THESAURUS MUSICARUM LATINARUM
School of Music
Indiana University
Bloomington, IN 47405
(phone: [812] 855-5471; Internet: mathiese@indiana.edu)

Data entry: Peter M. Lefferts
Checked by: Julie Langford-Johnson
Approved by: Thomas J. Mathiesen

Fn and Ft: ANOORI MLBLL763
Author: Anonymous
Title: De origine et effectu musice
Source: London, British Library, Lansdowne 763, ff. 55v-59r

[-f.[[54]]55v-] De origine et effectu Musice

MVsica. est sciencia recte canendi. siue sciencia de numero relato ad sonum. Vnde Musica dicitur .a. Musis que secundum fabulas fuit filia Iouis vel dicitur. a Mois grece. quod est aqua latine. quasi sciencia iuxta aquam inuenta. quia sine humoris beneficio nulla cantilena vel vocis delectacio subsistit. iuxta illud. Iuxta liquida resultat Musica. Vel .a. Moys dicitur hec Musa. se. quod quandoque dicitur cantilena. quandoque sapiencia. Vel muse dicuntur .a. Muso id est a. querendo. quia per eas sicut antiqui voluerunt vis carminum et vocis modulacio quererentur. Vnde primo principali Quatuor principalium capitulo septem Interualla vocum perfecte pronuncientur vt semitonium pro pleno tono non fiat. In hoc autem multi modernis temporibus sunt defectiui. quoniam cum de Re per Mi Fa Sol ascendunt. vix inter Fa et Sol. semitonium ponunt. Insuper cum Sol Fa Sol. aut Re Vt Re. pronunciant semitonium pro tono mittunt. Et sic genus Diatonicum confundunt. ac planum cantum peruertunt. Tamen habeo supradictos in parte excusatos quia nesciunt in quo genere naturaliter planus cantus constitutus est. Interogati quidem qua racione sic semitonium pro tono pronunciant. pro auctoritate atque racione. cantores enim de magnatorum capellis allegant. dicunt enim non eos sic cantasse sine racione cum optimi sint cantores sic que aliorum vestigijs decepti. et vnus post alium omnes secuntur errores.

alij quippe volunt illum modum planam musicam cantandi dulciorem esse atque auditui magis placabilem. idcirco modus ille tanquam bonus vsitandus est. quibus Boicius respondit dicens. Non omne iudicium auribus dandum est. set eciam racioni. Fallitur enim auditus [-f.[[55]]56r-] quemadmodum fallere valet et visus. vt patet tercio principali quatuor principalium. capitulo .56to. Quod fallitur Auditus patet in venatoribus qui magis delectantur in latratibus canum in silua. quam officium dei audire in ecclesia. Racio [tamen add. supra lin.] que nunquam fallitur contrarium indicat primo principali quatuor principalium. capitulo decem

De tribus generibus Melorum

Sunt enim tria genera Melorum scilicet Cromaticum. genus. et Enarmonicum. et Diatonicum. Set quia Cromaticum genus nimis est molle. et ad lasciuiam inducit corumpendo bonos mores. Genus vero Enarmonicum est nimis durum et asperum tedium inducens ad auditum. ideo vt tangit Boicius in prohemio primi libri Precepit Plato vt pueri et homines in Diatonica musica informarentur. que modesta est et bene morata. et dicitur modesta. quia medium est inter nimis lasciuos et nimis asperos. Dicitur autem bene morata. quia mores informat. et licet hoc genus durum sit. tamen naturale est. Sic autem predicta duo genera quasi innaturalia ab vsu recesserunt. Tercium vero genus videlicet Diatonicum quasi naturale nobiscum remanet. Sic que tota nostri Monocordi disposicio semper currit per tonum. et tonum. et semitonum. et ideo vocatur hoc Monocordum Diatonicum genus. quasi duos tonos. et semitonum continuos habens. Propter hoc autem adiecta est Gamma [Gamma] inferius sub A graui .b. vero rotunda superius. supra .a acuta. vt ista ordinata diuisione precedat totum Monocordum vt patet in secundo principali quatuor principalium. capitulo quintodecimo Notandum quod secundum tempora et rerum euentus in cantu sic imitetur effectus. vt in tristibus rebus graues sint neume tarde et [-f.[[55]]56v-] et prolongate. in tranquillis iocunde et delectabiles. in prosperis exultantes secundum Guidonem de sancto Mauro in sua musica. capitulo.

Inuentores artis musice equeformis.

ERat Tubal nomine quidam Faber qui per pondera. trium malleorum super vnam incudem percuciens consonancias ordinauit. Audiens autem Pictagoras illum sonum. domum ingrediens fabri. fecit proporcionaliter quartum malleum. qui adinuicem sonum mirabilem reddiderunt. Quod cum Tubal audiuit et sciuit quod deus voluit mundum periclitare. fecit duas columnas scilicet vnam eneam. alteram lateram. et in ambabus scripsit artem musicalem equiformem id est planum cantum. vt si destrueretur mundus per ignem. columna latera permaneret. que later non potest cremari. Si vero per aquam columna enea permaneret. donec diluuium noe [[<..>]] perimpletum fuisset. Post diluuium Rex Cirus qui fuit rex Assiriorum. et Encheridias et Constantinus et post hos Boicius autem incipiens cum numerorum proporcione concordancias demonstrauit vt in musica sua intuenti patet. Deinde Guydo monacus qui compositor erat Gammatis. quod Monocordum dicitur. voces in lineis et spacia diuidebat. quod inicium est huius libri. Deinde Guido de sancto Mauro. et post hos Guido maior et Guido iunior Post hos vero magister Franco qui [in add. supra lin.] cantu mensurabili figurarum alteracionum. perfeccionum et imperfeccionum que principiorum certitudinem imposuit. Tunc Philippus de Vitriaco qui composuit illam figuram vocitatam Minima prolacio in Nauarina Deinde sanctus Augustinus et sanctus Gregorius qui cantum equiformem in vniuersali ecclesia primitus instituerunt Post quos Ysidorus Ethimologiarum et Iohannes de Muris qui de cantu mensurabili et figuracione regulas descripsit disertas. vnde versus.

[-f.[[56]]57r-] Per Thubal inueta Musarum sunt elementa.

Atque columnellis nobis exempta gemellis.

Et post diluuium tunc subscriptus perhibetur.

Philosophus princeps pater Hermies. hic Trimogestus.

Inuenit Musas. quas dedit et docuit.

Pictagoras tantum per marcellos fabricantum.

Antea confusas numerauit tetrarde Musas.

Quem Musis genera medium concordia vera.

Qua tropus ex parte Boicius edidit.

Vnum composuit ad Gamma vetus tetracordum.

Et dici meruit fuisse Guido monocordum

Gregorius musas primo carnaliter vsas.

Vsu sanctarum mutauit basilicarum.

Ast Augustinus formam fert psalmodizandi.

Atque chori regimen Bernardus [[omnibus]] [monachis add. supra lin.] offert.

Ethimologiarum scribat coadiutor Ysydorus.

Pausas. iuncturas. fracturas. atque figuras

Mensuratarum formauit Franco notarum.

Et Iehon de Muris varijs floruitque figuris.

Angelia cantorum omen [nomen corr. supra lin.] gignit plurimorum.

De musica Instrumentali. et eius inuentoribus

Secundum Iohannem Bocchachium libro nono capitulo secundo Genealogie deorum nouem Muse. sunt Iouis et Memorie. filie. Harum nomina sunt hec Clio. Euterpe. Melpomene. Talia. Polimpnia. Eratho. Tersicore. Vrania. et Calliope [.1. supra lin.] Clio reperit historias. [.2. supra lin.] Euterpe tubas. [.3. supra lin.] Melpomene tragedias. [.4. supra lin.] Talya comedias [.5. supra lin.] Polimpnia artem rethoricam. [.6. supra lin.] Eratho geometriam. [.7. supra lin.] Thersicore psalterium. [.8. supra lin.] Vrania [-f.[[56]]57v-] Astronomiam. Calliope litteras et carmina Ydranlya fistulas et choros Petrus de Sancta Cruce timpanum.

Nomina notarum. et pedum Cantus equeformis scilicet plani.

Longa. Breuis Molosus. Liquida. Ypater. et Astropha. Dactilus Tribracus Iambus Trocheus Anapestus Spondeus Monameter Tetrameter. Pentameter. Exameter. et cetera

Nomina notarum cantus Mensurabilis scilicet organici.

Largissima. Largior. Larga Longa. Breuis Semibreuis Minima Crocheta. vel Simpla Vnde Versus Larga Longa Breuis Semibreuis Minima Simpla. Que omnes preter crochetam respectu numeri ternarij. possunt adinuicem alterari. et omnia componuntur preter crochetam.

De coloribus Musice.

Tres sunt colores Musice pro arte practica scilicet Perfecta. Inperfecta. Semiperfecta Perfecta est. per quam omnia Musicalia instrumentalia in sua melodia componuntur

De vicijs fugiendis in vtraque Musica.

Omnis Musica equiformis id est planus cantus debet equeformiter decantari. ita quod Longa. et Breuis idem tempus contineant. Pro cantu mensurabili id est organico Cantephato Dyaphonia et Dyastema sunt euitanda

De consonancijs Dyapente et Dyapason.

Dyapente stat in genere Emyelico id est in proporcione. Sesquealtera et Dyapason in proporcione dupla id est in genere Epogdoico. addito que genere Epitrito adinuicem concordant.

De Consonancijs et Dissonancijs.

Quarta. Septima. Nona Vndecima. Tonus et Semitonium non concordant. Nam in proporcione Superparcienci. stant numeri eorundem. Set Ditonus Semiditonus [-f.[[57]]58r-] Dyapente Semidyapente Octaua Decima Duodecima Terciadecima. Quintadecima. et multe alie ad quas vox humana nequit attingere.

Differencia inter Apothoma. et

Est quoddam instrumentum in vtraque arte Musicali scilicet Monocordum. per quod omnis ars Musicalis distinguitur et probatur. in cuius medietate Dyapason strenue situatur. et continet sex tonos. fere illa pars que remanet inter Dyapason. et medietatem Monocordi dicitur Apothoma. vero idem est.

De diuisione cuiuslibet toni.

Omnis Tonus diuiditur in nouem partes que stat in proporcione Sesqueoctaua. vt patet inter numerum nouenarium et numerum octonarium. Quatuor Dyeses cum Comate continebit. Nam Tonus non potest equaliter diuidi. qui diuiditur. in nouem partes ideo habetur in Musica semitonium maius et semitonium minus. Dyesis continet duo Comata Tonus vero nouem

De tribus gradibus. Discantus.

Tres sunt gradus Discantus. Primus Dyapente cum ditono Secundus Dyapason cum Dyapente Tercius [....penter m.sec. in marg.] decima id est Dyapason cum Ditono terciadecima cum quintadecima qui secundum planum cantum debent ascendere et descendere naturaliter cum tenore plani cantus. Alius est Cantus qui vocatur Antiphona et Alius Vniuolus.

De Cantu Coronato scilicet

Cantus Coronatus. Cantus fractus dicitur. et ad nullum gradum alligatur. set potest ascendere et descendere in consonancijs perfectis. et imperfectis indifferenter. Et Cantus naturalis coronari potest scilicet Faburdon.

De Cantilenis Indentatis

[-f.[[57]]58v-] Cantus indentatus. [est add. supra lin.] quando Maioritas stat inter duas minoritates. sicut Semibreuis stat inter duas Minimas. vel in maioribus gradibus vel in minoribus. Ternacio est quaternarius numerus contra numerum binarium decantatum. Sincopacio est quando aliquis cantor. aufert medietatem alicuius breuis. et illam notulam subsequentem in proximam notulam indentat.

De valore largarum.

Semibreuis perfecta continet tres Minimas Breuis perfecta. continet tres semibreues Longa perfecta tres breues perfectas Larga perfecta tres Longas perfectas. Largior sex longas perfectas Largissima nouem longas perfectas. que continet .XII. [XX supra lin.] minimas.

De Roundellis. et Balladis

Roundellis. Baladis. Carollis. Springis quedam illorum in operto in secundi versus fine desinunt. in vltimo in clauso. Ad hec non habeo respondere quia sunt fantastica et friuola. quia nulli auctores musice in textu illorum cognicionem nec scienciam imposuerunt

De composicione Cantus equeformis

Omnis planus cantus orditur in suo melo in octo tonis vt patet in textu Boecij. Primus tonus et Secundus terminant in Lycanoshypaton Tercius et Quartus in Parhipatemeson. Quintus et Sextus in Lychanosmeson. Septimus et Octauus in Mese. set de grauitate. et acuitate eorundem tempus non habeo demonstrandi

Differencia inter. Tonum. et. Ditonum.

Omnis Tonus constat in genere Epogdoico id est in numero sesqueoctaue proporcionis vt patet inter nouem et octo quia numerus nouenarius continet numerum octonarium. et eius octauam partem. Ditonus stat in proporcione Dupla sesqueoctaua [-f.[[58]]59r-] in numeris multiplicatis vt patet inter octaginta vnum. et sexaginta quatuor.

De Dyatessaron.

Dyatessaron stat in Monocordo. in genere Epitrito id est in proporcione sesquetercia. sicut inter quatuor ad tria quia maior numerus continet minorem numerum et eius terciam partem. et stat in proporcione superparcienti vltra Dytonum [Cd] Genus Cromaticum transsit de molle ad durum [C]. Genus Enarmonicum transit de duro ad asperius [Crvd]. Genus Dyatonicum procedit ab vtroque.

De Dyapente

Dyapente superat Dyatessaron in proporcione sesqueoctaua que est Tonus. et stat in proporcione sesquealtera. [id est add. supra lin.] in genere Emielico Dyapason. stat in proporcione dupla vt patet inter numerum binarium. et vnum.

De bis Ditono. et bis Dyatessaron.

Bis Ditonus et Bis Dyatessaron non habentur. quia transcurrendo per totum Gamma quelibet notula quarta stat in semitonio. Set Ditonus cum semiditono Dyapente perficit Tritonus inuenitur tribus locis Gammatis. et non potest fieri sine duabus proprietatibus vt patet inter Tritediezeugmenon et Lychanosmeson Tonus in genere Epogdoico id est in proporcione sesqueoctaua vt est nouem ad octo vt patet inter Proslambamenon ad Hypatipaton [C]. De ceteris Consonancijs nisi Lyncolniam noueritis nequit declarari.

De effectu musice speculatiue tractatulus Explicit.

Et de affectu Musice Moralis secundum tradiciones antiquorum et sanctorum patrum ex alia parte tractatus compendiosus sequitur. qui et speculum psallencium nuncupatur.