Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[387] <Octo principalia de arte organisandi>

[93r in marg.] Pro utilitate artem organisandi scire cupientium necnon extirpandi multarum dubitacionum, que apparent ex informacione multorum non intelligencium, de gratia dei componam unum tractatulum. Qui quidem tractatulus in se continet principium, ex quo ars tangendi presupponit concordanciam. <Unde> dicendum erit primo de concordantibus; secundo de tenore, super quem debet fieri discantus; tercio, quomodo debet formari super aliquem tenorem discantus; quarto ponuntur tactus generales, ex quibus formabitur discantus; quinto, quomodo formabitur <discantus> secundum diversas prolaciones; sexto differenciam notarum; septimo digitorum disposicionem; octavo de contratenore ipsius tenoris; deinde de aliis minus principalibus, circa predicta que occurrunt.

<Primum principale>

Sequitur de concordantibus; prius tamen notando, quod corpus organicum caret duabus clavibus, scilicet Gammaut et are, sed primo a bmi incipimus. Ulterius in modo igitur procedendi, tunc bmi habet istas concordancias:

Bmi


Terciam depressam     dsolre
        elevatam      elami semitonium
Quartam               elami tonus
Quintam               ff faut#
Sextam depressam      gsolreut
       elevatam       alamire#
Octavam               bfabmi
Decimam               dsolre
Undecimam             elami
Duodecimam            ffaut<#>
Tredecimam depressam  gsolreut
           elevatam   alamire#
Quindecimam           bfabmi

[388] Cfaut


Terciam depressam     elami <#>
        elevatam      elami
Quartam               ff faut
Quinta<m>             gsolreut
Sextam depressam      <alamire#>
       elevatam       alamire
Octavam               csolfaut
Decimam               elami
Undecimam             ff faut
Duodecimam            gsolreut
Tredecimam            alamire

Et notandum, quod nullam habet concordanciam secunda[m], septima[m] nec nona[m], quartam decima[m], ut patet intuenti.


[93v in marg.]        dsolre
Terciam depressam     ffaut
        elevatam      ffaut <#>
Quartam               gsolreut
Quintam               alamire
Sextam depressam      bfa
       elevatam       bmi
Octavam               dlasolre
Decimam               ffaut
Undecimam             gsolreut
Duodecimam            alamire
Tredecimam            bfabmi

Elami


Terciam depressam     gsolreut
        elevatam      alamire#
Quartam               alamire
Quintam               bfahmi
Sextam depressam      csolfaut
       elevatam       csolfaut <#>
[389] Octavam       elami
Decimam               gsolreut
Undecimam             alamire
Duodecimam            bfabmi
Tredecimam depressam  csolfa
           elevatam   csolfa<#>

ff faut


Quartam               bfabmi#
Quintam               csolfaut
Sextam                dlasolre
Octavam               ffaut
Decimam               alamire

Gsolreut


Terciam depressam     bfabmi<#>
        elevatam      bfabmi
Quartam               csolfaut
Quintam               dlasolre
Sextam depressam      elami <#>
       elevatam       elami
Octavam               gsolreut
Decimam               bfabmi
[94r in marg.] Alamire
Terciam depressam     csolfaut
        elevatam      csolfaut#
Quartam               dlasolre
Quintam               elami
Sextam depressam      ffaut
elevatam              ffaut<#>
Octavam               alamire

bfa


Terciam               d<la>solre
Quintam               ffaut
Sextam                Gsolreut

[390] Sic similiter dicendum est de octavis ascendendo. Sed quia plures non habemus claves cum pedalibus, ergo non est necesse ultra ponere concordancias.

Sed tamen de semitoniis aliud est dicendum, quia dum unus in semitoniis tangere velit, debet mutare b<mi> in ut ascendendo, ut in figura inferius statim posita apparebit, alamire bfabmi# descendentes: dsolre# elami# ffaut# gsolreut<#> et cetera.

In semitoniis

bmi


Terciam               elami#
Quartam               elami
Quintam               ffaut#
Sextam                gsolreut<#>

d[la]solre<#>


Terciam depressam     elami
        elevatam      ffaut
Quartam               ffaut<#>
Quintam               gsolreut<#>
Sextam                bfabmi<#>

elami<#>


Terciam depressam     ffaut<#>
        elevatam      [alamire] gsolreut
Quartam               gsolreut<#>
Quintam               bfabmi<#>

*ff faut


Terciam depressam     gsolreut
        elevatam      elami
Quartam               bfahmi

Gsolreut


Terciam depressam     alamire
        elevatam      bfahmi*

[391] <Secundum principale>

Sequitur de secundo principali, scilicet de tenore. Et talis est duplex, scilicet ascendens et descendens, ut patet in figura subscripta:

[94v in marg.]

Exemplum 1:

[Anonymous, Ars organisandi, 391; text: ascendens, descendens, sine saltu, cum saltu, cut, dre, emi, ffa, gsol, ala, bmi, cfa, dsol, ela, a, b, c, d, e, f, g, ut, re, mi, fa, sol, la, ff, bh] [ANOOPAO 01GF]

Et hoc patet de tenore.

<Tertium principale>

Sequitur iam de tercio principali, scilicet quomodo debet formari discantus. Et quia sciendum quod duplex est tenor, secundum hoc etiam dabitur duplex informacio.

[392] Et primo, quomodo ascenditur sine saltu. Pro quo sciendum est, quod quandocumque ascenditur sine saltu, tactus potest incipi in qualibet concordancia, principaliter tamen in quinta vel in octava. Et nota: si aliquando discantus cum tenore in discordancia incipitur, hoc potest fieri, sed presupponitur, quod finis discantus cum tenore concordet, licet aliquando disconvenit in fine. Sed hoc fieri non potest nisi quando idem tactus sepius repetitur.

Si autem descenditur sine saltu, tunc eodem modo potest intelligi, scilicet quod tactus potest incipi in qualibet concordancia, principaliter tamen in quinta vel in octava, ita quod <hoc> sit generale. Sed ubi debet finiri tactus sine saltu, pro illo nota, quod debet finiri in tercia vel in sexta. Si autem finitur in alia concordancia, hoc iterum non potest fieri nisi idem tactus pluries repetitur.

Et nota, quod quandocumque ascenditur vel descenditur cum saltu, tactus potest incipi in qualibet concordancia, principaliter tamen in quinta vel in octava. Et debet finiri in penultima clave illius, nunquam in qua fit saltus.

[393] Exemplum: quando ascenditur de ut in fa, tunc tactus finitur in mi, et sic de aliis. Si autem descenditur de la in re, tunc tactus semper finiri debet in ut. Si autem de sol in ut, tactus super ut debet finiri in b duro. Et intellige: in penultima clave quinte vel octave illius, in qua fit saltus.

[95r in marg.] <Quartum principale>

Sequitur de quarto principali, scilicet de posicione tactuum generalium, ex quibus formantur tactus de omnibus prolacionibus. Et sunt triplices, scilicet descendentes, ascendentes et indifferentes, ut hic secuntur:

Exemplum 2:

[Anonymous, Ars organisandi, 393; text: Tactus generales, descendentes, ascendentes, indifferentes] [ANOOPAO 01GF]

<Quintum principale>

Sequitur de quinto principali, scilicet qualiter ex tactibus precedentibus debent formari tactus de omnibus [394] prolacionibus. Pro quo sciendum, quod quadruplex est prolacio secundum quod communiter tangitur. Prima est octo notarum cum 4 mixtim. Alia est 6 <notarum> cum duodecim. Tercia est simplex 4 <notarum>. Quarta est trium <notarum>.

Deinde est sciendum, quod modus octo notarum formatur tali modo. Si ascenditur vel descenditur, tunc recipe semper duos simul ex precedentibus tactibus, in figura ut patet. Si ascenditur, tunc recipe tactum ascendentem vel descendentem vel ascendentem cum <in>differente, ita quod prepones semper ascendentem vel indifferentem. Si autem descenditur, tunc iterum recipe duos tactus, quos tibi placet, ita quod preponatur descendens. Et omnes notas debes virgulare. Item nota, quod tactus illi semper debe<n>t poni [immediate ante tactum] secundum regulas postpositas.

Sed ille addiciones preposite possunt poni immediate ante tactum vel recte supra vel infra secundum placitum.

Sed dum vis simpliciter tangere 4 notarum, tunc pone super quamlibet notam pedalem unum tactum ex illis prioribus suprapositis.

[395] Si autem vis tangere trium notarum, tunc simpliciter pone unum tactum super quamlibet notam pedalem, ita quod semper facias duas breves et duas longas vel cum addicionibus, ut prius.

<Con>iunctos tactus trium notarum simpliciter <vel> cum addicione componens duos, habebis modum duodecim <notarum>.

Sequitur exemplum de ascendentibus:

Exemplum 3: [95v in marg.]

[Anonymous, Ars organisandi, 395; text: Exemplum primi ascendentis cum addicione, Exemplum secundi ascendentis, Exemplum tercii ascendentis, Exemplum primi descendentis, Exemplum primi indifferenter se habentis, Exemplum secundi indifferentis, Exemplum secundi descendentis, tercii descendentis, secundi indifferentis, tercii indifferentis] [ANOOPAO 01GF]

[396] Item nota, quod tactus penultimi in 4 notarum debent ita formari, quod pones ante quemcumque tactum vis <quamcumque> ex illis duabus semibrevibus. Exempla posita sunt immediate infra:

Exemplum 4:

[Anonymous, Ars organisandi, 396,1] [ANOOPAO 02GF]

<Sextum principale>

Sequitur de sexto principali de differencia <notarum>.

Exemplum 5:

[Anonymous, Ars organisandi, 396,2; text: differentia notarum, semiminime, minime, semibreves, breves, longe, duplices, cardinales, vacue, semivacue, fusieles, plicate, altere breves] [ANOOPAO 02GF]

[397] Nota: quelibet duplex valet duas longas; et quelibet longa duas breves; et quelibet brevis valet duas semibreves; et quelibet semibrevis valet duas minimas; et quelibet minima valet duas semiminimas. Et ergo per regulam logicalem, quando alterum de altero predicatur ut de subiecto, quecumque et cetera.

<Septimum principale>

Sequitur <de> disposicione digitorum. Pro quo sciendum, quod primus tactus ascendens incipitur cum indice manus sinistre et finitur cum indice manus dextre. Secundus vero incipitur cum indice manus sinistre et finitur cum anulari manus dextre. Tercius incipitur cum indice manus dextre et finitur cum medio eiusdem. Primus autem descendens incipitur cum medio digito manus dextre et finitur cum indice manus sinistre. [96r in marg.] Secundus descendens incipitur cum indice manus dextre et finitur cum indice eiusdem. Tercius descendens incipitur cum indice manus dextre et finitur cum indice manus sinistre. Primus vero indifferens incipitur cum indice <et> medio manus dextre <et> eodem modo finitur. Secundus autem incipitur cum indice manus sinistre et finitur cum eodem. Tercius vero <incipitur> cum medio dextre et finitur cum indice eiusdem.

Exemplum 6:

[Anonymous, Ars organisandi, 397; text: digitus, sinister index, dexter index, ascendens, medius dexter, fidius dexter, <descendens>, Prima regula, Secunda regula, Tercia regula, et finitur cum indice] [ANOOPAO 02GF]

<Octavum principale>

Sequitur de contratenore. Quandocumque tenor ascendit, tunc potest assumi quinta vel tercia, sicut patet, si quis ascendens c d e f g a, tunc ad c debet assumere E vel G, ad d f verum vel a, similiter ad e et ad f. Sed [398] descendendo, tunc semper debet assumi tercia. Exemplum: si descenditur de A in G, tunc ad A debet sumi semper <f> semitonium. Si autem de G in f, tunc debet assumi E. Si de ff in E, tunc ad f debet assumi la vel d. Si autem d<e E> in d et non ultra, ad E debet sumi C semitonium vel a semitonium. Si autem descenditur de d in C tunc ad d debet assumi ff semitonium.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License