Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[1] Quaestiones et solutiones

(f. 47r) Ihesus. Incipiunt quaestiones et solutiones advidendum tam mensurabilis cantus quam immensurabilis musica.

Primo videndum est quid sit introductio et unde dicatur. Secundo quot modis dividitur. Tertio quid sit musica et unde dicitur. Quarto quid subiectum et praedicatum. Sed antequam dicamus de omnibus istis, primo videndum est quid sit introductio.

Introductio est aliquorum compendiorum traditio, quae ad totius artis musices intelligenda est necessaria. Et dicitur introductio ab intro, quod est intus, et duco, ducis, quia ducit intus artem et ab ignorantia ad scientiam. Vel sic, introductio est brevis et aperta demonstratio.

Tertio quid sit musica et unde dicitur et quot modis dividitur. Musica est scientia recte canendi et magistra modulandi ad omnem perfectionem cantus, et est etiam via facilis et aperta atque introducens et faciens facile quod in se apparet esse difficile. Bernardus refert: Musica est ars humana spectabilis ac suavis, cuius sonus in caelo et in terra modulatur. Dicitur autem musica a Moys, quid est aqua, et Yquos, quid est scientia, quia ista scientia iuxta aquas inventa fuit.

In tria genera diversarum specierum dividitur musica, scilicet, mundanam, humanam et instrumentalem. Mundanam idem est quod caeli volubilitate et semper superioris collisione conficitur, et haec harmonia nuncupatur caelestis musica vel dulcis cantilena dicitur. Humana musica est quae ex hominis capite canora voce profertur. (f. 47v) Musica instrumentalis est quae instrumentis est constituta, ut in organis et aliis instrumentalibus, et dividitur in tria genera, scilicet, in tactus, [2] in flatus et pulsus, in tactus in sol fa mi, in flatus ut in tubicinis, scilicet, trobecti et fistulae et his similia, in pulsus ut in citharis et libutis, et caetera. Musica autem humana dividitur in quinque genera specierum, scilicet, in metricus, prosaicus, differens, indifferens et communis. Metricus dicitur a meteon graece, latine scandere, ut antiphona Facti sumus sicut consolati. Prosaicus quidem dicitur eo quod non retinet regulam sequens, ut sunt Alleluya. Indifferens quidem dicitur eo quod non habet plenam differentiam. Differens quidem dicitur eo quod habet plenam differentiam. Communis dicitur eo quod habet autenticam elevationem et plagalem dispositionem.

Constat etiam musica secundum antiquos ex septem symphonis, scilicet, unisono, tono, semitono, ditono, semiditono, diatesseron et diapente. Quid est diaphonia? Id est distinctio sonat quam nos organum vocamus et invicem disiuncti et naturali eas concordas consonantes sentimus. Symphonia idem est quod aperta vocum copulatio, id est, quod vox voci aperta coniungitur et ordinatur.

Notandum est quod dicta scientia composita fuit et figurata in sinistra manu in qua sunt viginti duo signa, b numero duplicata, et septem sunt litterae latinae, videlicet, A B C D E F G. Et una est littera graeca quae ponitur et figuratur in principio manus, et ista littera vocatur (f. 48r) [Gamma] gamma et apposita est ad perpetuam memoriam philosophorum. Ratio quia, sicut sunt septem dies in ebdomata, ita sunt septem litterae in musica, quarum primae dicuntur graves, secundae acutae, tertiae superacutae. Et distribuitur hoc modo: A principio manus usquae ad G secundum dicitur gravis, quia voces graves sunt et gravem cantum reddunt. Et a secundo G usque ad tertium G dicitur acutum, quia voces acutae sunt et acutum cantum reddunt. Et a tertia G usque ad finem dicitur superacutum, quia voces superacutae sunt, scilicet, in supranis vocibus et in capite et cantum superacutum reddunt. Unde versus:

Octo primae sunt graves scribunturquae capitales.

[3] Septem diminuas quas hinc vocabis acutas.

Reliquae sunt quinque et nomina sunt supra acutae.

Subiectum in musica est aliquarum vocum seu pausationum coniunctio sive legitima proportio in omnibus suis modis diligenter observatis. Cui parte philosophiae supponitur? Respondetur: Ars metrice. Si quaeratur quae sit vox, requiritur in Marchecto, in capitulo nono et decimo, unde dicta est et ibi declarat. Quomodo ordinatur voces in manu, scilicet, gamma ut ponitur in linea, A re in spatio, ponitur [sqb] mi in linea, C fa ut in spatio, et sic sequuntur aliae per ordinem. Vide quia litterae quae in gravibus in linea notantur in acutis in spatio demonstrantur et quae in acutis in spatio sunt notatae in superacutis (f. 48v) in linea sunt scriptae.

Praeterea sciendum est quod [rob] rotundum in dispositione litterarum non debet propriet lineam aut spatium occupare nec locum naturaliter habere, quia non est de computo septem litterarum musicalium, si enim esset aliqua de septem per duplarem consonantiam alicui gravium vel superacutarum responderet. Gravibus quippe per duplarem respondere non potest consonantiam quia nimis esset semitonium. Superacutis vero per diapason nequaquam consonat quia semitonium superabundat. Vocatur enim apud graecos [rob] rotundum sive necnon [sinemenon corr. supra lin.], hoc est, accidens vel accidentale, quod enim est accidentale non est proprium et quod non est proprium non naturale. Inventum est autem [rob] rotundum ad temperandum tritonum, quia super, scilicet [F corr. supra lin.], naturaliter, invenitur ubi enim cantus asperius sonat [rob] rotundum loco [sqb] quadri ad temperandum tritoni duritiam furtim interponitur. Sed ubi cantus ad suam naturam recurrerit statim debet auferri. Igitur quia [rob] rotundum est accidens vel accidentale et accidens potest adesse vel abesse sine corruptione subiecti ubi necessarium fuerit apponatur.

Nec id te lateat quod praedictis septem litteris voce et forma differentibus: associatae sunt notulae seu voces sex, scilicet, ut, re, mi, [4] fa, sol, la, quae ex duabus primis proprietatibus, scilicet, [sqb] quadri et naturae, quinquies repetitae ponuntur. Et ex tertia, scilicet, [rob] rotundi, proprietate bis interponi noscuntur. Sunt ergo notae omnes in manu numero quadraginta duae numeratae, videlicet a gamma ad (f. 49r) E la ultimum, viginti sedibus collocatae. Et nota quod sillaba ut semper est caput et principium aliarum sibi succedentium sillabarum, scilicet, re, mi, fa, sol, la, auctoritate Guidonis quod Santa Ecclesia quas supra hymnum Sancti Johannis Baptistae ponit hoc modo: ut Ut queant laxis, re Resonare fibris, mi Mira gestorum, fa Famuli tuorum, sol Solve polluti, la Labii reatum Sancte Johannes.

Harum enim omnium sillabarum sex aggregatio dicitur in cantu deductio, quia deducit modulantium voces ex gravitate in acumen et ex acumine in gravitatem. Et quia illa nota sive sillaba ut septies in manu reperitur, ideo dicimus quod septem sunt deductiones manus seu palmae. Unde prima deductio seu formatio habet principium in G subgravi et finem in E gravi et cantatur per [sqb] quadrum grave. Secunda habet principium in C gravi et finem in A acuto et cantatur per naturam gravem. Tertia habet principium in F gravi, finem vero in D acuto et cantatur per [rob] molle grave. Quarta habet principium in G acuto et finem in E acuto et cantatur per [sqb] quadrum acutum. Quinta habet principium in C acuto, finem vero in A superacuto et cantatur per naturam acutam. Sexta habet principium in F acuto et finem in D superacutum et cantatur per [rob] molle acutum. Septima et ultima habet principium in G superacutum, finem vero (f. 49v) in E superacuto et cantatur per [sqb] quadrum superacutum. Nota quod ut formatur a pulmone, re a gutture, mi a palato, fa a dentibus, sol a labiis, la a lingua et caetera.

Nota est quaedam figura quae representat voces musicales et sub duabus clavibus et tribus proprietatibus est tecta.

Nota quod in cantu mensuratio [mensurato corr. supra lin.]; si enim quaeratur quid est essentiale in musica mensurata, respondetur quod est nota quadra et distincta ab omni accidente, ut exemplum [B,B,B]. Sciendum est quod istius essentialis, scilicet, notae quadrae in mensurata musica, quatuor accidentia, scilicet, [5] cauda vel proprietas, pausa, pontellus et illud signum quod a vulgo falsa musica dicitur, a musicis vere colorata nuncupatur. Sequitur ergo quod est differentia inter caudam et proprietatem, quia cauda nominatur solum illa linea quae est coniuncta notis, a parte dextra vel sinistra inferius protracta. Et etiam haec cauda dicitur proprietas. Sed aliae lineae notis coniunctae quaecumque sint a quacumque parte positae vel protractae superius, ita supra proprietates quod nullo modo dicuntur caudae. Ideo omnis cauda proprietas et non coniunctio hoc est in notis ligatis.

Si quaeratur quare fuit diversitas notarum tanta in talibus proprietatibus coniunctae, dic quod oportuit sic esse distinctas et per diversas lineas et spatia situatas, ut cantus aliae et submissae a cantoribus cantaretur, quia si omnes in uno spatio vel linea ponerentur non esset cantare sed ululare.

Si quaeratur quare nota cui additur linea a parte dextra est perfectior (f. 50r) et longior aliis notis, respondetur quod locus dextrum est perfectior sinistro.

Proprietas in musica est derivatio plurium vocum ab uno eodemque principio existentibus. Igitur modis sive proprietatibus tribus totius cantus pro ipsarum habenda notitia. Cui unica est littera assignata, nam proprietati naturae data est littera C, [rob] molli F, et [sqb] quadri G. Quibus vocum principium proprietatum conceditur, scilicet, ut vox quam caeterae sibi ordinatae voces, videlicet, re, mi, fa, sol, la, per eandem proprietatem sequuntur. Ut enim vox in C locata cum suis ordinatis vocibus, sed re, mi, fa, sol, la per proprietatem naturae in gravi vel acuto cantatur in F per [rob] molle, in G per [sqb] quadrum, unde versus:

Naturae modum per C cantare solemus;

F [rob] molle notat, sed G [sqb] quadrum ostendit.

Et aliud. Sciendum est quod proprietates cantus sunt tres, scilicet, [6] [sqb] quadrum, natura et [rob] molle, et omnes incipiunt in ut et terminat in la cum suis aliis omnibus notis. Unde versus:

C naturam dat, F [rob] molle tibi signat:

G quaeque [sqb] durum te cognoscas canitur.

De quaestionibus et solutionibus.

Oritur quaestio. Primo quaeritur, quare septem litterae musicales et non plures neque pauciores. Secundo, quare sunt istae litterae, scilicet, A, B, C, D, et caetera, musicales et non aliae alphabeti. Tertio, quare potius istae litterae sunt musicales et non aliae (f. 50v) cum sint decem et octo litterae alphabeti. Quarto, quare potius istae litterae, videlicet, D, E, F, G grave, finitio tonorum et non aliae. Quinto, quare non sunt cordae cum octo sint toni.

Solutio primo. Tres sunt dispositiones vocis vel tribus modis disponuntur voces. Prima dispositio habetur in summitate, secunda in aequalitate, tertia in finitate, vel sic disponuntur per graves et istae sunt in finitate, et una quaelibet istarum recipit in se octo cordas, scilicet, de littera ad litteram, et licet sint octo voces, tamen sunt septem litteras, et ideo non possunt esse plures neque pauciores.

Solutio secundo et tertio. Respondetur primo, istae litterae A, B, C, D, E, F, G, sunt principales in scriptura et in litteratura. Ideo debent esse in musica principales sicut sunt principales in aliis scientiis. Secundo, istae litterae super nominatae sunt consonantiores aliis litteris. Ideo in musica coniunguntur quae portare debent musicale pondus, scilicet, consonantiae, quia in musica consonantia consonantiae applicantur et praedictae litterae ratione earum consonantiarum in musica coniunguntur.

Solutio quarto. Dicit quia si finirentur in A gravi et autentici non haberent descensum et ascensum nec etiam plagale, ut dicit Marchectus. [7] Praeterea dicit Boetius quod ubicumque finis ibi utilitas, et musica semper considerat suum finem, unde si finis poneretur in G, scilicet, [Gamma], vel in A gravi, dicit etiam Boetius quod gravis raucatur (f. 51r) et ubi raucatio ibi nulla utilitas. Ergo finis cantus non esset in utilitate. Et si finis cantus esset in acutis vel in superacutis, quia ibi alteratio nulla utilitas ratione summitatis, ergo finis non debet esse neque in gravibus supradictis neque in acutis, sed in mediis, scilicet, D, E, F, G graves, ubi est utilitas, quia dicit Boetius ubicumque medium ibi utilitas. Reperitur ergo de iure dicuntur esse cordae finales supradictae litterae. Sed notandum quod invenitur alia littera finalis, scilicet, C gravis, ut est illa antiphona, Assumpta est Maria in caelum, et caetera, in A acuto ubi finitur Haec dies, Requiem aeternam, et caetera. Sed cantus qui finitur in A acuto et similibus sunt plagales, et cantus qui finitur in C gravi sunt septimi toni.

Solutio quinto. Toni autentici sunt quatuor, scilicet, primus, tertius, quintus et septimus; alii quatuor vocantur annexi cantus vel minores secundum quosdam secundus, quartus, sextus et octavus. Isti cantus, videlicet, minores seu annexi, formantur a praedictis maioribus seu autenticis, et ubicumque maiores habent finem ibi et minores. Ratio quia quaecumque formatur ab aliquo sapit naturam ipsius a quo formatur et quolibet formatum recipit naturam suae formae, ergo de iure ubicumque desinunt principales ibi et secundarii finem habere debent. Igitur ubicumque primus ibi et secundus, ubi tertius ibi et quartus, et sic de aliis, et quia non sunt plures cantus principaliores a quibus formantur nisi quatuor, ideo sunt cordae finales et non octo, cum sint octo toni.

(f. 51v) Quaeritur quomodo sunt sex notae, scilicet, ut, re, mi, fa, sol, la, per quas omnis cantus regulatur et cantatur; quaestio oritur de numero notarum. Primo videtur quod haec regula sit falsa, scilicet, quod sex sunt notae, et caetera. Respondetur: Musica inventa fuit ad consonantiam diapason et diapason est species consonantia continens, quia continet se octo notas vel componitur ex octo vocibus et ars est collectio praeceptorum ad eum finem tendentium, ergo si sunt octo voces in diapason, ergo [8] debent esse tot notae et non sex.

Solutio verum est quod musica fuit inventa ad consonantiam, id est, ad consonantiam perfectam, sed diapente est species perfecta consonans et non diapason. Ratio, quia diapason non potest haberi nisi in divisione cantus. Ratio, quod inter unum sonum ex parte inferiori et unisonus est ex parte superiori debet esse longa pausatio sex temporum, id est, pausatio bene longa, unde diapason non potest bene cantari neque inveniri nisi inter duas partes et est species quae non potest cantari vel coniungi. Ergo non est species perfecta consonans vel non gerit perfectam consonantiam. Sed diapente potest cantari et haberi coniunctim, ergo est species perfecta consonans. Ideo in diapente, quod est species perfecta consonans, inventa fuit musica. Et diapente habetur de ut in sol quod continet in se quinque notas et postea additur et ut ibi fiat exacordae de ut in la, et hoc ad cognoscendum diapente consonantiam perfectam et ratio est quia secundum dictum philosophorum. Contraria contrarietas comprobatur et alibi opposita iuxta se opposita magis elucescunt unde (f. 52r) habendo diapente speciem perfectam habetur exacordum quae est species imperfecta de ut in la et continet in se sex notas, scilicet, ut, re, mi, fa, sol, la, ergo sunt sex notae in musica et non octo, ut tu dicis.

Oritur quaestio quomodo sunt sex notae in musica et non plures neque pauciores. Solutio haec est quia tres sunt numero notarum, videlicet, imperfecta, perfecta et perfectissima. Imperfecta continet in se mi fa, perfecta continet in se ut re et fa la, perfectissima continet in se re mi et sol la. Et quia non plures neque pauciores sunt numero notarum, nec indigent alia vel aliqua perfectione, et ideo non sunt plures neque pauciores nisi sex. Et quare sunt tres numero notarum et non plusquam minus. Quia ut concludunt doctores musices, musica imitatur grammatica in quantum potest, et in grammatica invenitur tres esse gradus comparationis, scilicet, positivus, comparativus et superlativus. Sic suo modo in musica ad positivum imitatur natura imperfecta et sic habetur fa mi, ad comparativum imitatur natura perfecta et sic habetur ut re, fa sol, ad superlativum imitatur natura perfectissima et sic habetur re mi et [9] sol la.

Oritur quaestio quare istae notae, scilicet, ut, re, mi, fa, sol, la, istis nominibus nuncupantur. Solutio quia auctor, cum ista scientia habuisse a graecis iuxta illud quicquid habemus a fonte graecorum derivatum est, voluit imitari graecos ad idem tali modo sit prolixitatem in ipsis, scilicet, principium, secutio, mediatio, clavis, superpositio (f. 52v) et alteratio. Tantum valet ergo ut quantum principium, re quantum secutio, mi quantum mediatio, fa quantum clavis, sol quantum suppositio, la quantum alteratio, et ideo vocatur, et caetera.

De clavibus.

Sciendum est quod in manu quatuor species clavium habemus, scilicet, clavis universalis, regularis, principalis et capitalis. Claves universales sunt viginti, scilicet, omnes litterae manus quia sicut mediante clave intramus in domum et videmus illud quod intus est. Sic mediante littera habemus notitiam nominis notarum quae in hac littera suppositae sunt, et caetera. Item claves regulares sunt septem, scilicet, in omnibus locis ubi est fa istae sunt dictae regulares, quia habent omnes viginti supradictas litteras regulariter et diximus mediante clave, et caetera. Et sic habemus mediante clave notitiam acuitatis et depressionis cantus.

Et nota quod istae tales claves semper ponuntur in medio melodiae, ac etiam nota quod ubi invenitur clavis ibi iudicatur sua proprietas. Hoc modo si clavis est in litteris gravibus, illa proprietas est gravis; si clavis est in litteris acutis, illa proprietas est acuta, et sic de singulis et caetera. Nota quod claves principales sunt tres, scilicet, F fa ut gravis, [rob] fa acutus et C sol fa ut, et iste semper ponuntur in libris, aliae vero [[vero]] non mittuntur nisi per figuram. Prima clavis vocatur natura gravis et figuratur vel signatur hoc modo: [ClefF, ClefF]. Secunda vero vocatur [rob] mollis acutus et signatur hoc modo: b [rob]. Tertia vocatur [sqb] quadrum (f. 53r) et figuratur hoc modo: [ClefC, ClefC]. Nota quod signa sive [10] claves ut vulgo dicitur demonstrante sedem totius cantus. Universaliter usitate sunt duae capitales, videlicet, F grave loco, cuius litterae talis figura ponitur, ut praefatus, et C acutum, pro quo fit tale signum ut supra, nam secunda clavis, scilicet, [rob] mollis, non mittitur in cantu nisi per accidens. Per ipsarum autem discretam repositionem per lineas potest omnis cantus cuiuscumque fit toni rationabiliter collocari. Distant enim ab invicem per diapente, nam F in gravibus, C in acutis constituta sunt.

De mutationibus

Sequitur de mutationibus vocum de quibus dicendum est quod omnis mutatio desinens in ut re mi talis vero fit ascendendo. Similiter desinens in fa sol la talis fit descendendo. Unde versus:

Ut re mi scandunt, fa sol la quoque descendunt.

De hoc enim dicit Boetius quod mutatio fuit inventa causa necessitatis; ad imitationem faciendam necesse est quod sint duae voces unisonae representantes, id est, in uno sono permanentes, unde dicit Boetius quod mutatio est divisio unius vocis propter aliam sub eodem signo, voce, et sono. Et dicitur mutatio a muto, mutas, quia unam proprietatem in aliam subsequentem sub uno signo voce et sono mutamus, et sic mutatio fit de duabus vocibus integris. Et sic in gamma ut, in A re, in [sqb] mi et in E la non fit mutatio, quia de una sola voce non potest fieri mutatio; exemplum sicut de uno solo homine non potest fieri populus, ita de una sola voce non potest fieri mutatio. Et quod quandocumque possumus evitari mutationes evitari debemus. Non (f. 53v) quia totaliter possunt evitari nec precaveri sed dum venerit necessitas mutationem agendi, tunc debet fieri et non aliter. Insuper, nota quod ubi sunt duae notae et una littera fieri possunt duae mutationes, et ubi sunt tres notae sub uno signo fieri possunt sex mutationes. Ratio requiritur in Marchecto, primo libro in regulis ibi positis, et ibi declarandum est omnes mutationes manus particulatim.

[11] Oritur quaestio quomodo gamma ut ponitur in principio manus cum debet poni A cum sit ipsa prima littera alphabeti. Solutio: Gamma de iure ponitur in principio musices quia tamen sonat gamma quantum principium ut, Gamma ut, id est, principium. Et ubicumque G ratio suae consonantiae ibi et non ubicumque A ibi ut, quia ubicumque A in re vel in mi vel in la, et ut est in principio musices quia in principio notarum. Ideo debet esse G in principio musices et non A; ergo de iure ponitur gamma in principio. Alia solutio potest assignari cum auctor hanc scientiam habuisse a graecis picta a Pictagoga graece voluit imitari ipsos graecos quia [Gamma] gamma nomen graecum est; et ideo ut supra dictum est.

Oritur quaestio quod ubicumque est G ibi dicitur ut, et clarum est quod videtur esse falsum triplici ratione, quod debererit ut in A et non in G, cum A sit principium litterarum musices et ut est principium musices, ergo ut debet iungi cum A et non cum G. Secunda ratio, ubicumque A ibi prolatio consonantiae quia in A ipsa consonantia formatur et principii musices est consonantia, ergo ut (f. 54r) debet iungi cum A et non cum G. Solutio verum est quod A est principium scripturae et ut est principium notarum, tamen ut cum A iungi non debet quia tunc non applicatur consonantia consonantiae. Cum musica omnem consonantiam consequatur et ut cum principium in musica habeatur debet consonantiae applicari. Sed A a metrico vocatur littera vocalis et non consonans and G vocatur et est littera consonans, immo consonantiores omnibus aliis; ergo ut in musica applicatur consonantia consonantiae, ergo debet iungi ut cum G et non cum A, ut tu dicis.

Notandum est quod in [rob] fa [sqb] mi non est mutatio, quia mutatio fit ubi sunt duae notae sub uno signo et ibi sint duo signa contraria; ergo non potest fieri mutatio et ratio in Marchecto. Idem in [rob] fa [sqb] mi non potest fieri mutatio, quia est semitonus et sunt duae litterae contrariae; ibi non est mutatio sed permutatio. Permutatio est mutua qualitatis et quantitatis ad invicem variatio.

[12] Oritur quaestio quomodo in [rob] fa [sqb] mi ubi sunt duae notae ibi fiunt duae mutationes, sed in [rob] fa [sqb] mi sunt duae notae, ergo sunt duae mutationes in [rob] fa [sqb] mi. Dico quod maior propositio est falsum, ubi sunt duae notae, et quia oportet quod sint duae notae sub una littera, sed ibi sunt duae litterae contrariae; ergo non est mutatio. Quod sint duae litterae probatur quia differunt in tribus, et caetera. Praeterea mutatio est dimissio unius vocis ad aliam sub uno signo, sub uno loco et sono, sed in [rob] fa [sqb] mi nec signa nec notae non sint in eodem loco quia (f. 54v) mi est altior fa; ergo mutatio deficit. Praeterea da fa in mi est semitonium. Nulla est mutatio et mutatio fit per tonum. Ergo, et caetera.

Videtur quod auctor maledixit [rob] fa [sqb] mi. Ratio dicit philosophus frustra fiunt per plura quae potest fieri per pauciora. Et alibi quod semel ponitur non debet iterum replicari [[su]] [ut corr. in marg.] in [rob] fa [sqb] mi bis replicatur, [rob] quod semel sufficeret secundum dicta philosophi, ergo debet dicere [rob] fa mi et non [rob] fa [sqb] mi. Solutio quod dicta philosophi sunt vera quando partes stant pro uno significato et ponuntur uniformiter, sed illae duae [rob] non sunt uniformiter nec significant idem sed diversa, quia unam [rob] rotundum et significat [rob] mollis et aliud [sqb] quadrum significat [sqb] durum; ergo bene dicitur [rob] fa [sqb] mi et non [rob] fa mi, ut tu dicis. Tua opinio est falsa.

Nota derivatio est naturae sive cantus. Natura in cantu tripliciter variatur, scilicet, in generatione, in litteris et in [[essentie]] [essentia corr. in marg.]. In generatione et tunc sunt tres generationes cantus, scilicet, graves, acutae et excellentes. In litteris et tunc sunt tres litterae conclusivae, scilicet, [sqb] quadrum, [rob] naturale et [rob] molle, sed [rob] molle tribus de causis vel tribus modis cognoscitur, primo causa tritoni, secundo causa essentiae, tertio causa necessitatis, ut ait Boetius. Exemplum:

[Q et S, 12; text: Causa tritoni. Causa essentiae. Causa necessitatis.] [ANOQS 01GF]

[13] De coniunctionibus.

(f. 55r) Coniunctio est dispositio sive ordinatio sonorum sive vocum ad invicem in syllabis et dictionibus vulgariter. Item nota che nel canto havemo xiii consonantie vel specie de canto dele quale octo ne sonno simplice et cinque composite, lequale sono queste: unisonus, tonus, semitonium, ditonus et semiditonus, diatesseron, tritonus et diapente. Queste sonno simplice. Le altre sonno composite, cioe, exacordum, diapente cum tono; exacordum minus, diapente cum semitono; eptacordum maius, diapente cum ditono; eptacordum minus, diapente cum semiditono; diapason, diapente cum diatesseron.

De prima consonantia: Unisonus.

[Text continues in Italian]



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License