Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[50] [Regulae cantandi contrapunctum]

I-Venezia, Biblioteca Marciana, lat. Cl. VIII. 82 (= 3047), f. 63r-65r (V); D-Mbs, Clm 15632, f. 103v-104v (M)

[Q]uid est contrapunctus? Contrapuntus nil aliud est nisi notam contra aliam notam ponere, et non ponere unam pro duabus sed unam ponendo pro una. Redarguendi sunt illi cantores qui ponunt binas notas seu pares, quia tunc est contrapuntus gratia tenoris et non ipsius contrapunti.

Nota quod consonantiae in contrapunto sunt quatuor, videlicet quinta, ottava, duodecima et quinta decima. Invenitur quaedam alia quae vocatur unisonus sed non est de numero quia non habet dissonantiam suam. Et quatuor sunt dissonantiae, videlicet tertia, sexta, decima, tertia decima. In descensu quaelibet dissonantia requirit suam consonantiam, sicut tertia requirit quintam, sexta ottavam et caetera. Nota quod quilibet cantor debet incipere et finem facere in consonantia, tamen penultima debet esse dissonantia.

Nota quod si tenor ascendit, contrapuntus debet descendere, et e converso. Si tenor ascendit, post duodecimam decimam, post decimam ottavam, post ottavam quintam, post quintam tertiam, post tertiam unisonum ponere debes. Si tenor descendit, post unisonum tertiam, post tertiam quintam vel sextam, post sextam ottavam, post ottavam decimam post decimam duodecimam ponere debes. Quando possibile est servare regulam praedictam, bonum est. Quando non, recuperandum est per dissonantias, quia possumus ascendere et descendere per dissonantias usque ad quattuor, per consonantias vero non.

Nota quod si notae tenoris sunt aequales, post consonantiam dissonantiam judicabis, et e converso. Nota quod non possumus facere duas consonantias ejusdem speciei, videlicet quintam et quintam, ottavam et ottavam. Nota quod super omne ut, unisonus est ut, tertiam mi, quinta sol vel ut, sexta la vel re, ottava fa vel ut, decima la vel mi, duodecima sol vel ut, tertia decima la vel re, quinta decima fa. Nota quod super omne re, unisonus est re, tertia est fa, quinta la vel re, sexta mi, ottava sol vel re, decima fa, duodecima la vel re, tertia decima mi, quinta decima sol, et caetera. Nota quod super omne mi, unisonus est mi, tertia est sol vel ut, quinta mi, sexta fa vel ut, ottava la vel mi, decima sol vel ut, [51] duodecima mi, tertia decima fa, quinta decima la. Nota quod super omne fa, unisonus est fa, tertia la vel re, quinta fa vel ut, sexta sol vel re, ottava fa, decima la vel re, duodecima fa, tertia decima sol. Nota quod super omne sol, unisonus est sol vel ut, tertia mi, quinta sol vel re, sexta la vel mi, ottava sol vel ut, decima mi, duodecima sol. Nota quod super omne la, unisonus est la vel re, tertia fa vel ut, quinta la vel mi, sexta a fa, ottava la vel re, decima fa, duodecima la. Supraditta regula generalis est et per totam manum debet servari.

Ad hoc ut supraditta regula servetur, etiam propter euphoniam inventa fuit musica ficta, quae manifeste apparet in manu planae musicae. Quia ut h quadrum non habeat fa ottava patet, nec etiam sibi reperitur nisi per fictam musicam, ideo in quatuor literis habet principium, videlicet A B C D et caetera. Si aliquis diceret quod ficta musica non erit necessaria, male dicit, quia absque ea non haberemus bonam quintam in b acuto cantando per ottavam. Nam habemus in arte Philippi de Vitriaco quod quinta constat ex tribus tonis et uno semitonio in b acuto, sed absque ficta musica constaret ex duobus tonis et duobus semitoniis, quae imperfecta est. Superius dixi: post ottavam, quintam pone si tenor ascendit in altum; dico quod aliquando est bonum ponere sextam ad evitandum binas notas nisi propter aliud. Et dico quod ponentes in contrapunto tantum grosso modo procedunt, sed in motetis et cantilenis non est reperiendum, quia quilibet cantor componit ad suum libitum et dulcedinem suum probata tanto mensura. Nota quod quando tenor cantatur per h durum, cantando per ottavam, contrapuntus cantatur per fictam musicam; de gravis cantando per duodecimam, contrapuntus cantatur per h quadrum. Exemplum [vacat] Nota quod quando tenor cantatur per naturam, cantando per ottavam, contrapuntus cantatur per h quadrum; cantando per duodecimam, contrapuntus cantatur per secundam naturam. Exemplum [vacat]. Nota quod quando tenor cantatur per b mollem, cantando per ottavam, contrapuntus cantatur per secundam naturam; cantando per duodecimam, contrapuntus cantatur per secundum b mollem. Nota quod quando tenor cantatur per secundam naturam, cantando per ottavam, contrapuntus cantatur per fictam musicam d acuti; cantando per duodecimam, contrapuntus cantatur per secundum h quadrum. Nota quod quando tenor cantatur per secundam naturam, cantando per ottavam, contrapuntus cantatur per secundum h quadrum; cantando [52] per duodecimam, in manu non reperitur. Sed si potere erit voci, posset bene duplicari. Finis.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License