THESAURUS MUSICARUM LATINARUM
School of Music
Indiana University
Bloomington, IN 47405
(phone: [812] 855-5471; Internet: mathiese@indiana.edu)

Data entry: Thomas J. Mathiesen with OCR
Checked by: Katherine Clark
Approved by: Andreas Giger

Fn and Ft: ANORDC TEXT
Author: Anonymous
Title: [Regulae de contrapuncto]
Source: Anonymi Tractatus de cantu figurativo et de contrapuncto (c. 1430-1520), ed. Christian Meyer, Corpus scriptorum de musica, vol. 41 (n.p.: American Institute of Musicology; Hänssler-Verlag, 1997), 74-76. Used by permission.

[-74-] A-Wn, Cpv 3646, f. 305r-v

[Regulae de contrapuncto]

Contrapunctus est ars flectendi cantabiles sonos proportionabili dimensione et temporis mensura. Si quis autem ordinare praetenderit contrapunctum extrema suavitate per veram artem, quare unus est alio suavior in multis gradibus et hoc per modum ordinandi, ideo sequi debemus modum et regulas infra scriptas.

Prima regula. In supremis notulis tenoris ordinandae sunt consonantiae minores, sicut tertiae et unisoni, et in mediis quintae et sextae. Et in inferioribus notulis tenoris ordinandae sunt consonantiae maiores sicut octavae, decimae aut terciae decimae, prout placet ascendendo vel descendendo.

Secunda. Quando tenor ascendit, tunc contrapunctus descendere debet. Et econtra cum tenor descendit, tunc contrapunctus ascendere debet pro maiori parte inquantum fieri potest. Hoc est quod contrapunctus gradatim et plane procedere et ordinari debet, non multum saltando. Aliquando tamen saltare potest ut omnia loca superius et inferius occuparentur.

Tertia. Omnis contrapunctus componi debet ex pluribus variisque consonantiis perfectis et imperfectis, scilicet unisono, tertia, quinta, sexta, octava, decima, duodecima, tertia decima, quinta decima, septima decima, undevicesima, vicesima, vicesima secunda. Sed ultra non debet componi aliquis cantus.

Quarta. In profunditate tenoris ordinanda est consonantia perfecta, scilicet quintaet octava sive duodecima quando tenor gradatim descendit, hoc est nota post notam non saltando neque per tertiam necque per sextam, nec per aliquam seu minimam speciem.

Quinta. In omnis contrapuncto plano aut figurato debent consonantiae perfectae misceri cum imperfectis et imperfectae cum imperfectis et non perseverare aut commorari in consonantiis perfectis absque mixtua imperfectarum sed insimul una cum alia et pro maiori parte hoc fieri debet, quamvis non semper.

Sexta. Duae consonantiae perfectae non debent se sequi immediate una post aliam et hoc de eisdem consonantiis. Sed tamen in contratenore [-75-] possunt quandoque duae consonantiae perfectae se mutuo sequi, scilicet octava octavam.

Septima. Duae consonantiae imperfectae possunt fieri immediate post invicem et hoc de eisdem consonantiis sive de diversis, sicut plures tertiae aut plures decimae.

Octaua. Omnis contrapunctus debet perfecte incipi et perfecte terminari, hoc est in consonantia perfecta. Haec autem regula legalis est et arbitraria, nam saepe in specie imperfecta incipit et finitur.

Nona. Contrapunctus non debet incipi nec finiri ultra octavam, nisi tenor altius incipiatur.

Decima. Numquam debet quinta sequi quintam in proximo ascendendo vel descendendo nec octava octavam, nec duodecima duodecimam, nec quinta decima quintam decimam. Sed tertia cum quarta et quinta cum quarta et sexta cum tertia insimul dari possunt.

Undecima. Quilibet chorus concordare tenetur cum tenore omni modo. Et contrapunctus cum medio choro, et econtra medius chorus cum contrapuncto insimul proferendo absque tenore concordare non tenetur.

Duodecima. Quando unus chorus perfecte datur ad tenorem, id est in consonantia perfecta, tunc alter chorus imperfecte dari debet, id est in consonantia imperfecta. Et raro ambae perfecte dantur ad tenorem, quandoque bis ad maximum, ter autem numquam.

Tertia decima. Numquam vel raro debet in tenore fieri saltus a voce in vocem, interposito spacio sex, septem aut novem clavium sive vocum, quia tales saltus non sunt tam dulces ac melodiosi sicut ceteri saltus. Et specialiter in discantu non debent fieri. Item medius chorus apud modernos contratenor dicitur, et in medio choro omnes species saltus dari possunt. Item sicut medius chorus dicitur contratenor, ita contrapunctus dicitur discantus.

Quarta decima. Quando tenor gradatim descendit, tunc in profunditate tenoris, scilicet ultima nota in gradu descendendo dicitur profunditas, et in illa profunditate debet ordinari consonantia perfecta sicut dictum est.

Quinta decima. Si ordinaveris in profunditate tenoris quintam, tunc ordinandae sunt in notulis antecedentibus, tertiae, et ultima tertia [-76-] debet esse perfecta. Quae si non fuerit ex se perfecta, tunc debet sibi appropriari signum tale #, et vocatur diesis.

Sexta decima. Si ordinaveris in profunditate tenoris octavam, tunc in notulis gradatim descendentibus ante octavam illam ordinatam in profunditate, debent ordinari sextae, et ultima sexta similiter erit perfecta. Quae si non fuerit ex se perfecta, tunc perficietur cum signo praedicto diesis #.

Septima decima regula. Si ordinaveris in profunditate tenoris duodecimam, tunc in notulis gradatim descendentibus [ante illam duodecimam] ordinandae sunt decimae, et ultima decima similiter debet esse perfecta. Sic de tertia idem est iudicium.