Vnde et prima non fine causa dicta est Secunda vero tamen deponitur post se duobus tonis Iterumque semitonio et tono vsitatam quarti modi regulam seruat Tercia preterea cum post se habeat semitonium ac denum duos tonos quinti uel sexti proprietate fulcitur Iam vero octauam primum locum tenere dicimus ad similitudinem prime cuius est diapason [[Alioquod]] Alioquin si cantum prima nona perpendis habebit in deposicione tonum in eleuacione vero semitonium et tres tonos ad similitudinem tercium prima nona in deposicione continet semitonium et duos tonos ad similitudinem sexti In eleuacione vero siue quia tres toni sequuntur siue magis quia nulla sequencium caritate diatesseron iungitur

que principalis illius toni regularem similitudinem tenet que pari paripathemeson dicitur a qua vnum diatesseron formatur Et sepe in mensuris invenitur Neque non que per [[diatesseron]] diapason a posterioribus fieri potuit Ideoque neque cantum neque distinccionem in ea principium habere probabis nisi per raro id fiat sicut est in Communione Beatus seruus et responsorio [f.30r] Dum complerentur que nullatenus recte cantabitur nisi in nona prima [b supra lin.] incipiatur Que ut est dictum similitudinem sexti tenet finem vero numquam Sed nonam ad similitudinem secunde vocis a qua diapason facta est quarti ymaginem tenet decimam vero ad similitudinem tercie concordat sexto Alias autem si secunda nona priuetur habebit post se tonum semitonium et duos tonos ante se vero duos tonos et semitonium ad preparacionem octaui aut cuius finem diatesseron surgit Relique vero que sequuntur pro similitudine litterarum facilime perpendantur Ex hiis que dicta sunt preter quis plurima alia diuina gracia fauente intelligere

Notandum quod omnis principalis sonus siue fiat autenti siue plage cuiuslibet semper a finali in quam regulariter desinit incipiat



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - https://chmtl.indiana.edu/tml - 2024
Creative Commons Attribution License