Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[402] <Opusculum de arte organica>

[96r in marg.] Opusculi presentis intencio versatur circa tria, scilicet circa exemplum, concordancias et regulas. Et per hec tria devenitur ad unam maximam, que dicitur subproxima [et regulas] nota tenoris. Quibus scitis scitur et ars organica fundamentaliter, quod est contra organistas, qui proprie dicuntur usuales.

Subproxima nota tenoris indiget:

-- exemplis id est tactibus,

-- concordanciis id est consonanciis

-- et regulis in debitis semitoniis.

<Pars prima de tactibus>

Exemplum 1:

[Anonymous, Opusculum, 402; text: Tactus puri, ascendens, descendens, indifferens, [Sequens tercius a fine cum pausa cum duplici longa], [clausulalis], [Similiter ad omnes istas varias]] [ANOODAO 01GF]

[403] [96v in marg.] His adduntur tactus compositi. Et sunt similiter triplices, ut patet in figura sequenti:

Exemplum 2:

[Anonymous, Opusculum, 403,1; text: Ascendens, Descendens, Indifferens, Tactus compositi] [ANOODAO 01GF]

Horum tactus valent ad hoc, quod quandocumque cantus tenoristicus ascendit, recipe tactus ascendentes pro maiori parte. Similiter quando cantus [sive tactus] tenoristicus descendit vel in eodem manet, sume, si placet, tactus descendentes et indifferentes.

Notandum, quod tactus predicti sunt puri vel dicuntur puri quatuor notarum explicite. Sunt autem 8 notarum implicite, intelligendo de notis minimis sive filatis, quia quelibet longa resolvitur in duas minimas. Et econverso, due minime valent unam longam. Quorum duo ac duo coniuncti et virgulati dicuntur 8 notarum, verbi gratia, ut hic:

Exemplum 3:

[Anonymous, Opusculum, 403,2] [ANOODAO 01GF]

Isti iterum virgulati et duo coniuncti dicuntur 8 notarum implicite, ut sic: re mi fa sol, fa mi fa re et cetera. Sed precedentes note virgulate, si fuerint non virgulate, dicuntur 8 notarum explicite, sed 16 notarum implicite. Et quelibet longa valet duas minimas, ut prius dictum est:

[404] Exemplum 4:

[Anonymous, Opusculum, 404,1] [ANOODAO 01GF]

Ecce quo modo musica est de numero sonorum et deservit arismetrice. Nam quam pulcre computantur ille mensure: primo 4 notarum, bis 4 sunt 8 notarum, bis octo sunt quater 4, hoc est 16.

He mensure tres, scilicet 4, 8, 16 notarum, dicuntur prolacio minor [quia minus est] aput mensuristas, ut patet in cantu ipsorum, scilicet degentis vita. Et dicitur prolacio minor, quia minus continet in numeris quam maior, ut patet in illis mensuris 16 notarum comparando ad 24 notarum, quia utique 24 est maior numerus quam 16. Similiter 4 comparando ad 6 et 8 ad 12. Exemplum primi, ut in sequenti:

Exemplum 5:

[Anonymous, Opusculum, 404,2; text: 4 ad 6, 8 ad 12, minor 16, 4, 3 ad 24] [ANOODAO 01GF]

[97r in marg.] Quod patet melius resolvendo quamlibet longam in duas minimas sagaciter intuenti.

Ex his tactibus minoris prolacionis formatur maior prolacio. Et hoc taliter:

-- aut sunt proprii tactus trium notarum et possunt eciam esse triplices, scilicet ascendentes, descendentes et indifferentes, ut patet inferius;

<-- aut> per virgulacionem duarum notarum ex predictis tactibus;

-- aut per addicionem unius longe aut duarum minimarum notarum a parte ante aut a parte post et per virgulacionem tocius tactus quatuor notarum.

Et incipiendo determinare tractabimus a minori numero ad maiorem, scilicet a tribus notis ad plures. Sed in precedenti prolacione inceperam a 4 ad ulteriora.

[405] Circa primam distinctionem:

Exemplum 6:

[Anonymous, Opusculum, 405,1; text: Tactus proprii trium notarum, Ascendentes, Descendentes, Indifferentes] [ANOODAO 02GF]

Potes tamen plenius imaginari, si placet.

Circa secundam distinctionem nota, quod per virgulacionem duarum notarum ex predictis tactibus 4 notarum fit virgulatus tactus tam ascendens quam descendens, similiter indifferens. Et hoc fit tripliciter: vel prime due vel medie vel ultime. Exemplum istius cape in paucis tactibus inferius:

Exemplum 7:

[Anonymous, Opusculum, 405,2; text: Tactus, Ascendentes, Descendentes, Indifferentes, prime, medie, ultime, vel sic: Tactus virgulatur sic, Indifferentes virgulisantur sic] [ANOODAO 02GF]

[97v in marg.] Per hunc modum tactus quatuor notarum poteris virgulare sicut placet. Exemplum superius dicti:

Exemplum 8a:

[Anonymous, Opusculum, 405,3] [ANOODAO 02GF]

Sed circa distinctionem terciam, scilicet per addicionem unius longe note vel duarum minimarum a parte ante vel a parte post <et> per virgulacionem totius tactus notarum 4, exemplum huius in subsequenti ponitur.

Exemplum per addicionem unius longe note formatur sic a parte ante vel a parte post:

[406] Exemplum 8b:

[Anonymous, Opusculum, 406,1] [ANOODAO 02GF]

Per addicionem duarum minimarum a parte ante et a parte post:

Exemplum 9:

[Anonymous, Opusculum, 406,2] [ANOODAO 02GF]

[In longis et 6] Hec <scilicet maior> iterum prolacio combinatur inter tres mensuras, quia primo posui tactus trium notarum in longis et 6 <notarum> in minimis, ut patet. Quorum tactuum duo ac duo coniuncti faciunt 6 notarum in longis <et> 12 in minimis. Quorum iterum prius predictorum duo ac duo coniuncti faciunt 12 notarum in longis et 24 in minimis. Vel illi tactus trium notarum quater multiplicati faciunt idem.

Exemplum: primo trium notarum, bis tria erunt 6, bis 6 erunt 12, bis 12 erunt 24. Vel ter 4 erunt 12 in longis et 24 in minimis. Ecce iterum, quam bene computantur:

Exemplum 10a:

[Anonymous, Opusculum, 406,3] [ANOODAO 02GF]

Prolacio formatur secunda <scilicet maior> ex minori <prolacione>.

Minor: 4 notarum, octo notarum, sedecim notarum [tredecim].

Maior: 6 <notarum> sive 12 <notarum>.

Organiste quibus utuntur figuris, <figure iste> in exemplo sunt 12 sive 24 <notarum>; et do tactum eorum cum notis, quod patet in figura sequenti:

Exemplum 10b:

[Anonymous, Opusculum, 406,4; text: ut super sol] [ANOODAO 02GF]

[407] Forma earum <scilicet figurarum> et valores earum:

-- minima, quarum due valent longam in omni prolacione;

-- longa [S], quarum quatuor dicuntur 4 notarum et tres trium notarum;

-- semiminima [SM], quarum 4 valent longam in omni prolacione;

-- longa duplex [B], que valet duas longas. Ista <scilicet longa> cum pausa sic formatur: [S,BP on staff2]. <Et> valet duplicem notam;

-- cardinalis eciam valet tantum ac si esset pausa generalis;

-- pausalis et generalis [L] et significat pausam generalem.

Claves in organis sic formantur modernis. Primus est b durus, ut secundum manum, et hoc in bmi et significat mi. Cui correspondet prima in pedalibus et eciam bmi dicitur. Secunda clavis deinde cfaut et sic de aliis. Et hoc intellige de longis clavibus, non semitoniis.

[98r in marg.] <Pars secunda de concordantiis>

Sequitur de concordanciis. Sunt autem concordancie vocum determinate consonancie. Et sunt duplices, ut patet in figura sequenti:

Concordanciarum

-- Perfecte, ut in unisono id est in eadem, quinta, octava id est dupla; alia duodecima id est quinte duplicatio et quintadecima id est dupla octava.

[408] -- Imperfecte: <tercia> elevata, depressa; quarta, sexta; decima est talis: elevata, depressa; 13.

Hoc ita intellige: in hac clave Cfaut per se tacta dicitur unisonus, sed tacta simul cum gsolreut est quinta; cum csolfaut est octava; cum secundo gsolreut est duodecima; cum csolfa est decima quinta. Et he dicuntur consonancie perfecte in concordanciis.

Iterum cfaut et elami est tercia elevata et concordans, cfaut et semitonium sub elami <est tercia depressa>, sexta cfaut et alamire, <cfaut et elami> secundum est decima concordans. Similiter imagineris de alijs clavibus.

Et hoc patet in hiis exemplis:

Exemplum 11:

[Anonymous, Opusculum, 408; text: In unisono, 5, 8, 12, 15, omnes, 3, 4, 6, 10, 11] [ANOODAO 03GF]

[409] Alie autem preter istas sunt dissonantie, scilicet secunda, septima, nona et sic de aliis. Sed tamen sunt necessarie ad formandum tactus, ita tamen quod maior pars tactuum fit in consonanciis. Et ubi est melior consonancia, ibi mora longior et frequentior est facienda, ut postea videbitur. Et tantum de secundo.

<Pars tertia de regulis in debitis semitoniis>

Et de tercio, ut premissum est in principio, scilicet de regulis in debitis semitoniis et aliis regulis tali modo procedamus: primo ponendo regulas et notulas semitonia indicantes et hoc super pedalium claves superius incipiendo per ordinem deorsum tendens; postea exempla adducantur super easdem regulas; et ultimo concordancias applicabo. Exemplum istius totius, et primo in octavis, postea in quintis:

[98v in marg.] Exemplum 12:

[Anonymous, Opusculum, 409; text: regula, a, g, f, e, d, c, h, la, sol, fa, mi, re, ut] [ANOODAO 03GF]

[*Circa iacentes visiones in 8vis*] Cum his tactibus et concordanciis regule in octavis ponuntur tali modo. Et quia alie et alie regule requirunt alios et alios tactus, [et] ideo ponam diversos in diversis regulis, licet eciam possint aliter variari et hoc in alia prolacione et mensura, videlicet 8 notarum vel in octo notis:

[410] Exemplum 13a:

[Anonymous, Opusculum, 410,1; text: regula, exemplum, concordancia, h, g, f, e, d, c, b, a] [ANOODAO 03GF]

Ut in superioribus, [et] sic similiter in eodem exemplo fiat in quintis. Et prima regula ponitur taliter cum <exemplo> et concordancia <in> quintis:

Exemplum 13b:

[Anonymous, Opusculum, 410,2; text: prima, exemplum, regula, concordancia, a, b, c, d, e, f, g, B] [ANOODAO 04GF]

[411] Et sicut posita sunt exempla octo notarum, ita eciam ponas omnes notas mensura videlicet 4, 16, tercium, 6, 12. Et sicut declaratum est hic in descensu tenoris, ita intelligas in ascensu eiusdem. Similiter sicut hic declaratum est de proxima nota tenoris mediante, sic eciam intelligas ac si multe vel pauce mediarent seu omitterentur; ita tamen, quod illa semitonia omittas remociora et illa tangas, que sunt proxima concordancie, prout declaratum est. Et erit iterum, ac si esset proxima nota tenoris. Et quandocumque nota tenoris tangitur, sive semitonium sive non, quod eadem correspondeat sibi in concordancia, quecumque tibi placet, ita quod si tangas semitonium in tenore, sic eciam semitonium in discantu.

Nam adverte unum pulcrum ex predictis regulis et venient tibi omnia predicta ex eadem. [99r in marg.] Et est illud, quod quelibet nota tenoris, in qua pausam facis generalem, habet se sicut fa; et ea<n>dem fa circumiacentes relique voces, scilicet re fa mi inferius, fa sol la superius. Preter solam mi, in qua hoc modo sumi <non> potest. Habet se tamquam fa: circa eandem fit discantus per illas voces ut re mi fa sol la. Quando ergo facis mutacionem tactuum in illis vocibus predictis, scias variare eosdem tactus super omnem cantum et debita semitonia. [*Et hoc preter solam quintam convenienter in qua hoc fieri non potest*]. Et bene, quod finitur tanquam in fa semper, quia circa fa [inferius] ponuntur due voces immediate supra vel infra: primo circa fa ponitur inferius dulcis sonus et debilis; superius, ubi circa fa ponitur sol, quod facit tonum; quia ubicumque ponitur semitonium, ibi est tonus; et est dictus sonus et fortis. Modo ex natura est, quod debilia supponuntur, forciora vero superponuntur. Et ab hac regula excipit<ur> sola[m] mi, mi autem causat quartum casum, qui est blandinus et deceptivus et mitis apparens et convenit mulieribus. Alii vero toni plus conveniunt viris quam mulieribus.

Exemplum 14:

[Anonymous, Opusculum, 411; text: d, c, uterque d, f, g] [ANOODAO 04GF]

[412] Examina ergo voces et percipias veritatem, quia ita est, prout dixi. Et <ex> exemplis precedentibus colligitur una maxima, sicut dictum est in principio; et est talis:

Si vis applicare [*ut supra*] aliquem tactum [*ponetur cantus*], quemcumque vis de tactibus ascendentibus et descendibus et <in>differentibus, [et] tange super tenorem <sonum>, qui pro illa voce occurrit in sua concordancia seu consonancia, scilicet <in> octava, quinta, duodecima [quartadecima sextadecima], ut placet.

Post hoc videas [*conveniens postea et tenorem et in qua clave scito videas*], que est proxima concordancia tenoris futuri. Et eodem modo pone tactum quemcumque vis, [hoc] servatis regulis semitoniorum. Pro quibus he vidende sunt clausule cantus. Et secundum hoc tunc ordina semitonia. Et hoc dicitur proxima nota tenoris, de qua ponuntur pauca exempla, licet possint prolongari et usque in infinitum poni et hoc de omnibus mensuris:

[413] Exemplum 15:

[Anonymous, Opusculum, 413; text: ha in g, a, b, f, <3>, [4], a in c, 16, a in f, a in e, a in d, c in d, c, e, ut in f, c in g, ut in a] [ANOODAO 04GF]

[99v in marg.] Et tali modo tanges quemlibet cantum pulcre et regulariter advertendo clausulas ita, quod si clausula cantus sic transit: "la sol fa mi re", ut "ut mi fa sol re" vel "fa la sol mi re" fiat prima clausulacio regule et non sequenti note. Et ita pones tactus duos rotunde, pulcre et morose et regulariter. Si autem in mi fiat clausulacio cantus, fit clausulacio ibidem, nam in quacumque nota clausulatur cantus, ibidem fit clausulacio et discantus. Canta ergo sicut placet nisi advertendo proximam notam tenoris.

Restat nunc dicere sive ponere aliquas regulas pro maiori notificacione artis organisandi.

[414] Et prima est talis. Incepcio discantus debet fieri in concordanciis perfectis, scilicet in quinta, octava vel duodecima; vel eciam potest incipi in proxima nota cuiuscumque concordancie sive superius sive inferius, si secunda nota discantus cadit in aliquam concordanciam predictarum.

Secunda regula est hec. Quandocumque cantus tenoristicus finitur in mi aut fa aut in sol aut in la, potes tunc tenere quartas inferius vocum predictarum sub mi et ut re mi similiter discantum ibi sumere.

Tercia regula. In omnibus concordanciis istis, scilicet tercia quinta octava decima duodecima quisque potest sumere discantum super notam semper finalem. Excipiuntur autem concordancie quarte et sexte, in quibus finis discantuum fieri non debet.

Quarta regula. Quoscumque tactus tetigeris super ut re mi in octava tenoris, eosdem poteris tangere super sol fa la, et hoc variando claves in discantu, scilicet octavi <et> quinti ipsius fa.

Quando vis preambulisare super ut, quod tunc ascendas et descendas per semitonium ipsius <f>faut primi et secundi et non per ipsum ffaut.

Quinta regula. Quando volumus preambulisare super re, tunc hoc vult habere semitonia cfaut, ffaut, gsolreut primi et secundi et semitonium csolfaut. Et per illa semitonia vel saltem oportet te <per> aliqua transire.

Sexta regula. Mi proprie nullum vult habere semitonium nisi in cantibus scilicet, ubi illa semitonia sunt, scilicet semitonium dsolre, alamire et dlasolre et alamire.

[415] Septima regula. Fa nullum vult habere semitonium, sed sol vult habere semitonia amborum #<f>faut et semitonium ipsius csolfaut. Similiter sic la vult habere b molle.

Ut patet in figura:

Exemplum 16:

[Anonymous, Opusculum, 415; text: ut, re, mi, fa, sol, la, h, h[oc] ponitur ad differenciam b mollis et significat B durum, c, d, e, f, g, a, b] [ANOODAO 05GF]

[100r in marg.] Nota, quod cantus quilibet tenoristicus semper potest incipi ad minimum in tribus locis, quia tres sunt cantus in manu. Et quilibet eorum habet 6 voces, scilicet ut re mi fa sol la. Et similiter in pedalibus. Et si hoc non esset, pedales non essent perfecte ad exprimendum omnem cantum. Exemplum:

Primus naturalis incipitur in Cfaut et est secunda clavis in pedalibus et habet 6 voces semper ascendentes sine mutacione pedalium. Primus b mollis incipitur in ffaut, id est quarta clavis a precedenti *et eciam voces octave littere* et habet voces communiter 6 cum addicione 4 clavium per mutacionem et hoc per b durum et sic habens *3a vel 3a re*.

Et tales canta, sicut placet, in quibus magis delectaris. Et ubicumque incipitur primus naturalis, ibi et secundus. Et similiter, ubi incipitur primus b duralis, ibi secundus et tercius. Sic et b mollis. Et hoc patet in [416] composicione manus, cum dicitur gsolreut. Et ibi sunt tres voces. Recipe ergo quam tibi placet: nam sol est primi cantus naturalis, re primi cantus b mollis, ut secundi cantus b duralis. Sic similiter cape in alijs dictionibus.

In descendentibus in principio quando<que> ponuntur notule alique extra tempus et pene eas ponitur punctus. Et ponitur quandoque una, quandoque due, quandoque tres vel quandoque quatuor, sed comuniter due et hoc tripliciter: aut supra aut infra aut in eodem <sono>. Exemplum:

Exemplum 17:

[Anonymous, Opusculum, 416,1] [ANOODAO 05GF]

Adhuc modicum ultimo videndum est de formacione contratenoris. Unde contratenor quando<que> fit in quintis et ille satis est notus; et quandoque in quartis et eciam in sextis et illi non sunt noti. Et hoc modo [si] possunt haberi et tangi, ubi descensus correspondet, quia ibi semper subsumpcio valet. Sed formacio contratenoris in terciis variatur secundum duplicem enim terciam: aut est elevata aut depressa. Pro quo nota, quod quandocumque tercie ad unisonum tendentes sunt, semper debent esse depresse. Sed dum formantur tercie ad quintam tendentes, tales debent esse elevate. Si non sunt proprie claves elevacionis, [et] tunc addentur semitonia. Sunt autem tercie quattuor, scilicet re-fa mi-sol ut-mi fa-la, ex quibus prime due dicuntur depresse, relique vero due elevate, quia elevantur et constituuntur ex duobus tonis; et depresse tantum ex uno tono et semitonio. Et vocantur aput musicos elevate dittone, quasi duo toni; et depresse semitonium <cum tono>:

Exemplum 18:

[Anonymous, Opusculum, 416,2; text: dittoni, semitonium, coniuncte, ditonus, semitonium cum tono] [ANOODAO 05GF]

[417] Dant autem quidam modum tangendi in clavicordiis seu in organis per exempla, de quo eciam modicum tetigi superius. Quidam vero dant quasdam regulas et cum hoc exempla de una clave in alias plures ibi signatas, ut hic in exemplo.

Similiter diversas mutaciones quidam ponunt. Ut patet:

Exemplum 19:

[Anonymous, Opusculum, 417; text: ut, re, mi, fa, sol, la] [ANOODAO 05GF]

[100v in marg.]

Et tales formas, si diligens fueris, per te imaginare potes. Quidam vero per quasdam mutaciones vocum instruere solent, sed illa omnia non videntur mihi artificialia. Tu autem a me hoc munusculum, si placet, gratanter accipias et frequenter inspiciendo usites, quia hec ars maxime consistit in usu secundum dictum poete dicentis: "usus prevalet artem". Pro quibus omnibus deus sit benedictus in secula seculorum. Amen.

Notandum: octo sunt pedales in organis et quatuor semitonia. Inceptio omnium fit in bmi et finitur in bfabmi exceptis semitoniis.

Nota, quomodo debes cognoscere tenorem: ubi videris C, ibi ut; ubi D, ibi re; ubi E, ibi mi; ubi f, ibi fa; ubi G, ibi sol; ubi a ibi la; ubi b ibi b mollis; ubi h, ibi b duralis et ibi fit inceptio tenoris. Et sic fi<ni>t declaracio tenoris.

[418] Sequitur declaracio discantus. Quando videris notam virgulatam, ut hic: [M], hanc debes corripere. Cum videris non virgulatam, ut sic: [S], illam debes producere. Et cum videris notam cruce signatam, tunc illa dicitur semitonium, ut hic: [signum]. Et sic patent tibi omnia.

Exemplum 20:

[Anonymous, Opusculum, 418; text: ut, re, mi, fa, sol, la] [ANOODAO 05GF]

Nota, quod quilibet tactus potest tangi vel cantari super omnes modos. Et hoc erit secundum significatum et concordanciam tactuum, ut in figura prescripta: quia quandocumque <tactus tangitur> de <ut> in re, ita terminatur in octava ipsius; <et> ille idem tactus valebat in eodem loco de ut in sol.

Et sic patet, quod omnes tactus terminantes in ut sunt ad re vel ad sol, hoc est, tenor post istos tactus semper erit re vel sol. Et omnes <tactus>, qui terminantur in re vel in quinta, significant, quod tenor post hoc erit mi vel la; sic quod omnes <tactus>, qui terminantur in mi, significant, quod sequens <tenor> erit ut vel fa. Et sic deinceps.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License