Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[234] ... Similiter unisonus dicitur modus, quia est fundamentum aliorum modorum omnium. Et dicitur ab unus et sonus, quasi unius vel plurium cordarum sonus vel vocum. Et habet fieri sex modis secundum sex voces musicales. Unde versus:

Quot fuerint voces, tot ibi species fore dicas.

Tamen quelibet earum vocum resumpta aliquocies in linea vel spacio per totam manum causat unisonum. Versus:

Unisono voce solet in una resonare.

Videlicet in quolibet cantu, et hoc:

Semitonium est secundus modus, et diffinitur sic:

[235] Est unius vocis in proximam vel in immediatam cordam modica et debilis intensio vel remissio. Et dicitur a semis, id est medius, et tonus, quasi medietas toni; vel a semis, quasi imperfectus, et tonus, quasi imperfectus tonus. Et fit tantum dupliciter: scilicet dum vox mi recluditur cum hac voce fa et econverso.

Fa mi semitonium modulatio dat tibi vocum.

Vult solum fa mi semitonium vocitari.

Videlicet in quolibet cantu:

Tonus est modus, et diffinitur sic: Est unius vocis in aliam sibi proximam et in mediatam vocem potens et perfecta sonoritas. Et dicitur a tonando, quasi viriliter et perfecte sonando, quia habet fortem sonum respectu semitonii.

Aut secundum Johannem de Muris in eo theorammate "Iam tres harmonias" dicitur:

[236] a tonando seu a sonando, nisi enim sonaret, nullatenus audiretur.

Et habet fieri in quolibet cantu concordia, scilicet de ut in re, de re in mi, de fa in sol, de sol in la et econverso descendendo.

Dant fa, sol, la tonos, ut, reque mi tibi plenos.

Vox vicinatur voci, tonus indeque locatur.

Quatuor in species illum distinguere debes.

Semiditonus est quartus modus, et diffinitur sic: Est saltus debiliter sonans. Constat enim ex uno tono et medio seu semitonio. Versus:

Necnon assidue coniunctum limaque tonus;

scilicet faciunt semitonium. Et dicitur a semis, quod est [237] imperfectus, et ditonus, quasi imperfectus ditonus. Vel dicitur a semitono et tono. Et dirigit saltum suum a prima in terciam, uti et ditonus. Sed differunt inter, quia ditonus nunquam includit semitonum, semiditonus vero semper. Et habet fieri duobus in species, scilicet ab ascendendo de re in fa, et econverso descendendo de fa in re, et de mi in sol, et econverso descendendo de sol in mi. Versus:

Semiditonus est, cum sol mi, vel fa re iungis.

Ditonus est quintus modus, et constat ex duobus tonis, videlicet ex quibusdam vocibus. Et diffinitur sic: Est saltus vocis unius in aliam, scilicet terciam, plene et viriliter, fortiter et perfecte sonans. Et dicitur a dya, id est duo, et tonus, quasi modus continens in se duos tonos. Et fit dupliciter: primo ascendendo de ut in mi et econverso <secundo> de fa in la et econverso. Versus:

[238] Ditonus est ut mi, vel fa la cum sibi iungas.

Si ternum membrum tangis, ditonum tibi pangis.

Is species in se binas claudi petit item.

Dyatessaron est sextus modus, et diffinitur sic: Est saltus a prima in quartam proporcionabiliter sonans. Secundum Johannem Muris:

Est semis et duplex tonis in diatessaron vere.

Et subvertitur:

Iam notum est, diatessaron ex duobus tonis et semitono pariter integrari.

Et addit idem domnus:

Dyatessaron constat e duobus tonis et unico semitono. Versus:

[239] A prima surget quartam diatessaron urget.

Iste modus species solum distinguitur in tres. Et dicitur a dia, id est de, et thasseron, quatuor, quasi quatuor cordarum intensio vel remissio. Et cantatur tripliciter: Primo ascendendo de ut in fa et econverso, secundo de re in sol et econverso, tertio de mi in la et econverso. Versus

La mi, sol re, fa ut dyatessaron esse probabit.

<Dyapenthe> est septimus modus, et diffinitur sic:

Est saltus ab una in quintam dulcis et iocunde sonans. Versus:

Intensa voce quintam formam dyapenthe.

Secundum Johannem Muris:

Sed diapenthe tonos tres et semis dico tenere. [240] Et parum infra dicit:

Diapente vero ex tribus tonis cum uno similiter semitonio integratur.

Et dicitur a dya, id est de, et pentah quinque, quasi quinque cordarum intensio vel remissio. Et habet cantari quarti: Primo de ut in sol et econverso, secundo de re in la et econverso, tertio de fa in fa et econverso, quarto de mi in mi et econverso.

Semitonium cum dyapenthe est octavus tonus, et integratur ex tribus tonis et duobus semitoniis. Et diffinitur sic: Est saltus ab una voce in sextam imperfecte et debiliter sonans. Et habet fieri quint.. de e finali in c acutu et econverso. Et dicitur quasi saltus continens in se semitonium et diapenthe. Et hic modus est rarus, tamen committitur in versu primo, scilicet "Pulcra Syon filia" eius responsorium "Surge virgo".

Tonus cum dyapenthe est nonus modus constans e quatuor tonis et uno semitonio. Et diffinitur sic: Est saltus ab una voce [241] in sextam potenter, viriliter sonans. Et est quasi tonus sociatus ipsi dyapenthe. Et etiam raro committitur, et tamen in primo alleluia "Surrexit pastor bonus", et habet cantari ut patet similiter in prima sequencia "Veni sancte spiritus", et in prima "Sancte dei pontifex" de sancto Stanislao, et in primo "Veni virgo virginum". Quartos sunt symphonie eiusdem.

Dyapason est decimus modus, et diffinitur sic: Est saltus ab una voce in octavam dulcissime sonans. Et componitur e quinque tonis et ex duobus semitoniis. Et fit .... .... intensus vel remissus sonus a prima in octavam et econverso, ut a d gravis in d acutum secundus per totam manum.

Versus Johannis Muris:

Sed dyapason ex dyapenthe et dyatessaron conficitur.

Et addit domnus:

Dyapason e quinque tonis et duobus semitoniis integratur. Et secundum Johannem Muris a dia, id est duo, et pan, id est tonus et sonus, quasi continens duos modos compilatos. Vel secundum [242] eundem dicitur a dia, id est de, et pan, id est totum, quasi tenens sibi totum cantum.

Et modus is fit sepe, ut:

Ultra modos usitatatos praeterea tres reliqui sunt inusitati, scilicet: tritonus, semiditonus cum dyapenthe et ditonus cum dyapenthe, qui mage serviunt musicae mensuratae, quam simplici. Versus:

Tritonus est saltus ab una in quartam dure et viriliter sonans. Et dicitur a tris, quod tres, et tonus, quasi modus constans e tribus tonis nullo semitonio incluso. Et fit tantum uno modo, scilicet de fa molle in mi durum .....



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License